Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

3o Vetus Latium Profanum i

ta, ut auctor est Plinius lib. 33. cap. 3. quamquam lib. I s. cap. 3. aliter referat de Orosius lib. s. cap. II. subdens Caesarem protulisse ex aerario Saturni auri pondo quatuor millia centum de triginta quinque, largenti Vero pondo prope nongenta millia. His consentit Solinus Pothiystor.cap. 2. etiam inquit que Saturni aerarium fertur, comites ejus s Herculis scilicet condiderunt in bonorem Saturni, quem cultorem regionis illius agnoterunt extitisse: unde proditur mos aerarium publicum habendi in Templis Saturni, aut aedibus iis Templis adhaerentibus vetustissimuni lfuisse, invectumque in Latium ab Herculis sociis. Itaque Setinos, qui lapidibus inscriptis jactabant Coloniae conditorem Herculem , cujus fortasse comites aedem Saturno ibi erexerunt, facile est aerarium Templo haerens, ad id vetustissimum tempus retulisse, quod tamen nequaquam affirmo, quum immensa moles harum aedium, & quadrati lapides similes, immo maiores illis Ararii Romani , quibus lfundamenta aedium posita sunt, innuant cas aedes Fano Saturni adjacentes prima Reipublicae Romanae aetate, quando Setini plurimum pollebant viribus, exaedificatas. Rerum quas huc usque narravimus typum, insequenti ichnographia lector contemplari poterit.

Ampitheatro, Foro Setinorum. T- .Erebat Templo Saturni a parte montes Lepinos respiciente Amphitheatrum, cuius rudera insignis structu-cturae hodieque supersunt, Sc in tabula hic adposita exhibentur. Fiqbamquam nostra aetate Amphitheatrum , & Saturni aedem intersecet via quae ducit ad Urbem, illa tamen recens est, nam ex muris Saturnii Fani saxa ejusdem figurae adhuc prominent, quae indicant Templum Amphitheatro haesisse, viamque antiquam ab aede Beatae Mariae Pacis recto itinere iter ad Amphitheatrum aperuisse , ita ut Fanum Saturni medium staret inter Ararium, Curiam, ac Amphitheatrum. -

Illic

45쪽

Liber II. Caput V. 3 3

illie Amphitheatrum fuisse opinor, quod rudera ipsa ostendant illud aedificium rotundum fuisse, arcubus etiam, de fomicibus

ornatum, haec enim erat antiqua Amphitheatrorum structura. Arguitur & id ex Livio lib. 34. ubi narrat Sethe ludos quotannis& spectacula exhibita his verbis: Satis jam omnibus preparatis misdis qui Setiae prope diem futuri erant spectaculo intentum populum

aggredipatuerant, quibus satis dilucide innuit in ea Colonia locum publicum, in quo ludi, & spectacula exhiberentur paratum, qui locus

nonnisi Amphitheatrum esse poterat, quemadmodum ΚircherusLib.I. Cap. s. veteris, & novi Latii probat; etenim laudans Amphia theatrum Domitiani in Albano, cujus nemo Romanarum rerutti Scriptor meminit, & reliquiae visuntur, ut probaret rudera, quae Albae hodieque sunt Amphitheatrum exhibere, haec prodit: Vides igitur a nulla alio istiusmodi Ampbitheatrum extructum, quam a Domitiano, quum enim perpetuis ludis incenicisque, spectaculis , necnon gladiatoriis certaminibus deditus est , locum necessario , in quo dicta exhiberentur parari consentaneum videbatur. Quibus si addatur Livium asserere eos ludos solemnes fuisse, solitosque multum tempus terere Setinos in iis parandis, res in propatulo erit, nam tanta cum pompa ludi exhiberi non poterant absque Amphitheatro. Quibus autem Diis ii ludi, quos Livius memorat dicati essent neque is aperit, neque nostrum est judicare. At quantum ex conjecturis in re tam vetusta colligere licet, eos ludos sacros fuisse Herculi, aut Saturno suspicor. Quippe Setiae praeter Saturni nobile Templum ,

