De pacto euictionis non praestandae inutili illustris iureconsultorum ordinis permissu in Academia Lipsiensi praeside Io. Tobia Richtero ... die 26. nou. a.c.n. 1748. ... disputabit Frideric. Gotthilf Freytag ..

발행: 1748년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

31쪽

contingeret. Neque vero obstat quod CELsus ') ait: , si iactum retis emero, et iactare retem pisiator noluit, incertum eius rei aestimandum est: hic enim non tam euictio quam impletio contractus primaria desideratur, quae duo neutiquam confundi debent. His ita expositis, quid de ANTON ii FABRI sententia statuendum sit, paucis verbis indicabimus. Nimirum is nulla conuentione ustici posse existimat, Vt emtor pretium et mercem amittat, quod bo nae fidei contractus, hanc legem non patiatur; quin immo cx ipsa lege nostra , sententiam suam defendit ita: quod textus ait: eis aperte non ad generalem conuentionem reserendum est, ut male AZo credit, sed ad specialem; nec enim unquam generalia, tam aperta sunt, quam specialia, sed ut plurimum sua generalitate obscura. Nos, ea quidem in re, Cum FABRO consentimus, quod pactum ese

fieere nequeat, ut emtor et pretium et mercem amittat, id, cnim cum verba legis, tum adducta a nobis argumenta confirmant. Cum vero is statuit, verba legis: etsi aperte non ad conuentionem generalem, sed ad specialem, emtionem scilicet spei, esse referenda, eidem suffragari nullo modo positimus. Nihil sane valet adducta, explicatio, propterea, quod ne merx simpliciter quidem emta est, adeoque non necessario debetur, tanto minus euictio locum habet, , cum nihil peruenerit ad emtorem; quare nec pactum eius - modi speciale, quo quidquam remittitur, quod in se non debetur, unquam concipi potest. Neque mouere nos poterit verbum aperte quo, tanquam praesidio quodam FABER sententiam suam tuetur, atque ita specialia ape liora esse generalibus, perhibet: veremur enim ut eo respe-

H L. II. D. de ast emt. vendit., in rational. ad I. II. r. 38. D. de assi emi. Vendit. . .

32쪽

NON PRAESTANDAE IN V et I L I. 33xerit 1 v L i A N v s ; illud verbum potius, ut orationis nos docet series, non modo exemplum illud, ubi venditor, aut eius heredes, sed otiam illud, ubi tertius quilibet rem em . tam euin i, comprehendere videtur. Neque tamen a nobis impetrare possumus, ut ei, quam iure consultissimus BoEHME Rus adtulit, interpretationi, per omnia subscribamus. Nimirum ille distinguendum esse putat, inter pactilm quo generaliter et indefinito cautum fuit, ut nihil eui-clionis nomine praestetur, et inter pactum, quo specialiter et definite consectum est, ut venditor nummos habeat, quamuis merx ad emtorem non pertineat, inde vero vir

illustris colligit, FABRun, in eo, lapsum fuisse quod Iv-LIANUM, in verbis: res aperte, de pacto speciali loqui crediderit; qui tamen thidem de generali tantum sit locutus. At enim nullum dari eiusmodi pactum speciale, quod proponit B o E II M E R v s, ex modo ditas, liquide constare existiinamus. Quare etiam errare FABRvM, . facile largi- mur, eo quod legem de pacto quodam interpretatur, quod, nullo loco existit. Sed eadem decidendi ratio omnem Do EM MERI distinctionem euertere , saltem elevare videtur.

' S. MVtrum verba Iuliani hactenus recensita At verba legis disquiritur.

