장음표시 사용
31쪽
2do, Extremitatum frigore et diminu
36ο, Ad animi deliquium, in statu erecto, proclivitate. to, Respirationis imbecillitate. Ut etiam in functionibus naturalibus ;1mo, Ventriculi debilitate, quam anore-Xia, nausea, et Vomitu8, Plane demonstrant. ado, Excretionibus involuntariis a sphincterum paralysi oriundis. 3tio, Deglutitione dissicili, musculorum faucium statum paralyticum ceu caUsam agnoscente '. Siquidem in morbis, qui diathesin phlogisticam comitem habent, symptomata plurima, a serie symptomatum jam recensitorum abludentia, se manifestant ; vel, si eandem prae se ferant speciem, attamen, Utpote quae a causa alia orta, aliam medendi methodum sibi vindicant. Licet
32쪽
Licet a Vini usu, in morbis a contagione originem trahentibus, maXimVm commodum sperare fas sit; cum vero ab aliis causis oriantur morbi, et gradatim incedant, ceu Sc ORBUTUS, &c. his igitur procul dubio maxime utile foret ; et sit effectus aeque prosperos et subitaneos, ac in prioribus, edere non Valeat, natUra horum morborum diversa obstante. Modus ejus in his morbis operationis satis manifeste apparet ;functiones vitales imminuuntur, et Viniqualitate stimulante ventriculi nervi excitati, partium consensis, in corpus Universum agit ; cordis et arteriarum actiones augentur, hae Ue aUctae actiones, in cerebri energia restituenda, multum possunt ; sed, quo melius illucescat hujus medicamenti
natura, morbos, quibu8 maxime convenit, breviter attingemUS.
Quandoquidem maXimae mortalium parti morbus hic adeo innotescit, et quoniam
33쪽
contagioni evidenter originem debet, de qua jam tantum protulimus, quantum hujusce dissertatiunculae limites nos sinerent,
minus eo nunc dicendum est 'Omnibus optime notum est, corpUS humanum, si morborum causis occasionalibus exponatur, in tali nonnunquam esse statu, Ut, Causae hae occasionales morbum licet producant eundem, mitior vel gravior attamen in hoc vel illo homine evadat ; sic in fortis temperiei hominibus, Vere praecipiae, adest frequenter, primo morbi ingressu, dia- thesis phlogistica, quae nos logis, nec injuria, me judice, ansam praebuit, eum sub nomine SYNOCHUS, ceu speciem diVersam, vel morbum, quoad symptomata, eX synocha et typho compositum considerare . Cum ergo duae indicationes, Prima, nempe, debilitati8 causaS amovere, seu ejus affectibus OccurrCre. Secunda, fluidorum scilicet ad putrefactionem propensitati obviam ire,
Vid. Nosol. Method. Culleni, Cl. I. G. 6.
34쪽
Ad stadium hujus morbi incipiens parum attinent, si respiciamus speciem quam praese fert, Vere praesertim, in Vegetioribus, ut supra diximus, pauca de Vini operatione efferemus, debilitate puta praesente; morbus licet synochi aspectum induat, Vel, ut ita dicam, phlogisticam diathesin comitem habeat : Symplomata statum hunc indigitantia, jam antea enumerata fuerunt; cum
ergo morbus his stipetur symptomatibus summo jure id exhibere liceat, et quin siit,
nullus dubito, tutissimum stimulans cardiacum, quod nobis adhuc novisse contigit, et in febribus hodie ubique recipitur. Ventriculo gratum est, actionem cordis et arteriarum excitat, et dolori et delirio occurrit. Quocunque febris tempore stimulantia dc siderantur, hoc adhiberi debemus, cum ejus dosin tam facile regere, et hoc modo quodcunque potest absque dissicultate, nobis comparare possimus. Pringelius, Baronet-tus ille, ingenii acumine jure celeberrimus, etiam haec verba habet: Nullum esse car- diacum aeque gratum et efiicax ac Vi-- num ;
35쪽
' num ; tanta equidem ei inest virtus ut ite- rum atque iterum aegros vidi largo ejus usu ab orci faucibus ereptos t.' Quantum ad quantitatem, quam simplici vice exhibere decer, morbi stadium prae oculis habendum est ; nam certe, quo magis aegri energia imminuitur, eo major cardiaci quantitas ad eam reficiendam requiritur ;sed, nostra quidem sententia, nunqUam quantitatem excedat definitam, oportet ;siquidem enim carbones igni cumulatim superimpositi, exiguam quae superest vitae
Aegri habitus, pristinaque Vinum vel alios liquores spirituosos bibendi consuetudo, animo diligenter versanda sunt; si largo Vini usui assuefactus fuerit, liberalius, sin
contra, parcius eXhibendum est. Ad quantitatem vero determinandam aP- petitus plurimum inservit ; Vinum si aeger anxie exoret, forsan ad libitum ei concedendum est, dummodo partitis vicibus caute ' Vid. Pringle on the Diseases oc the Aimy, p. 3Iq.