Herculis- aedes erant, quarum immensa moles quanta fuerit arguitur ex ruderibus, quae nunc fere medietatem modernae Urbis occupant, uti dicemus Capite sequenti;facile igitur est tam ingentem lud sum pompam dicatam Herculi, quem Coloniae auctorem Setini arbitrabantur , nisi dicamus ex stu Amphitheatri haerentis Τemplo Saturni satius intelligi ludos sacros fuisse ei Numinkquamvis ego existimem Herculi, & Saturno, quin etiam Apollini cujus Fanam Setini habebant, uti ex Cap.7. patebit, quotannis Setiae in hoc Amphitheatro ludos actos.

Sed cur Setini Amphitheatrum junctum Saturni sedi extruxerint, difficile est assequi, quanquam si liceret in re tam antiqua ali-

E quid

46쪽

Vetus Latium Profanum

quid fari, plures ejus rei causae adsignari possent. Ferunt priscos Latinos Saturno laumanas victimas immolasse. Id immane sacrum Pelasgi in Latinas oras invexerunt si Macrobio Saturna l. lib. I. cap. I I. eredimus: immo tradunt in plerisque Urbibus extra oppidorum portas hominem certis ritibus consectum, productum, atque vino irrigatum coram Magistratus consessu publice damnatum, Nummi mactari consuetum peste Porphyrio lib. a. de Abstinentia. Alii narrant Puellos die sesto ejus Dei sacrificatos, dein monitu Herculis infaustum sacrum immutatum, arasque Saturnias accensis luminibus excultas, ludosque actos, ut ex relatiS lib. I. cap. IT. patuit. Ergo Verisimile est Setinos nefando ritu immurato, ludos in honorem Saturni agitasse, vel gladiatorum spectacula in Amphitheatro Saturno sacrato exhibuiste, ut ita imago prisci sacrificii restitueretur. Sunt qui memorent Saturnum, de Ditem praecipua Numina fuisse eorum, qui in arenam descendebant testimonio Marcilii scholiastis Valerii Maximi lib. a. cap.q. de spectaculis, verumtamen Ca- sella de prim.Ital Colon. pag. 3 2.memoriae prodidit Saturnum , quum Latinis imperaret, ex Patribus deputasse quosdam, qui in palaestra, cursu, de disco juvenes instruerent, unde vero id hauserit compe tum non habeo: quin ex Dionysio, de aliis adductis lib. I. cap. II. patuit Arcades, Spartanos, caeterosque Graecanicae gentis prisci Latii cultores eas artes in Latium transvexisse, quare conflat Setinos Saturni Templo Amphitheatrum addidisse, quod sortasse putarent ludis , qui in eo agitabantur eum Deum praesidere. Forum habuisse Setinos haud dubito, nulla enim Colonia sorocarebat, in quo res venales venderentur, &statuae praeclarorum virorum, de Cesarum positae essent, uti dicemus suo loco : quin tradunt

in Setinorum foro locatam statuam Titi Claudii Augusti Liberti iri cum hac epigraphe apud Gruterum PS. III . .

Plures legunt Tiberio , 5e hunc fuisse Libertum Claudii Caesaris putant , quod Claudius plures Libertos adamasset, quin in tantam pro

47쪽

1iluili et italantam 3, ut Libertis.Imperium traderet ex Suetonio in ejus vita cap. 28. ,&Tacito AnnaI.lib. I 2. . Ego arbitror legendum Tito de hunc Libertum Augusti facio , ita enim lapis innuit, idemque Sum tonitis in Octavio cap. 67. testatur Augulfum Libertos plures in honore habuille: en eius verba : Multos Libertorum in bonore , in usu maximo habuit, ut Licinium 3 Enceladum , uisio ue . Canubonus legit Licinium, & Celadum, quod Celadi Augusti Liberti mentionem faciat Iosephus; alii Lueinium, vel Lucinum. Cujuscemodi tamen eorum Libertorum fuerint nomina , illud palam est apud Augustum plures Libertos praevaluisse , quibus accensendum puto Oni rum, cujus Cippus praedictus meminit. Hic quum fortasse Setinorum sustragator elset apud Prineipem, statuam in eorum foro pro

meruit.

