장음표시 사용
41쪽
Sempronio centum nummos unciales, stipulatione promisse eosque tradidisse, stipulatori vero ipsos hos nummos, a Caio vindicante euictos fuisse: anne credis Titium hac ratione obligationi suae satisfecisse Θ nequaquam; dedit enim aliquid, quod sacere non poterat accipientis. Quodsi itaque Titius Sempronio quanti nimirum illius interest, seu
euictionem non praestaret, fieret terte, ut omnis stipulationis contractus solemniter factus, tamen inutilis redderetur. Ita e natura stricti iuris negotiorum probasse nos satis arbitramur, in his non minus, quam in iis, quae bonae fidei vocantum, cuictionem praestandam esse, si ipsum negotium Valere, nec prorsus rescindere, et irritum reddere velimus. Cum autem si accipientem spectamus, eiusmodi negotia vel onerosa sunt, in quibus tantum quantum acceptum est, restitui debet, vel lucrativa, ubi nihil rependendum est; certe haud incongruum erit, quaenam inter trumque negotium intercedat diuersitas ostendere. In onerosis negotiis,' res per se clara et inanifesta est, siquiadem aequitas eo magis postulat, ut in iis euictio praeste-.tur, quo minus aliquis cum damno alterius locupletior
fieri debet, quod tamen re ipsa eueniret, si debitor creditori deberet restituere , quod neque habere, neque retinere poterat. In lucrativis autem negotiis, ubi nihil est restituendum, cum ille, qui dedit, aem non esse suam, probe sciuit, et sic alterum decepit, euictio pariter debetur. Inde est, quod aiunt, adiuuari nos, non decipi beneficio oportet. Simili ratione de dolo etiam donator tenetur. Cum vero ille qui dedit, in bona est fide, et rem suam non esse ignorans, donauit, tum sane con
r L. I . f. 3. D. eommodat. vel contra
42쪽
serre alteri videtur, quantum potuit: nihil autem aliud potuit conferre, nisi quod habuit, quoniam res aliena, ut inter omnes constat, neque tranSserri vere in alterum, neque eo nomine euictio exigi potest. Rationem illius rei his verbis reddit MODESTi Nus cum etenim, inquit, . quid se restituturum donator repromittit, quando nullum pretium interuentat 3 Sic enim accipiens nihil amittit. Id ipsum indicare videtur prouerbium, in vernacula nostra satis cognitum: Finem geschenfiten Gaul,si et man nichi insmaia: quod tameri e constitutione SEVERI et A N T O- Nisi ') Imperatorum, his quasi limitibus circumscribendum erit, quod tum demum de euiclione competat actio, Cum propterea donator legitime cauit. His expositis nihil superest, quam ut rite probemus, neque in stricti iuris negotiis, euictionis praestandae remissionem admittendam este. Hactenus sane vidimus, quod demta euictionis praestati ne, in onerosis negotiis , obligatio principalis salua hausquaquam maneat: in lucrativis vero dolus quodammoda admittatur. Vt igitur negotium, quod hoc modo Comtractum fuit, ex sententia contrahentium valeat,' neque tamen nos dolo fauere et Patrocinari videamur, necesse omnino habemus fateri, neque ullius momenti este, neque valere pactum eiusmodi remissorium. Quandoquidem autem in huiusmodi negotiis locum non habet euictio, per se omnino patet, de illius remissione, quemadmodum se- . mel iterumque et saepe monuimus, multum quaerere
perinde fore, ac si quis omni studio exquireret, quid SL
t in adi. L. 6a. D. de aedilit, edissivi L. a. C. de euiae
43쪽
' g. . XIII. Ille qui dat, aut illius heredes ipse euincentes nihil praesidii in hoc pacto remissioris quaerere
possim:. . . Argumenta hactenus a nobis adducta, paistum de non opraestanda euictione generatim destruunt, illudque inutile esse demonstrant, a quocunque res de qba quaeritur legi- . time evincatur. Propterea cum a generalioribus, ad specialia recte concludatur, sequitur profecto, ut ille qui dat, aut eius heredes, cum ii rem datam euincero student, in pacto illo nihil praesidii habere pollini. Sed non exemplis, quibus hacc generatim diecta illustremus, opus. Ost, cum leges adsunt, quae rem omnem extra dubitationem ponunt, ct plane conficiunt. Quodsi enim is, qui transtulit, rem in alterum traditam repetere cupiat, eum myrobe rem a sed fractam euincere conari, vLPiANus docet; A vero
