Lucae Paeti ... De mensuris et ponderibus romanis et graecis cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber vnus

발행: 1573년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 수학

101쪽

quinque, apij pondo sicilici sex. Meminit & Plinius, licet ipse de

sic ilico unciae pedalis intellexerit . quarum pedalium unciarum,&harum ponderalium diuisio in nominibus non differt, lib. I p. c. I s. supra primo libro relatus, de cedrina mensa Tiberij principis, M ensiam quattuor pedes sextante & sicilico excedentem. Meminit &Columella lib. s. c. I. Pars quadragesima octava pedes sexcentos, hoc est sicilicus, in quo sunt scripula sex. Haec ille . in pondere autem alias auctoritates me uidisse non memini. Sextula sexta est unciae pars, ut 8c uox sonat, constans ex scripulis quattuor, qui sevies multiplicati unciam constituunt,de qua V a ro deling. Lat. lib. . sic scripsit. Aeris minima pars sextula, quod se via pars sit unciae. Columella dicto lib. c. i. de agri uncia io

quens: Pars septuagesima secunda pedes C C C C. hoc est se tuta, in qua sunt scripula quattuor: de qua & Fannius sic: Drachmae scripuli si adiectio fiet,

Sextula, quae fertur: nam sex his uncia constat. Frontinus de aquaeductibus: Digitus rotundus habet diametri digitum unum, capit quinariae septuncem, semunciam,sextulam. Denarius septima est unciae pars. septem enim ex eis unciam costi tuuntiqui quidem denari j licet, quantum ad rem nummariam a tinet, pondere fuerint imminuti: tamen ex septem ex eis unciam constare,clare liquet ex Plinio lib. 3 3. c.' .cuius haec sunt. Miscuit denario triumuir Antonius ferrum: Miscuit aeri seisiae monetae. Alij e pondere subtrahi mi, cum sit iustum octivaginta quattustre

libris signari. Ex cuius dictis duo clare eliciuntur, unum quod tu stum pondus denarij septima est unciae pars s alterum, quod iam Pliiiij tempore pondus argenti denari j erat imminutum. quod

etiam e R eo probatur: quia cum eiusdem Plini j tempore mone-laC,tamaCretae,quam aureae, pondere imminutae fuissent,necessse etiam fuit, argenteas imminutas esse. Primum probatur ex Pli nio, lib. 33. c. g. cuius uerba etsi prolixa sint, & paullulum aproposita materia me distrahant, attamen, ut demonstreui eos decipi, qui ex antiquis numisinatibus pondera sumere&restituere posse putant, (quod&iuniores bellissime tradiderunt adscribere uisum fuit uerba Pliiiij sunt haec: Populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem deuictum usus est. libralis, unde etiam nunc libella dicitur, dc dipolidius appendebatur assis: quare aeris grauis poena dicta: &adhuc expensa in rationibus di

cuntur,

102쪽

euntur, item impendia,& dependere: quin&militum stipendiorum, hoc est stipis poderandae pensitores, Libripendes dicuntur, qua consuetudine in his emptionibus, quae mancipi j sunt, etiam nunc libra interponitur. Seruius rex primus signauit aeS: antearii si usos Romae, Re meus tradit. signatum est nota pecudum, unde & Pecunia appellatae imaximus census, C X. millia assium fui illo rege,&ideo haec prima classis. Argentum signatum est anno urbis DLXXXV. abio consule, quinque annis ante primum bellum qu nictim,& placuit denarius pro decem libris

aeris, quinarius pro quinque, sestertius pro dipondio de semisse. Libiae autem pondus aeris imminutum bello Punico primo,cti in impensis residi ublica non sussiceret , constitutimiq. ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes fiat: hae lucri, dissolu-

