Lucae Paeti ... De mensuris et ponderibus romanis et graecis cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber vnus

발행: 1573년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 수학

121쪽

s8 Liber Sextis

quia docet nos usus,& rerum magistra experientia, ea tempora siccissima desiderari, ut optime nouerunt agricolae. pluuiae enim tunc perniciosissimae essse dignoscuntur, tum quia demessa seu menta uel in agris iacent, uel in area triturantur, tum quia, si pluuiae eo tempore euenerint, gramina statim subnascuntur,& he bae revirescunt, quae uetant stipulas & agros comburi: quorum incendium agricolis prodesse , idem poeta testatur, & fieri mandat his carminibus: Saepe etiam steriles incendere profuit agros, Atque leuem stipulam crepitantibus urere saminis. Cum 3c tertio, quia statim , postquam Virgilius ipse humida foustitia optari iussit, de hieme meminit, quasi declarare uellet, de quibus solstitialibus diebus intellexerit. Vt igitur de hiemali biis solstitialibus diebus eum sensisse dicamus , ratio quaereda est, cti rea solstitia humida hiemesq. serenas desideradas praeceperit. Et quidem sciendum existimo, semina eadem, prima sementi sata, citius, postrema, uel etiam media, serius e terra prodire . ideoq. Columella lib. a. c. p. prima sementi rarius, noui sitima spissius se- . mens argi praecepit: siquidem putauit, & recte,semen,postremo

tempore satum, serius erumpere, ideoq.non paruam eiuS partem

inter nascendum interire unde &prouerbi j in modum apud Desusurpatum fuit, tempestiuam sementem epe fallere, serotinam numquam quin mala sit. frigus enim&gelicidia serius sata semiana facile corrumpunt, & erumpere no finiunt, quod proprium est temporis & humidi. ideoq. idem Virg. eodem lib. ita praecipit. Nudus ara, sere nudus : hiems ignatia colono. Ad demonstrandum igitur, qualis esse deberet felicissimus frugibus annus, iussit poeta agricolas orare solstitia, id est hiemales solstitiales dies humi dos . nam si humidi, ex necessaria quodammodo consequentia si

ne glacie, Africo, Austro &Euro flantibus, qui tepidas pluuias

nobis adducunt: quo humore & tepore evocata; serotina etiam semina ex terra facile prodeunt. nam sicut frigoris adstringere, &includere, ita teporis aperire,&euocare propriu es: . quibus etiasserotinis feminibus e terra natis, quia hicins continuo post solstitia sequitur, tunc ut scrotinae & tempestiuae sementi consulatur, serenam eam hiemem optandam praecipit: ex qua serenitate, ut re ipsa comperimus, nascimtur g clicidia terram adstringEtia: quibus gelici dijs , a Sole di tepore diurno liquatis, terra, quae glacie adstricta

122쪽

apiarem lectionum.

adstricta suerat, relaxatur,atq.ita fermentatur, ut sarrita uideatur:& tandem, iteratis uicibus, humore su perficie tenus consumpto, tellus ipsa in pulti erem redditur: sicq .essiciuntur hiberno Iaetis ina puluere farra: unde messis uberrima, qualis in Gargaro mole, sequetur Nec me mouet aduersus hunc Virgilij locum Pliiiij sententia, dum lib. II. cap. a. inquit: Ergo, qui dixit hiemes serenas Optandas, non pro arboribus uota fecit, nec per solstitia imbres uitibus conducunt hiberno quidem puluere laetiores fieri me ses, luxuri Ditis ingenij fertilitate dictum est . alioqui uota arborum frugum communia sunt, nives diutinas sedere. Haec ille. Quibus uerbis Virgilium de tribus redargitisse uelle uidetur, primum, quod uotum ipsius arboribus non conuel aiat: secundum, quod optare hiemes serenas,suerit ingenij luxuriantis, cum id segetibus non coueniat: tertium, quod uoturn, quod commune est arboribus,&sitis, virgilius omiserit, hoc est ex eius quidem sententia, ut hieme niues sedeant diutinae. Nam, quod ad primum attinet, ceptissimum esse arbitror, Virgilium eo in loco de arboribus non seiasisse, de quibus sequenti libro seorsum a primo tractare uoluisse aperte indicant illius carmina in libri principio.Hactenus arvorum cultus, &sidera caeli: Nunc te Bacche canam, nec non filii estria tecum Virgulta, & prolem tarde crescentis olitiae.

