Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

Vetus Latium Profanum

consonat Lapis vetustus superius 3dductus, quo Setini in apertum protulerunt Herculem Setiam condidisse, e mque famam probavit Fulvia gens Romae triumphalis , quae ia abat Herculem sibi aedem, N auctorem familiae sua: Sacerdotem , qui in ea aede sacra faceret , Setiae constituisse , ut fusius suo loco dicemus. Sive igitur Setiam Hercules , aut Arcades, sective Herculis condiderint , constat vetustissimam eam fuisse Urbem, quam merito Romani Scriptores , tametsi in Volscis sitam , Latinorum priscorum Oppidis accensent , quod ab Albanis Regibus Colonia deducta , Io ge Romanam Urbem antecedat origine , uti scripsimus Lib.I. Cap. Σ. Situm Urbis exhibent Lucilius , dc Martialis , quorum ille satyr. lib. 3. apud Aulum Gellium Noet, Atticari lib. ι 6. mp. s. hoc

carmine;

Illud opus durum , mi Setinum accessimus finem. satis expressit Urbem sitam supra asperum montem, Martialis lib. I . Epigr. II 2. haec habet:

Pendula Pomptinos quae spectat Setia campοι

Exigua vetulos mittit ab Urbe cados.

Setiam Pendulam appellat , quia in montium jugo, quod iuxta Pomptinos campos protenditur sita est , N ab extrema ora ejus tanquam ex crepidine quadam in subjectam planitiem respicit , quemadmodum Cluverius Ital .antiq. lib. 3.pag. Ioa a. explicat. At arbitror Martialem sedem Urbis antiquae aliter enunciasse , quandoquidem ex ruderibus , quae supersunt in planitie inter Saturni Templum , dedissectum montem apparet portam Urbis , ubi via Setina ex Urbe Setiam ducens terminabatur fuisse , ubi nunc locus est, quem accola Turrim Saturni appellant. Ab hac porta Urbs vetusta incipiebat,& protendebatur per totam planitiem illam usque ad pontem , quem nunc Vallis vocitant , totumque illud spatium montis , in quo Civitas nunc posita est , occupabat , & clivum. Pendula itaque erat , quoniam a summitate montis incipiens , desinebat in planitiem. quamdam ejusdem montis ima valle circumdatam , quae spectabat Pomptinas paludes , unde aedificia, quae in jugo montis erant , transeuntibus per Pomptinum agrum , & per Appiam viam pendere Videbantur. Quare

12쪽

Liber II. Caput L s

. Quare constat situm antiquae Urbis eundem fuisse , ac est praesens, quamvis vetusta Urbs amplior esset, & ad tria circiter millia passuum extenderetur, recens autem mille passeum spatium parumper excedat, positaque sit in situ, quem Herculis Templum, ac Cereris, & Apollinis aedes occupabant. Ascensus hujus montis asperest , & per viam in motum cochlidis stratam ad munitatem . ejus pervpnitur, Via, quemadmodum reliquiae ostendunt, saxis quadratis Appiae smilibus, constructa erat, camque straverunt de sua pecunia L.Αstonius Polio, re C.Pomponius Polio VIII. Viri viarum curandarum, uti indicat Lapis vetustus non longe ab initio viae ,

qua ascenditur positus ω .

DE SUA DE C. STRAVLigorius in MSS. Otthobonianis viam hanc in Appiam di veristisse memorat, & terminasse ad locum, ubi nunc est Turris, quam Petratam dicunt: at sane hallucinatur, quum Pub.Victor de Urbis Romae Regionibus titulo De Viis, vigintinovem vias ab Urbe Roma incipientes enumerans, Appiam, Latinam, & Setinam nominet, ut innueret Setin m aliam ab Appia fuisse: constat enim Setinam lapidibus quadratis stratam inter Latinam, & Appiam per lucum Ferentinae sub Albano monte, dein supra speculum Dianae deductamvsque ad Appiam, cujus rei testimonium proserunt ruinae ejus viae, quae nunc etiam Setina dicitur in loco, quam FVolam vulgo vocant . Hanc viam Appia antiquiorem fuisse suspicor, quin Appiam per longum tramitem a tribus Tabernis ad Forum Appii usque stratam in eodem situ per quem Setina deducta erat. Incidebat enim Setina in Appiam paulo ante Tres Tabernas, per eam Populi Latini, qui Pometinum agrum colebant transibant ad Ferentinae luiscum, quum Jovis Latialis ferias, δέ concilia Latinae gentis age

rent .

