De pacto euictionis non praestandae inutili illustris iureconsultorum ordinis permissu in Academia Lipsiensi praeside Io. Tobia Richtero ... die 26. nou. a.c.n. 1748. ... disputabit Frideric. Gotthilf Freytag ..

발행: 1748년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

11쪽

Argumentum dissertationis constituitur. His praemissis, quaestio' excutienda est : quorstim in

contractibus euictionis praestatio sit reserenda 8 virum illa mutationi per pactum sit obnoxia, an saluo contractu, illa quoque salua maneat 3 Ad haec respondemus, illam euiesionis praestationem , si in contracta quodam occurrit, nonnisi ad naturalia referri posse. Illam cnim, neque substantiale requi situm cile, neque ut accidens, in ullo contractu posse admitti oppido intclligimus, quoniam naturalis olflagitat aequitas, ut id, quod in alium tranSfertur,. accipienti quoque vere habere liceat, illique damnum reseruiatur a tradente, cuius culpa res ablata atque euicta fuit. Nihil igitur impedit, quominus et naturae cuiuslibet contractus, ac iuris analogiae consentaneum fore statuamus, si quis euictionis praestationem, unius ciatusque contractus natura et indola contineri, adeoque illam esse naturalem consuerit. Cum autem quaeritur: num illa praestatio per pactum, cum in modum possit remitti, ut etiam re euicta, nihil ab auctore eo nomine unquam exigi possit 8 Nos si verum fateri voluerimus, eiusmodi pactum tamvam inutile nihil prorsus valere arbitramur. Id autem erit, quod in hac dissertatione paullo unorius explicare constituimus. Non quidem rem adserimus quae nouitatis gratia se commendare possit, quoniam argumentἡm, in quo enucleando versabimur , a praestantissimis ICtis iam tractatum et variis legum. ea de re latarum, interpretationibus illustra- tumi suille satis nouimus. Recenset illo; vir iuris peritia in

communes erroras S,

12쪽

que diuersas exponit sententias, quas pro suo quisque ingenio prodiditia Res autem propterea nondum confecta, atque extra omnem dubitationem posita est. Nam etiamsi. Do Eu ME Rus, nostrae aetatiS ICtus, omni laude maior,.

paucis abhine annis, singliuari dissertatione, quam titulo iudiciaram iuridicarum pacti, de non prae sania euictione,

conrra communes errores edidit ') ea, quae de hoc argumento in disceptationem venerunt, adcurate diluere litesque inter ICtos subortas componere studuit, omnem tamen e medio sublatum dissensum, omnemque controuersiam plane compositam sutile, nemo facile dixerita Vix enim ialucem B o E H MERI prodierat dissertatio cum noua ea daere oriretur disceptatio. Nimirum FRANCISCUS ALEF, celebris apud Heidelbergenses iuris Professbr, admodum

aegre serebat, errorum nomine, a Bo EH AI E RO ICtorum

reselli sententias, quae communi velut adsensu, huc usque inualuerant. Propterea dissertationem, quae talem prae 2 ferebat titulum: Veritas communis opinionis, circa pactum, de non praestanda mictione contra noui mos Boebmeri errores, ' cum eruditis communicauit.. Sic controuersia adhuc sub iudice esse videtum. Igitur, nonnihil curae operaeque in argumento posuiste iuvabit, quod et studiis, qua: tractamus adcommodatum est, et praecipuam quamdam,. in foro utilitatem habere conspicitur. Ita vero in omni argumento versabimur, ut, primo quid per euictionis prae-mtioncm intelligi debeat, paullo dilucidius explicemus: deinde, quid leges de eiusmodi praestatione, tum in genere, tum in specie praecipiant, studiose ac diligenter adstramus; et denique eorum, qui, a nobis dillentiunt, opinio-B 3 . nm,

13쪽

nem, suis momentis ponderemus, simulque leges, qVae nostrae aduersari videntur sententiae, quoad eius fieri poterit,

conciliemuS.

g. IIII. suid euictionis praestatio denotet explicatur.

