Lucae Paeti ... De mensuris et ponderibus romanis et graecis cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber vnus

발행: 1573년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 수학

131쪽

io 8 Liper sextis

nerim , recensea in . Cato de re russi cap. Io a. Conuoluulus In vianea ne fiat, amurcam condito. puram benefacito: in uas alietium indito cogi os duos: postea igni leni coquito,rudicula agitato crebro, tis q. adeo dum fiat tam crassum, quam mel. postea sumito bia tu minis tertiarium ,&sulphuris quartarium: conterito in mort

rio, seorsum utruque, postea instiato quamminutissime in amur eam caldam, & simul radicula misceto, & denuo coquito sub diosam si in testo coquas,cum bitumen & sulphur additum est, excandescet. ubi erit tam crassiim, quam uiscum, finito refrigescati hoc

uitem circum caput & sub brachia unguito, conuoluulus non D scetur. Quem Catonis locum ad uerbum fere retulit Plinius di Oolib. II. c. 28. declarans tertiarium pro tertia parte, quartarium Pro quarta. Intellexi ego, eius amurcae,quae ad mellis crassitudinem coquendo fiterit redacta. Persequitur Plinius ubi supra: Quidam contenti sunt fumo huius misturae suffire uineas, secti dosiatu,continuo triduo . Plerique non minus auxilij&adiumenti arbitrantur in urina, quam Cato in amurca, addita modo aquae Pari portione , quoniam per se noceat. Pergit idem: Alij uoluo cem appellant animal praerodens pubescentes uuas. quod ne a cidat, falces cum sint exacutae, fibrina pelle detergunt. , atq ue ita putant, aut sanguine ursino liniri tiolut post putationem easdem. Haictenus Plinius . qui haec fere omnia ex Columella libro de a boribus, qui est omnium ultimus, c. I s. sumpsisse uidetur, ubi ille ita scriptum resiquit. Genus est animalis, volucra appellantur, id fere praerodit tenero S adhuc pampinos, & uuas. quod ne fiat, saliaces, quibus ilineam pillatiens, peracta putatione sanguine ursino

linito, uel, si pellem fibri habueris, in ipsa putatione, quoties falcem acueris, ea pelle aciem detergito, atq. ita putare incipito. Et haec Columella. Qua in re animaduertendum censeo, quod Plinius uisus est addubitasse an Catonis cotioluulus idem esset cum Columellae uolucro, cum de eis separatis nominibus imo eodemq. cap. tractati erit. scripsit enim quae in utroq. legerat, non curans an eadem essent, uel diuersa. Ad Palladium redeo, qui ipsas bestiolas a coloris &formae, tit arbitror, similitudine, Canth rides appellasse uidetur. is de his relato loco sic tradidit. Ne cantharides tuitibus noceant in cote, qua falces acuuntur, ipsae sunt conterendae. Sed Constantinus dicto lib. s. c. q. unde locu hunc Palladius siti ipsisse uidetur, mandat cantharidas oleo macerari,

eoque

132쪽

Variarum lectasinum. Iost

eoq. oleo cotes, quibus falces acuta satur, perungi. De inuolutilis quoq; tractauit e nostris Cassane iis, sitis admodum costi se,&co rupte antiquorum dicta reserens , suo consilio super hoc edito, quod est omnium primum,ubi quaerit,aia animalia uitibus &sirugibus nocentia, persicros nostros antistites&quomodo execrari debeant. Et haec de his, occastione ab anni qualitate sanapta, di Nisse fiat sit. Ceterum annus hic hominibus exstitit salubris.in quo anno ill id quo a. annotandum, & memoriae tradendum putaui, Romantum populum, quod felix faustumq. sit, ad eum numerum auctum fuisse, ut hoc aiano a festo Paschatis Resurrectionis Dominicae us s. ad idem festi im sequentis anni I x I. Romae comesa fuerint vaccae&boues numero duodecies millies¬a aginta, uituli undecies millies& trecentio Stuaginta quinque,veru

ces quater & uigetios millies quingeti & nouem, agni bis & quis quagies millies St trecenti quinquagintaquinque, haedi semel de quinquagies millies & trecenti, porci octies& decies millies centum & septem, bubalae, temporibus Plini j incognitae, nobis fia- miliares, ducentae quinquaginta, frumcnti cribrati & purgati ad

molendum rubia centies decies septies millies trecenta septua gisIta quattuor.ad quem numerum numquam ad hanc diem a clucentis annis citra pertientum Est. & hic est numerus, qui cu professione ad publicanoruhi notitiam peruenit.

umero dierum , qui inter ictet noris intercalelm eno, nostra tempora intercedunt, , demenae emere .