13쪽

s Vetus Latium Profanum

rent. Panvinius in descriptione Urbis Romae lib. I. pag. 3 videtur innuere portam Urbis, a qua via laaec inchoabat Setinam dictam , quod plures viri docti probant: N pag. a. notat viam laudatam inter Numiciam , & Appiam fuisse, unde vero id hauserit comper tum non habeo. Stephani Epitomator haec habet , Setia oppidum Italia, genia risitium unde Selenum . More scilicet prisci aevi , quo littera I sonabat uti E. Itaque vertendum erat Setinum, nam oppidiani inde Livio, Plinio, Straboni, & caeteris sunt Setini. Appiano lib. I. Bellor.CIvit. Selium neutro genere es . Spectat Urbs ab Osente moniates Lepinos, in quorum jugo est Signia altera Latii prisci Civitas teste Columella lib. I o. Quae pariunt veteres cespos littore Cumae, Marrucini, quae Signia monte Lepino. Ab Occidente mare Tirrhenum , subjectamque habet totam oram ejus maris ab Ostia Cajetam', universosque campos Pometinos. Al-1uit radices Setini montis Usens, ubi nascitur navigabilis , quem Vibius Sequester -Τerracinae , alii autem Priverno proximunia locant: oscitanter tamen, quum Usens subtiis Setinos montes scaturiat, & desinat in mare Terracinae proximum. Hunc Fluvium Aufentem nuncupat Xylander Strabonis interpres lib. . pag. 233. , alii rectius Ufentem ita dictum, quod Usens dux Latinae gentis in eo submersus esset, quamvis Virgilius lib. 7.de 8. AEneid. eum ducem Turno adversus Eneam suppetias misisse scribat: coniurat trepido Latium saevitquejuventus

era, ductores primi Messapus, in mens,

contemptorque Deum Metentius, undique cogunt

Auxilia . .

ubi Servius subdit id effictum 4 Poεta, qui nomina ducum Latinae gentis a fluminibus magni nominis in Latio positis usurpare con

Supra montem Setinum fertilis est planities, seu vallis Urbi proxima, & Lepinis montibus adjacens, quae spatio septem mille passuum protenditur. Per eam fluunt duo sontes, alter dici-rur, alter Aureus ruri meo, quod vulgo vocant te Fontanelle ac-

14쪽

commodatus, Primus est abundans , usuique publico inseruitve iustissimus etiam, nam constat viam, quae a porta Pastibata ad hos publicos fontes ducit, instaurasse L. Pomponium Annianum

restimonio vetusti Cippi apud Gruterum pag. 1o78. , quem is Setiae ad portam Passibellam locat.

L. POMPONIUS L. FA N N I A N V SVIAM DE SUA PECUNSTERNENDAM CURAUIT HAEC EST VIA QUAE DUCI Τ AD FONTEs

Seeundus saluberrimus est & antiquitus Τhermarum publicarum usui addictus, sicuti indicant ruinae, quae supersunt rure meo, ubi subtus sontem effossos vidi lateres ejus generis, quod Pentadoronantiqui nominabant a mensura quatu9r, & quinque palmorum, quibus lateribus passim Thermae resertae erant. Visitur & nunc in monte Urbi proximo supra fontes publicos os carceris antiqui, Selmi. Hunc locum Setini vulgo Oiso appellant. Quum elapsis annis mulier quaedam cum amasio virum suum interfecisset, atque in os praedictum cadaver praecipitasset, Iudices jusserunt artifices quoiadam in eum locum descendere, qui funibus religati illuc ad imum

missi, cadaver invenerunt. Tunc notum suit profunditatem bis mille palmorum, de ultra spatium pertingere dc locum instar carceris esse, M per ejus partem aquarum colluviem decqrrere, unde suspicantur ibi horridum fuisse carcerem Romanorum aetate, ejusque pomtam fuisse in planitie monti proxima, & per scalas manu factas in carcerem penetratum, atque os in summitate factum, ut sontes imaginem luminis videntes majori poena premerentur, atque hinc putant eam aquam esse, quae ab altera parte ejusdem montis stuit in Usentem a

CAPUT

15쪽

Vetus Latium Profanum

De Colonia Setina, ejusque cladibus.