Vere igitur in hoc Virgilium reprehendi non oportuit et quia de arboribus non sensit: etsi uotum ipsius arboribus quoq. coueniat, ut paullo infra demonstrabo . Secundum, scilicet quod hiems serena pulverulenta segetibus non conueniat, cum illae niues desiderent, non minus, quam primu, iniustum esse arbitror. nam etsi uerum sit, quod in cisalpina Gallia, locis q. montanis plurimum segetibiis niues hibernae & diutinae soleant prodeste: no tamen Virgilitis illis,sed Romanis &Latium incolentibus sua praec Eptae tradere uoluit, ut aperte testatur Georgicorii inscriptio ad Ma cenatem , trirum apud Augustum primarium,& Romae degetem. Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram

V ertere Maecenas, ulmis q. adiungere uites Conueniat, quae cura boum, quis cultus habendo Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis

Quod etiam clarius lib. a. demonstrauit, ubi aperuit de qua Italiae parte loqueretur, d um dicit.

123쪽

Liber Serim

Hic uer aflictuum, atque alienis mensibus aestas,

bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos.

Quae descriptio circumpadanis aut montanis regionibus non conta enit. Et suaullo insertus,post gream ad totius Italiae Iaudes di-grcssiis sitierat, ad Lati uredies,cuius agricolis praecepta dabat, ait: Salve magna parens frugum, Saturnia tellus, M agna trifum: tibi res anti l uae laudis & artis Ingredior, sanctos lisus recludere fontes,

Ascraeum q. cano Romana per opida carmen Et non multo post. Sin armonia magis studium, uitulos q. tueri , Aut fetus ouitim, aut urentes culta capellas ,

Saltus & saturi petito longinqua Tarenti, Et qualem infelix amisit Mantua campum. Qigibus postremis carminibus cum illis aperte loquitur, quibus Tarentina & Mantuana pascua sunt longinqua, ut Latium esse amparet quod in ii trium. agri medio consistit. Ut igitur affirmemus,

quod negari sine cauillatione non potest, Virgilitum de colonis Latij &agri Romani sensisse, in quo niues uix seinet in Iustro,&tunc mora unius aut alterius diei, conspiciunt tur: remanet,&in

hoc secundo virgilium recte serenas hiemes satis frugibtis q. d siderasse, & praeceptum illius non luxuriantis ingenii, sed recti itidi cij exstitisse. Vt interim omittam, quod in Latio, ubi armenta&oues hieme sub dio,& non sub tecto continentur, &non arido pabulo, ut in circumpadanis, sed uirentibus herbis paschinitur, si quis nities in eo uel per quatriduum permanentes desideraret, quadrupedum, de praecipite boum precaretur interit tum: adeo, fit nisi iii sequenti anno peregrini hoties compararentur, terrainculta remaneret. Ex quibus tertium quoq. obiectu diluitur. nam si nives in Latio, ubi uer perpetu uiti ex recitata sententiae est, diu tinae sederent, ut ipse Plinius peroptandum esse suadere uidetur: arbores, quibus mutatio consuetudinis non miniis, quam hominibus, nocere solet, dicente eodem poeta Geor. a. soquitur autem cle arboribus ex feminario transferendi Quin etiam caeli regionem in cortice signant: ut quar sitio a. modo steterit, qua parte calores A lustrinos tulerit, quae terga obuorterit axi . Restit trim t. adeo in teneris assuesccre multum est.

124쪽

Variarum lectio . Io I

sidi utinae inquam nities in Latio iacerent, ipsae quoq. arborcis niue insolita afflictae interirent. His igitur confutatis,conclud Endum esse arbitror, nil melius nilq aptius segetibus & arboribus

optari potuisse quam quod Virgilius optauit, Plinium l. ipsum

sua ipsus sententia conuinci . is enim post locum supra citatum ita inquit: Hiemem aquiloniam esse, omnibus satis utilissimum.