incere, ut nemini ignotum est, de eo dicitur, qui rem possessori iusta ratione, ausciet, aut vincendo quasi obtinet: euictionem patitur possessor, qui eo compellitur, ut rem restituat ex caussa, quae praesentem possessionem an tecessit: euictio praestatur, quoties ci, qui rem euinci passus est, damnum reparatur. Non prius autem de cuictiomnis praestatione quaerere possiimus, quam si res cuicta sit, ac possessori eadem , praeter eius culpam legitime fuerit ablata. Fac igitur haec accidere, quid praestare euictio nem significabit λ In ea quidem opinione versantur plurimi, Ut statuant, non pretium tantummodo, sed id etiam, quod interest, eo nomine intelligi debere. Et hanc ipsain sententiam Ill B o E ii M E a v s tuetur. Paucos tantum modo inuenimus, qui, cuictionem stricte acceptam, solum pretium continere, adfirmant. Sed neutram in partem, . nos moueri, ingenue profitemur, Moniam utraque sententia suis impedita est difficultatibus, et ambiguitate laborat. Multo probabiliorem, elegantioremque rei eXplicationem, haud ita pridem suppeditavit P R A N C I s C v S G v I L I E L M.

ROMA Nus J ICtus excellentissimus, cum in praestandaeuictione, quantum damni possessor, per cuictionem pase sui est, seu quanti eius interest, considerandum esse docuit. Quin

14쪽

NON PRAESTANDAE I N V T I L I. Is Quinimo ut haec sentcntia confirmaretur legibus, nonnullas easque praecipuas adtulit, quas paucis repetere verbis,mInime poenitet. Ita IvLI AN vs' venditor, inquit, hominis emtori praestare debet, quanti eius interest, hominem venditoris fuisse. Huic adstipulatur pΛvLLus: '

evicta re ex emto, actio non ad pretium duntaxat recipien

dum, sed ad id, quod interes competit. Ergo etsi minor

esse coepit damnum emtoris es. Cetera, quae huc pertinent, breuitatis caussa, omittimus. Maximum autem dil-crimon intercedit inter hanc nostram et inter illam, eui clionis praestandae rationem, qua, vel pretium et id quod interest, vel pretium tantum comprehenditur. Fieri enim potest, id quod Paullus etiam testatur, vis res euicta minor esse coepit, damnum sit emtoris, ut is ne pretium quidem integrum consequatur. Ex quibus certe adparet, neu tram Opinionem, quam adduximus, Iocum habere. Quodsi nunc haec principia vere ad exempla obuenientia adcommodari debeant, necesse omnino est, ut separentur casus, et probe distinguantur. Res enim cui sta, aut melior red dita, aut deterior secta est. Si prius acciderit, dispiciendum est, utrum ab euincente iam satisfactum fuerit possessori, nec lac Θ Si posterius contigerit, videndum erit, an res minor deteriorque esse coeperit, interitu cuiusdem paseris, an sola temporis iniuria Θ Quibus omnibus distincte ac circumspecie expensis animo et consideratis, facillimum, Ut opinamur, erit iudicium, quid et quantum aliquis euictionis nomine consequi possit. Non longius autem euagabimur in hac principiorum adplicatione, partim, quod modo laudatus auctor haec omnia, satis et abunde enucle ui

15쪽

uit, partim, quod satis erit, striisti in ea attigisse, quae rei, quam tractamus, cxplicationi praemitti debuerant. Qui- libet vero, ex iis, quae adtulimus cognoscere poterit, quid secundum leges, per cuictionis intelligatur praestationem. Quod reliquum est, Nnus adhuc superest casus, quo partes, sicut olim , 'ita et hordie, per singularem quandam stipulationem ves pactum sibi prospexerunt, ac in casum cui-ctionis, simplum vel duplum, .et nonnunquam triplum vel quadruplum , a tradente promitti Curauere, eoque modo id, quod interest, certum definire adgressi sunt. μ) Sed instituti, quod tenemus, ratio non permittit, ut haec pluribus verbis persequamur, praesertim cum pactum de praestanda, et vicissim de non praestanda cuictione, neque simul consistere, neque adeo sic quaestio proponi possit, an pactum remilibrium valeatΘI. V.

Pactan de non praestanda euictione es inutile, quia

euictis est naturale internum. Iam argumenta Proferenda .sunt, quibus adducimur, ut euictionis praestationem remitti non posse credamus. Primum ex euictionis natura depromtum est. Dum enim illius rationem paullo adcuratius intuemur, animoque permpendimus, candem eo praecipue spectare reperimus, ut accipienti rem, a tradente profectam, secure nec interrupta serie, habere liceat. Id vero haud obscure testatur G A- ius φ) qui emtori, quoties rem ei habere licet, nullam aduersus venditorem concedit actionem. Idem eiusmodi probat exemplo: si is, qui emtorem in evictione rei vicerit,

