Constitutiones et decreta ecclesiae Anagninae. Edita, & promulgata in Synodo Dioecesana anno Domini 1596. a rev.mo D. Gaspare Viviano Vrbinati, ... episcopo

발행: 1597년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Vt igitur in exequendo nos illud studium prxsten 11M

quod eadem sancta Synodus I ridemina imposuit. V

lumus ut examinatores in hac sacra Synodo el. cti, cum primum edictum nostrum audiuerint, quo nos certa die sacros ordines celebraturos de nunciabimus, pridie illius diei conuenire debeant,& ordinandorum examini coram nobis, seu Vicario nostro diligenter incumbere, eo. runaque operam ita sedulo impendere studeant, ut suam conscientiam exonerent, & nostram in aliquo ne grauent. Vicarii vero nostri foranei. eodem edicto similiste inteli ecto, Omnes in oppidis moneant, qui sacris initiari voluerint, ne se coram nobis praesentent, nisi vere Ecclesiasticum beneficium, vel patrimonium eorum victuistificiens obtineant. Qui autem illud vere obtinuerint, cauere teneantur, apud Episcopalis curiae acta, de eo non alienando donee

vel ex benesi ij post modum assiequuti redditibus, vel alia

unde eis suppetat, ut decenter degere queant. Qui minoribus ordinibus initiati fuerint,in praecipuis D. N. Iesu Christi, ac Beatissimae irginis Mariae festiui. Nid. talibus: Diaconi vero, & Subdiaconi praesertim Canoni.s s. a 3. e. ci, & in dignitatibu, constituti semel saltem in mensesa. 6Mιa-nι. cram Eucharistiam deuote suscipiant, & sciant maxime decere, cum in Altari ministrauerint saltem diebus Doem inicis, di solemnibus sacram Communionem eos percipere, suosque mores,& vitam ad eam vivendi normam conforment, quae & illorum instituto conueniat, & mi- . ni sterium quod gerunt ita commendet, ut digni sanctae Dei Ecdlesiae ministri ab omnibus habeantur, atque ad alitotes deinceps gradin vocari mereantur.

42쪽

de Matri

De Sacramento Matrimonij.

PArochi quo magis ab omnibus matrimonii sacramen.

tum,quod Apoliolo testante, magnum est in Christo, di in Ecclesia, nullo prorsus Religionis intuitu, sed tantum saeculi, libidinis, & diuitiarum cupiditate tractari ubdent, eo diligentius curare debent, ex Sac. Concit. Trid. decreto, ac regula, ut inter fideles religiose initietur iam cteque perficiatur. Quare populis persaepe enuncient,ac clari stimis verbis

explicent legitimae huius coniunctionis vim, ac sanctitatem,& cuius rei causa matrimonium sit a fidelibus ineu dum, quamve animi religionem, ac Praeparationem requirat, & in suis Ecclesiis ter, aut quater in anno freque ei populo leganti ac declarent Decretum Conc. eiusdem de Matrimoniis Clandestinis, a quibus omnes omnino abstinere iubeant. Denunciationes, quae matrimonium antecedere debent, ne intermittant, quae tam in Parochia viri, quam mulieris fiant; nec eas ulla ex parte remittendi facultatem sibi assiimant, absque speciali licentia a

nobis in scriptis obtenta. Coniuges saltem triduo ante matrimonii consumma. tionem hortentur, ut peccata sua confiteantur, & ad sanctissimum Eucharistiae sacramentum pie accedant, ipsos que moneant , ut ante sacerdotalem benedictionem in Ecclesia suscipiendam, in eadem domo non cohabitent. Alienae Dioecesis sponsum sponsamue, nobis inconsutitis, in matrimonium non coniungant, etiam si quis testi. dies monium a suo ordinario exhibeat, nisi prius ea fides a nobis,seu a Vicario nostro probata fuerit. Sponsos, hortamur, ne nisi in missa benedicant. Coniugum ac testium nomina, & cranomina,nec non s. dies