imbres enim tunc expetendi euidens caussa est, quoniam arbo res fetu exinanitas, &foliorum quoque amissione languidas, naturale est avide esurire. cibus autem earum imber. quare tepidam esse hiemem,ut, absumpto partu,arborum sequatur protinus conceptus,idest germinatio,ac deinde alia florescendi exinanitio, e perimentis creditur. quinim mo, s plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriuntur arbores: quando nemini dubia poena est in fame laborantium. Hactenus Plinius. Qui his uerbis putat hi mem debere esse aquiloniam, & humidam, nec non si igidam, quam tamen aquiloniam supra ostendi necessiario in Latio siccam esse, cum frisida Sc pluuiosa tempora iii hieme diu in Latio simul

esse non possint.&licet Plinius rationem, quare hiemem aquiloniam desideret, expresse non aperiat: tamen eae illius uerbis clare colligitur, dum dicit: quare tepidam esse hiemem, ut, absumpto partu, protinus sequatur germinatio, & deinde alia florescendi exinanitio , inutilissimum experimentis creditur. Aquiloniam

igitur eam desiderat, ut frigida sit, & tepidam damnat, pituitam

autem post aut manum necessariam putat, ut arbores fetu exinanitae &esurientes, potu & imbre saturentur. si igitur eius traditiones uerae sunt, ut& ueras esse arbitror: certe nihil melius, nec aptius etiam, ex eiusdem Plinij sententia, arboribus, quae in L tio sunt, optari potuit, quam ut solstitiam, quae inter autumni fianem & hiemes initium sunt, ut alibi demonstraui, humidaeu niant, unde arbores, fructuum partu ,& foliorum amissione languidae, & exinanitae, imbre & humore saturentur. quo quidem humore saturatae, si hiems Aquilonia (qtiam,ut dixi, in Latio si cam, S serenam esse, usu& perientia cognoscimus subsequa

tur, arbores ipsae alimentum a praecedentibus imbribus assiun-ptum, hiemis frigore coercitae, in se egregie concoquunt. COq. concocto humore grauidae, adlienion te uere, partum Od Unigenerosum . quo alimento & partu tam modulate tam q. aequaliter

impertito minime laborare, sed di u & feliciter uiuere posse cre-

I iij dendi un

125쪽

Vter Sextus

dendum est. sicq. Virgilij uotum frugibus&arboribiis commune esse intelligo. &iniuste a Plinio, ipsius Plinij sententia, damnatum fuisse defendo. Vale, de me, ut solas, ama.

De anni is 6 p. qualitate. Nd g Christi, seruatoris nostri, natali sesqui mille

simus sexagesimus nonus,mihi dissicilior&inclementior uisus es: omnibus, quos ab annis quadraginta citra praeteriverim: siqitidem ab initio Ianuarij mensis teperatus potius quam frigidus fuit, pluuiosus adeo, ut quidam occulti fontes in capite Circi maximi, iuxta molendi num illorum de Conradis exsistentes, qui, ut a maioribus acceperam, & obseruatione uerum esse compereram, cum apparent,an nonae suturam caritatem, & penuria designat, nempe quia aquae abundant; pluribus in loci sibi de repente scaturi uerint, nec us . in futuram hiemem manare desierint flores amygdalarum, quas nuces plurimas Virgilium appellasse crediderim, qui se affatim ostenderunt, humido perierunt omnes, persica, pruna, cydonia spem fefellerunt. frumenta, & sata omnia, quae optimam spem tota hieme, &maiori parte ueris praebuerant, adeo rubigine&calamitate infestata sunt, ut superiorum annorum frumenta, quae pondere & bonitate praecellebant, scutis octo, hornotina uero scutis septem, ordeum scutis quattuor, auena scutis tribus,rubiis singulis pii blice&communiter inter mercatore S uendita fuerint.

licet prouidentia optimi principis Pij Quincti Pontificis mav. qui

horrea ex collatis a ciuibus nobilem agriculturae artem Exercentibus, ac etiam mari terraq. longe inuectis frumentis, constituit,&furnarijs, quantum sat Esse uideretur, Iulijs quinquaginta itin q. in singula rubia ad metiri iuberet, panis in plateis & furnis abundanter exstiterit, ut singulis bolon enis unciae octo appenderentur , ita tamen ut extra urbem etiam operarii vinearum ab . a nonae Praefecti licentia, non nisi quantum quis q. sibi bole ne itis quinq. Pararet, extrali Erepos serit,adhibitis etiam ea de caussa custodibus, opidanis terni orij, qtii uix ad duas anni partes frumentum collegerant non parum ladorantibus pyra modica,mala multa, nuces iuglandes,& castaneae multae,acitas non ferarida, sicca tamen, ut ab in tio mons S Mart ij, fas l. in mensem Octobrem, plum ui ac di

