Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

αι Vetus Latium Profanum

cum a fove filio regno pulsus in terram descendisset, fuisse bospitem

praedicant , meritum que filii dominatum , absconditum apud eum latuisse , ubi nomen illi loco impositum volunt in Latium appellatum fuisse, vocabulo e graeco sermone in patrium translato. Hinc dubitari nequit satis probatam famam Romanorum, & Latinorum , 'c constantem opinionem ejus gentis , quod Saturnus Latii accola in ea regione delituisset, & ab ejus latebra Latium nomen acceperit . Utque hujusce rei argumenta etiam a Christianis Scriptoribus

accersam , Tertullianus vir in rebus Romanorum peritissimus , Apoclogetici cap. Io. ita scribit et Saturnum quantum litterae docent , ne que Diodorus Graecus , atque Tballus , . neque Cassius Seeterus , aut Cornelius Nepos , neque ullus Commentator ejuscemodi antiquitatum , aliud quam bominem promulgaterunt. Si quaeras rerum amgumenta , nusquam invenio Meliora , quam apud ipsam Italiam , in qua Saturnus post multas expeditiones , postque Attica bospitia consedit exceptus a fano, mel sane, ut Salii volunt. Mons quem incoluerat Saturnius dictus ; Civitas quam depalaverat Saturnia que nunc est. Tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur . Ab ipso primum Tabulae , in imagine signatur Nummus , in inde Arario praesidet . Eadem habet Minucius in Octavio, Arnobius contra gentes lib. . Lactantius de Fals. Relis

gion. lib. I . cap. II.

Idem passim regerunt Poetae ut Uigilius lib. 8. AEneid. , qui Evandrum loca Urbis Romae Eneae ostendentem inducens , ita ad

fatum fingit: Haec duo praeterea disjectis oppida muris

Relliquias , veterumque Φides monimenta Visorum Hane lanus Pater , hanc Saturnus condidit arcem faniculum huic , illi fuerat Saturnia nomen . Pquae ovidius I.Fastor. confirmat hisce verbis. Hac ego Saturnum memini tellure receptum

Coelitibus regnis a fote pulsus erat. Inde diu genti mansit Saturnia tel*s 3 Dicta quoque est Latium terra latente Deo. .e iterum lib.

32쪽

Liber ΙΙ. Caput III. 23

Est aliquid nupsisse Iovi, Jovis essesrorem

Fratre magis dubito glorier, an ne tiro lSi genus aspicitur, Saturnum prima parentem Feci: Saturni fors ego prima fui. A patre dicta meo quondam Saturnia Roma es , Haec illi e estis proxima terra fuit.& praetermissis quampluribus antiquis, Prudemius in Symmachum Saturni accedentis ustria hoc modo recitat: Sum Deus, advenio fugiens, praebete latebras Occultate senem gnati feritate Tyranni Desectum Solio : placet bie fugitivus, in exul Ut lateam, genti, atque loco Latium dabo nomen: Viribus incuruum, si qua est ea cura, putandis, Producam cbabbem, nee non Urmenia meseri Fluminis in ripa flatuam Saturnia vobis. Vos nemo, appossasque meo sub bonore secrantes, Sum quia nam Caelo genitus ) celebrabitis aras

His si addatur Latinos ob hanc rem Saturno mensem integrum dicasse, 6c aera signasse ex altera quidem parte capite Iani, ex altera navi, qua Saturnus fuerat advectus expressa , haec res in propatulo erit, quemadmodum scribit M erobius Saturnal. lib. I. cap.7., qui hanc vetustissimam Romanorum, S Latinorum opinionem ita sub oculos ponit: Hic igitur sanus , quum Saturnum classe pervectum excepisset bospitis in abeo edoctus peritiam ruris, ferum illum, ac rudem ante fruges iuventas , victum in melius redegisset, Regni eum societate muneravit, quum primus quoque aer gnaret, servavrt, in hoc Saturni reterentiam, ut quoniam ille navi fuerata eritus , ex una quidem parte, sui capitis effigies, ex altera vero navis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret.

