장음표시 사용
201쪽
nundrum pugnam narravit: Ad sepulturam inde, suorum neqιιaquam paribus animis vertuntur , quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti: fpulabra extant quo quisque Deo cecidit: duo Romana tino loco propius Albam , aria Albana Romam tersus, sed distantia locis ut inpugnatum est; quibus verbis Livius innuit in spatio ejusdem fossae constituta istiusmodi monumenta iis locis , quibus quisque confossus est, nam Floratii ceciderunt in principio DLiae Albam versus, Curiatii in situ Romam respiciente, quod confirmat Martialis lib. 3. epigr. v. his versibus et Capena grandi porta, qua pluit gutta, Pseniaeque matris Almo , qua lavat ferrum
Horatiorum , qua viret sacer campus,
Et qua pusilli fervet Herculis fanum: Faustine plena Tassus ibat inrbeda .
quemadmodum & Martianus, Panvinius, Ligorius voce Coeliae fosse, Cluverius lib. 3. Ital. Antiq. pag. 9 , qui subdit hasce fossas esse in
loco,quem vulgus Cafale rotondo nuncupat,& Κircherus Latii veteris par. I. cap. I. unde illi arguendi, qui Albani eo loci, quo ad dexterum latus Appiae apparent tres cippi, tergeminorum Horatiorum, vel Curiatiorum monumentum statuunt contra testimonium Livii ,
N aliorum, quos jam retulimus. Inter laudata sepulchra positum suspicor illud Coeciliae gentis, uti intelligitur ex Cornelio Nepote in Attici vita ad finem , qui Atticum sepultum scribit Viam Appiam ad quintum lapidem in monumento oecilii amunculi fui ;ibidem Ligorius voce Coeliae fossae, & verbo Coelii locat monume tum Coeliae semiliae. Hae fossae sere ad dimidium sexti lapidis extendebantur: post
eas ad sextum lapidem sunt qui statuunt monumentum Aureliorum, uti videre est apud Ligorium, voce Aurelia, qui tres inscriptiones ejus gentis ibidem effossas recenset, de quo nil certi affr- mare possum. Ad octavum lapidem villa Auli Persit Satyricorum facile Principis , ubi eum monuum, & sepultum tradunt ex veteri Interprete Persit in ejus vita. Proximum huic villae templum Domitiano A a dica-
202쪽
dicatum , ubi is sub imagine Herculis colebatur. Hujus aedis meminit Martialis lib. p. epigr. 5O. Herculis in magni vultus descendere Caesar Dignatui latiae dat nova templa via: ma triviae nemorosa petit dum regna viato a OctaῬum domina marmor ab iarba lusit. Et epigrammate sequenti; Ante colebatis votis , in sanguine largo Majorem Alcidem ; nunc minor iste colite
Hunc magnas rogat alter opes : rogat alter bonores
Illi securus vota minora facit. Eodemque libro epigr. 98. ita canit: Appia quam simul venerandus in Hercule Caesar: Consecrat Ausoniae maxima fama viae: Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris
Et postquam retulit facta Herculis , haec subjicit:
Haec minor Alcides: major que gesserit oudi Sextuν ab Albana, quem colit arce lapis. Hinc intelligitur in ea aede Domitiani statuam Herculem exhibentem positam, uti Scholiastes Martialis scribunt, qui addunt Poe-xam ultimo epigrammate perperam localle id templum ad sextum lapidem, quum illud ad octavum constitutum esset in praedio ejus Imperatoris in Via Appia ab Urbe octo mille passibus dissito, quemadmodum arguit Fabretius Inscript. cap. 7. num. 199. ex lateribus ibidem effossis cum hac epigraphe et
OPUS DOMAR. EX PRAED. DDN. NEX FIG. DOMITIANIS MINOR
Ad nonum erat diverserium, uti innuit Itinerarium Hieroselymit num , & paulo cis monumentum , in quo conditi sunt Gallienus Imperator, M Sqverus Caesar Galerii seroris filius, a Maxentio occisu. , ux auctor est Sextus Aurelius Victor, idque arrisit Panuinio loco
203쪽
adducto, unde Ligorius suspicatur illic fuisse sepulchrum Licini egentis, quod supra locavimus in hac via, haud procul a Caracalli