tumque aes alienum. Nota aeris fuit ex altera parte latius gem nus, ex altera rostrum nauis, in triente uero & quadrante rates. laadrans ante triuncius uocatus, a tribus trucijs. Postea Hanni-b e urgente, Q Fabio Max. dictatore, asses unciales 3 , placuitq. denarium sexdecim assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaeternis. ita resp. dimidium lucrata est: in militari tamen stipendio semper denarius pro decem assibus datus. Nota argenti fuere bigae, atque quadrigae, dc inde bigati, quadrigatiq. dicti: mox lege Papiria semunciales asses facti. Liuius Drusus in tribunatu plebis octauam partem aeris argento miscuit. Qui nunc uictoriatus appellatus lege Clodia percussus est, ante enim hic num use Iibricola duectus mercis loco habebatur . est enim tignatus uictoriae, deinde nomen. Aureus nummus post annum LXIL percussus est, quam argenteus, ita ut scripulum ualeret sesterti js uicenis : quod eisicit in libras ratione sestertiorum, q uitunc erant, sestertios s I fio. Post haec placuit, q uadraginta sigi lari ex auri libris: paullatimq. principes imminuere pondus minu

tissimus uero ad quadraginta octo. Haec ille. Quibus quidem Pli ni j uerbis &Plauti, multo ante Plinij tempora, dictum in Casinae

prooemio adstipulatur. Nam nunc nouae, quae prodeunt Comoediae Multo sunt nequiores, quam nummi noui. Semper enim in deterius monetae pondus de bonitas, quod &nostris temporibus. actum et' cognoscimus, prolapsi sunt. Se

cundum uero, quod dixti usque ad Plini j tempora argentei denarij

103쪽

8 Liber Linoctis

asai ij pondus esse imminutum & drachmae pondus redactum prohatiir ex eodem Plinio lib. a I. c. vit. cuius haec sunt, Drachma Attica fore enim Attica obseruatione medici utuntur) denari jargentei habet pondus. Cum enim Plinius argentei denarij, qui tunc in moneta esset, per uerba praessentis temporis meminerit, non quidem de denario , ut est pondus,& septima unciae pars, neque ut suerat ab initio iusti ponderis intellexit, sed ut erat tunc sua aetate argentei denarii pondus, iam ad octauam unciae par tem redactum, propter imminutionem a republica& principibus factam; ideoque hodie qui inueniuntur denarij, post M. Ant nium praesertim percussi, drachmae:& qui ante euin, denarij ponderi respondent, quod&re ipsa comperi. pro inde cum drachma

pro denario, uel ex contrario in nummiS uertitur, aut uersitan l gitur, ad tempora animaduertendum cense quia, ut iam demon

ratum est , paullatim ponderis imminutio facta est. Redeo igitur ad denarium ponderalem, quem septimam unciae partem efPsi iiij sententia esse asserui, & dico eiusdom ponderis fuisse, pro bari quoque ex Celso lib. s. c. I . cuius haec sunt. Sed&aut ea sciri uolo, in uncia pondus denariorum septem esse, linius deinde denari j pondus a me diuidi in sex partes , idest sex sextantes: ut idem in uncia denarij habeam, quod Graeci in eo, quod obolum appellant, id ad nostra pondera relatum, paullo plus dimidii scri puli facit. Haec ille. Sicque in suis compositionibus post denarij notam signum quoque adiecit suae diuisionis: exempli gratia lib. s. c. I p. primo de emplastris exedentibus: Resinae terebini thinae fuliginiis, thuris, singularum pondo a. id est pondo denari j sextans, sic & trientem&quadrantem post denarium posuite sic dicens, pondo . triens,&pondo quadrans , pro tertia de sumeta denarii parte. Qtio scribendi genere&ponderum usu,ut&iuniores attestantur, soliis ipse inter medicos tisius est. Sed nec denari j pondere, praeter ipsum& Scribonium Largum, quo teste iuniores utuntur, in re medica usus est alius. nam quod Plinius lib. I s. c. s. his uerbis scripsit: Laserpitium, quod Graeci Silphion uocant, in Cyrenaica prouincia repertum, cuiuS succum uocant, Iasor, magniticum in usu medicamentis q. , & ad pondus argentei donarii pensum: potius demonstrant, laseris pondus argenti pari pondere fuisse permutatum, quam quod ad pondus denarii

ponderatis uenderetur.