eius heredes idem facere sustineant exceptionem rei venditae et traditae venditoris etiam successoribus nocere, sue in
uniuersum ius, sue in eam duntaxat rem successerint, HERMOGEN A Nus testatur. Exemplo itaque quo etiam P o M. po Nivs usus est, fingimus, Caium a Titio emisse fundum, qui Sempronii fuit, eumque traditum accepisse, pre- tio autem soluto, Titium Sempronii heredem fuisse factum, qui nunc fundum, cuius dominium, iam alio iure quaesiuit, vel ipse vindicare conatur, vel suis heredibus vindicandum relinquit. Quaeri merito poterit: num illi actores fundum iure euincant Z et v LPiANva' quidem
44쪽
respondet: eos exceptione doli sis moueri. Quis ergo non videt, illum qui dat, aut eius heredes, rem ab illo in alium translatam, . nullo modo repetere , aut vindicare posse, quamuis plus iuris, quam ante habuerat, postea consecutus st. Fac igitur eum qui transtulit, pacto, quo non praestet euiclionem, sbi initio prospexisse , quam quam sumus, eiscacitatem illud pactum habebit p ut nostra fert opinio, nullam. Quamuis enim illud pactum valere,aliqua tisper concederemus, ratio tamen naturalis postularet, ut vim 1uam id tum demum cousequeretur, cum res esset evicta. Id vero etiam est, quod in adducto exemplo praestrui debebat. Sed cum iam confirmauimus, neminem eorum , quos diximus, rem semel distraetim, repetere ac vindicare posse, quia factum proprium semper est praestandum, et obligatio diiuncti transit ad heredes, fieri etiam non potest, Vt pactum illud remittorium, etsi fo, te in concedendo, iusto sim faciliores, in eodem exemplo produeat esse elum Quis igitur inueniatur, qui utilitatem illius facile defendat p Poterit quidem cx parte heredum, nonnihil dubitationis oriri, i quod eo casu, quo non ex iure defuncti, .sed iure quodam singulari iisque proprio, nempe ex iure consanguinitatis rem repetant, sibique vindicent, in pacto nostro effectum remissionis ponant, inprimis cum emtor,
rit atque debuerit praeuidem. Veriam enim vero auctortali casu, aut non praestat, aut praestat euictionem. Cum eam plane non praestat, pactum remissorium per se inessicax est, et sic etiam se res habet cum heredibus,
qui, cum ab iis nihil exigitur, ipso iure tuti sunt, neque pacto liberationis indigent. Ubi vero euictio praestanda F 3 cst,
45쪽
6 DE PACTO EvICTIONI sest, ibi heredes rem retrahentes, aut adeunt hereditatem, aut eamdcm omittunt. Si prius acciderit, ob ipsam her dis qualitatem, de euictionis praestatione iam tenentur, quae sicut nulla ratione remitti poterat, ita ne nunc quidem respectu eorum remissa debet censeri. Sin autem posterius usu venerit, adductum valere negamus casum,
quia de heredibus tantum loquimur, quod nomen sibi tribuere nequeunt, qui omni hereditatis iure se addicarunt.
g. XIV. ntraria L. LXVIII pr. D. de euiction. explicatur.
Progredimur ad leges, quae nostrae sententiae aduer sari videntur. In illis P Api Ni ANi ' cssatum primo loco occurrit. Ille enim ait: cum ea co42Dione piamus distrabitur, ne quid euitatione secuta, creditor praestet, quamuis pretium emtor non soluerit, sed venditori cauerit ἔeuictione secuta, nullam emtor exceptionem habebit, quo mi nus pretium soluat. - Venditur, ut lex tradit, pignus, et contractui adiicimr conditio, ne quid euictione secuta, Prae stetur, post, euicto pignore, emtor ne pretium solutum quidem a venditore repetere, aut soluendum adhuc retinere potest. Habemus hic exemplum pacti, de quo disputamus, expositum, quod tamen secus, quam a nobis fieri solet, decisum videri queat. Nec sino desunt liuiusmodi explicationis fautores, qui in ea, vel prorsus adquie-stunt, vel dicta saltem lege dubii facti, rem in medio relinquunt. Nos vero demonstrabimus, sententiam PAPMNIANI longe esse aliam, quam quae ad pactum nostruma emissorium adcommodari possit. Ratio enim quam ob
rem M L. 68. pr. D. de euictionDiuiti sed by Coost
46쪽