AD EXCELLENTEM PHILOSOPHUM

ARTIVM ET MEDICINAE DOCTOREM

ALEXANDRUM PETRONIVM. M mihi per Brumam quitiinaiiarium fieri timenti, Alevander optime,pro tua prudentia,&tetauiorena uictum, dc otium imperasses, meq. siaepius amanter, ut soles, inuiseres; ac sermo inter nos de Bruma intercalaribus a. diebus incidisset, memini continuo inligaris tuere ris q. astronomorum querelae,qtiam &apud aliquos

legeram, tisaepitis aperitis differetibus audieram, Solem a Caesaris

133쪽

iro Liber Sextis

saris dictatoris intercalatione citra adeo progressum, ut nisi denuo intercaletur, si iturum esse, ut sestu natiuitatis seruatoris no stri testi Christi, quod hodie octauoΚal. Ian.celebratur, in uernutempus differatur. Quamobrem, negotius uacuus cupitias rei hu , ius ueritatem, quantum in me estet,percipere,ad huius rei caussas& rationes indagandas (etsi mihi id extra ollam & repagula esse scirem : quid enim homini ab ineunte aetate in iure&caussis di-

CCndis uersato, cum astronomia commune esse potest studium contuli, & talidem, ut arbitror nueni, latum abesse, ut quattuordecim, aut undeviginti dies, ut aliqui memoriae tradiderunt,Sola dictatoris intercalatione citra progressus fuerit, ut potius retrogressius, seu tueritis minus sit progressius: nec illi dies, quibus Sol minus progressius est, qui q. de medio demendi uidentur, tot emenumero, ut praedicant,sed longe pauciores. Huius rei argumentum sumebam ex eo, quod uno ore astronomi affertit, cursum solis habita etiam ratione motus sphaerae stellarum lixaru, esse di rum trecentorum sexaginta quinq. & horarii sex sere. Io. a sacrobusto traei. de sphaera c. . Orontius Fineus eode traei. lib. I. c. i fere enim dixerunt, quia non integrae sex horae sunt, sed paullo minus. cum autem Caesar dictator, ope &consilio Sosi genis, eius rei, ut Plinius refert lib. I i. c. 28. peritissimo, sublata pontificu i tercalandi licentia, quae mirum in modum anni ordinem turbauerat, ut altis oraest Suetonius in Dictat. c. & Alcia. I. cu bis sexto de uerb. & rerum so quarto quoq. anno uia si integrum diem asdidi Vt quasi integrae sex horae annis singulis de cursu Solis superessent, is q. esset, ut Celsus s.ctini bis sexto, de uerb.&rerum sotestatur sexto Κal. Martias ,&ita intacte ab inde citra relictum sit, nulla illius minus, quod est sex horarum, ratioste habitasecutu est, ut sex plus minusue dierum spatio Sol retrogressius, siue, ut v rius dicam, minus progressius sit, unde tempora anni & sollemnia Constituta, progressa esse uideantu . Horum autem seae etesii serenumerus hac cesta quide apud me, &ineuitabili ratione deprehenditur.Brumam tempore Columellae, qui paullo post tempora Dictatoris non multo ante tempora Plini j floruit, &ipsius quoq.

Plinii tempore, qui sub Vespasiano Imp. militauit,de illi sua opus inscripsit, dupliciter, si ipsi Columellae & Plinio credimus, sumptant iii iste, ambigi non potest, cum scidicor Sol in Capricornum transitu in faciebat, secundum Hipparchi sen .emiam, &cum Sol

octauam

134쪽

Variarum lectionum. III

octauam eiusde signi partem attingebat,iuxta E udoxi & Metonis

opinionem. Verba Columellae sunt haec lib.'. c. I . de apibiis Ab

occasu Vergiliarum ad Bruma, quae fere conficitur circa octauum Κal.Ian .in octava parte Capricorni,iam recondito melle utuntur

examina, eoq.us .ad Arcturi exortum sustinentur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet, sislstitia&aequinoctia non octatiis, sed primis partibus signoru confici. V erum in hac ruris disciplina

sequor nuc Eudoxi,& Metonis, antiquortim q.fastos astrologoru,

qui sui it aptati publicis sacrifici js: quia & notior est ista u eius agricolis concepta opinio. Nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est. Et alibi lib. II . c. a.

