De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

lusionem,& ad maiorem actus solemnitatem rvt Omnibus i udicium rectum esse constet, ac extensiue magis ratum . sicut Si Rex, qui potest solus reum iudicare, omnes Consiliarios adhibeat, non sequitur conculum illorum maioris esse auctoritatis & vltimum tribunal, sed solummodo magis solemne:sic in Casu nostro.& hic est omnium sanctorum Patrum aC Do.

Horum sensiis quos in re huiuiuscemodi pro se citat Blondellus. Confirmatur haec veritas Per ea quae idem Gregorius, qui ab obijciente

Citatur, operatus est nam praefatum Ioannem

Episcopum sic redarguit, vicen suras in eum inferre minetur, nisi resipiscat ripis illum iudicat: ergo non ideo omnem Ecclesiam adhibere minatur,quia potestas iudicandi illi deerat, vel quia maior erat corporis Ecclesiae auctori

tas. Praeterea quis unquam legit,& ubi, ut Plebs ferat,siserendi censuras potestatem habeat lab initio Apostoli, Momni sequenti tempore

Pastores Ecclesiae hoc obtin uerunt, vexeq uu ti sunt ius: Plebs nunquam . Praeterea Cum Pe

trus ibidem dixerit: Domine quoties peceabis in me frater meus et dimitia, et ' usique s. Itiespergo tunc Saluator loquutus est de modo ct forma iniurias remittendi,quas homo partii licularis

382쪽

ticolaris ab alio particulari patitur non autem de omnimoda potestate, quam Pastoribus E clesiae Dominus tribuit, pro legibus scilicet ferendis , dic controuersiis fidei ac morum decidendis &c. Addo:Cyprianus lib. I epist. 3 .lib. v. epist. I. lib. q. epist. a. & ad Iub. in fine expressEdocet, Episcopum soli Deo actuum suorum rationem reddere debere:ergo nec potestas illius nec potestatis exequutio a Plebe emanat, nec ab ea dependet, nec maiorem illo potestatem Plebs obtinet: imo nullam: quia dato opposi ro,non soli Deo, sed& Plebi actuum suorum rationem reddere teneretur,si ius regendi a Plebe

obtineret.

Tertia obiectio Periculum Pauli AR.9omnes statres cum cognouissent, Clsaream eum deduxerunt,& emtierunt Tarsum AB. II .audita Cornelij conuersione, Plebs disceptauit

cum Petro,an recte factum sui siet. AR. I 2. Petrus liberatur ab Angelo ex carcere: & dictum est. Renuntiate Iacobo Sc fratribus, idest curae Iacobi commissis,quia illius Ecclesis erat Presidens. Act. 13. pro segregandis Saulo & Barnaba, uniuersa multitudo operabatur. Act 14. Paulus & Birnabas ad uniuersam Ecclesiam ostium Gentibus circa fidem apertum retul

runt.

383쪽

runt. Act. I s. Paulum & Barnabam ad Apostolos in Ierusalem fidelium multitudo misit: dc actio illa ab omnibus peracta fuit : epistolae ad Antiochenos scriptae titulus suit, Apostoli, - & Praesbiteri δc fratres: & multitudini congregatae legati epistolas dederunt: cum pace a fratribus ad Apostolos dimissi sunt: Paulus electo Sila a fratribus commendatus est. Act. I 6. Ti motheo qui Listris S Iconij erant fratres testimonium dederunt. Visis scatribus Paulus & Si las Philippis egressi sunt Act. II. Fratres per noctem Paulum & sitam Thessalonica Berream emiserunt. ΑΩ Ι 8. Paulus vale dicto fratribus Corintho Syriam nauigauit: cumque descendisset, salutauit Ecclesia. Ephesi fratres Corinthijs scripserunt, ut exciperent Apolli nem . AR. 2 I. salutatis fratribus Paulus abijt

fratres exceperunt . Conuenit multitudo Vt auis

dirent. Αst 2 8. Cum Pauli gesta audissent sta tres in occursum illis prodierunt: Paulus Romauis scribens, omnibus fratribus scripsit. dc similiter scribens plures epistolas, ad omnem multitudinem eas direxit. Ad Colossmonito rem Archippi Pastoris sui plebem Paulus voluit . scribens ad Heb. mandat ut praepositis obe

di8qij non 'ripserit: salutare tamen

384쪽

dum exempli gratia: dicite Gubernatori, &eos praecepit. Iacobi Epistola ad 1 2.Tribus diligitur . similiter epistola Petri ad omnes fideles: ergo apostoli voluerunt Plebem secum

consulere, explorare, decernere, inordinatos copescere, notare, abdic re ductores suos, δα

