Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

ση Vetus Latium Profanum

morant prisci Cippi apud eundem Patavinium ubi supra, ita & Setinam additam suspicor , si tamen Ligoriano Lapidi fides danda est.

Frontinus de Coloniis juxta lectionem Panuinii Setiae ita meminit ι Setia muro ducta Coloma , Triumetirali Lege est munita , iter Populo debetur P. XXXV., Ager ejus in absoluto ex occupatione a militibus tenebatur. Quare arbitror iterum fuisse hanc Urbem Coloniam deductam , quo vero tempore non liquet, idque colligitur ex verbis Frontini mox relatis , quandoquidem ager Setinus a militibus in absoluto ex occupatione tenebatur , quod indicat militarem Coloniam eam factam teste Velirio lib. I qui duo Coloniarum genera constituit, unum earum , quae Senatus jussu deductae

sunt , te de quibus iam diximus quod ipsae fuerint aut Romanae .

aut Latinae: alterum earum , quae militares dicebantur , quaeque ideirco deduci solebant , ut veterani milites praeliorum diuturnitate sessi , praemium aliquod aliquando caperent suorum laborum , quod post Sullana arma maxime praevaluit: quin fertur Sullam agros militibus suis adsignasse, & Colonias militares plures Urbes deduxisse , quemadmodum Nolam , Bovillis , Suessulam, Pomprios , Capuam , quarum ager militibus Sullanis concessus dicitur eodem Frontino L. Floro lib. 77. , Cicerone pro Sulla , & Appiano lib. I. Bellor. Civilium testibus, quod sequutos Imperatores fecisse produnt, Caesarem praesertim, Triumviros Lepidum, Antonium, & Octavium, Neronem, Se alios, nam memoriae proditum est Triumviros jam dictos Aquinum Coloniam deduxisse, ejusque agros militibus veteranis adsignasse. Nero quoque Beneventum, se Antium militares Colonias uxit ut auctor est Frontinus de Coloniis, qui itidem plures refert Colonias Triumviris deductas; at quum is addat Triumvirali lege Setiam deductam, conjicio ab Antonio, Lepido, de Octavio Caesare Triumviris id factum , nam M. Antonius Triumvir, cujus factionis erant Setini, ut infra dicam, videns fortasse eorum agrum a Sullanis militibus in absoluto occupatum, Sulla namque Setiam factionis Marianae diripuerat, everteratque ex Appiano Bellor. Civit. lib. I. iterum eorum Urbem Coloniam deduci curavit, agrumque Coloniis restituit, quapropter Frontinus aetate, qua scripsit, non retulit tunc

agrum a militibus tantum , sed illis verbis: σ militibus temissi r,

i inriti it

22쪽

Liber II. Caput II. Is

innuit tune & Triumvirali lege eum agrum liaud fuisse a militibu

occupatum , quae notanda sunt, quum antiquorum nemo id diserte reserat , atque ex Frontino, dchii Otia Romana satis arguatur. .

Itaque ex his intelligi videtur quater hanc Urbem Colonia . deductam, primum anno post Urbem ςonditam CCCLXXL dein anno CCCLXXV. ob penuriam Colonorum, postmodum a Sulla, &demum ii Triumviris M. Antonio, Lepido, & Octavio Caesare , immo quinquies, ut notat Sponius in Mstellaneis sedi. 1 pag. I 69. Lapidem hunc reserens.

M. N Ο M E I C I V S M. F. P A L A T I NNOMES IANVS NAGISΤER A vGUSTALIS COLONIAE SETINAE SAL. MARTIALIS CAPULATUS IIII. VIR. VIAM CURANDV. S. FECIT SIBI ET SUIS . LIB. ET POS T

Quem sic legit: δ . Nometrius me. Magi ter Augustasis Coloma. Setinae Saloninae Martialis, putatque eam deductam a Valeriano Imperatore, quem Saloninum dixerunt exemplo Salonae in Dalmatia, quae in vetusto Cippo Julia Salona Martia dicitur, cui c0nsentiunt plures inscriptiones, in quibus Urbes illustres, quas Imperato , res iterum Colonias deduxerunt, a nominibus eorum dictae sunt. Siccaeteris praetermissis, Terracina, cujus Urbem Antoninus Pius Colo .niam deduxit, & in ea portum condidit, Pia noncupatur in prisco saxo apud Lisorium MSS. Otthobonianis verbo Terracina.