, NON PRAESTANDAE INUTI Wrem emtori in exemplo proposito, euictionis praestatio de- . negatur, neutiquam in conuentione , qua venditor hoc onus remittendum sibi curauit, sed in alio, eoque prorsus diuerso principio quaerenda est. Idoneum illius sententiae interpretem habemus vLPIANvΜ - qui docet: squis iure creditoris vendiderit pignora, deinde haec furins evicta, non teneri, nec ad pretium restituendum ex emto actione creditorem, idque multis constitutionibus essectum es
Habes hic fundamentum, quo nititur PA P I N I A N V s, quo ue creditor pignora vendens, a damno, quod emtori ob euictionem secutam resarciendum erat, quandam consequi tur immunitatem. Aut igitur verba legis: ea conditione pignus distrahitur ne quid euictione secuta, creditor pra
stet, innuunt, quod pignus iure creditoris venditum, et res aliena, non dolo quodam, sed palam, et emtore haud ignaro, distracta sit; quo admisso, quidquid dubitationis contra nostram sententiam exoriri poterat, simul refellitur, quia diuersitas nostri, quo usi fuimus, casus, et illius, qui habetur in lege, statim in aprico posta est: aut eodem legis verba, id quod nonnis maxime inuiti largimur, formam pacti adiecti complectuntur, Propterea tale tamen pactum superuacaneum erit, quia remittitur aliquid, quod non debetur. Qualemcunque igitur legis sensum proba.hilem tibi finxeris, nullam prosecto cum pacto de non praestanda euictione, comparationem constitui posse, intelligis. Sicuti autem in casibus, qui, nonnulliS rerum momenistis inter se discrepant, idem fieri nequit iudicium; ita quod valet in alio, aliis eiusdem generis obstare nequiti. ' f. XV.
47쪽
g. XU. Dubium e L. LXIX. pr. D. de euictio . removetur. Sequitur sententia sCAEvoLAE quae a plerisque nostrae, quam defendimus opinioni, opponi solet. Ille vero, qui libertatis, inquit, causam excepit in vendisione, sme iam tunc, cum traderetur, libre homoneritolae conditione, quae testamento propsta fuerit, impleta, ad libertatempervenerit, non tenebisur euictionis nomine. Qua ex lege, cum ob exceptam libertatis caussam, venditor cui-ctionis nomine non teneatur, pactum de non praestandaeuictione, illi legi inesse, et propterea eius valorem, et Ut litatem inde legum interpretes probare adgrediuntur. Sed . vel de seruis pileatis vendendis lex forte accipienda erit, vel, quod magis placet, aliam interpretationem sine artis studio, paullo longius arcessito inuentam, a communi tamen opinione diuersam illa admittet. Qua ratione ad seruos piluatos lex spectare possit, docet CELLivs cuius haec verba sunt. Pileatos servos venum solitos ire, quorum nomine Penditor nihil praestaret, CAELI vs SA- ni Mus iuris peritus, scriptum reliquit. Cuius rei care
sam esse ait, quod huiusmodi conditionis mancipia insignia
se in vendumo deberent, ut emtores errare, et 'capi non
'posent; neque lex vendundi operienda esset, sed oculis iam perciperent, quo iam esset mancipioru genus. Quodsita
est, et SCAE voLA ad seruum pileatum, lego sua respicit, nemo certe mirabitur, cur, a venditore caussa libertatis exiscepta, ab euictionis praestatione venditor immunis sit; pov- , erant enim teste sABINO, serui quidam sic vendi, ut pileus impositus iudicio esset, eos venum dati, quorum , s nomi-
48쪽
NON PRAESTANDAE FNVTILI. 4 nomine emtori venditor nihil praestaret. Quoquo modo se res habeat , pactum tamen de non praestanda euictione, verbis adduistis, neutiquam defenditur, quoniam in venditione serui pileati, pactum remissae euictionis praestandae, nullum subera neque adeo inde ad quaelibet alia . quae sorte occurrunt exempla,et ubi euictio praestandaest,et gumentum rite duci posse videtur. Quid Z quod nondum latis constat, an sCAEVOLA, Cum talia pronunciaret, se uum pileatum habuerit in animo : eiusmodi profecto seriauum haud nominat , sed tantummodo. libertatis caus. De exceptionis mentionem facit, qua Opus non fuerat, si seruuin libertatis signo conspicuum, ne praestaretur euia uictio, intellexisset. Subiiciemus itaque aliam legis adlatae qualemcunque, ab ingenio nostro Profectam interpretationem. Esto, quod venditor in vcnditione serui, causiam libertatis exceperit, eoque se liberauerit ab euictionis praestatione; haec tamen liberatio. non oritur e pacto, Verum ex eo, quod venditor seruum