V ijςjvi lib. i. Sotiam deductam Coloniam his verbis

prodit: Post septem annos, quam Galli Urbem ceperunt Sutrium deducta Colonia est, in post annum

Setina , no vemque interjectis annis Nepet. quo tamen anno, dc a quibus , id prorsus obscurum est Sunt qui arbitrantur id contigisse anno post Romam conditania CCCLXXII. ut videre est apud Panvinium lib. 3.descript. Imper.Roman. pag. 333. . Plerique anno integro serius id statuunt ut patet ex Κirchero in Veteri Latio lib. q. par. q. cap. I. pag. 2q2. . Alii anno CCCLXXI. ut Stephanus Vinandus Pighius Annal. tom. I. lib. 3. ad annum CCCLXXI. pag. 2 3 6. Hujus vero dissidii causam regerunt in incertitudinem anni , quo Roma capta est a Gallis, quam tamen captam esse anno ab V.C. CCCL Ill. Pighius ubi supra pag. χχ q. assirmat. Hinc tradentes Urbem Romanam eo anno captam , Setiam Coloniam deductam putant anno octavo post Urbem captam , nempe anno

CCCLXXI. . Non desunt qui hanc Urbem Coloniam bis deductam opinantur anno CCCLXXI. post Romam conditam ex Livio lib.f. tibi haec habet: Ad quam militiam quo paratior plebs esset, quis que viros Pomptino agro ditidendo, in trium tiros Nepete culoniae deducendae createrunt: cx quibus verbis Pighius existimat indivisione Pontini, seu Pometini agri hoc anno Setiam Coloniam deductam, iterumque anno V. C. CCCLXXV. quo juxta calculos Pighii lib. 3. pag.χqo. & χqI. Tribuni militares Consulari potestate creati sunt P.Manlius, C. Manlius , L. Iulius, C.Sextilius, M. Albinius, & L. Antistius. Hoc quippe anno Livius iterum Setinam' Coloniam deductam scribit his verbis: Eodem anno etiam ipsis quα-rentibus penuriam bominum, noti Coloni adscripti. Hanc lectionem mendosam esse omnes Licii stholiastcs suspicantur, ac nomzn CO-lpniae cinissum ; quamobrcni Henricus Glareanus de Velit cinis Livium by Corale

16쪽

Livium loquutum putat. At Carolus Sigonius in lib. s. Livii, Setiis nis ea verba applicat; Desederatur, inquit, Coloniae nomen, nam de Praenestinis Vsis rebellantibui intelligi non potes, nec de Satrico quidem, e V Velitris, neque enim Bllabas babent, quae erroris causam Libraris tribuere potuerint.Itaque ego sine dubio legendum puto: eodem anno Setiam ipsis quatrentibus; Setiae enim coloniae ps S tricum deductae meminit Velleos lib. I., in Livius lib. . extremo Norbam, in Setiam finitimas Colonias 2ocat, quum tamera quo anno deducta Setiasit nusquam apud eum extet quod autem novi coloni dicat de iis, qui tune primum deducti sunt non est mirum, etenim sic Aquutus es supra: Norbae in montes novam coloniam miserunt, em Paedianus in Pisonem: Pompeius non novis incolis eas constituit, sed veteribus incolis manentibus jus dedit Latii. Item Placentiam novi coloni deducti sunt. Hactenus Sigonius, cujus lectio non consentit computationi

factae per Velidum lib. I. , ita iramque Setia deducta fulisset Colonia, non octo annos post quam Urbs a Gallis capta est , sed post duodecim juxta Pighiuin, vel post undecim secundum Panvinium. Itaque si Livius verba fecit de Setina Colonia, palam est eum prodidisse

Setiam eo anno iterum Coloniam deductam ob penuriam Colonorum , qui agrum Setinum in Pometino situm colere haud poterant iid enim familiare suit Romanis eodem Livio pluribus locis , bc praecipue lib.2. teste, ubi ait: Et Velitris auxere numerum Colon0rum Romani.

Caeterum Livius tib 26.memorans Annibalis transitum per Italiam Latiumque, Setiam municipium nuncupat: I e , ait, Fulvius scilicet) per Appiae municipia , quaeque propter eam viam sunt Setiam, Soram, LaΦinium, Lanuvium praemisit, ut commeatui paratoi, in in urbibus baberent, Ur ex agris demiis in viam perferrent, praesidiaque in urbes contraberent, uisua cutit, Respub. in manu esset. At quum infra idem Livius hanc Urbem Coloniam appellet, suspicor abusive eam municipium vocasse, nam uti viri docti notant, sepaenumero Coloniae Municipia dicebantur, licet revera talia baud essent e Sed an Setia Colonia Romana , & Romanorum Civium , au