C. IULIUS C. F. CORNELIANVS ET M. GAVIVS M. F. CENTINUS II. VIR. MAGIST. COLONIAE PIAE TERRACINAE. At ego puto Sponium in explicando lapide errasse, & illas

notas lapidis, quas aliter legit, ita esse legendas: Salius Martialis Caputatus, quibus lapis indicat Numicium Magistrum Augustalem, Salium Martialem Capulatum, & IIV. Virum viarum curandarum Colm

23쪽

16 Vetus Latium Profanum

Coloniae Setinae fuisse, uti legit Fabretius Inscription. Antiq. cap. 2. pag. D s. vero Sacerdotii Saliaris genus Numicius haberet, dicam infra quum arilem Martis Setiae conditam memorabo.

Haec satis sint ad illustrandam Coloniam Setinam. Nunc de ejus varia fortuna aliquid delibare juvet. Perhibent Cneum Marcium Coriolanum Setiam, quae erat Romanis scederata diripuisse, ut auctor est Dionysius lib. 8.: Mox porro , inquit , contra Satricanos duxit exercitum, potitus boe quoque oppido, praedaque cum parte copiarum Ecetram missa , ipse cum reliquo exercitu Setiam petiit , in bacetiam capta, direptaque in Poluscanum agrum irrupit. Lapus , dc Glareanus legunt Cottam, Gelenius, & alii Setiam , uti castisati Codices exhibent, & ordo, quem Dionysius ibi servat demonstrat,mm n0minat septem Latinoru m priscorum Oppida quae Setiae finituma fuisse suo loco dicemus. Haec prima Setinorum clades: dein anno ab V.C. CDXI. iuxta Fastos Capitolinos apud Pighium,licet biennio serius id statuat Glareanus, ultimo eius anni mense Privernates rebellantes juncti Volscis, Samnitibusque hanc Coloniam, atqueNorbam incursione subita depopulati sunt, quemadmodum seporrus ex Livio

lib. . ad finem dictum est. Nuncii huius Setinorum , ac Norbano rum cladis, & defectionis Privernatum Romam venerunt initio anni sequentis CDXII. quibus renunciantibus Volscorum exercitum duce Antiati populo ad Satricum consedisse,C. Plautio Hypseo tunc Consuli cum L. AEmilio Matnercino, aliis Mamerco, utrumque bellum sorte evenit, Hic prius ad Privernum prosectus extemplo acie

conflixit,& haud magno certamine devictis hostibus Oppiduin caepit, reddiditque statim Privernatibus praesidio valido imposito, adempticque accolis duabus agri partibus ex Livio lib. 8. Q oniam vero iterum ii populi a Romanis defecerant anno V C. CDXXIV. , quo idem

L. AEmilius Mamercus Consulatum tenebat cum consorte C. Plautio Deciano, fratre sertasse superioris Plautii, Privernum itidem oppugnatum est, captumque,'muri ex S.C. dejecti, Senatus inde abductus, eadem lege, qua Veliterni trans Tiberim habitare jussius, quamvis dein Senatus Romanus animoso, & libero Legati cujusdam Privernatis responso motus, non selum venia , sed etiam Civitate eos Populos dignos judicarit Livio teste. De Privematibus itaqης ςo anno triumpharunt, L. A D

24쪽

Liber ΙΙ. Caput II.