Ad decimum juxta vetustas Τabulas jam relatas, occurrebant Bovillat. Id oppidum positum in Appia satis patet ex Breviatore Livii lib. Io . , ubi ait: P. Clodii a T. Annio I iisne candidato Conia fulatus, in Appia Via ad Tovillas occisi, corpus plebs in Curia crematit, atque ex Cicerone pro Milone, Asconio Pardiano in commentariis ad eam orationem,Appiano lib. 2. Bellorum Civilium,aliisque. An vero Bovillarum positus ad nonum, vel ad decimum esset, non
leve dissidium est inter Scriptores . Cluverius lib. 3. Ita l. antiquae pag. si I 8. inter nonum, & decimum lapidem id Oppidum statuit, cui haud consentit Holstentus ita scribens: Ego omnino exissimo Boiillas fuisse eo loco, ubi nunc est Mersorium i Fratocchi dictum, ubi Appia Via ex planitie agri Romani in collem Albanum ascendere incipis . Hie passim aedificiorum antiquorum vestigia ad utrumque
viae latus conspiciuntur. Inde uno milliari versus Romam tumuli ingentes sepulabrorum extant, quorum uni turris rotunda in edimeata cernitur. Exit binc divertigium viae veteris versus viam Latinam : unde colligo bunc locum Use Itinerarium Hierosit imitani ad IX. m. confirmat banc meam sententiam, quod ad dictum dietem forium Fratocchi ditertigium veteris Oiae silicibus strate ex Ardeatina incidit, quam ego a pressio Falconiano Tarberinefamiliae continuo ductu bue usque pertingere observavi. Haec Holstentus, quem putarim praeteriisse, hunc situm illustriorem sortasse caeteris Appiae fuisse. Itaque puto inter nonum, & decimum lapidem non procul a Bovillis extitisse Iuliae gentis monumenta, & proximum illis sacrarium gentisIuliae, & loca, in quibus efigies Iulio Caesari, Augusto,& caeteris ejus gentis Proceribus sacratae erant, quod intelligitur ex Tacito lib. a. t Sacrarium gentiIulle, sigiesque Diio Augusto apud Tovillas dieantur ; & lib. I ., ubi narrans vota facta pro puerperio Poppeae Neronis uxoris: Et addite, inquit, supplicationes, templumque foecunditati, π certamen ad exemplum Atticae religionis decretum et utque Fortunarum sigies aureae in solio Capitolini Iovis collocarentur : ludicrum Circense, ut Iuliae genti apud Tomitur, ita Α a a Clau-
204쪽
Claudie , Domitiaeque apud Antium ederetur. Ex hisce Taciti verbis inducitur Tiberii Imperio sacrarium Iuliae genti constructum non procul a Bovillis, illique proximum fuisse Circum , ubi quotannis Senatus in honorem ejus gentis Circenses, & festas solemnitates agitaret quemadmodum Suetonius in Claudio cap. II. assirmat, M scribunt AEneas Uicus Parmensis de Imagin. August. pag. Is s. , Edmundus Frigelius de Illustr. Roman.
1lat. cap. 3 2., unde lumen Suetonio in vita Augusti cap. Io et Corpus, is ait, Decuriones unicipiorum , in Coloniarum a Nola Boet,illastisque deportarunt: a Tutiliis equester ordo suscepit , Urbique intulit. Sed cur Bovillis, & non Ariciae, quae erat Colonia ob originem maternam Augusto devota tota nocte corpus Augusti culi
ditum fuerit, uti Interpretes notant, facile est intelligere ex praedictis, quippe Bovillis erant monumenta Juliae gentis, & reliquiae Aubani populi, quemadmodum suo loco dicemus. Nil mirum si inter nonum, & decimum lapidem ad utrumque Appiae latus ingentium saxorum, & fabricarum dispersi videantur acerui,nam illic sacrarium Iuliae gentis,loca ubi statuae Caesaris, Augusti, Se Avorum positae , Circus ubi Circenses exhiberentur quotannis, domus, quas inhabitarent Sacerdotes, & Ministri ejus Sacrarii, nam numenta Iuliorum, Gallieni, & Severi erant, dein Bovillarum aedes, de delubra Deorum, quae usque ad diversorium i Fratoechi dictum protendebantur, Sc ita Tabulae respondent silui indicato. Habes ex Holstento mox adducto ad nonum fuisse divertigium viae veteris Versus Latinam,& ad decimum aliud quod in Ardeatinam incidebat. Non procul a Bovillis praedium Terentii Tra diarum Scriptoris, quod ferunt situm in Appia ad Marii villam ex Gyraldo de Poetis dialog. 