igiturPlebs ius habet inEcclesiastico regimine Respondeo, Blondellum ex his, quae nunc Obijcit, ac enarrat, ineptissime syllogizare, &tam inaniter concludere, ut non mirari non possim, cur talia obijcere non puduerit, cu Ius

huiusmodi disserendi modus, potius ludendi, dc irridendi sit materia. quam serio disputandi.exempli gratia. Dicite Regnicolis quia classis incolumis ad Portum peruenit, ergo Regnicolae seu plebs Regni ius habet in iure Regnandi. Vel sic, Rex scribit, salutans omnem populum; ergo omnis populus ius babet tu Regia potestate; quis non irrideret huiusmodi insanias sic enim primissa hac sua obiectione syllogizat Blondellus. δc quod ita sit, descendamus ad singula, quae ipse obijcit. Periculum Pauli ΑΩ.s . cum omnes fratres cognouisiant, Caesaream deduxerunteu, & emiserunt Thar sum : num quid omnis, qui a periculo Principem liberat, ius habet ad principatumi quis sic

385쪽

delirauit unquam: eripere autem Apostolum ab imminenti vitae periculo, propter instantes infidelium persecutiones, nullῶ quippe apud sanos homines, ius insert ad Apostolatus inuisnus, ct potestatem. Act. II. audita Cornelij conuersione, Plebs disceptauit cum Petro an recte factum suisset Respondeo, Iudaeosneophilos,audita Gentilium conuersione Petrum interrogasse cur cum Gentilibus manducasset, & ad illos introisset, quod a lege Moysis

suerat Iudaeis prohibitum ille cum eos docuisser,quia Dominus statuerat etiam Gentib' euangelizandum esse,aHis auditis tacuerui,& glorificauerunt Deum dicentes, ergo dc Gentibus poenitetiam dedit Deus a sed unde quaeso hinc recth inferri potest, illos qui interrogauerunt, ius habuisse in Apostolatus Petri potestate si enim omnis disceptas

Cum Optimate ad rei notitiam obtinendam ius cum Optimate possideret, plures homines optimates essent, Sc Principatus ius accquirerent. ΑΒ. I 2. Petrus Angelico ministerio, e carcere

liberatur, dixitque, nunciate hoc Iacobo , dc fratribus, id est plebi, ergo Plebs ius habet in regimine Ecclesiastico: q uis non irrideret huiusmodi ineptum,imo insanum disserendi modum

386쪽

APOSTOLORVM Plebi, quia Rex a periculo viis in bello, gene lico auxilio liberatus fuit: ergo Plebs ius habet in Regia potestate; sed abeant huiuscem odi ineptiae. omnis enim haec Blondelli obiectio, cum talibus insanijs,plena sit, ut sano Lectoripatet , non indiget ulteriori doctrina pro illi obiectiunculis soluendis, vel potius irridends. Vt autem plene Lectori satisfaciam, Considerandum est,olim in Ecclesia fuisse plerisquis

in locis consuetudinem, cum Pa stores con it i tuebantur, omnem populum fidelem conuoca-di, ut praesens existeret, dum is qui eorum Pa storsuturus esset,instituendus erat, ic ordina-

dus, ut maiori unitatis vinculci Connecterentur, eo amplius quia Ethnicorum Principum seror tunc aduersus Christianam fidem auge

batur: & ut omnes maiorem Venerationem eris

ga Pastores suos haberent, cum illum Pastore omnem populum fidelem pascentem , & rea gentem viderent, qui communi assensu a Pastoribus ordinis & iurisdictionis potestatem accepisset: at non ideo hoc factum suit , ut a Plebe reciperet iurisdictionem,& institutione, cum ab Apostolis eorumque successoribus illa obtinere debuerit: rsu tamen temporis,postquam Principes euangelium venerati sunt,ple-

387쪽

3go DE POTESTATE

bis suffragium&'testimonium nec necessari-

una extitit, imo remouendum flait, quia, aemu lationes, odia, dissidia, riXae accesserunt, Cum

quisque ad dignitate Pastoris promouere amicum vel affinem voluisset hinc est quod Pastor uniuersalis Ecclesiae, cui omnium ovium sua.