Quid quoquo mense faciundum sit r. XVI. Κal. Ian. Sos in Capricornum transitum facit, Brumale solstitium, ut Hipparcho placet. itaque tempestatem saepe significat. Et paullo post: IX. Κal. Ian.Brumale solstitium, sicut Chaldaei obseruans. Cui Chaldaeorum

opinioni Plinius, qui frequenter Colii mellae opinioni aduers tur,adhaerens,lib. I 8. c. 23.loques de solstitiis, sic inquit. Omnes q. eae differsitiae fiunt in octauis partibus signorum Bruma Capri corni,ab UIII. Κal. Iamsere, aequinocti sun uernum Arietis,bo stitium Cancri,alterum q. aequinoctium librae: qui &ipsi dicis r ro non aliquos tempestatu significatus habent. Haec ipsi. Ex quo rium attestationibus facile dignoscitur, quod siue Bruma fieret in prima parte Capricorni,iuxta sententiam Columellae,& Hippa chi: & ea erat X V I. Κal. Ian. qui est decimus septimus Decembris dies. Et tamen hodie inter omnes constat, Solem Capricornum ingredi post undecimum Decembris di em: & sic t nter illa & nostra tempora sex tantum dies plus minus intercedunt: sule etiam attedamus Chaldaeorum &Plinis rationem, ut scilicet Bruma iii octaua signi parte fieret: cum ipsitaui eueret eam octauam partem Solem attigisse, octauo seu nono secundum Columellam,octauo secundum Plinium Κas. Ianuarijs. ij surit X XIIII. & XXU. Decembris dies, tunc: quia hodie, ut supputant omnes, octava pars signi a Sole circa decimum nonum eiusdem mensis diem occupatur. Idem discrimen dierum sex, plus minus, cuilibet supputanti apparebit. q ut dies si de medio tollerentur, ad Dictatoris initium reuerteremur. Verum, quia putauit Columella per Brumam fe

ro terram uerti non oportere, d. lib. II. cap. a. loquitur autom de

Bruma secundum Hipparchi opinionem, id est cum Sol primam

Capri

135쪽

I IL

LEber Sextus Cariarum lectitonum.

CaprIcorni partem Occupat,sic inquiens: His diebus qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si uinearum caussia pastines negant debere terram ferro commoueri: quod & sanxisse bis numeris uidetur Virgilius de uitium satione loquCns Geo . 2. Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor, Tellurem Borea rigidam spirante mouere. R ura gelu tunc claudit hiems, nec, semine laicto, Concretam patitur radicem assigere terrae.. Quia,inqueti,de Bruma istud praecepit Columella, no ab re qua rendum pluaui mimagricultura, ut nosti,plurimu delector post M.quam principium Brumac cognoui, finem quoq.illius indagare Et quidcim, ut arbitror,hoc nostro tempore,quo anni mille quin .genti septuaginta a Christi benedicat seruat is nostri natalico m. PUtant ubBrumam V I. idus Ian. is est octauus. Imuaxij dies, e

pleri puto, ex Columella pati Jlo post proxime relatum locum . aitcnim.Pridie idus Ian. incertus status caeli. per hos quoq. dies ab sinent terrenis operibus religiosiores agricolae,ita tamen, ut ipsis Κalendis Ian. avsbicandi causta omno genus operis instaurensi ceterum differant terrenam moliti mem usi in idus. Ex cuius uer bis facile intelligitur,Brumam, cuius initium ipse loco supra cit to,cum primam Capricorni partem Sol ingrederetur, constitu rat, qui erat XVI. Κal Iani de per quam terram ferro uerti uetauerat, idibus Ian. is est decimus tertius Ianuarij dies , finem hali ere: quo clio licentiam uertendi stilum ferro imperticbatur. a quo qui . dem tertiodecimo Ianuari j die, si sex illi plus minusue dies, qui-lbus solem minus progressum fuisse dixi, demantur, remanebit, quod paullo ante asserui, Bruma ex hac supputatione circiter octauam Ian. diem expleri, uul, si quis mallet Chaldaeorum senten- tiam sequi, ut in octaua signi parte Bruma conficiariir , quod in ianus uerum puto is finis tunc erat circiter usecismum secundum Ian. di cm, nunc autem circa sextu in occimum lan .di m ah sq. dubio fiet. quod & alluisti in antis temporis os nione non abhorret nam ca, quae a Bruma agi peragUnda superfurit quae post brumam inchoarn iis , post sentim boati Anita iiij quo ecimo septimo Ianuarij die celobratur, uti ign&pr , sic luim vi , Nau- spicam Iar. Haec aut m tuo iudicio (nam , k huius quoque rei pe