L. AEMILIUS L. F. L. N. MAMERCI NVsANN. CD XXIV. PRIVERNAS COS. II. DE PRIVERNATIBUS KAL. MARTC. P L A V T I V S P. F. P. N. D E C I A N V S COS. ANN. CD XXIV. D E PRIVERNATIBVs

uti exhibent Columnae triumphales, reserique Pighius tom. I. Annal. pag.337., qui addit hinc argui utrumque Consulem Privernum oppugnasse, & occasione ejus victoriae cognomen hujus fimilii Privernas originem habuisse , quamquam Livius seli Plautio victoriam attribuat. Anno post Romam conditam DLIV. quem alii faciunt DLVI. quum Consules essent L. Quintius Flaminius , &Sex.AElius Paetus , hanc Coloniam occupare tentarunt Servi Carthaginensium. Hanc rem sic Livius lib. 3 q. narrat: Obsedes Carthaginensium Setiae custodiebantur , eum iis, tit Principum liberis magna ira femorum erat , augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo besio , in ab ipsis Setinis captima aliquot nationis ejus ex praeda empta mancipia . Cum conjurationem fecissent missis ex eo numero, qui in Setino agro,

deinde circa Norbam , CircVos servitia sollicitarent, fatis iam omnibus praeparatis ludis, qui Setiae propediem futuri erant, spectaculo intentum populum aggredi statuerant: Setia per caedem , inrepentinum tumultum capta, Norbam, in Circejos occupare ἱ bujus rei tam faeda indicium ad L. Cornelium Lentulum Pretorem inbis delatum es. Semi duo ante lucem ad eum venerunt, atque ordine omnia, quae acta, futuraque erant exposuerunt, quibus domi custodiri jussis, Praetor Senatu locato, edoctoque quae indices asserreaei prosici ci ad eam coniurationem querendam, atque opprimendam jussus cum quinque Legatis profectus, obetios in agris facramentω rogatos arma capere, est' sequi cogebat. Hoe tumultuario delectu duobus millibus ferme bominibus armatis, Setiam, omnibus quo per geret ignaris lenit, ibi raptim Principibus conjurationis compre-C bensis,

25쪽

18 Vetus Latium Profanum

hensis, fugaservorum ex oppido facta est; dimissi deinde per agros

qui vestigarent. Dein prodit Praetorem Praenestem profectum, cuingentos serre servos , qui in eadem noxa erant poenae dedisse, ed xisse etiam omnibus Latinorum Oppidis, ut de obsides in privato servarentur, neque in publicum prodire possent, & captivi ne minus deincem pondo compedibus vincti , in nulla alia, quam in carceris publici custodia essent . Hinc colligitur obsides in iis Coloniis mansisse ysque ad annum V. C. DLXXIII. quo Consulatum gerebant P. Cornelius Lentulus Cethegus, de M. Boebius Pamphilus, hoc enim anno memorat Livius lib. sso. Carthaginensibus centum obsides reddito. . Appianus lib. I. Bellor.Civit. Setiam factionis Marianae a Sulla captam prodit hoc modo. Occupata a blla Setia, Marius eo copias admovit, deinde paulatim retrocedens, ubi ad Sacriportum perterit , explicuit aciem et pugnatum es magnis animis. Aliquot codices Setiae direptionis mentionem nullam faciunt, at meliores verba quae retulimus habent, quod ex Graecis exemplaribus hausisse se testatur Suaresius Praenest.antiq. lib. I .eap. 29. pag.96. , aliique viri docti consentiunt, quoniam tota ora Latii maritima Praenestem usque, de sic Setia, Norba, Circeii, Antium, Aricia, Lavinium , Lanuvium , Cora , Velitrae , & caetera Oppida circumquaque , quae Marius occupaverat, aut per Cajum Norbanum Norba oriundum in societatem adsciverat, Marii filii partes tutabantur testimonio Appiani lib. I., isde factum est florentissimas Colonias a Sullanis militibus eversas, eorumque agros occupatos, uti superius dictum est. Triumvirorum tempore Setinos L. Antonium aduersus Caesa

rem juvisse palam est. Hujus rei ita meminit idem Appianus lib. s. Duae Lucii Legionei apud Albam dissidentes erectis ducibui addefectionem inclinarunt , festinantibus ad has Caesare, in Lucio ,

praeveniens Lucius, iterum pecuniarum oblationibus, pollicitati nibusque lenimit . Furnis deinde exercitum alium ad Lucium ducente , Caesar Furnium aggressui, accurrentii ad collem exercitui postrema invasit in Furnium in tumulum quendam compulit ,

qui proxima nocte abiit in Urbem suefactionis Setiam , quem C far prosequi noluit metuent insidias: In alio codice Candidi sic legitur :