Ita fuisse signatum bodieque intelligitur in aleae lusu, quum pueri

denarios in sublime, citantes, Capita, aut Natia, lusu teste vetu- satis exelament . His consentiunt Ovidius, Auctor Origin. Gent. Rom. , Plinius, Servius, Lactantius, & alii, lib. I. cap. 2 3. relati ;quae nequaquam Romae, N in Latio facta, si horum fama fuisset incerta , & ii Populi existimassent Stercen Pici Patrem, aut Evandrum sub

33쪽

a 4 Vetus Latium Profanum

sub cognomento Saturni cultum , quum Latina Gens Pici Patrent Saturnum assimaret, ac Stercutium, sive Stercen diceret , quod Saturnus primus stercore iacunditatem agris comparasset teste Macrobio lib. I. cap.7., & Evandrum optime nosset, eique diverse mense, & die festos dies adsignasset ,' uti lib. I. cap. 3. , & alibi scripsimus. Hisce positis nemo non videt Latinorum priscorum eam fuisse constantem sententiam, quod Saturnus navi advectus eorum regionem incoluisset, latuisset etiam in ea filii iram fugiens, & ab ejus latebra Latium appellatum, quae an vera , an fabulosa essent , ipsi via derint, nam ut alibi diximus omnis fere Deorum Latinae gentis genealogia fabularis fuit; cultus tamen verus, & opinio illorum , qui tales falsos Deos colebant constans : quod satis est, ut firma remaneat Setinorum, ac universi Latii credulitas, quod Saturnus primum in Colle Setiae proximo delituisset, quod & Setini probarunt, Templo in honorem Saturni Profugi erecto. Nec est quod aliquis contra haec obiiciat, Tertullianum , cujus verba jam recitavimus, potius adfirmare Romae in Saturnio Colle primum Satumum delituisse. Quandoquidem neque Tertullianus,

neque ullus Romanarum rerum Scriptor id ausus cst proserre; omnes enim memorant tantummodo eum a Iano hospitio exceptum in Saturnio colle regnasse; antequam autem id factum esset primum Saturnus latere debuit, secus nunquam in Regione Latinorum latuisse , si statim ac cum navi Tiberina ostia appulsus, Iani hospes, & in regni partem fuisset adscitus. Quin neque delitere poterat Iovis iram fugiens in Saturnio collo non procul a Ianiculo, quem Ianus cum suis tunc incolebat. Immo Setini, & Latini omnes palam non posuissent in colle Setino aedem Saturno Profugo, si putassent illum non in eo colle, sed in Saturnio primum delituisse. Ex quibus ni fallor,

quantum convincendo errori in re tam antiqua satis est, constat Richium & Uossium eruditissimos viros temere plane a communi , Scvetustissima de Saturni in Latium adventu recessiste sententia ; Κir- cherum etiam de veteri, & novo Latio Lib. I.Cap. z. , qui Noemum

Saturnum fuisse tradit, oscitanter quidem, quum Casella de Antiq.Ital. Colon. , &alii, qui hanc rem prodiderunt, nugatori Anni Viterbiensi fidem adhibuerint . AEdem

34쪽

AEdem lianc Saturno dicatam ante Herculis in Latium appul sum sunt qui dicant quod Dionysius lib. I. cultum ejus Dei ad pris :cos Aborigines referat. Alii arbitrantur Fauni aetate id Templum Positum, nam quemadmodum ex Probo Lactantio, M aliis lib. I. cap. 2q. 6d 2 3. adductis patuit, primus qui Avos suos, desuperiores Latii Reges colere docuit , Fanus dicitur , quapropter priusquam Faunus Saturno Avo divinos dedisset honores , nulla aedes sacra in L 1io ei Deo dicari potuit. At ego suspicor in hoc Setinorum colla