126쪽

Hamaram lectionum. Io

ulae, exceptis modicis & nocentibus in mense Maio, desideratae fuerint. Ficus permodicae, & uitiatae, uini pluribus in Latio defuit pars tertia, reliquis dimidia, trans Tiberim non ita, sed aliqui

fere ad praeteritorum annorum mensuram collegerunt. Ouorum

Octobri &Nouembri mensibus ea raritas, ut quattuor singulis Iulijs passim emerentur. Olei caritas ,&in multis locis penuria. Pueri utrique & mulieres Pustulis, quas uariolas appellant, cum multorum tum in urbe tum in opidis interitu (nam etiam in hospitalibus curabantur summopere laborarunt, ut aliqui eo morbo quattuor, alij quinq. filios desiderauerint. Septembri mensio Eurus, quem Syroch tun appellatri, uehemens, siccus , & pertimendus . Circa decimum Octobris diem lenis pluuia, quatum ad sata herbasq. ut v sufficeret, deinde ita lenes, & rarae, Ut ad uige

simum Decembris diem terra etiam culta adhuc infra trium nostri temporis palmorum spatium arida reperiretur. Turdi, palum bes, anates, paucissinae. Porci multi,& pingues, quales non ante

per decennium. Bruma nivibus, gelicidis S, maximoq. &ingenti frigore abundans exstitit. post bruma pluuiae multae. Et de hoc

hactenuS

De anni is o. qualitate, deas. erutas, , conuo euhs.

N N v s hic ex diametro fere cum praecedeti pugnavit. licet enim fuerit ab initio Piliuiosus, uere tame I, aestate,&autumno usque ad Nouembris Tal. sicci Gimus Exstitit,frumenti, uini,olei, pomorum q. omnium copiosus. Vnum tamen habuit inauditum, quod nec etiam memoriae proditu memini ine legisse. Bestiolae quaedam, Romae uulgo Magnacotiae appellatae, ab eo, ut arbitror, quod teneros uitium oculos maducent, speculiaris uinearum morbus quas a Latinis Erucas, a Graecis Campas appellatas fuisse crediderim, quae egro re sole concreto generantur, magnitudine fere seminis silvestris foeniculi, pilosae, subnigrae, arcuatim q. semouentes, eae bestiolae in turgentibus uitiu oculis se infigunt, eos l. penitus erodunt, ita ut spem omnem auferant non solum uinde mi ae instantis anni, sed etiam legitimi insequentis anni fructuari j. sole incalescente uagantur, erodunt, nubilo caelo & noctu in

I ij j tra

127쪽

tra cortices uitium,&foraminula, quae ex tieteri uitium praeciasione apparent, se abscondunt, & iterum sole incalescente ad pascita redeunt. Has quidem solertes agricolae, quo tempore apparere incipiunt, diligenter perquirere, &inuentas (nedum eas avellere conantur, uitium oculis , in quibus plerumq. infixae re periuntur, noceant tenuibus uirgillis, visco illitis,colligere con si leuerunt,&, cum abundauerint, uitem inter nouum palmitem& uetus brachium visco circumdare, ita illis ascensum ad turge tes gemmas per aliquot dies prohibentes. Sed harum,de quibus loquimur, Erucarum tanta hoc anno, praesertim in quibus iam Transtiberinis partibus, copia fuit, ut nulla humana diligetia, nulloque remedio arceri potuerint. non enim uites tantum occupa

bant,sed per terram multis in locis prorepentes,siormicarum more itinera terebant,ita ut multi desperato auxilio, uineas deseruerint, alij uero,qui pertinacius curam adhibere uoluerunt,maximi

pecunia impensa, diligentia frustrati, impensam & operam perdiderunt. eae namque adultae bestiolae, quod nusquam antea a filia uentibus uisitim, uel auditum fuerat, arundines, quibus uites pedantur, ascenderunt,inq. superiores praecisos arundinum inte nodios . una supra aliam se condentes, & quasi araneis telis se i uoluetes, corticem instar tenuis membranae singulae circa se obduxerunt, indeq. immobiles factae, post aliquot dies mutata forma, membranula praerosa, papiliones ei isti, coloris partim cin racij &subnigri, partim etiam nigri euaserunt, circumque uitium crura,& proxima iiirgulta euolantes,&oua, ut creditur, parientes, extincti sunt Rursitis q. ex ouis ut bombycum exemplo coniectari licet) circa Iunium mensem aliae erucae evortaestuat, quae folia etiam grandiora uitium repullulantia consui ne lites, immaturasi ias, qiuae pertinaciter a prima generatione supererant, umbra spoliarunt: rursum q. ut primae conditae, & in papiliones uersae S extinctae, tertio circa Septembrem mensem prodierunt, quae dentio ea, quae remanserant,&renata fuerant , folia erodentes, ita uuas complexae sunt, licet non laederent, ut etiam auidi uindemiatores ab illarum esu inuiti abstinerent: quin etiam, cum separari ab uvis, no nisi cum magno negotio possent,cuintiuis calia catae, uini saporem infestaverunt. Mirum hoc, &, ut dixi, inauditum omnibus tui sum est,inthiq. praecipue, ideoq.perqvirendi ant-sam accepi, numquid&istae bestiolae antiquis cognitae fuissent,