26쪽

gitur: Cuin nocte ad Setiam Urbem accessisset, que eam udem pamtium dicebatur esse, Caesar insidias veritus, minime nocte insequutus

es, orta luce , Setiam simul , in Firmi Furnii scilicet exercitum

obsedit: Quis tamen hujus obsidionis fuerit exitus non liquet, quamquam ex relatis ab eodem Scriptore , a Caesarianis Setiam captam fuisse arguatur. Una ex duabus Legionibus, quae Setiam cum Furnio petiit erat Martia, quae Albae consedebat, N: Antonii partes tutabatur , dein eo relicto cum universis Civibus Octavio Caesari adhaesit testimonio Ciceronis Philip. 3. . Suspicor autem Setinos factionis Antonii fuisse ob Fulviam, S: ipsam Antoniam gentem ; Fulvia enim M. Antonii uxor, & Caesaris socrus cum L. Antonio contra Caesarem societatem iniverat, & occupata Praeneste, omnes suae factionis Urbes ad bellum adversus Caesarem impulit: accinxit enim se gladio, tesseramque militibus dedit, adeoque viriliter pugnavit, ut Octavius Senatores ad eam, & Lucium ablegarit, qui de controversia cognoscerent. Hi cum veteranis coacti, Lucio , & Fulviae per Legatos diem dixerunt, ad quam disceptandae rei causa Gabios venirent, & quum Fulvia nollet, factum est veteranos omnes conistra eam, & Lucium bellum suscepisse, quod ex Dione lib. 48. atque Appiano lib. s. intelligitur . Quamobrem Setini, qui Antoniae, de Fulviae gentis erant clientes, quod Antonia Rus vetustissimum, S plura praedia Setiae possideret, ac .Fulvia ab eorum Colonia originem duceret, ut alibi dicam, utriusque gentis partes substinu runt usque ad Coloniae excidium.

terum sunt qui prodant Albae Silvii Albanorum Regis aetate, Tuscos Elbio vero duce, seu Fquitum magistro Setiam diripuisse,

dein Tiberino regnante Occum Pomarium itidem Tuscorum Principem eam Urbem ferro, igneque vastasse: quin eandem iterum ab Albanis conditam, quum Agrippa Silvius Latinorum regnum teneret , invasisse, quemadmodum Inghiramius Etruscar. Antiquit. lib. I. pag.qO.qI. N ., nec non pag.78.38. M 3 9., atque Annius

Viterbiensis perhibent, quorum tamen somnia retulisse sufficiat.

C a CAPUT

27쪽

Vetus Latium Profanum

CAPUT III

De Templo Saturni Profugi Setinorum. ΡOst lustrat m Setinorum Urbem , nune ardes sacras meis

morare juvet. Inter quas vetustissima est Saturni Pr fugi , cujus vestigia supersunt prope maenia Setiae in hortis Tiriettorum , ubi antiqua Urbs sita erat. Quanta fuerit, facile intelligitur ex ruderibus Templi cujus typum exhibemus . Lapis antiquus, qui adhuc obvius est cum epi-