136쪽

De restitutione ductust quae dirginis.

s v s Quartus Medices Ponti Max. cum plurimum aedifici js, publicisq. operibus delectaretur, inter alia, de restituendo aquaeductis sontis Virginis, opus a multis citrae saeculis desideratum, cogitauit; cum q. de modo,&impensa tractaret, & quidam Architecti, caluculo satis obscure inito, cum in multis subte raneis locis uestigia ductus non apparerent,& longe aliter progrederetur, quam ipsi designassent, opus xxiiij. millibus scutatis abunde perfici posse putassent, consilium tamen iniuissent petere xxx. millia, sperantes, quod supra esset, eis lucrocessurum: ipsi quidem Architecti uerentes id aes erere, huic oblationi fiendae quendam Antonium Triuisium Liciensem supposuerunt, hominem quippes itis temerarium,&qui Psyllora more usus fuisset, per uicos, & plateas circuire. Qui, Principe adi to, socijsq.&magistris elusis, suo nomine repromisit opus xxiiij.milialibus perfecturum. Adinuentis interim qilibusdam non minus confidentibus, ne dicam temerarijs fabris murarijs, qui opere in ter se, designatis, diuisisq. locis, repartito, 18. millibus se illud perfecturos repromittebant, oblatis etiam sponsoribus, quorum nomina Camerae Apostolicae, Romano l. Populo, Triuisius secessurum asserebat, si fabris suo nomine pecuniae numerarentur, demonstrauitq. ita se cum lucro, & tute opus ad finem produc re posse. Res uisa est Pontifici facilis, ideoque onus pecuniae diuisit, Lit scilicet Pontifex ipse tertiam, tertiam & Glerus,& reliquum Romanus Populus conferret, uoluitque&Pontifex opus hoc per Rom. Pop. animaduerti, ut recte,&secundum legem a redemptoribus perficeretur.Et exinde re in concionem deducta, uisium est aliq uibus opus expediri non posse, cum fontes, qui hodie sui it in loco nuncupato Salone, crederentur non esse illi, qui

Aquam virginem Romae tribuissent, sed illi, qui ad salinas iuxta N portam

137쪽

port m Trigeminam, quae inter Aventinum, ti Tiberim erat

aquam ab Appio Crasso,cui Caeco cognomen fuit, ductam exhi hebant , moti cum ex uocis significatione (nam putabat Salonem a Salinis, ubi aqua terminabatur, corrupte dici) tum etiam ex dietis Iuli j Frontini, qui satis aperte testatur, Appiam aquam concipi agro Lucullano, inter milliarium septimum, &oci auum ditie ticulo sinistrorsum passuum septingetorum octuaginta, cuius etiaductus uestigia adhuc hodie dupra poream Capenam inspici titur. Cum idem de Virgine loquens, eam concipi uia Collatia, ad milialiarium octauum testetur. Quem Frontini locum,Cardinalis Tri liustius testimonio comprobasse uidebatur, qui eo Salonis loco pulcherrimam uillam, & sun dum instruxerat,&construxerat,&aquam illarum fontium A ppiam esse supra aedes inscripseraei. i de mihi, nescio quare, demandata cura, ut fontes,& loca diligenia ter insipicerem ,&iii Senatu res rem . loco igitur sontium in primis diligenter inspecto, cui uerba illa Frontini de aqua Virgine conueniunt, cum de ea loquens, ita inquit Concipitur ergo uia Collatic ad milliarium octauu, palustribus locis , signino circumiecto scontinendarum scaturiginum catissae collato a. Plini j loco libGI. c,3. qui de Agrippa loquens,ita inquit: idem & Virginem duxit ab octaui lapidis diuerticulo duorum millium passuli Pra

nestina uia: iuxta est Herculaneus riuus,quem refugiens, virginis nomen obtinuit: ac etiam inspecto opere arcuato, & substructiostibus, quae Virgini a Frontino attribuuntur, audacter retuli, etsi subterranei specus quibusdam in locis non apparerent, irginem esse,&reduci posse. Et exinde electi uiri nobiles Marius Frangi panius, Populi Romani Cancellarius, Rutilius Alberinus, &HoratiuS Narus, qui mecum onus subirent,& omncs una curar rutis, ut Opus recte, & sine fraude, ac quam citissime perficeretur; interimq. pecuniae collatae Triuisio illi, de fabris murariis distri butae, opus, praesidente operi Illust . Gabrio Sorbellono, Pij iiij. ex sorore nepote, ausi catum est, uix tamen coeptum, tot inter Triuisium redemptorem, & fabros subred Eptores discordi:ie,&lites