128쪽

Variarum lectionum. Ios

& din etia in vineis, & quibus remedijs se aduersus eas tutari consueuerint. Et quidem perquirendo inueni Aristotelem lib. s. de animalibus c. r v. ita de eis scripsisse. Nascuntur papiliones ex erucis, erucae Ex uirentibus folijs, maxime brassica . primum minus quid milio consistit in solio, mox uermiculi inde contrahuntur,&accrescunt, tum intra triduum eruculae efformantur , quae auctae motu cest int, suaq. forma immutantur, appellanturq. tanti-

Ser chrysalides, quasi aurelias dixeris. duro inteistae putamine, sunt ad tactum mobiles, meatibus araneo sis obductae, no os, non oliud ex membris, quod conspicuum fit, possident: longo post tempore putamine obrupto , euolant inde animalia pennigera, quae papiliones vocamus. itaque primum, dum erucae sunt,cibo abuntur, at q. Excrementum emittunt: at uero, cum in aurelias dictas transierint, nihil uel gustant, uel excernunt. Et paullo post: Quin etiam Superae & Aciae dictae, quibusda eiusmodi alijs g neratur erucis,quae undent ingressit. parte enim innitentes priore, cotrahunt sese, aduehentes posteriorem,arcuatim q. in CC dunt. uerum quae q. orta, sibi colorem a sitia eruca trahunt. Hactenus Aristoteles unde Pliniussumpsisse uidetur, quod lib. I I.C. 32. Ti pituat reliquit. Multa,inquit, insecta aliter nascuntur atq. in primis ex rore. Insidet hic Raphani solio, primo uere,&spissatus sole in magnitudinem iiiiiij cogitur: inde polligitur uermiculus part S,& triduo mox eruca, quae adiectis diebus accrescit,immobilis duro cortice . ad tactum tantum mouetur aranei haec eruca, quam

chrysalidem appellant: rupto deinde cortice, volat Papilio. Haec Plinius. Ex quorum collatione locorum colligi licet, id, quod de uirentibus folijs, limaxime brassica dixit Aristoteles, Plinium, omissis uirentibus alijs, de raphano prodidisse. Item illud, Plinium, dum dicit, ad tactum tantu Inouetur aranei, uel corruptum Aristotelis locum habuisse, cum id Aristoteles no dicat, uel alius a de sumpsisse. Haec generatio nostris Magnacottis, ut retuli, ad amussim conuenit, quam ob rem de identitate, Latinoq. nomine dubitandum non puto, si probabimus istas easdem vineis infensas fuisse: quod quid cm paruo negotio demonstratur ex Palladio de re rust. lib. I .c. 3I. dum inquit: Campas fertur euincere, qui fiusti, culos allij sine capitibus per horti omne spatium comburens, nidorem locis plurimis excitarit. si contra easdem uitibus uolueris consulere, alio trito falces putatoriae feruntur unguendae. Haec

129쪽

ros Liber Sex tuae

ille. nec dubitandum puto, Erucas & campas idem esse, eg COI

inessa lib. I r. c. ult. ad n. ait enim. Vbi uero apricis regionibus post pluuias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur erucae, Graece autem campae nominantur, uel manu colligi debet, uel matutinis temporibus frutices olerum concuti. His ibitur cognitis, quibus aduersus eas remediis uterentur antiqui,non ab reputaui quaerere. Et quidem Columella, loquensi de ijs, quae oloribus nocent, erucis, post proxime relatum locum ita subiungit: Id tamen superuacuum est facere, si ante sationem, semina, uti iam praedixi, succo herbae sedi macerata sint. nihil enim sic medicatis nocent erucae. Cui remedio & aliud superstitiosum ex Democriati sententia subiungit, de quo & Plinius lib. I . c. et S. Idemq Piris

nius lib. I s. c. Io. de eisdem loquens ita refert. Naporum medici na est, siliquas una seri, sicut olerum cicen arcet enim erucas: quosi omisso iam natae sint, remediu absinthij succus decocti inspe