SATURNO PROFUGOS A C R V M

satis exponit id delubrum Saturno Profugo a Setinis dicatum. Nullam sane in toto Latio, aut Romae legimus Saturno Profugo aedem sacratam praeter istam : quod factum esse putamus, ut palam facerent Latini memoriam fugae, & latebrae Saturni ibi maxime rec lendam , ubi is credebatur primum delituis: c . Ι lis consentit sententia Gongagae Praesulis Mantuani, qui in libro de Origine Religionis Franciscanae, haec habet: Ad duo milliaria a Castro ,

flete Sasseani est locus, ubi magnus Saturnus , qui in Abirides Cretensium Rex Iovissilii persecutionem fugiens delituisse dicitur , a quo Ur Latium, quod in ea Provincia latuerat appellatum etasit, in collis cujusdam amoeni clivo quinque millia pastuum a Sirmineti Oppi. do distans: Hi constat eruditissimum Praesulem dilucide sit uin nostri Templi d ripsisse, distant enim ejus rudera quinque millibus

passibus a Sirmineto, & duobus circiter a Castro Basilani, in alnini. O clivo montis, ubi adhuc admiranda vetustissimi Tcmpli moles inscriptio supra laudata probant Saturno Profugo eo loci divinos datos honores, unde patet Conragam ex fama vetustissima , ex praedicto Cippo eruditum prodere, Latinos putas e in eo colle primum baturnum latuisse, non:enque Latium ab ejus latcbra acceptile .

30쪽

Liber ΙL Caput III.

Neque ideo falsa Setinorum, Latinorum omnium opinio, quod Saturni in Latium appulsus fabularis fuerit , de Latini Stercen Pici eorum Regis patrem, quem ferunt Ianum in partem Latini agri receptile, sub nomine Saturni coluerint, quemadmodum ex Divo Augustino de Civit. Dei lib. a 8. cap. I s. probat Richius de Antiq.Ital.Colon. diuert. s. ad finem , seu potius Evandro sub cognomento Saturni divinos constituerint honores, uti arrisit Volso de Idololatri lib. I .cap. I 2. . Quandoquidem Richium, de Vossium divinas Ie satis

probatum est lib. I. cap. 3. Sc cap. 2 q. . Immo ut horum lapsum evincamus , operae pretium est testimonia omnium fere antiquorum proferre, ut appareat quanta alacritate praedicti doctissimi viri antiquas res perturbaverint ; quippe adeo constans Italorum fama fuit, Saturnum Iovis filii iram fugientem in Latinas oras appulsum a Jano hospitio exceptum Latio nomen indidisse, ut Romanorum Scriptorum nemo id in dubium revocarit, nam praeter testimonium Livii lib. I. , Dionysii lib. I. dc 2., qui produnt Templa, ic Delubra ob hanc rem ei Deo in toto undique Latio erecta, Sacerdotes adsigna tos, de Flamines, qui Saturniis carminibus ejus laudes concelebrarent , de quibus lib. I .c. I 7. Sc et q. verba fecimus, Solinus Polyhistor. cap. 2. memorat Herculis comites in honorem Saturni, quem cultO- rem Regionis illius agnoverant extitisse , aedem, de aerarium condidisse in ea parte Latii, ubi Roma fuit: quin montem Capitolinum Saturnium,de portam antiqui oppidi ab Arcadibus ibi extructi Saturniam , immo parvam Urbem eodem nomine appellasse, quod Sc nam rat cap. 8.: Nam quis ignorat tel dictum , vel conditum a fano Ianiculum , a Saturno Latium, atqMe Saturniam . Consentit Varro lib. q. de Ling. Latina ubi ait: Tarpeism montem Saturnium appellatum prodiderunt ab eius latebra Saturniam terram, ut etiam

Ennius appellat. Antiquum oppidum intac fuisse Saturnium scribitur. Dus vestigia etiam nunc manent tria: quod Saturni fanum in faucibus: quod Saturnia porta , quam nunc vocant Padanam equodpost aedem Saturni, in aedificiorum legibus parietes postici muri sunt scripti: Et Herodianus lib. I. Histor. in Commod. cap. I 8. dclib. 2. . Anno, ineunte diem Romanifestum agunt ad vetustis um Italia Deum referentes , cujus etiam Saturnum i um ,

SEARCH

MENU NAVIGATION