17쪽

io Vetus Latium Profanum

vero Latina esset, dissidium non leve est inter Scriptores. Quippe Panvinius vigesimam Coloniam a Populo Romano deductam Setiam facit, de quidem Latinam, quod arguit ex Livio lib. 3 7., ubi enumerans duodecim Colonias Populi Romani, quae secundo bello Punico milites, & pecuniam dare Consulibus detrectaverunt: Ea,

ait, fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Circeii, Alba, Carseoli, Suessa, Sora , Setia, Cales, Narnia, Interamne, & lib. 39. haec subdite Erectis expectatione Patribus subjecerunt: Colonias Latinas duodecim, que Fabio, in Fullio Cos. abnuissent milites dare, eas annum jam ferme sextum tacationem militiae quasi bonoris, in beneficii causa babere , quum interim boni , Obedientesque socii

pro me, atque obsequio Imperii Romam continuis omnium annorum delectibus exausti sent. Sub hanc Docem non memoria magis Patribus renotata rei jam obliteratae, quam ira irritata es . Itaquenibit prius referre consules passi , decreverunt ut Consules, Magι- stratus, denorique Principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba,

Carseolis, Sora, Suessa, Setia, Circeiis, Na nia , Interamna Romam excirent: iis imperarent, quantum quaeque earum Coloniarum militum plurimum dedisset populo Romano, ex quo bostes in

Italia essent, duplicatum ejusfummae numerum peditum daret, Equites centenos vicenos, Equitesque quam locupletissimi legerentur , mitterenturque ubicumque extra Italiam supplemento opus

esset, se qui Ox iis recusarent, retineri eius Coloniae Magiseratus, Legatosque placere, neque si postularent Senatum dari priusquam imperata fecissent. Stipendium praeterea iis Coloniis tria millia aeris esset Angulos imperari, exigique quotannis: censumque in iis Coloniis agi ex formula a Romanis Censeribui data, dari autem placere eandem quam Populo Romano, deferrique Romam ab furatis Censoribus Coloniarum priusquam Magistratu abirent: Dein subjicit accitos Romam fuisse Magistratus Coloniarum praedictarum, primoresque, & Legatos retentos Romae donec imperata secilient. Hinc Panvinius verba faciens de Ardea Colonia, arguit omnes eas duodecim Colonias Latinas fuisse, quod tales Livius appellet,& acerbiore delectu, censu, tributoque stipendii nomine indicto pu- Nitas reserat, quod eae Latinae non autem Romanae essent Colo

niae a Diui tiroci by Orale

18쪽

Liber II. Caput II. Ia

hiae. Verumtame, ex ipso Livio colligitur Setiam Romanam suisse Coloniam ; ille enim in fine lib.7. ita scribit: Privernates etiam, Norbam, atque Setiam sinitimas Coloniar Romanas incursione Diahita depopulati sunt et & lib. 8. ad principium post quam narravit Norbanorum , atque Setinorum nuncios desectionis Privernatum cum querimoniis acceptae cladis Romam venisse , defectionein Latinorum omnium enuncians, sic subdit: Romani, etsi defecti. foetorum , nomini ue Latini baud dubia erat, tamen tanquam de Samnitibus, non des curam agerent, decem Principes Latinorum Romam eoocarunt, quibus imperarent, quae vellent. Pretores tum duos Latini habebant L. Annium Setinum, in L. Numisium Circe-jensem, ambos ex Coloniis Romanis, per quos praeter Signiam, Velitra ue, in ipsas Colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad arma erant, eos nominatim evocari plaeuit. Ergo ex his patet Setiam, Circeiosque Colonias Romanas, non Latinas fuisse, quod clarius a Livio asseri non poterat: immo quemadmodum idem Panvinius Norbam, atque Velitras Latinas Colonias non facit, sed Romanas, ita & Setiam Romanam Coloniam affirmare debuisset, quum Livius Uelitras, Norbamque Co- Ionias Romanas, sicuti Setiam dilucide prodat; quis putet Romanas Colonias ab illis Civium Romanorum differre, nam Setia Romana Colonia dici haud poterat, si Civium Romanorum non suis.sset sicuti Rosinus antiq. Roman. lib. Io. cap. 22. animadvertit, dc viri docti probant, maximὸ quod Livius locis, quibus de Coloniae statu nil affirmare proponit, eas Romanorum Colonias dicit. Romanae enim Coloniae erant Romae effigies, seu simulacra, quum Coloni praeter publica Civitatis Romanae, omnia jura haberent, quae Cives Romani obtinebant cum staragii potestate, quemadmodum tradunt Aulus Gellius NoeLAtticar. lib. I a. cap. I 3., Sigonius de AntiqJ .Ital.lib. 2.cap. 2. & 7. Panvinius loco adducto pag. 3Rosinus, & alii. Latinae vero eae erant quibus jus Latii, seu Latinitatis datum erat, quod sane jus tanti fecerunt Romani, ut nobilissimis Urbibus illud post enixas preces haud diffiderint tradere. Quandoquidem Placentiae, Bononiae, Cremonae, Aquilejae, alitiaque similibus civitatibus magni nominis jus Latii tantummodo - B et, suisse