exortae sunt, ut ladom uisum sit nobis conchirrente etiam Reuer.&ulustr. Ioan . Antonio Sorbellono Cardinalisiancti Georgij, &Reuerendisse. & Illustrisse. Benedicto Cardinali Lo mellino, tunc Camerae Apostolicae Clerico, Pontifici referre, opus ad finem perduci non posse, nisi ab eo Triuisus arceretur. Id Pontifex

renuit,

138쪽

E quae di mis. iii

renuit, praetextu quod a mutila ,set, Triuisium cliperis' auehorem, illius debere esse perfectorem , tantum per no Uanimad tuerti , ut opus cito prosequeretur, &re iste. Triuiso igitur opus intricare prosequente, mortuus est Pontifex,creatusque est Pius V. Ghi silerius Pontifex optimus,qui etsi animarum saluti consiliens,

ad morum prolapsorum correctionem,& ad bene, beateq. inuendi institutionem summo studio, totis i. ii tribus intenderet,publica tamen opera non negligens, huius ductais prosequendi cura Reuerendis s. &Illustr. loani Riccio Cardinali Politiano praecipuam demandauit, qui regi interim Trivistis ille misere admodum diem suum obiisset o reintegrato negotio, uocatis compluribus Architectis, cognito quod fere dimidium operis peragεd u m supererat, di quod alia decem millia persectioni sufficere crederentur, cum illa uiginti quattuor millia, & plura si Triuisio consumpta fuissent,

re ad Populum relata,alia decem ex uini uectigali redigenda, huic Operi a S. P. Q. R. applicata simi, cum quibus opus curantibus Naro,& me Luca Paeto, adhibitis Iacobo a Porta, &Ba tholomaeo Gripto Architectis, qui opus iuxta legem conuentionis a redemptoribus exigerent, pertiectum est; correctis qui busdam, quae ab antiquis animaduersa non fuerant. Primum quia aqua fontium, qui tres sunc, cum acquisitionibus , quae intra di ictum oriuntur , uisa est: satis , superque esse aquae ductui, & forma praesertim in ductu arcuato, Herculaneum riuum , qui uere loco palustri, & ima in ualle ultra sontes co si irgit, reijciendum putauimus, & adiacentibus agris, & pra diis relinquendum : iti cum exinde ductus aquae substructione , per mediam uallem palustrem , longo circuitu ad montis radices, ubi subterranea forma initium capi t, peruenit, usi breuiore uia, per sta monte, durissimi Tofi, Scabri, qui inter prima fontem, & duas alias intersurgit,iti ubi turris assurgit, quo in loco fio san Virginis aedicilla fuit, de qua meminit Frontinus, recta seretria, iam non amplius per loca palustria, sed per montis radices, fontes coniunximus,&ad specum antiqui ductus perduximus. quo factum fuit, ut, ubi anica aquae pluuiales, a motibus descendentes parietibus substructionis inhaerentes , ipsos parietes, non sine aquae detrimento corrumpebant; hodie cum iuxta radices montium riuo subterraneo perducatur, aqua pluuia ad ima supra ductu prolabatur: sicq. incorruptam aquam, & illaesum ductu

139쪽

rit, De restitutione

longo aevo putauimus conseruari posse, in ea etiam subterranea specu, novoq. ductu conficiendis, uenae multae eiusdem bonitatis . cuius & fontes , acquisitae sunt, ita ut rivus Herculaneus amplius a ductu, in arcuato opere capi non potuisset, construi etiam curauimus in initio montis, de quo supra, fenestram emissariam,

o si quando in ductu, (ut saepe cottingito uitium fieret,aqua pamito negotio auerti posset, dc ductus emendari: quod non solum ibi, sed etiam in initio eius substructionis, quae est in Ioco, ubi

nunc dicitur Bucca leonis: qui locus etsi lFrontini tempore totus substructionis esset, ut etiam hodie tuestigia demonstrant, per