43쪽

gies in quo haec peracta fuerint in libro a Parocho con.

scripta reseruentur. Abusus omnes, videlicet, bibendi in Ecclesia, & alia, quae indecore saepe fiunt, ne permittantur, Interdictionem solemnium Nuptiarum ab Aduentu Domini, usque in diem Epiphaniae; & a feria quarta Cinerum usque in octauam Paschatis inclusiue ex eiusdem sic. Conc. decreto ab omnibus obseruari, etiam sub e communicationis poena iubemus. Et generatim ijdem Parochi alia quaecumque tollere. ac remouere studeant, quae huius sacramenti sanctitati.& honestati contraria videbuntur; ut quod sanctum est, no in comessationibus & impudicitiis,sed in orationibus,

α sanctitate uti par est a Christi fidelibus peragatur.

quotidie nunc Sacerdotis ministerio ad eiusdem Domi nicae passionis memoriam fidelibus instaurandam, uberis rimosque fructus mortis eius in nos derivandos immolatur, inter caetera Christiani cultus ossicia singulari religione a sacerdotibus celebrari, dc a populo maxima v neratione coli debet. Et cum valde felix sit sacerdos ille, qui obsequium seruitutis suae digne peragit magnopere

Curandum erit omnibus, ut mundo corde, & absque mortiferi reatus macula ad rem diuinam faciendam accedat. Propterea Sacerdotes omnes monemus 3 ut antequam celebrent, diligenter conscientiae suae latebras omnes excutiant, caueantque, ne cum se reos mortalis delicti ex

conscientia nouerint,ad tremendi huius sacrifici j functio.

De Sacrificio Missae.

44쪽

ANAGNINA. 4r

nem accedere praesumant; nisi prius peccata sua consessisuerint. Nec hanc sacramentalem confessionem praetermittera audeant, ubi alterius sacerdotis copiam habere possint, quantumcumque se contritos existiment, ne de singulari medicina sibi miserabiliter aeternam damnationem acquirant.

Postmodum se colligentes, Ac orantes cum cordis pinritate, mentem in tanti mysterij pia consideratione defigant. Missam tunc accurate,ac distincte praelegant,nota tis singulis eius partibus; mox se sacris vestibus induanti quibus induti non modo neminem alloquantur, sed αOculos, & mentem ab omnibus amoueant,quae cos a tan

ii mini iter ij pia deuota q. meditatione distrahere possent. E sacristia graui moderatoque incessu prodeant, ministro praeeunte,& missa te deferente. Sacerdos confessionem ne incipiat, nisi accensis prius candelis, ac ibidem paratis vini, & aquae vasculis. In Altari neque biret unas neque aliud quidpiam p nati praeter ea quae sint ad sacrificij ministerili necessaria.

Sacerdos in Altari nunquam subbireto utatur. Clara voce proserat, q uς a circustantibus audiri debet. In legendo, nec tarditatem, nec celeritatem nimiam adhibeat. Ceremoniis tantum utatur a S. R. Ecclesia comprob tis nihil omnino addendo. vel minuendo ex ijs, ouae in ipsius Missae ordinario scripta,& ordinata habentur. Sacrum Canonem attente legat, non autem memoriter recitet, ne ullus error contingere possit. Cum opus fuerit genuflectere, caput inclinare, ad populum se vertere, cruce signare, sacram hostiam in altum tollere, mouere, & frangere, adeo moderate se gerat; ut qui adstant ex sacris ij actionibus diuini sacrificii sancti. tatem magis agnostansidi ad Pietatem vehementiuS excitemur.