aut Herculem , vel ejus comites aram Saturno sacrasser serunt enim socios Herculis plura Fana , & aras Saturnias erexisse Romae, & iii Latio testimonio Dionysii Solini Polyhistor. cap.a. & 8. , Se Macro-hii Saturnal. lib. I. cap. 7. dc 8. . Facile itaque est Setinos, qui Herc dein conditorem Coloniae jactabant putasse etiam eum Deum aut ejus comites aram Saturno consecrasse eo loci , ubi dein Latini sumptuo sissimi operis Templum construxerunt , licet hujus rei nil certi proferre possim. Immensa tamen huius aedis eryptatum , arcuum , se nicumque rudera , quae adhuc visuntur , probant non Setinorum tantummodo, sed Sc universi Latii vires in unum collatas, ut latita moles assurgeret; quippe areus, fornicesque Templi positi sunt super fundamentis murorum magnis, Ze quadratis saxis compactis instar Ararii Romani, & priscarum aedium, quae vel ante Romam, vel Romana Republica nascente conditae asseruntur . Si tum est id Templum in Setino monte, Sc in loco , quem po rius collem diceres, quod eum circumdet amaena quaedam planities, di vallis, ubi antiquam fuisse Urbem diximus Cap. I. Spectat de pa Iudes Pomptinas, Pometinum agrum , mare, ac montes Lepinos. Rudera, quae in clivo ejus collis sparsa visuntur innuunt ante Fanum scujus reliquiae supersunt, fuisse multiplices Porticus pluribus areis distinctas, quae centum, de ultra palIibus in conspectu protendeba Tur , ut ascensus ad Templum facilis elset per portam antiquae Urbis , quam Saturniam dicebant, quod per eam pateret aditus ad porticus , de aedem laudatam: idque intelligitur ex ruderibus ejusdem portae iisdem immensis, & quadratis saxis constructae, quibus ingens hujus

aedis moles erecta erat, quam portam nunc accolae vocant Saturni

Turrim, quod instar Turriculae assurgat. Suspicor quoque in eo-

D dem

35쪽

26. Vetus Latium Profanum

dem Templo aediculam, ubi accolae opi Saturni coniugi divinos

praestarent honores, dicatam; quandoquidem nulla erat Saturni aedes, in qua Opis non coleretur teste Macrobio Saturnal. lib. I. cap. IO.

quod & prodit Pausanias Arcadic. seu lib. 8. pag. 3 I3. subiiciens sceminas in Templo Saturni ei Deae sacra facere censuevisse,& Lactantius de Fals.Relig. lib. I. cap. Is . Adsignatos etiam ibidem Numini Sacerdotes , qui Uates, εe Faunii dicebantur ; tradunt quippe Faunum Latinorum Regem flamines Saturno Avo constituisse, qui Saturniis versibus laudes ejus percolerent ex relatis lib. I. cap. 2 q. ubi Scaligerilapium notavimus. Fuisse & Sacerdotes foeminas, quae Opi in eadem aede sacrificarent non dubito ex Pausania mox adducto. Verumtamen Sacerdotes in hoc, & aliis Latii Templis huic Deo supplicabant apertis capitibus, quamvis in omnibus penὸ sacris

ex Ameae instituto Latini capita velarent, quod factum esse ajunt, ut ritum sacra faciendi Saturno, quem Faunus, & Hercules instituerant religiose custodirent testimonio Festi lib. II. voce Saturnia, Macrobii Satvmal.lib. I .cap.7.& 8., ex quo etiam palam sit Saturni cultum in Latio longe AEneae aetatem antecesisse. Inter Numinis sacra loco Saturni Latium Patrem invocare sa-erisculus cogebatur, & pro Opi Latiam Saturni proferre id namque in prisco Latio pontificalia indigitamenta praescribebant , iacus piaculare id erat, & profanata sacra, ut notavit Scaliger ad