104쪽

Victoriatus octauam unciae diuisionein facit. qui desiarii semis est,

dictus etiam quinarius , ut ex Plinio lib. 33. c. g. colligi licet: qui utriusq.& nomen & etymologiam exprimit: de quo etiam volusius sic dixit: Victoriatus nunc tantundem ualet, quantum qui I rius olim. Et patillo pos :: Denarius primo asses decem ualebat, unde & nomen traxit, quinarius dimidium eius, id est quinque asses, unde&ipse uocatur. Hactenus ille. Sed haec potius rein

nummariam, quam Pondera, respici mi. Quinario aulcm propondere, praeter Scribonium Largum, alium usum suis se non legi , iuniores testantur, nec ego memini legisse. Drachma , in qua nona est unciae diuisio, quae octaua unciae pars est, quamuis Romanum pondus ab initio non fuerit, tamen saepe in translationibus Graecorum Latinorumq.auctorum eo nomine scribentes usi sunt, magi ima a. exinde circa eiusdem drachmae &denarii polidus quaestio exorta est: ideoq. de ea, quae I egerim, hic tradere opportunum duxi .Quod autem non fuerit Romanum

pondus , nemo est qui neget, nec de ea Latini scriptores Latinas

re tractantes meminerunt, nam Cato c. Is . ad dispepsiam &stranguriam, qui drachmae pondere usus est, his uerbis: Incen tum iube esse, postridie thuris drachmam unam conterito, & mel coctum drachmam unam,&uini sextarium origari iti,dato ieiunodi puero pro aetate triobolum, &uini lieminam . eam medicinam

ab aliquo Graeco sumpsisse uidetur, ideoque Graeca poderam tare noluit, sed cum drachma obolum, &paullo supra minam bis

miscuit, quae citra controuersiam Romana pondera non sunt.

sic & Plinius lib. 11.c. ao. de nardo Gallico: Ergo aduersus serpen tes duabus drachmis in uino succurrit quod&ibi saepius repetit:&eo lib. c. ap. de tribus & quattuor drachmis: de lib. 3 . c. I a. ubi de unica drachma meminit, absque dubio de Graecis locutus, ut& ipse dicto lib. 11. cap. ultimo dilucide testatus est. Haec igitur drachma, ut dixi, unciae tam Romanae quam Graecae pars est Octaua. nam unam&candem Graecis S Romanis unciam fuisse, postquam uncia in Graecorum usum transiuit, satis constat cum ex Galeni relatis locis, tum ex Fannio paullo post rescribendo, tum etiam ex alijs supra deductis,&infra deducendis. Quod autem unciae sit pars octaua probat Fannius, sic dicens.

Vncia fit drachmL bis quattuor. & paullo post: Accipe praeterea, paruo quam nomine Grad

105쪽

Liber

Mnam uocitant, nostriq. minam dixere priores.

Centum hae sunt drachmae. quod si decerpseris illis Quattuor, efficies hanc nostram denique libram. Si enim nonaginta sex in duodecim diuiseris,inuenies octo drachmas , ides: bis quattuor,singulis unciis respondere. si drachma est

eadem Romanis de Graecis, ergo & uncia eadem, constans ex octo ex eis. quod & ex eo etiam probatur, quia scripulum, iuxta Columellae supputationem, lib. s. cap. I in libra seu asse duce ties octuagies octies inuenitur: & tamen constat ex eodem Fannio, drachmam ex tribus scripulis fieri, dum dicit, iii scripulis tribus drachma. Si igitur sex & nonaginta drachmae, ex quibus

libram Romanam constare dixi, ter numerentur, erunt scripula 288. ex quibus Romanum assem Columella constituit. Et ex his probatum plane uidetur, unciam Romanam ex octo drachmis Graecis constare, non minus & drachmam Graecam, Romanae unciae octauam partem esse , unciamque eandem Romanis &Graecis fuisse: etsi uncia ab initio Romanum nomen & pondus fuerit, quaecum Romano nomine &imperio, ut dixi, ad Graecos transiuit. Hoc ipsum testatur Dioscorides in libello de pon deribus his uerbis: Uncia uero drachmas habet octo, scripula XXIV. Idem &Galenus lib. 6. de compositione medicam Ent. secundum genera,sic dicens: Iccirco quod ponderatis uncia octo drachmas pendet. Et lib. s. eiusdem tituli relato supra tertio lib. Etenim nouem unciae Italicae in cornibus intersectis discretae, pendent uncias ponderales septem & dimidiam, si uae sexagis ta drachmae fiunt si uncia una octo drachmas ceperit. Cleopatra