Quorsum autem haec omnia disputamus p cur IvLIANI verba tam studiose, diligenterque interpretamur p cum praecipue de eo quaeritur: num verba IvLIANi legis habeant vim, atque efficacitatem Θ Ut ea de re prorsus per suasi certique simus, multum omnino interest, quoniam nostra sententia, eo maxime nititur fundamento, et praeterea, in corpore, Vt dicitur, iuris, nonnulla inueniuntur,

E quae

33쪽

quae non semper legis autoritate gaudent. Nos sane non dubitamus, quin iv LIANi sententia in fine paragi aphi supra citati, ab v LP in No in vim legis sit adducta. Certum enim atque indubitatum est, ossata ICtorum ut sunt in di- gestis siue propria siue aliena, legum instar esse, ac valere dummodo ea, quae ab aliis repetita sunt, ab adlegantibus eis, iam comprobata fucrint: Contra ea, ubi auistor legis ad manifestandum controvorsae statum alius cuiusdam ICti opinionem nonnunquam adducit, ab ea tamen se recedere, ait, suumque certis indictis declarat dissensum, tunc rem aliter se habere, ros ipsa per se loquitur. Quod si autem verba, prout ab v LPIANO, dicto loco proposita sunt, paullo' attentius consideramus, illa IvLIANI sententiam complecti, oppido animaduertimus. At enim quam ob caussam, IvLIA- Ni sententiam rosert v LPIΛNus p consentitne Cum eo, an, opinione, ab co discrepat 3 Ut consentire vLPI AN v Marbitremur cum IVLIANO, Uerborum serie commovemur, quam sequentibus verbis explanare studebimus. Primo

v LPiANus disquirit, quid praestari debeat, si quis pollicetur, vel per se, Venientesque a se personas, vel per Omnes non fieri, quo minus habere liceat, et ait, si per se, non videri fid praestare, ne alius euincat: totam vero rem demum emente iv LIANI plane decidit, statuitque venditorem, etiam si aperre pronunciet, per se heredemque suum non fieri, quo minus habere liceat nihilominus teneri, ut pretium reddat. Deinde cum IvLIANO docet, etsi aperte in venditione comprehendatur, nihil euictionis nomine Praestitum iri, pretium tamen re euicta deberi, utilitatem non deberi. Haec denique illustrat exemplo , ubi euictio eiusque praestatio prorsus cessat, nequc quoad utilitatem pactum reinistbrium quidquam ciscit. Ita vero patet, qua Tatione v LP ΛΝ va nonnisi ad decidendam quaestionem Propo

34쪽

NON PRAEITANDAE IN UT ILL

propositam IvLIANI sententia usus fuerit. Sed audiamus nunc etiam Do EII MERUM S) ea de re disputantem, cui alia omnia placere videntur. Λ iv LIANo enim dissentire vLPIAM vri celeberrimus ICtus putat, idque ex . hisce verbis: sed in supra scriptis conuentionibus contra erit dicendum, probari posse statuit. ' Propterea etiam dicendi formulam: contra erit dicendum, veteribus Iureconsultis admodum familiarem, usitatamque fuisse, ait, cum dissensum illi, suum, ab aliis, declarare voluerint. Ita vero, haec ta-

Iia, exempli loco, adfert: licet Celsus contra scribate ' contra ego sentio: ego contra puto: Labeo contra quod et verum est. - dius Trebatius contra. - Et nos

Certe plura, a Iureconsultis, in eandem sententiam, dicta colligere, ac proferre poteramus , si tali res, ut Poeta ait, auxilio egeret. Praeterea BoEHME Rus verba, in supra striptis conuentionibus, ad ea omnino refert : quae in eo dem tu LiΛNI paragrapho, hoc modo, leguntur: si aperte venditor pronunciet, per se heredemque suum non feri, quo minus habere liceat. item, s aperte in venditione comprehendatur , nihil euictionis nomine praestatum iri. Ex

his tandem colligit IULIANuru, in decidendo, dubium quasi haerere et ancipitem, v LPIANV Μ, autem stricte et Yι άς rem omnem definire, ita, ut sicut ille pretium - quidem, non vero utilitatem, in adlatis exemplis praestari debere existimet; sic potius hic, ea in re contradicendum esse arbitretur. Nos, qui formulam : contradicendum est, E a loquen

e) L. fio. D. de condit. et demonstrat. fὶ L. 41. O. de usurpat. L. 79. D. de contralI. emt. vendit. g L. I. S. a. D. de peric et commod. rei vendit.

h) L. Ioc. f.. I. D. de legati. III.