45쪽

Propterea post consecrationem semper genu ad teritam flexo sancta, & tremenda mysteria veneretur. &adoret. Candelae a ministro ne extinguantur ante recitationem ultimi Euangeli prout diei ratio postulauerit. Post reditum ad sacristiam, sacris vestibus exutus, iterii ad orationem deuote se vertes omnipotenti Deo pro pe acti sacrificii beneficio gratias agat. Omnes in Presbyteratus ordine constituti, cuiuicum ι κxtae.14 que dignitatis gradu sue fuerint; ne in vacuum gratiam ' Dei recepisse videantur,ex Sac.Conc.Tridentini decreto, diebus saltem Dominicis,&festis solemnibus Missae sacrum facere non omittant.

Curati vero tam frequenter in hebdomada celebrare teneantur: ut animabus sibi commissis satisfaciant. Monemus pariter omnes Christi fideles: ut dum Missa priuata celebratur, a collocutionibus, ac risu, aliisque indignis actibus prorsus abstineant, sed mente,& oculis in sacerdotis ministerio deuote semper intenti, sacrosanctum sacrificium pie ac religiose aspiciant, audiant, &adorent, capite semper aperto ac genibus flexis. Ad Altare, ne ita prope accedant : ut sacerdotem, seu ministrum perturbent. Prius non discedant,quam Euan. gelij recitatio post benedictionem, absoluta sit. Monemus etiam quoscumque Ecclesiarum Rectores, ac praesertim sacristas, ut quam diligentissime studeantine in Dei Ecclesita quicquam loci sanctitate indignum appareat, sed Domus Dei decorem uti diligentes, curent, Vt lintea,& pallia,quibus Altaria reguntur,& ornantur, pinra, mundaque sint. Indumenta quoque sacerdotalia, Pallae, & corporalia sint omni nitore redolentia. Purificato. ria ad usum sacrati Calicis similiter munda sint: & idcirco vino albo potius, cuius in hac Prouincia copia est, msacrificio uti mandamus. Demum omni eorum cura pro

uideant: ne quicquam in parte ulla conspiciatur in quo

A non

46쪽

ANAGNINA. 42

non eluceat puritas, atque munditiar ut inde etiam fide.

tium mentes ad pietatem ac venerationem excitentur.

Alienae Dioecesis facerdotibus Missam celebrandi potestas ne concedatur in Ciuitate, nisi Nobis seu Vicario nostro ostensis prius literis testimonialibus, seu dimissoriis sui Ordinari j. In oppidis vero nostra Dioecesis inspiciae signari debeant per Vicarios nostros foraneos. Ante auroram,& post meridiem missam celebrare numini sacerdoti liceat, nisi ex causa, quae iure permissa est. In celebratione Missarum tam in nostra Cathedrali, quam in aliis, Ciuitatis & Dioec. nostrae Ecclesiis is omdo seruetur: ut etiam populi commoditati consulatur, quod furistae iudicio relinquitur. In priuatis aedibus nullus sacerdos celebrare audeat. In die sabbati Missa de Beata Virgine perpetuo celebretur . nisi λlemne aliquod festum agatur . vel Ecclesiae instituto impediatur. Nullus Presbyter primam Missam celebrare prssumat absque nostra seu Vicari j nostri licentia. In Missae nouae celebratione abusius omnes tollantur, qui aut nimia populi licentia, aut clericorum auaritia irrepserunt; ita ut indeces Baldachim delatio, dc samptuo

se conuiuia omnino cessent

Viduae, ac Puellae nobiles ad Missae auditionem, sicut carteri fideles se teneri, scia ut, propterea sub alicuius consumtudinis praetextu illas excusatas esse nolumus. Parochi saepe paterfamilias moneant i ut filios. & δε-

mulos suos, quos Ruri in pascendis bestiis occupatos detinent, Dominicis, & alijs festis diebus ad Ecclesiam ho

rae Misiae accedere faciant. IEt quoniam non ignoramus, ex populo complures esse, qui jn feriatis diebus ad Ecclesias non conueniunt, nec missam audiunt: Idcirco monemus omnes,ac singulos fideles; qui aut ob seruilem eorum conditionem in Dominorum suoruna operibus Occupati detinentur, aut F a aegric-eL UL