vendidit, quem non omni αparte proprium, sed liberum fore crediderat. Id plenius indicant verba: sine iam tunc, cum traderetur, liber homsserit, sue conditione, quae testamento proposta fierit, impleta , ad libertatem peruenerit. Ex his eum vendidisse intelligimus, quantum habuit; quis enim plura eum vendere voluisse e verbis, quae adtulimus, coniicere volucrit Quidquid igitur vere venditum est, illud etiam a vcnditore debet praestari, quemadmodum nec aliud quidpiam hac lege statutum est: quidquid vero venditum non est, ut hie seruus, ne fat liber, illud nec in se, nec euictionis praestationem eo nomine emtor exigere potest, quae ipsa legis nostrae manifesta est sententia. Quod autem in se non debetur, de illius euictione non praestanda partes contra
hentes, frustra paciscuntur. Quamobrem nihil proficiunt, G . qui
49쪽
qui tamen eiusmodi exemplum in lege iam adducta se inuenire putant, ideoque, ad corroborandam suam sententiam, prouocare ad eamdem solent. Id ani mo quidem sicut nobis videtur dubio , probe tamen Perspexit GEORGIvs FRANZxivsh cum verba legis: non revebitur euictionis nomine, vel pretii rcpetitionem non excludere, vel venditorem ideo non teneri coniicit, quoniam aperto simpliciterque praedictum fuerat, illi seruo Certa quadam conditione, datam in testamento fuisse liberintatem. Quae coniectura quam postremo loco adtulit, a vero non prorsiu& abhoreet, eodemque nititur principio, quo nos usi sumus, videlicet venditorem, plus, quam ipse . , habuit, nec vendidisse, nec vendere unquam voluisse ac propterea caussam libertatis excepisse; etiamsi in lege disertis verbis illud haud reperiatur, quod PRANZc Io visuintuenditorem praedixiste , seruo qui vendi debuerat intestamento datam fuisse libertatem. Pro qua autem sen ii ventia BoEI ME Rus quem honoris caum sacpe n minavimus, pugnandum existimauit, quod scilicet tota lex de generali indemitoque pacto, ne libertatis nomine euictio praestetur, accipienda sit, eam propterea non facimus nostram, quod neque ipsis verbis, neque re ipsa adduci posthmus,. ut sCAEvoLAΜ ita sensisse credamus. Cumque aliud est, rem alienare ut propriam, simulque se nolle teneri de euictione, verbis prodere: aliud e coistrario, rem tanquam non omni modo suam alienare, atque hoc euentu, quem SCΛEvoLA quasi ante oculos positum habuit, in eo, quod venditum non est, euictionis praestatio, per
hin in Commenti ad tit. D. de euiction. n. 262 et ad tit. de act. emi
50쪽
NON PRAESTANDAE INUTILI. 3Iper se cedat; non vidimus, quale pactum de eo, quod OXigi nequit, non praestando comminisci velimus. g. XVI. L. XXVII. C. de euict. cum nostra sententia eonciliatur.
Progredimur ad constitutionem DIOCLETIANI et
Μ AxIΜ1ANi Impp. qua sancitur: s fundum sciens alienum vel obligatum comparauit Athenocles, neque quidquam de euictione eo enit; quod eo nomine dedit, contra ruris poscit rationem. Nams ignorans, des terio suo iuris forma negantis, hoc reddi refragatur. Hanc legem no nulli, quos postea nominabimus sententiae nostrae valde contrariam esse dictitant; Ied veremur ne leuius hebetiusque illud sit telum, quam primo quidem adspectu videri queat. Initio quidem ex adductie legis verbis, nihil omnino elici poterit, quod pacti cuiusdam de non praestanda euictione speciem prae se strat. Deinde ea, quae ad intelligendam . SCAEVOLAE opinionem, paullo uberius dicta sunt, huic etiam Ιmpp. constitutioni explicandae lassicere posse, nemo non videbit. Ex superfluo, et quasi per lancem saturam, dictis quasdam rationes addemus, quibus et sentcntia nostra magis et magis corroboratur, et constitutioni ipsi aliquid Iucis adsertur. Cum scilicet res aliena emitur a sciente, ut habetur in lege, emtor neutiquam decipitur, sed scit, sci- re saltem debet, aut resoluto , aut nullo iure dantis, ius quoque accipientis penitus resolui, aut plane nullum esse. Declarat igitur emtor nihilo secius contrahens, quod plus emere nolit, quam quod venditor re ipsa tradere pollit.
Cum vero res aliena ita minime tradi queat, ut alter eam iure et sine exceptione retineat, emtor etiam hac ratione,