8. Dein villa Sextii Galli, in cujus sindo aedes Bonae Deae, idest tauris Fauni Latinorum Regis uxoris, prope quam Clodius a Milone sommissa pugna primum vulnus accepit, si credimus Ciceroni in orat. pro Milon Sc Asconio Paediano ejus commentatori, ubi id Bonae Deae sacellum locat in Appia paulo ultra Bovillas Alba num Versus, Appiano lib. a. Bellorum Civilium Breviatori Livii cap. IO T. , CluVerio par. 3. pag.918. , ubi Hossienius linea a ait: Puto vestigia bujus Sacelli extare medio circiter milliari ultra diactum
205쪽
ctum diterserium i Fratocchi, ubi primum ascensus incipit ellii Albani; atque inter id Templum, & Bovillas arbitror positam Tabe nam, in quam delatus est Clodius jam Vulneratus, irruitque Milo,& semianimem Clodium extractum in media Appia trucidavit ex Cicerone, Asconio, & Appiano. Haud procul a Bonae Deae sacello rus Clodii erat, quod exten. debatur per montem, quo ascenditur ad Castrum Gandulphi, & in Appiam desinebat, quemadmodum sitis liquido patet ex eodem Cicerone. Dein usque ad Albanum Domitiani Arruntiae gentis sepulchrum, in quo hunc lapidem erutum refert Fabretius Inscript.cap. Io.
T. ARRUNTIOI V L I A N O PRAEFECTO FABRUM ET IULIAE ARRUNTIANAE FILIAE EIVS Antistiae itidem familiae uti probat saxum apud eumdem dicto
Vatiniae etiam gentis villa, & monumentum ex Ligorio in MSS. Oωthobonianis voce Vatiniano, qui addit istiusmodi inscriptiunem eo loci effossam:
UALLONIAE VATINIANAES A CC. VAΤINIUS L. F. PAL. ALBINIANUS PRAEFECTUS PRAETORIUS
206쪽
Et Cascelliae , si fides danda est eidem voce Caselliano testanti in
ea stu erutum lapidem terminalemcum hoc titulo:
LATER. PRIVAT. VIAEPVBL. TER M. PED. CCCCLUA. CASCELLIUS A. F. AEDIL. CVRIs fortasse fuit A. Cascellius, quem Casellium vocitat Horatius in Poetica, & Ligorius Cascellium juxta .lapidem scribendum putat. Et in eo spatio a Bovillis Albanum usque Domitiani, tumulos fuisse quamplures Albanorum , sacrosque lucos prodit Cicero in orat. praedicta pro Milone, quos tamen, ne quorum fuerint sciremus, temporis edacitas nobis invidit. Sic loca, & itinera noni, decimi, & undecimi lapidis quantum res vetustissima patitur memoravimus. Ad duodecimum villa D mitiani suit, cujus rudera, quae summitatem montis, ubi Alba erat, pertingunt, ostendunt illic Praetoria, Thermas, Amphitheatrum, sedesque insignis structurae fuisse uti memorant Dion lib. 66. Sc 57. Suetonius in Domitiani vita cap. q. , Martialis, & alii relati Lib. I. Latii Profani cap. i s. Hic praedium se a Domitiano accepisse fatetur Statius Silvar. lib. 3. carm. I. his verbis ea a . . Dardaniae , quammissub collibus Albae Rus proprium , mumque Ducis mihi munere currens Unda , domi curas mulcere, aestusque levare Susscerent Ibidemque de patrem suum se tumulasse testatur dicto Silvarum lib. I. carm. 3. , quod est epicedion in patrem:
a . . . . . . Vix haec in munera solio,
Primum animum, tacitisquesitum depellere curis, Nunc etiam labente manu, nunc lumine sicco,
Ordior adclivis tumulo , quo molle quiescis, Iugera nostra tenens: ubi post mea fata Solatus, Latiis ingess: montibus Albam
Ascanivi, Pbrnios dum pingueti sanguine cδ odit I
207쪽