47쪽

aegri in lectis decumbunt; aut familiaribus euris Domi

vacantes exire nequeunt; ut, dum Campanae signum audiunt , quae pulsari solet quando Sanctus in Missa cantatur, statim ubicunq. reperiantur genua flectentes,deuote cor in Deum erigant, ac pia mente salutarem hostiam, quae tunc in Ecclesiae leuatur, humiliter adorent, & pcccatorum suorum veniam poscentes de continuis beneficiis; quae a Uiuina bonitate percipimus. gratias agant.

t autem libentius , ac fructuosius unusquisque hune Christianae pietatis actum peragat, omnibus, & singulis in Ciuitate,dc Dioecesi nostra, nostrae huic hortationi parentibus , pro qualibet vice dies quadraginta de iniuctis poenitentiis in Domino concedimus.

IN Ecclesia, quae domus Dei est; & in qua sacrosanctum

sacrificium offertur; diuinaeque laudes celebrantur, α ad orandum, ac Verbum Dei audiendum fideles conueniunt; non modo nihil indecorum, & incultum ; sed omnia singulari quodam nitore, religioseque cultu elucere debent .Quapropter omnibus Ecclesiarum Rectoribus diastricte praecipimus, ut omnem diligentiam adhibeant, de curent, ne ibi Qrdes vllae, sed omnia munda, & sicut loci sanctitatem decet, pura, nitidaque appareant. Fontes aquae benedictae quolibet die sabbati expurgari, & alia aqua munda repleri faciant, quam die Dominico summo mane benedicam: fideles namq. i psa aspersi se santificant, a venialius purgant,& a maligni hostis incursu protegunt. Aqua vero quae fuerit extracta in s

crarium ingeratur.

Ne vero quis ibi peccata comittat, ubi peccatora ve*

48쪽

postulare debeti mandamus, cum diuina celebrantur officia ι ut nemo deambulare nec ibi negocia vlla tractare. aut nugari,nec risus prophanaq.colloquia habere audeat. Sacris Altaribus, & Baptismi sentibus laicorum nemi. ni adherere liceat. A sanctissimo Eucharistiae tabernaculo auersus seu alias irreuerenter nemo maneat,aut sedeat.

Vt sanctae Crucis signo debitus ubique honor ab omnibus praestetur,animaduertant Ecclesiarum Rectores, nain Qto, vel in marmoribus humi positis, nec in pauimentis, quae hominum, ac bestiarum pedibus teruntur ι aut in aliis immundis locis crucem sculpere, aut pingere quispiam audeat. Quod sicubi hodie humi, vel in loco nainus decenti sculpta repetiatur, illam quam primum intra

octo dies a Synodi huius abselutione deleri, & amoueri

curent.

In Ecclesiarum atriis, seribusiae, nullum venale unquaproponi liceat. Ab Ecclesiarum parietibus prophana omnia, & immunda, velut Tabernae, ac Iudaeoaum familiae Procul omnino arceantur. Hastas, & ignis tormenta in Ecclesiam inferre nullus praesiuinat. Mendici eleemosinae causa per Ecclesiam ne uagen BuzPis ritur,sed in soribus consistant. ComestioneS, compotati nesue nullo unquam tempore in Ecclcsijs fiant. Sub noctis hora Ecclesiarum seres claudatur, nec ullus noctis tempore intro admittatur, nisi nocte Natalis Christi Domini. Sacerdotalia indumenta,& alia qua umque Ecclesia,stica ornamenta sacris iunctionabus dicata, nemo ad pr phanos usus alicui commodare praesumat. Altaria quς sunt dotata per Cappellanos curentur, nec . . eorum bona a quoquam usurpari permittant. Indotata vero post tres menses a Synodi huius fine; aut competenT Uem- ter dotari de exornari ab ijs qui ea erigi fecerunt, aut d strui, ac dirui debeant. Ecclesiarum immunitates cum omni vigilantia,& cu-