Varronem de Ling.Latin. pag. I 6., quamquam Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. s.cap. I a. reserat in aliis Saais, & Templis aliorum Deorum Saturnum, Patrem indigitatum. Ejus simulacrum senis imaginem falcem manu habentis exhibebat, quod agrorum culturae is Deus praesidere diceretur: cernebatur quoque capite Velato, si credimus Servio ad lib. 3. AEneidos, Plutarcho Problem. cap. I I., de Tertulliano lib. I. adversgent. cap. I O. Sed cur Statua Saturni toto anni curriculo in compedibus esset,

Ianeoque vinculo alligata, diebus ei festis, quibus illud solvebant

exceptis ex Macrobio Saturnal. lib. I. cap. 8., facile non est intelligere. Sunt qui memoriae mandarint vincula statuis Saturni iniecta

ipsius festo soluta in memoriam securitatis, & felicitatis quam sub illo egerunt homines, si fides danda est Luciano in Saturno, Arno-

36쪽

bio contra Gent.lib. . & aliis at Poetae aliter rem haπahi , nam Se neca in Hercul. Furent. actu . Scen. I. haec habet: ' 'Dubitatur etiam i Vincla Saturno exuam contraque Patris impii regnum impotens quum resnam . o

Papinius Statius lib.8. Tebaid.versqq. λ' . . Habeo iam quassa Gigantum Vincula , in aethereum cupidos exire subassem

Titanas misertimque Patrem . . . . . Valerius Flaccus lib. 3. Argonauticorum. ' . r. . . . Fundo veluti cum Caeus in imo . - lVincla Iovis , fractoque trabens adamante catenas Saturnum, Tityumque vocat . a s

Claudianus lib. i. de Raptu Proserpinae. Si dictisparere negas, fatefacta ciebo

Tartara , Saturni veteres laxabo catenas eunde id factum intelligitur ex nota fabula, quam his verbis exponidLactantius de Fals Relig.lib. I .cap. Iq.: luppiter ergo liberatu ummi feleris crimine, quod Patrem tinxisse compedibus perbibetur, id enim Titan Patruus fecit , quod ille contra pactionem , in ueDrandum , mares liberos substulisset: reliqua bisoriasis contexitur; Dudm adultum quum audivisset Patrem atque matrem custoditi cimcumsectos , atque in et incula confectos venisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios ejus pugnando vicisse, Parentem vinculis exemisse, Patri regnum reddidisse, atque ita in Creta remeasse. Hinc duplex Antiquorum opinio, una docebat Iovem Vinculis exemisse Patrem , altera eum vinxisse compedibus et quod tamen Latini putabant, qui Saturnum a nexibus exemptum , ac Ibovis iram fugientem credebant in Latio delituisse, dein regnasse Mex se prolem reliquisse , unde ut memoriam ejus facti recolerent per annum simulacra Saturni laneis vinculis alligabant , & die ejus se-sio , quo aetatem, qua ille in Latio regnaverat memorabant , Vincla solvebant, quod ex Poctis superius relatis patuit, unde invaluisse putant morem mancipiorum, quae sui juris facta catenas, anulosque ferreos Saturno suspendebant ex Martiali lib. 3.Epig.28. D 2 Has

37쪽

18 Vetus Latium Profanum

Has cum gemina compede dedicat Catenas Saturne tibi Zoilus , annulas priores Quo mense ejus solςmnia asitarentur, quae tunc in Latio fierent satis dictum est Lib.LCap. 14., quibus addere iuuet diebus Saturno sinis toti Latio bellum indicere, litesque movere , aut a no cente poenas exigere , ςOnvos re Senatum, vel scholas frequentare, piaculare fuisse, quod jactarent Satumum sine bellico tumultu, poenaeque timore Latinis imperitasse Macrobio Saturnal. lib. I. cap. I . Athenaeo lib. I , Plinio lib. 8 .cap.7.testibus. Quae dicta sint ut cultum Saturno in hoc Setinorum Πmplo a Sacςrdotibus, Latinisque praestitum breviter ςxponeremus.