35쪽

loquentis scribentisve dissensum prodere, ultro libenteris caue profitemur; omni tamen studio, etiam csse disquirendum, putamus, qua in re contradicere voluerit aliquis, ne illius distunsum, latius quam fas est, ct dissentientis sert animus, sorte extendamus. Uidebimus igitur, quid, hoc loco, statuendum sit Z vLPIANvS sane .non tam a IvLIANO indistincte dissentire, quam eiusdem decisionem, magis ac magis explicare, atque intellectu faciliorem, dilucidioremque reddere videtur. Cum enim exemplum adserret, quo euictio nulla, ob contractus naturam debetur, verba addidit i sed in supra dictis conuentionibus, contra erit dicendum, id est, in illis negotiis, ubi omnino euictio debetur, dici

non poterit, eam non deberi, utpote quae aut integra praestanda, aut si quid remissum fuerit, pretium tamen reddendum est. In eo quidem ili. Bo E HMERO valde adsentimur, ubi verba: sed in si ra dictis, ad haec nempe: si aperte venditor pronnnciet, item: si aperte in venditione

comprehendatur, facili ratione retulerit: sed, cum Iu LIMNvM, in decidendo, dubium haerere atque ancipitem statuit, non aegre, ut opinamur, vir iureconsultissimus feret, quod secus sentiamus, eamque tueamur sententiam, quam

idoneis steti argumentis, iamiam defendimus. q. XI. Pua ratione sententia nostra , in bonae fidei contractibus

locum obtineat monstratur. Cum alia negotia honae fidei, alia strieli iuris sint, quem usum sententia nostra, in iisdem habeat, paullo diligentius exponendum est. Vt autem ea , quae adseremus penitus intelligantur, naturam et rationem eiusmodi nego tiorum, ante omnia explicabimus. Vocant DD. bonae fidei negotia, plerumque non ratione contrahentium, sed ratione Digitigod by COOste

36쪽

NON PRAESTANDAE I N v T I L L. 37tione iudicantium illa, in quibus, si inde ageretur, iudex

etiam ultra contrahentium conuenta, id, quod non quidem verbis expressum, attaman ex aequo et bono debetur, epotestate, quae illi conceditur liberior, supplere et adiudiis care cuidam potest. 8 Quam explicationem si actiones

tantum modo spectauerimus, ct modum considerauerimus

procedendi, facile admittimus.' Huc etiam ipsi nos referendas esse, Censemus formulas, quibus Praetor iudicem, dabat et quidem in bonae fidei negotiis: Si paret, Titium Meuio ex locato debere, Ium quantum Titium Messio ob eam rem dare oportet, ex Me bona, tanti damnetur 3 econtrario autem, in stricti iurisiiudiciis, iudex dabatur cum formula: Si paret, Titium centum ex stipulatu debere, tu

ilium in centum condemna. '') sed his omnibus licet admissis, res tamen ad liquidum, nondum perducta est. Etenim, si quis cognitum habet, quomodo iudex, actione in stituta, secundum formulam praescriptam agere debeat, nondum tamen fatis nouit, quid sit illud, unde actio oria tur, et cognoscere frmulam, recte inquit, Nico LAvs II IERONYΜ. Gudi DLING est cognoscere actionem, ' Grauiora sane restant i Vt autem de utriusque negotii, quod vel bonae fidei, vel stricti iuris est, natura constet, principiumque pateat, quo inaestimatione aequi et boni utendum sit, dispiciendum inprimis est , quae caussa olim mouerit Praetorem, ut iudicem, vel ex aequitate vel secun-