Odit, Er imustum regnum domis novercae. Heic ego te nam Sicanii non mitius baiat Aura eroes: diter nec fle tibi rura Sabaei Cinnama , odoratas nec Arabs decerpsit arisias Inseroi cum laude Dei, Proximum Domitiani ruri, quod alii Caesares post frequenta.. runt testimonio Gallicani in Avidio Cassio, filere Castra Praetoria, quorum meminit Capitolinus in Maximino, &Herodia s lib. 8., dein rus Pompei, in cujus situ conditum Albanum oppidulum a n sociatoribus confluentibus ad ea Cassia, & victui necessaria militibus suppeditantibus scribunt Cluverius lib. 3. pag. 9Iq., Κὰcherus, Malii. Albani oppidi, & dein civitatis Episcopius situm designat Pr copius Beli. Gothici lib. 2., villam vero Pompei in Albano, & in Appia memorant Plutarchus in Cicerone, Scipse Cicero ad Atticum lib. 7. episL f., in oratione pm C. Rabirio Posilivmo, Appianus lib. I. Beli. CiviL Ibidem sepulchra Pommorum, & illud praesertim Pompei Magni, quod viri docti putant locatum eo loci , quo nunc Econspectu Coenobii Carmelitarum visuntur quinque pyramides informam conorum assurgentes, quarum duae adhuc sere integrae, reliquis corruptis conspiciuntur in Appia ex Plutarcho in Pompejo scribente reliquias Pompei Magni ex Asia Romam ad Corneliam relatas , in Albano tumulatas, & infra, ubi prodit , quod quum Pom-
pejus funus Iuliae uxoris suae,ejusdemque filiae Caesaris apud Albanum
pararet, a plebe coactus est in Campum Martium efferre , unde fit in hac villa monumenta Pompejorum posita, quo vero loci pro certo assirmare non possim. Haud procul erant monumenta Flavidiae gentis, quorum saxum ad dictum Carmelitarum Coenobium translatum
refert Fabretius Inscript. cap.9. num. Is
208쪽
Hinc apparet id monumentum potius ad Aproniam gentem pertinuisse, cujus sepulchrum in Appia statuit Ligorius. Sunt qui dicant in ipso situ, in quo Castra Praetoria locavimus,
fuisse carcerem Albanum, cujus meminit Diodorus Siculus lib. 3I., quemadmodum narratur in eclog. I. ex dicto lib. 3I. Diodori p. 893. Illue jussu Senatus Romani custoditum septem diebus memorant Perisseum Macedoniae Regem cum Liberis antequam Consules, quid perpetiendum illi soret, constituissent. Erat is carcer profunde effosius sub terra, & ibi specus coenaculis decem lectorum capax , multique capite damnati illuc detrudebantur, ut ita in angusto conclusi in unum commixtis alimentis, de excrementis, caligine, ac foetore opprimerentur , si Diodoro fides danda est. Ad 13. lapidem Fundus Visum s dictus, de quo cippus apud Fabretium Inscript. cap. s. pag.qII.&qIis., necnon villa M. Tarcheitis Equitis Romani, quam proximam Pompejano ruri in Appia statuit Ligorius voce Tarcbitiano, ubi refert ibiἡem aevo Cardinalis Ferrarietas effossam nobilis structurae statuam Hisculapii, basimque marmoream rotundam, in qua sculpta erant omnia Bacchi gesta, de saxum cum istiusmodi inlcriptione:
Et dein rus M. Pontii Celsi Praefecti Urbis ex Ligorio voce Pontiano. In hoc spatio Cluverius, Se alii locant Ariciam, scilicet initio XI V. lapidis per Appiam, & in loco, ubi nunc oppidum ejus
. nominis Occurrit: perperam tamen, quum Itinerarium Antonini,& Hierosolymitanum ad decimum sextum id oppidum statuant, de quidem Dionysius lib. 6. haec habet: Occurrerunt sibi invicem adsericiam oppidum , quod CXX.saria ab urbe Roma abest , sic Philostratus de Apollonii vita lib. q. cap. tr. Dum in boe flatu pbiisse,pbia esset, Apollonius Romam profectus es ; quumquestadia CXX. abesset apud nemui , quod apud Ariciam est, incidit in Ebilolaum
209쪽
; & Strabo lib. s. Post Albanum montem in via Appia