36쪽
te administretur : Vidi,' inquit Pringelius illust. in hujuscemodi casibus insimc -' tus potestatis miranda exempla; cum enim Vinum prosperos editurum essectus fuit, aeger avide id ingurgitavit, et plus postea efflagitavit ; si vero delirium aucturum fuit, vel ab illo abhorrebat, vel parum cupie-ε bat Auctor idem eruditus sequentia profert. Quando febris in longum edu- citur voce debili et tarda comitata, aegris aliquid cardiacum enixe ambiunt, et nihil adeo illis gratum et reficiens ac Vinum ;
cibum nequaquam desiderant, attamen
s Panati Anglice Panada) dicti pauxillum,
si Vinum ei adjunctum sit, lubenter de- glutiunt '.' Instininis vero in omnibus casibus nullatenus medendi consilium indicat ; debilitate enim ad gradum quemdam provecta, Ut a symptomatibus in priori quadam hujus dissertationis parte recensitis, jam vero gravescentibus, colligere licet, aeger insensilis evadit, nilque petit ; nilnc certe temporis
37쪽
temporis cardiaca, larga quidem quantitate, dummodo possibile sit, propinanda sunt, utpote quae vitam sola conservare possint. Eni omnia quae nobis in animo fuit hoc de
Variolae febris eruptiva symptomatibus typhi aliquando stipatur ; hoc luculenter patet ab animi dejectione magna, virium prostratione, VOmitU, anxietate insigni, pulsu debili, et vultu pallido ; haec apud adultos, qui morbi timore tenentur, frequentissima sunt. His in casibus, Vinum maximo cum fructu adhibetur, saltem si auctoritati illust. Huxhami fides habenda sit ; ait enim ille, Se in morbis magni ani- mi dejectione insignibus vidisse magnam Vini copiam felici cum successu exhibi- tam 'utcunque haec res sese habeat, dubi-
38쪽
dubitationi nullus adest locus quin si, febre secundaria incidente, pulsus tardior sit, aeger syncope affectus sit, pustulae et interstitia pallida, sessilia, et corrugata vel livida deveniant, et extremitates frigidae ac viscosae, Vinum fausto eventu large adhibeatur ;et, ni fallor, effectibus antis epticis aeque ac stimulantibus hic pollet. Siquidem vero omnia, quae de typho prolata sunt, de hoc morbo dicere liceat, supervacaneum fore duximus plura hic loci effari; ideo nunc progredimur ad
Quoniam vero mihi nunquam hunc morbum vidisse contigit, haud accurate de eo disserere possum; eX auctoribus attamen constat, Vinum large, eadem ac in typho cautela adhibita, propinari posse, et haud infelici exitu ; et, si nobis in medium opinionem nostram proferre Venia detur, gradu tantum a typho eum distare, opinamur; itaque
39쪽
itaque omnia quae de Vini in typho usu
dicta, huc etiam ad amussim pertinent. Ad finem nunc properamUS ; de arthritide enim ex instituto solummodo agimus.
Inter medicos diu disceptatum fuit, an Vinum in arthritide utile est, an non ; alii contra Vinum acriter contendunt, et affirmant se multa exempla vidisse, ubi aegri ab ejus usu admodum fracti, multum levaminis Vino abstinendo accepere. Nonne stipari potuerint casus jam memorati symptomatibus, quae omni perito medico indicarent, Vinum nocere t Ut experientia Vinum in Podagra regulari sumptum nocivum evasisse, liquido constat. Ubi vero arthritidis retrocedentis velatonicae symptomata sese manifestarunt, Vinum ex commodo fore, ne vel minimum dubito ; siquidem enim ventriculus et intestina debilitate saepe afficiuntur. Stimulantia quaedam omnino necessaria sunt, ad morbum
40쪽
jus sedem, dirigendum ; eo Vero proposito, Vinum etiam generosissimum, felici cum fructu adhibetur; haecque videtur esse illust. Suietenti sententia : Ubi,' inquit ille, dolor artuum abest, et anomala symp- tomata, anxietates, tormina abdominis, vomitus, singultu8, deliria, &c. apparent, illico e caci medela succurrendum est ; cum ingens periculum imminet, tunc ad - hibendum fragrans Vinum, imprimis si vires languent in Veteranis jam podagri- cis ; omnium maxime, si largiori Vini fi usti dudum assueti fuerint. Contigit, ut veteranus podagricUS, strenUUS potator, decumberet: Pedes ViX dolebant, sed a-
mina, una cum debilitate. Medicus Vini usum prohibuerat. Accessit aegrum ami- cus, hilaris olim conviva, cum quo saepius Baccho litaverat, qui illico omnia remedia amoveri jussit, et horum loco propinavit