19쪽

1Σ Vetus Latium Profanum

disse coneessum probat Livius lib.sso. , aliisque locis adductis apud

Panvinium, & Alexandrum Geniat. lib. q. cap. Io. , qui tamen reis

fert Placentiam fuisse Romanam Coloniam, Equitesque solos limbutile Latinos , quod ejus Scholiastes ex Liuio, & Plutarcho confirmat et immo referunt Neronem nationibus Alpium maritimis jus Latii concessisse ex Tacito lib. I ., Vespasianum itidem univeris Hispaniae idem jus tribuisse teste Plinio lib. 3. p. 3. Isbid quidem jus in eo consistebat, ut suffragiorum potestarem Consulibus Romanis permittentibus Romae haberent , & si in Civitate Latii jure donata Magistratum gessissent, Cives Romani ut fierent, quemadmodum qui stirpem ex se domi reliquissent , ac Romam ad habitandum venissent ex Cicerone pro Cecina, & pro Balbo Livio & aliis apud Pan vinium lib. 3.pag. 3 &32 I. His positis nutat Panuinii sententia, quem fefellit Livius dum

decim Colonias, de quibus verba fecimus, Latinas enuncians, se lasse quod fere omnes, paucis exceptis, Latinae essent, Argumentum vero Panuinii leve est, nam ideo Senatus Romanus indictione tributi , census, & stipendii eas Colonias punivit, quod illae Consulibus parere, & milites, ac stipendia dare detrectassent, Porro ex verbis Livii patuit dignitas Coloniarum Romanarum, Latinarumque: in iis quippe erant Censores, AEdiles, ceterique Magistratus, qui Romanam admihistrabant Rempublicam , quin honoris gratia jus erat Coloniis Legatos ad Populum Romanum mittere, Romaeque retinere, quibus petentibus dabatur Senatus. Cui autem Tribui adscripti Setini essent, pauci recte norunt. Ligorius in MSS.Otthobonianis voce Tribu Setina, testatur se hunc

20쪽

MIL. ANN. III. VIX. ANN: XXV . M. SALLIVS. M. F. SETINA CAPITOΤΕ SsERARIVS LEGION. M. VFECIT SIBI ET HERPRAE LEGATIS S ALLIAE . ET L. SALLIO IUNIORI ET MSALLIO PRIMITIVO N. E P '

Saxum probat Τribum Setinam fuisse , Setinosque ei adscriptos, quod

mirum est, quum Panvinius, Rosinus, & alii huius Tribus non me minerint. Neque unam ex trigintaquinque Dibubus hanc fuisse a Bitror , aut Setinos in deductione Coloniae in ea censitos, suspicor enim Pomptinae seu verius Pometinae illos fuisse addictos postquam Quinqueviri Pometinum agrum diviserant , uti diximus , &. sub Consulatu C. Fabii Ambusti, & C. Plautii Proculi anno V. Q. CCCXVLM.Fabius Censor cum Collega Pometinam Tribum addiderat , in quam qui agrum Pometinum sortiti erant conjeeti sunt ex Livio , & Panuinio descript. Civit.Rom. lib.2. pag. 267. . Quoniam vero Latini rebellaverant, & cum L. Annio Setino eorum duce in Campania ad Veserim victi , iterumque L. Camillo , & C; Maenio Coss. anno ab V.C.CDXV. in deditionem recepti, in poenam multati sunt agris , ademptaque iis connubia , commercia , & concilia, quin Civitas Romana iis Populis , quibus ea data erat , sublata paucis exceptis , quibus Civitas servata est , vel concessa, quemadmo dum ex Livio lib. 8., Vellejo, Plinio, L.Floro, Eutropio, &aliis noctavimus Lib.I.Lat.Profan.Cap. 8. . Hinc ni fallor facile est Setinos

Civitatem tunc perdidisse, eamque bello Italico L. Iulii Caestiis lege, de qua dictum est Lib.L Cap. I o. , recuperasse, quo tempore, sicuti testimonio Panuinii lib.2. pay2 17. additae sunt plures Tribus incertae, quarum mentio nulla est apud Scriptores, nempe Papia , Cluentia ,

seu Cluvia , Dumia, Minucia, Camilla ,-similes quas suisse m

morant

SEARCH

MENU NAVIGATION