, dum id, quod clare cernitur, iudicare iuberet: praeterea E 3 adcum

37쪽

DE OCTO E UreTIONIS adcurate pondendum animo erit, quid, cum formulae . abrogatae sunt, sit . Praetor, more Veterum, abest hoc

tempore, magistratus hac ex parte sacere debeat λ Quae cum vix usquam plane exposita inueniamus, quid iuri, cum ciuili, tum naturali conuenire videatur, nunc cdisserendum est. Eorum videlicet, quae in legibus, vel stricti iuris, vol bonae fidci dicuntur, negotiorum ratio sic comparata est, ut ex aliis, quid et quantum debeatur, illico clarum sit, ex aliis autem omne, quod in obligatione est, non statim pDicat. ') Illa cum Certa praestatione definita, et quasi fixa sunt, non permittunt, Vt reus, in pluS aut minus condemnetur, siquidem id, quod praeter negotium est, ab eo prorsus alienum, longeque remotum Censetur. Duisplici autem e fonte, simplex ista certitudo dimanat, vel promissone, quae verbis, aut litteris facta est, vel legis dispo-stione. Promissio in stipulatione pariter, et in dato chirographo reperitur, ubi quidquid non est disertis verbis expressiim, in obligationem haud creditur deductum: quia nemo vidcribat, aut solemniter respondeat, vi adigitur, adeoque promittens, illa, quae sibi utilia sunt, quacuo non verbis exprestit, studio praetermisile, neque ad plura, quam quae expressit, se obligasse putatur. Ad legis dispo-stionem, praeter alia, pertinet mutuum, quod certum fit, per numerationem, adpensionem , aut mensurati nem, ubi rei fungibilis usus, mutuatario gratis Conceditur. Hic tantum, quantum acceptum, neque minus, neque plus, quia nec dantis, nec accipientis liberalitas, praesumitur, restituendum est. Utrobique igitur in adlatis exemplis, siue promissionem in se, siue legem spectes, adeoque Iatis, ex iplo negotio manifestum est, quid et quantum

38쪽

NON PRΛT STANDAE INUTILI. 'debeatur, sinulque perspicuum fit, ab eo, qui obligatus est, salua obligatione contracta, plus exigi non posse. Illa vero negotia in quibus non statim planum expositumque est, quid ci quantum debeatur , laxiorem admittunt inter- εpretationem, propterea quod vel ob mutuam praestationem vel ob negotiorum, quae obuenire solent varietatem, et Cimcumstantiariim diuersitatem, omnia quae sunt in obligatio. ne, et e natura negotii derivantur, non ita stricte possunt definiri, sed incerta. multa relinquUntur. Cuius generis negotia duplici nituntur fundamento, vel enim Conuenti ne, quale exemplum est in emtione venditione; vel lege, vi in negotiorum gestione, constituuntur, ita, ut aequalitas quaedam inter partes, proportio stltem geometrica obse uetur. In his itaquo illud spectatur, quod non quidem verbo expressum est, e negotii tamen fluit natura, atque ita cxl bono et aequo debetur. Res omnis, ut paucis omnia complectamur, eo redit, ut qualitatem stricti iuris et honae

fidei, vel in obligatione simpliciter certa, vel in ea, quae non satis definita est, positum credamus: illa stricti iuris, haec bonae fidei actum efficit. Id cΕLsvsy probauit, cum diceret: quidquid adpringendae obligationis est, id nispalam verbis exprimitur, omissum intelligendum est, ac fere fecundum promuserem interpretamur. En persectam rei praestandae determinationem et stricti iuris contractum lHoc CELs I effatum ΡAvLLus ' his verbis confirmat: tantundem in bovae Mei iudiciis, o Pium iudicis valet, quantum in sipulatione, eius rei facta interrogatio. Iam sicuti e natura negotii, quod stricti iuris est, quid statui debeat, protinus elucet, ita bonae fidei negotium, obligatio-