nos tamen etiam arcuato opere est restitutus, ut pluuiales aquae,&scaturigines quaedam, quae ibi sunt, facile subterlabi possint. sed & alterum,& tertium emissarium in initio operis arcuati, iuxta Anienem a sinistris confici fecimus: ex quibus paruo negotio , repagulis demptis, ductus omnis purgari poterit, & in continenti restitui. cumque aquae Crabrae pars, quam nunc Maran et Iam appellant, quae perimae agri Nobilium de Rusticis peris transit, nonnihil antea aquaeductui nocuisset, nos ponte supra aquaeductum facto, eou. stratis silicibus munito, per eum illaeso duct* , eam aquam Crabram, &pluuiales tranfinittendas Curaui mus , alio etiam ibi supra ductum ponticulo constructo, & strato, per quem sontes quidam, qui in ea ualle consurgunt, unde Appiam aquam R omae ductam fuisse facile comprobare possem, si

ne ductus laesione, aut aquae uitio commode pertransseant. Tu

sus etia quia re ipsa compertum fuit, opus arcuatum pluries suis. se emendatum, eo quia parietes, qui aquam supra fornices, seu arcus continebant, tenuiores, quam res desiderabat, facti fuerat, nempe crassitudinis sesquipedalis, siue duorum pumorum nostri temporis:q u o fiebat, ut illis, pondus aquae pandere conantis,sustinere nequeuntibus, ductus uitiaretur ideoq.illi primo parieti, alterum eiusdem crassitudinis adiunxerant, qui cum priore noconueniens mam in parietibus mouum cum ueteri non conuenit maius uitium fecerat, internascentibus caprificis, ederis, terebi to,rubis,& alijs arboribus&si uti cibias parietes corrumpentibus, Nos igitur destructa parte omni superiori usque ad imas sornices, parietes hinc dehinc crassitudinis palmoru quattuor, crusta intrinsecus coctis laterit,' fieri curauimus: opusq.pillis censeriis,hinc,&hinc distates interse palmos plus minus sae muniri secim':& ut si

bilius

140쪽

quae Dirginis ri

.bilius esset opus; &ne parietes squam continentes, aquae & QD, sit cum superimpositarum podere panderentur, inter quas l. pilas catenas ex Iapide Tiburtino annecti curauimus. insuperq.cum iri repetiendis puteis, unde ductus purgari posset, multum, &diu

per nos laboratum fuisset, nempe quia subterraneus ductus,nulialis tunc supra terram uestigijs apparentibus modo hinc, modo ilia linc nulla ratione se uertit, iussimus aliquot angulares puteos, supra terram altitudine palmorum decem extolli, & consornicari, paruo foramine in summitate relicto,unde aquae spiritus exalare postit, reliquos uero per palmos quattuor infra terram fornice

muniri, & operiri curauimus, sicq. ductus, Deo optimo Maximo adiuuante, restitutus est,aqtiaq. ad Triuij fistulas XVII. Κal.S ptembris, anno a seruatoris nostri natali sesqui millesimo septu gesimo magna omnium laetitia perducta est: tripliciq. ibi emissi rio sus .dum in fontes per Urbem dispensetur per Cloacam, ini bi data vera nuper exstructam , in Tiberim, ne Ciuitati noceret

transimissa est. non tamen prius perducta est,qtiam Optimus Pri ceps de eius bonitate a peritissimis medicis,per quos omne experimentum fieri iussit, certior factus fuisset. decreuerat enim Sanctissimus Pontifee potius omne impensum amitti debere, quam aquam ducere; si, ut quidam illi falso suggesserant, corporibus saluberrima non esset. Libet hoc in loco, ut error omnis ex mente titubantium excutiatur, & plena huius aquae ductus, & unde nomen virginis assumpserit, & quo itinere ad Vrbem perueniat, de unde acquisitiones illi accedant, notitia habeatur loca Plinij&Frontini, de Aqua Virgine loquentium, recensere, & quae ego

uidi, reserre, ut ulterius haesitationi locus non relinquatur. ue

ba Frontini sunt haec: loquitur autem de Marco Agrippa, qui anno ab urbe condita, ut ipse paullo ante dixerat, septingentesimo decimo nono,Imp.Cae Aug.&M.Laelio Volcatio Coss. aquam Iuliam duxeras Idem, inqitit,cum iam tertium Consul fuisset, C Sentio Sp. Lucretio Coss. post annum xiij. quam Iuliam de lux rat,Virginem in agro quoque Lucullano collectam Romam per duxit. Dies quo primum in Urbem responderit . iduum Iuniuinuenitur, Eo appellata, quod quaerentibus aquam militibus, puella uirguncula quasdam uenas monstrauit, quas secuti,qui soderant, ingentem aquae modum inuenerunt: aedicula fonti apposita,hanc Uirginem pictura ostendit. Concipitur ergo uia Col-

SEARCH

MENU NAVIGATION