rum saluator curam commisit, ut haec mala

proh ἰberet, Plebis assensum vel acclamatione seu propositionem,ubi haec vigebat consuetudo, prohibuit. Et hoc etiam primis Ecdlesiae sq. culis sancitum legimus . nam in Concilio Ni- Carno primo can. s. habetur, Episcopum M. dinari debere ab Episcopis Prouinciae, vel saltem a tribus, ct omnium quae fiunt firmitas metropolitano tribuatur Episcopo: de iure autem Plebis nulla secta est mentio: ergo Pastores Ecclesiae ab initio hoc necessaritim suissetis Cognouerunt. Quod antem Olim Plebs in ei ctione Pastorum nullum aliud ius habuerit, ni . si teltimonium ferendi de vita & moribus or- iunandorum patet ex Cypriano qui Primas in Africa tenuit tepore Ethnicorum Principum ipse enim libro I. epist. q. ait.Coram omni Sinagoga iubet Deus constitui sacerdotem, idest instruit& ostendit ordinationes sacerdotales

non nisi sub populi assistentis conscientia fie,

388쪽

APOSTOLORVM 38 iri oportere. Vt plebe praesente, Vel detegantur malorum crimina , Vel bonorum merita praedicentur. ct infra: propter quod diligenter de- traditione diuina, Sc Apostolica obseruatione seruandum est, ct tenendum, quod ap ad nos quoque, dc sere Per prouinCias uniuersas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas , ad ea plebem, cui Praepotitus ordinatur, Episcopi . eiusdem Prouinciae proximi quique conueniant, Sepiscopus deligatur plebe pri sente, qui singulorum vitam plenissime nouit, dc unius cuiusque actum de eius conueriatione perspexit. Hic Cyprianus . ergo nunquam Plebs ius habuit in Ecclesiastico regimine . quia sola praesentia cum onere testificandi,ius regiminis non est, nec infert. Plura veter rem Patrum affert Blon delius testimonia, quibus ostendit olim Ecclesiae Pastores, consensu , Sc consilio plebis cuncta disponere solere: at quod tempore Ethnicorum Principum pro maiori unitate seruanda actum est, ad ius in regimine tra- stare, sophisma est : nam Consiliarij Principii cum quibus Reges cundia disponunt, nullum ius obtinent circa Regiam potestatem:eodem igitur modo in re hac assere ridum erit. nihil eo

go BlondellusFoncludit, ut ostendat Plebem

389쪽

DE POTESTATEius habere in regimine Ecclesiastico Quarta obie&io. Post collapsam primigeniam Ecclesiarum disciplinam , magis ac magis viluit Christiana: Plebis dignitas. Et sicut

nomen seniorum euanuit,s1c& illorum Fufictio Dominus enim vocem Maioris Sc senioris designauit. Circa annum Domini qIE. nosolum Barbari, sed etiam Romani dicere solebant, ut august 'ait. epist. IZ8. Senior aarmen, ideli Domine miserere. scriptores autem quo- έcunque Optimates non dubitabant vocare seniores: alij solebant Proceres vocare senio inres: senior enim olim Principem significabat. Unde ex voce senioris descendit ad Italos si gnore,ad Gallos seigneur,ad Hispanos Sena orsenioratus, latinis signoria. Gallis signeurieis,

Hispanis senhoria; isti enim seniores Ecclesi , as suis legibus olim regebant,qui a Plebe eligeεbantur.Quia autem haec Ecclesiastica disciplina corruerat, coacti sunt Principes per Germaniam, Angliam, Daniam, Sueciam & He, luetiam, Ecclesiam resormare:& varias corruptelas, quae ab Ecclesiae Pastoribus introductae fuerat,reij cere:quae tame consulta Plebe pers Cerut,ut olim erat in usu:babuit ergo oni te polre christ. Plebs ius in Ecclesiastico regimine.

390쪽

Respondeo haereticoru esse consuetudinem omnia in malam partem accipere. etiam quae tectissime disposita suerunt: nec mirum , nam vulgo dicitur, Omma perure poseunt peruerte- 'rare mentes. Postquam Romanorum Imperator Constantinus pacem dedit Ecclesiae , Sy uester Romanus Pontifex, & Nicaenum gene 'rale concilium, qnod ab eodem Sylvestro coactum suit, cui viri Sancti himi adsuerunt, plura pro stabilienda Ecclesia ilica disciplina constituerunt: cum prius ob Ethnicorum Principum aduersus Christi Ecclesiam seritatem, Gnia quae disponenda erant Sancire commode S apte permissum non fuerit illius Pastoribus t Blondellus autem cu m Carteris haereticis, huiusmodi sacras constitutiones. deprauatos mo' res impudenter proclamare audet; & Ecclesiasticam disciplinam , quae per sacros Canones firmata ac ordinata fuit, Collapsam, &dirutam illi denuntiare placet: quasi Saluator, cum Petro dixit Matth. I 6. Puodcunque ligorris, etc. non legislatorem Ecclesiae, se a funarium vel militem adligados maleficos illa instituisset. Cum dicit nomen Seniorum euanuisIe, nescit de quibus affirmat. Nam ab initio nominaministrorum Ecclesiae adhuc distributa no

erant

SEARCH

MENU NAVIGATION