urbs es Aricia cLX.stadia ab Romasitu concavo: arce tamen edita,er natura loci munita, quem locum mendosum putant interpretes,& loco CLX. esse legendum CXX.r tot stidia Dionysii, ac Strabonis aetate conficiebant millia passuum X v. uti Cluverio arridet, qui tamen arbitratur laudatos Scriptores computasse itinera nemoris, Miacus Dianae quindecim mille passibus ab Roma dissili , non autem Ariciae urbis, quemadmodum scribit lib. 3. pag.9ao. Ad haec Holitentus in adnotat. ad ejusdem Cluverit pag. 92O.lin. 33. 6 I. Sc sis. subjicit Cluverium laallucinatum , Se veterem Ariciae situm fuisse autumat ad XU. lapidem per Appiam, itineraria vero, quae cam urbem locant ad XVI. computasse milliaria posterioris aevi more, quo septem stadia cum dimidio singula milliaria confici bant: quae opinio mihi magis arridet, quum positus Ariciae descriptus a Strabone situi oppidi recentis haud consentiat, & in valle Aricina , perquam Appia protenditur permulta occurrant sepulchrorum, aliorumque aedificiorum vestigia, proprie circumquaque decimum quintum lapidem, quae satis testantur ibidem positam vetustam Ariciamstu concavo in collem dein desinentem. Itaque post Ariciam, ascendebat Appia, &per nemus Aricinum, de Virbii clivum transibat, inde ad sinistram, lacum, & nemus Dianae Aricinae attingens, spectabat fanum Dianae in imo fundo ad septentrionalem ejus lacus partem constructum, uti placet Holstento, & desinebat in eum locum, ubi nunc sub Cinthiani castro inter Lanuvium, & laudatum nemus Dianae, reliquiae Appiae apparent usque ad pontem vulgo dictum di
San Gennaretis. In eo situ inter Ariciam, Sc nemus per Appiam magna monumentorum extant vestigia, & suspicor ibidem fuisse viviam Vitellii, cujus meminit Tacitus lib. I s. cap. 36. , alteram Iulii Caesaris , quam eum diruisse memorat Suetonius in Caesare cap. 66., quia non tota ad animum ei responderat, murique similia Romano . rum Praetoria, quum locus esset celeberrimus ob sacrificiorum novitatem , situs amaenitatem, & Appiae vicinitatem, ob quam rem tim diximus Romanos expetiisse villas, & sepulchra in Appia constituere, ut venientes ex Graecia, Africa, & Asia eorum titulos antequam Romam pervenissent in marmoribus incises legerentis
210쪽
Itaque iam sere ad decimum septimum lapidem Appiae pervenimus , ubi fortasse incipiebat rus Bojoniae familiae Lanuvinae, unde
Antoninus Pius Imperator , ic alii Caesares ejus gentis orti sunt, Benati in ea villa , cujus rudera ad dexteram Appiae viiuntur , εc extenduntur , Lanuvium versus ex Sexto Aurelio Vietore in Caesaribus, Capitolino in Antonino Pio , H o Lampridio in Conimodo , aliisque. : 'Illic etiam erant monumenta Raciniae familiae ex saxo in eo situ effossis, quod rescit Fabretius Inscript. cap. I. pag. 3-num 32 I.
CN. RICINIO CN. F. PUP. PERSAE SCRTRI. MIL. AVUNCULO POMPONIAE L. F. RUFAE MATRIT HORIAE A. F. AVIAE. L. ALBIUS L. F. FAR RUFUS SER. AED
Hie Appia descendit,&subLanuvio ducit usque ad pontem laudatum, quem vulgus pontem di San Gennaro, aut di San Gennaretis vocitat, quamvis sint, qui scribant ex Strabone libro f. Lanuvium in ipsa Appia positum: quod filiam est testimonio Cluverit, bc Holstenti, quin tabularum vetustarum, be evidentiae loci. Illic puto fuisse divertigium, quod ex Appia Lanuvium tendebat , neque desunt , qui locent in istiusmodi Appiae situ , &in colle finitimo nemus Iunonis Argolicae, sive sospitae, ubi draconis erat antrum , dein aedes Deae sacrata , ac Lanuvium , uti videre est apud Cluverium Ital. antiq. lib. 3. pag. 397. ad finem , & 398., quod tamen incertum ei In loco, ubi pontem di San Gennaretio constructum diximus sub ipse Lanuvii oppido id saxum erutum prodit Fabretius Inscript. cap. 9.