De Curia, aris Setinorum. Τῆmpl0 turpi, dς quo superiori capite verba secimus

djacent rudςra insignis Palatii pariter quadratis, ει -- mensis saxis constructi, ubi in extremitate, quae mare respicit ipse mons excisus est, & pluribus quali planis gradibus sectus. Hic fuisse Curiam Senatus Setini, de grarium publicum fima est, licet nulla supersit inscriptio, quae id probet ; quandoquidem Sctini hodieque etiam hunc locum Scuru-Iam, Se Scuriam corrupto nomine appςllant, & situs, aediumque magnificentia mihi suadent eas aedea publicas fuisse. Quippe palam est Latinos vel in Templis Deorum, aut in aedibus iis adjacentibus Curia. , quibus Senatus convocaretur, constituisse. Hujus moris meminit Vis gilius lib. 7. AEneid. his carminibus: Tectum augustum ingens centum sublime eolumnis Urbe fuit summa, Laurentis Regia Piri, Morrendumsilvis, relligione parentum Hissceptra accipere, Ur primoa attollere fasces Regibus omen erat, hoc illis Curia Templum, Hae sacrii aedes epulis, bis ariete caeso Perpetuissetiti Patrei considere mensis.

40쪽

Liber ΙΙ. Caput IV.

Ad haec Donatus , Servius , & Probus notant solitos Latinos, & dein Romanos de rebus publicis in aedibus sacris trai tare, quin Curiam

ita dic iam produnt a cura sacrorum, & rerum publicarum, quemadmodum probant Varro de Vita Populi Romani apud Noniunx. Marcellum de Proprietate Sermonis N lib. q. N 6. de Ling. Latina, ac Festus lib. 3. . Quibus positis pro certo habeo Setinos apud Saturni Fanum in sacris aedibus illi adjacentibus Curiam constituisse quod id esset Templum universo Latio religiosissimum , & vetustate, ac

memoria latebrae Saturni in ea regione venerabile.

Ibidem fuisse & bErarium publicum suspicor , quod Latini prisci soliti essent apud aedem Saturni Ararium habere. Ferunt enim aetate, qua is Deus Latio imperitavit, nullum in ejus finibus furtum commissum, nihilquς cujuspiam fuisse privatum. Ob hanc rem eum praesidere Arariis putabant teste Tertulliano in Apuloget. cap. IO. , quasi pecuniae in tuto presidio essent sub tutela Saturni,quin thesauros, publicumque censum in exteriori Fano, idest in aedibus, quae & sacrarerant Saturni delubro adjacentibus condebant, cujus rei meminit Pausinias Eliac.poster. seu lib.G. pag. 378. dc 38o, Macrobius etiam

Saturna lib. I .cap. 8. . Sacram Vero pecuniam , & donaria Deo facta in penitiori Templi recessu, tutiori nempe, & munitiori loco , quem sanctius fi rarium appetitarunt ex Livio lib. 27.Cicerone lib. .ad Atticum Epist. 1 o. & Act. 3. in Verrem, Caesare lib. 2. Beli.Civilis quos ita explicat Philippus Rubenius lib. 2. Electorum. His alludit Lucanus

lib. 3. de Bello Pharsalicor pugnasque Metellus Ut viidet ingenti Saturnia Templa revelti Moti rapit gressus .& paucis deinde interjςctis: Nonnis pernos,um vobis percussa patebunt

Templa latui, nullasque feres ni anguinesacro Q Sparsas raptor opes Porro ex his intelligunturAppianus lib. a.Bed Civib,&L. Florus lib.q. cap. a. prodentes a Caesare aedes Saturni, & aerarii fores effractas, ut inde sanctiorem thesaurum raperet, ex quo tradunt protulisse eum laterum aureorurn viginti sex millia, & in numerato pondo trecen-

SEARCH

MENU NAVIGATION