49쪽

ta illaesas seruari, ac custodiri praecipimus i ita tamen vefacinorosi homines non nisi necessario tanquam ad Asylum recipiantur. Indemnitati quoq. iurium, & bonorum Ecclesiarum prospicientes o Mandamus omnibus Eccle. siastica beneficia obtinentibus,ac omnibus Hospitalium.& aliorum piorum locorum Gubernatoribus &administratoribus, ut intra duos menses post huius Synodi absolutionem inuentaria bonorum omnium, mobilium, & immobilium, iurium q. & actionum ad Ecclesias, & Hospitalia, & alia pia loca tam Civitatis quam oppidorum nostrae Dioecesis,cum ipsorum bonorum qualitatibus, si tuationibus, vocabulis, & confinibus coram honestis ac fide dignis testimoni js in forma probante conficere debeant; ut exinde duo publica instrumenta fiant f quorum unum in ipsa Ecclesia, Hospitali , seu pio loco; alterum vero in Archiuio Cathedralis Ecclesiae nostrae perpetuo seruetur. Qui vero Decreto huic in termino praedicto , aut parere neglexerit, aut parum fidelem se in hoc praestiterit grauiter arbitrio nostro puniatur.

De vita,& honestate Clericorum

Γ Raeceptum Domini est Animarum Curatoribus: dices' sic luceat lux vestra coram hominibus,ut videant opera vestra bona,& glorificent Patrem vestrum,qui in Coelis est. Haec igitur veritatis verba nos admonent; ut si idelem populum fidei nostrae commissium in viam salutis

dirigere,& in Dei timore, prout tenemur,rectius instituere volumusnllud prius nobis curandum esse intelligamussne ii, qui caeterorum fidelium animarum curam gerunt a recta vivendi via, & ab ossici sui regula, vel parum deflectant, cum ab ipsis laica homines virtutum omnium exo.

50쪽

ANAGNINA . . a

pda sumere debeant.Proinde eosdem animarum Rectores

monendos duximus, prout eos enixe monemus,&Obis cramus in Dominosvi pietatem,quam profitentur,etiam vitae integritate, ac innocentia Comprobare nitantur,suis recte factis exprimentes, quae verbis alios docent; cum

sciant se, & religionis,& pietatis exemplo caeteris praelucere, omnique studio eniti debere; ne lucem quam Deus. in illis posuit, ipsi iis tenebris obscurent. Omnes itaque diligenter, quae ad suum officium spectant scire studear.& propterea in sacrarum litterarum studiis, ac diuinarureram pia meditatione, nec non in orationibus assiduo

se exerceant.

Manipulum curatorum , dc Cathechisinum ex Sacri Conc.Trid.decreto ad Parochos editum in manibus sei per habeant. Quotidie etiam ex aliis sacris litteris,ac sanctorum P trum opusculis aliquid legant; quo, & vitae exemplis, doctrinae praeceptis reliquos fideles ad verae virtutis disciplinam instituere valeat. Qui in Dei militia ascripti sunt.& in sortem Domini vocati, coronam ordini suo Congruam,& visibilem continuo deferant,ut a laicis intern

m possint.

Sacerdotes, comam, & barbam studiose non nutriant. stiperioris labij pilos ita tonderi faciant, ut in misiae sacri ficio praecioso Domini sanguine non imbuantur . Biretum more Rom. Curiae; Et vestem superiorem ad collum clausam,& ad talos usque demissiam semper de

ferant. In verbis sint modesti, non obtrectatores, nec estiarnis linguae. Verborum obscoenitatem non minus, qua operum detestentur, & fugiant. Vbicumque fuerint, cae ueant, ne indecens oculorum vagatio in eis reprehendi

possit, sed pudorem in vultu, habitu, & inceini semper

praeseserre studeant. Caligas non turgidas; neque incissas, sed nigri coloris induant. Interulas siue camisias sim. Plices, non autem corrugatas vel acu elaboratas habeat,

SEARCH

MENU NAVIGATION