16쪽

te ablatam, vel abductam rem, sine Accessore decesserit, ita ut neque ad cuiniora pervcnire posui, neque priuatim a creditoribus distrahi, tunc enim nulla competit ex stipulatu actio, quia rem habere ei licet. Cum enim emtor, hoc casu, rem a venditore acceptam adhuc habet, illamque retinet, quid quaesumus opus erit auxilio iuris quid opus, securitatis eritu Θ Si vero e contrario abducta res fuerit aut ablata securitatem et actionem lex pollicetur, quia necesse est ut rem habere ei liceat. Cuius rei caussam uberiorem si forte quaesieris, inde cognoscas, quod ex cuiuslibct contractus substantia, hoc ut fiat immediate, sequitur. Finge exempla, quaecunque volueris, et posita contractus substantia, semper necessariam hanc consecutionem obserua- his. Ita se rea habet in emtione venditione. Nam certa res emtori tradenda simul continet necessitatem, ut eam emtor consequatur et habeat, quippe alias certans subesserem, nemo dixerit. Eadem mutui est ratio. Ille enim, qui mutuo accipit, rem istam fungibilem retinere propterea d bet, quia dominium, quod contractus requirit, alias vix mente concipi poterit translatum. Neque de permutatione aliter statuendum est, ubi res frustra censetur data, nisi rem meam accipiens, ist praestet, quo rem mihi traditam habere liceat. Alia iam silentio praeteribimus exempla. Quae vero in contractibus ita sunt comparata, ut ex

principiis illorum .essentialibus enascantur, illa esse naturalia interna, iam supra deinonstrauimus. Quidni ergo nostraeuictionis praestatio, quam ciusdem plane indolis esse intelligimus, cum e requisito essentiali fluat, naturalibus illis internis adnumeranda fuerit ρ Iam cum supra probauimus, eiusmodi naturalia, a contractu, ita, ut hic saluus maneat,

separari non posse, quid statui de pacto euictionis non praestandae debeat, in aperto positum est. Manifestam scili-C cet

17쪽

cet admitteret contradictionem, si quis valere hoc loco, pactum dixerit. Accipientem enim rem habere, et smul non habere, contrahentes voluiste largiretur, id quod salua iuris analogia nemini prosicri licet. Propterea satis adposite, ad rem praesentem scribit LABEO: ') nemo potes videri eam rem vendidisse, de cuius dominis id agitur, ne ad emtorem transeat; sed hoc aut locatio est, aut alius genus contractus. Quid clarius, quid dilucidius quaeso, his verbis esse poterit 3 Ex iisdem simul pater, quid fiat, si piscium remisibrium nihilominus adiectum sit: aut vitio lab

rat totus contractus, aut fit alius cuiusdam contractus genus, dummodo nouo quodam nomine ornari, et sic valere possit. Sic statuas, aliquos contractum iniisse pignoratilium, ut creditor pignus possideret, sed conuenisse tamen simul inter eos, ut ne debitor, postquam dominus pignus vindia cauit, eo nomine creditsi teneretur; e principiis certe adlatis, non tam pignus, quum depositum contractum censeri potest. Quae cum ita sint, nullam adesse caussam congspicimus ob quam cum celeberr. ALEF adfirmemus, praestationem euictionis, citu de essentia contraditis. Ordinem enim, quo rem tractare coepimus, sequuti, facere non possumus, quin discrimen, inter essentiam contractus, et inter id, quod ei, ut naturale internum, inest, hoc agno-Icamus, ut illud tanquam principium, hoc autem, ut cum philosophis loquamur, tanquam principiatum habeamuS. Ceterum, cum naturale internum, si illius spectaueris essectum ad contractus persectionem , vim et efficacitatem, aeque faciat, ut pars aliqua substantialis, per se omnino patet, nos hac ex parte neutiquam distentire a P R A N C I s c I

18쪽

At Er sententia, quandoquidem naturalia interna pacto immutari non posse, semel iterumque proscis sumus.

ipso iure nullum est. Quae e principiis, quae quasi praestructa fuerunt,

certis atque indubitatis deduximus, ea nunc ipsis confirmare legibus et uberius illustrare constituimus. Demonstrabimus itaque, quod pactum quale contractibus adiectum descripsimus remi sibi tum, propterea nihil eisscere queat, quoniam conuentio contra contractus substantiam facta, ipso iure habetur nulla. Audiamus ea de re POMPO- Ni v M sic pronunciuntem : si vendidi tibi insulam, certa pecunia, et ut aliam insulam meam reficeres, agam ex vendito, ut rescias. Si autem hoc solum ut resiaceres eam convenisset, . non intelligitur emtio venditio facta. Tollit hoci pactum, cuius in lege fit mentio partem aliquam emtionis vcnditionis substantialem, et ideo nullum est, quippe si valeret, venditor e vendito aduersus