In qua Urbis parte forum esset, mihi non liquet . quamvis verosimile sit illud locatum inter porticus aedis Saturni, Sc Amphi theatrum, qui sane locus in meditullio antiquae Urbis erat .

CAPUT VL

. De Templo Herculis Setini .

Uvi Coli gium societatis Iesu aere publieo vigintiquina

que mille aureorum extructum est, Setiae erat Herculis aedes, insignis structurae, saxisque quadratiss& spatiosis, & quidem prae illis, quibus Garii Romani moles assurgit, aedificata. Haec pene medieta-fem modernae Urbis occupabat. Tres erant ambitus Templi, exterior prope Cathedralem Ecclesiam incipiebat, te ad portam Urbis, quam dicunt pertingebat, quemadmodum reliquiae sub Nonasterio Monialium S. Clarae, & quae sequuntur demonstrant . Interior ambitus penetrale aedis Herculeae custodiebat, intima Vero pars instar Castri condita, Castrum Herculis , seu Castrum durum appellabatur, ubi erat penetrale, nune sacra divi Rocci, re in loco squo Castrum Herculeum locatum, nunc divi Petri aedes , & Collegium laudatum assurgunt . Erat itaque mons excisus , de tribus Pla E a nis

48쪽

j6 Vetus Latium Profanum

nis gradibus sectus, cryptisque, & aediculis abundabat. Eo situ fuisse Herculis Templum probant rudera, vetustissima accolarum fama, de qua Ughellus Italiae sacrae tom. I. de Episcop. Terracine sibus, Pater Rho in libro, quem is edidit de S.Lindano , necnonJosephus Clammaruconus qui de Setinis breviter scrἰpsit,ac vetustistimus Cippus eo laci effossus cum inscriptione hac:

His eonsentit mutilus lapis quem sub Collegio in vico mare versus pluries conspexi cum Epigraphe hac:

. . . . F O V L . . . .

quamquam anno mox lapso Setiam reversus, in eo situ neque sornicem, cui inscriptio laudata haerebat repererim, quod ut saepe contingit) vir ignarus paruam aedem ut construeret eam ruderum Herculei Templi partem invaserat. Has , dc similes aerumnas subeunt vetustissimae Urbes ob incuriam Livium , qui memorias lapidibus inscriptas aut deturpant, aut eadem saxa, reliquiasque priscas populantur, ut privatis compendiis inserviant, quamobrem multum redarguendi Setini, qui Castrum Herculis vastarunt, de Amphitheatrum terebrarunt, ut pestilentiae tempore mortuos inibi tumularent: quin vetustium saxum e Saturni Templo delapsum cum Epigraphe probante eam aedem Saturno Profugo dicatam pessumdedissent, ni eius loci Dominus illud servasset. Saxum itaque Fulviam gentem, quam antiqui Mulviam scribebant teste Spanhemio de praestant. & usu numismat. differt. a. pag. 8O., aedem hanc ampliasse, aut restaurasse indicat. Hinc intelligimus Ciceronem in oratione pro domo sua ad Pontifices, ubi arguens Clodium, qui domum suam sine Collegio Pontificum, solo Fulviae gentis Pontifice adstante dedicaverat, ita de hoc Fulvio i quitur . A Mem quum videres, tum te ad tuum assisem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti: quam ego tamen credo vs est ortui ab illis, quos memoriae proditum es ab ipse Hercule per-

SEARCH

MENU NAVIGATION