sus ,&sedi, quam aluum uocant: genus hoc herbae diximus. si men olerum si succo eius madefactum seratur, Olera nulli anim Iium obnoxia futura tradunt, in totum uero nec erucas, si palo imponatur in hortis ossa capitis ex eq uino genere, seminae d tam taxat. Aduersus erucas & cancrum fluviatilem in medio horto su spensum auxiliari narrant. Sunt qui sanguineis hirgis tangant ea, quae nolunt his obnoxia esse. Hactenus ille. Palladius uero loco supra a me citato ita ait: Contra erucas semina, quae spargendae sunt, semper uiuaesiicco madefiant, ii et earum sanguine. Quod postreinum Palladij remedium ridiculum puto . cum haec anima alia sanguine careant. male eni in ille locum intellexit, unde uertit,

ut insta de aliis apparebit. Idem paullo post: illud quod supra defusticulis aliij, &de trito allio, ut tib iis medela, retuli t, ita subi ungit. Nasci quoq. prohibet tir, si circa arborum uel uitium crucia bitum Vn dc sulphur incendas , uel si ablatas de horto uicino campas excoquas aqtur,& per horti tui spatia uniuersia diffundas. Et paullo post Democritus asserit, ne q. arboribus, neque satis quibuslibet noceri posse a quibuscumq. bes ijs, si fluviatiles cancros plurimos, quos Graeci paguros nominant, non minus quam decem,

si fili uasichilo in aqua missbs tegas, &sub dio statuas, ut decediebus sole traporentur, postea, qtiae cum q. illaesi uolueris esse, ea aqUapers incias: Scoetonis diebus peractis hoc repetas, donec s5lidet,quae op caueris, adolescant. Et no multo post: Campas nos

130쪽

rariarum lectitonum. Io

nulli ficulneo cincire persequuntur: si permanserint, urina bubu- Ia&amurca,aequaliter milia conserueant, ti ubi refrixerint oleta omni hoc imbre consperge. Haec ille: quae pro maiori parte et Constantilio, seu eo, quisquis fit, qui sub Constantini q uarii Imperatoris nomine de agricultura scripsit,lib. I c. 8. trast tulisse eum apparet. cum quo tamen non cocordat in eo, quod Palladius cancrorum coiis personem octauo die repeti mandat, cum ille alte

nis diebus fieri praecipiat. Hactenus de erucis dixisse sussiciat, quas Catonis, Columellae,&Plinij temporibus uitibus non nocuisse eis imo,cum eo tempore arbustitiis &iugatis uineis, quae se multum a terea extollebant, tuterentur, quibus nec hodie nocere solent. Verum quoniam post illa tempora,instar prouincialiti, pedatis &humilibus uitibus usi sunt, ut& nos utimur, (nam Pal ladium inter auctores non multum antiquos connumero) nocuisse credendum est et ideoq. omissa a Catone, Columella,& Plinio remedia, a Palladio aduersus eas prodita leguntur . sic&p steriores de eis meminerunt. nam Petrus Creschtius, qui de agri cultura Italico sermone scripsit, lib. . cap. 18.eas manu legendas, pedibu Sq. conterendas, aut igne comburendas praecepit. Andreas uero Matheolus in Dioscoridem lib. 3. c. 'T. in Tuscuiuisco illis occurri Verum antiquis ( ne ipsos molestia caruisse quis puteo harum loco infensi fuerunt inuolutili, quos alij co Inioluulos, alij uolucra, Palladius uero cantharides appellauit . ea enim bestiola est magnitudine paullo amplior tritici semine, longi rostri, instar curculionis, qui frumentum praerodit: aliae uiridis, aliae aurei, aliae caelestis, aliae uarii colori , fulgentes omnes,& lucidae,alas habentes, ut Scarabei, contectas: nocte& matutino tempore uagantur, &ros ro pubescentes pampinos & teneras uuas, curculione in caulem infixo, praerodunt. necnon soliorum caules, in quibus solis auxilio miris modis, ad aestum euitandum, se inuoluunt & occultant, unde nomen sumpsisse uidentur ex Plauto in Cistellaria, actu g. sce. a. cuius haec sunt. La. imitatur nequam bestiam, Et damnificam. Ph. sed qiiidnam, amabo La. inuoluulum, Quae in pampini folio intorta implicat se, itidem haec Intortam orationem exorditur sibi. Cum autem animal istud hodie quoq. uineis arboratis nocentissimum sit, non ab re esse putaui,si,de eo quoq. quid scriptum inue- . nerim,

SEARCH

MENU NAVIGATION