L. T. D de negot. gestis.

39쪽

'DE PACTO A UICTIONIS

Dem non satis expressam inuoluit, atque eam ob caussam, ex P Λ v L L I sententia postulat , Vt Omnia , quae ex eiusmodi negotio fluunt, a iudice adcurate diiudicentur, et ad

liquidum perducantur. His, ut par erat, praemissis, quid stricti iuris, quid bonae fidei negotium sit, nullo negotio, intelligitur. Similiter quo principio in aestimatione, acquiet boni utendum sit, et quae caussa olim mouerit Praetorem, ut vel stricte, vel paullo latius agendi formulam pra scriberet iudici, e supra dictis, perspicuum csse arbitramur. Neque iis, quae diximus, ius naturae refragatur, quod unicuique homini relinquit intcgrum atque liberum, utrum certis, obligationem suam, terminis .definire, an minus definitam atque indeterminatam habere velit. Ceterum aequitas rsecundum quam, in bonae fidei iudiciis, agendum est, non quandam rigidi iuris correctionem, sed corum, quae ex pressa non sunt, in obligatione tamen velut occulta latent, hoc loco, designat. Remitti autem non posse, euictionis praestationem, in bonae fidei negotiis, a IvLIANO iam edocti sumus, eo quod bonae fidei contractus, tali non

permittat Conuentione , ut aliquis pretium et rem simul amittat. Neque vero praetermittenda sunt vorba, quibus

tanquam limitibus, Iuliani cstatum circumscriptum est: modo euictionis praestatio in se non debeatur. Accidere enim potest, ut illius termini, in honae etiam fidei negotio, nulla ratione occurrant, cum negotiorum scilicet gestor, nostram utilitatem promouit, sed sine factis impensis, qua re, cum nihil a nobis consequatur, neque pati e nOstra Caussa evictionem, multo minus, eo nomine quidquam a nobis Petere poterit. Ubicunque autem, nihil euictionis nomine, est praestandum, ibi, quid remitti debeat, ne cogitatione quidem adsequi possumus.

40쪽

g. XII. Pusmodo ea locum habeat, in stricti iuris negotiis,

, docetur.

In strieli iuris negotiis, qua ratione praestari, aequeae remitti possit euictio, inter DD. non convehit. Plurimi hoc argumentum, vel plane praeterierunt silentio, vel peruulgatum illud, quod hodie discrimen, inter bonae fidei iurisque stricti negotia sublatum sit, quamquam minus recte in subsidium vocaverunt, vel paucis tantummodo ver his et perobscure tradiderunt, quidquid ea de re commemtati sunt. Quodsi autem certis atque indubitatis nitamur principiis, quid statuendum sit, facili adparebit negotio. Si enim id modo tenuerimus animo, an in stricti iuris negotiis euietio sit praestanda 3 an remitti deinde queat 3 reliqua omnia in luco, ut aiunt posita, conspicientur. Euia istionem vero esse praestandam, rationibus et argumentis,

e iure ciuili et naturali petitis, et quidem exquisitissimis confirmari poterit. Nam si quis stricto iure, hoc est certa

ratione, debitum adcurate et definite constituerit, sue epromissione, sue ex re obligatus est, ille sine dubio, id quod est in obligatione, ita in alterum vult transerri, ut iste in iure quaesito exercendo, omni ex parte securus csse possit; quoniam alias consequeretur, ut aliquis obstrictus et .mul non obstrictus forct. Si vero is, cui alter est obligatus, id quod accepit aut accepturus est, retineret, accipiens in iure suo exercendo securus non esset, sed contrarium prosc-cto, cuius iam secimus mentionem, exoriretur, nec ullum ob ligatio haberet exitum. Vt igitur accipiens iure suo tranquille utatur, neque manifesta admittatur contradictio, aut effectus et exitus obligationis tollatur, necesse est, ut re

accepta, et per euictionem legitime ablata. illo qui dat. de militone accipienti sit obstrictus. Fingamus Titium

SEARCH

MENU NAVIGATION