emtorem, etiam ut insulam tantum reficeret, agere posset, quinimmo, ipse contractus cui adiectum fuerat, subsisteret. Patillo clarius rem exponit CELsus q) cum precario alia

quid datur, si conuenit, ut in Kalendas Iulias, precario pos,ideat, num quid exceptione adiuvandus es, ne ante ei possessio auferatur p.Sed nulla vis est huius conuentionis, ut rem alienam domino inuito possilere liceat. Quis quaeso non statim intelligat sententiam nostram hac defendi lege 3 precarium enim, inquit vLPIANus ) est, quod precibus p Cῖ . t Ii

19쪽

r: DE PACTO EVICTIONI s

tenti utendum conceditur, tam diu, quam diu is, qunconceD sit, patitur. Id igitur quod precarium dicitur, per se re

quirit, ut accipiens rem precario acceptam, quandocunque choc placvcrit danti reddat. Quod si vero pactum, cum precarii essentia et natura pugnans, adiectum fuerit, nullius id virtutis, atque efficacitatis esse, dissertis his verbis declaratur. Sed alia etiam in promtu sunt, eiusdem argumenti exempla. Sic vLPIANO teste, refert Auis Toc Assi v Μ respondissse, societatem talem coiri non pos se ut alter lucrum tantuw, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam Iolitum adpellare. Et nos pergit V L P I A N v s consentimus, Ialem focietatem nullam ese, ut alter lucrum sentiret, alter vero nullum lucrum, sed da num sen

tiret, iniquissimum enim genus societatis est, ex tua quis da

mnum, non etiam lucrum spectet. Cetera his limitia, nunc silentio transmigimus. ε Ea vero quae ceteroquin in medium protulimus, satis,. ut opinamur, docere poterunt, eiuS modi generis pacta, vel ipsum, cui adiecta sunt, contractum vitiare, vel per se ita esse comparata, ut nihil, integro ma- .nente contractu esticiant. Utroque enim casu Patet, pactum ipso iure, esse irritum. Cum enim integer manet Contractus, id quod in precario quidem vidimus, res ipso meridiano, ut in prouerbio est, sole clarior crit. Si vero, tale pactum esticit, ut contractui vis inseratur, aut ille prorsus destruatur, aut alius, exinde enascatur, nihil omnino valebit pactum , eo saltem respectu, quo adiectum fuit. Si enim, ut rem illustremus exemplo, conuentum fuerit, Ut pro re vendita res detur, adest quidem Permutatio, non

, autem

f) L. a 9. f. a. D. pro socio. g PIura collecta reperies, consultissimi Praesidis dissertat. dein . possibili conditione, contractum non vitiante. I. IX.

20쪽

autem emtio venditio, adeoque nec pactum aderit, emtionivenditioni adiectum. Sed plane aliam, et nostrae, quam - adtulimus, explicationi maλime Contrariam fouere videtur sententiam p A h i N i A N V. S qui corura bonam , ii

quit, filem et depositi naturam est, usiuras ab eo desule. rare, temporis ante moram qui beneficium in fuscipienda pecunia dei: s tamen ab initio de usuris praefandis con

uenit, lex contracius seruabitur. Illi suffragatur P vLLus qui conuentione ii ita, ut quoad omne depositum argentum reddatur, in singulos menses, singulasque libras, usurarum nomine, quaterni oboli subministrontur, secundum hanc conuentionem vibras quoque actione depositi, peti posse, respondit. Et haec suo comprobat calculo ALFENus qui statuit : locati conducti contractum adhuc valere, tametsi locator operae res illas , quarum intuitu operae erant conductae non easdem sed similes restituat. Uidentur fine illi, quos nominauimus ΙCti, fateri, quod contractus idem subsistat, et maneat, quamuis pactum contra illius substantiam adiectum fuerit; videntur etiam hac ratione, eiusmodi pactis, suum valorem tribuere. At enim, si illorum sententiam, recte animo et Cogitatione complectimur, longe aliter eos sensisse, reperimus, ac verba primo adspectu prae se ferre videntur. Falli- mur 3 aut ALFENus dubitationem, quae suboriri poterat, ipse ex animo eximit. Ut sua res luce radiet, ipsa ALFENI ) adscribemus verba: In nauem, inquit, Saufei. cum complures frumentum confunderant, Saufeius, uni ex ιis frumentum res iderat de communi, et nauis perierat.

SEARCH

MENU NAVIGATION