libello de mundi iij s. Libra habet uncias duodecim, drachmas scrip u. 288. Vncia habet drach. octo, scrip u. XXIV. Nec quemquam turbet Pliniana lectio: in qua, transferendis Dio scoridis locis, dum de plantis & medicinis ex eis tractat, saepe

libram pro mina uertit: cum tamen, secundum praedictam stippinationem, drachmae quattuor intersint i quia , ut supra tertio libro animaduertendit duxi, scriptores antiqui , uertentes Graeca pondera i n Latina, &Ex contrario, raro illius modici excessus uel defectus rationem habuerunt, nempe drachmaS quattuor incentum. etsi non negem in potionibus, S pharmacis, praesertim

uehementioribus, id multum interesse potuisse. sic & Plinius te tiam partem minae, quae est drachmae 33. &scriptili, ad denarij pondus

106쪽

Deponareduae manis, Graecis. Si

nondus uertens, nouem & uigiliti denariorum pondus expres.sit: cum tamen, ex supputatione supra in denario tradita, tertia minae pars ex denariis uiginti octo, &scriptili quattuor, siue umciae sextula constet. hoc autem ad uitandam scrupulosam diuisionum factum fuisse, credendum est. uerba Plini j sunt haec. loquitur autem de thure. Etiam nunc tamen inuenituitur guttae, quae

tertiam partem minae,hoc est uiginti ny uem denariorum pondus

aequent . .

Scripuliam sequitur, in quo est penultima unciae Romanorumque ponderum diuisio, quod est, ut dixi unciae pars XXIV. Contendunt autem iuniores, a At scripulum neutro genere, aut cedite scriptulum, exi Varronis, &Volum metiani sententia, scribi oportere . Mihi autem scripulum appellare facuit, ut duritiem scriptuli, & differentiam scrupuli lapilli, a scrupo Festi auctoritate formati, uitarem, etsi non negem, scrtapulum quoque ascrip u lo deduci posse, littera mutata, ut earnii leae, lubens, pessum S, &similia dicuntur. Credo enim cum Fannio, nomen istud, ad similitudinem Graeci nominis gramma, a Romanis formatum sitisse :de quo Fannius ipse ita scripsit.

. . Gramma uocant, scripulum nostri dixere priores.&patillo post . Vncia fit drachmis bis quattuor: unde putandum Gramma dicta, quod haec uiginti quattuor in se Vncia habet: tot enim formis vox Graeca notatur, Horis quod mundus peragit noctemq. diem His igitur rationibus motus, scripulum post iuniores, qui se ita etiam in antiquis libris legisse testantur, scribere uisum est: alius, ut sibi melius uidebitur, scribat. De scripulo autem meminit Columella lib. 11. cap. 23. sic scribsins. Sat erit eiusdem picis sex scripula in segiarios quinque& quadraginta, tum demum misce re, cum mustunt deferbuerit. Et c. et S. Tum in serias singulas, quae sint amphorarum septenum , addito medicamenti pondo unciam, & scripula octo gypsi. Plinius lib. I p. cap. I. de lino byssimo. Proximus byssino mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito, quaternis denarijs scripulae eius permutata quondam, ut auri, reperio. Idem lib. 3 . c. 8. de nobilitate ex aere Ide inq in uncias additis auri scripulis senis, praetenui pyropi bractea

ignescit . Et a scripulo scripularem differentiam dixit Plinius 3 lib.

107쪽

sib. 33. cap. R. His coticuIis periti, cum e uena, ut Isma rapuerint experimentum, protinus dicunt quantum auri sit in ea, qua tum argenti, uel aeris, scripulari differentia mirabili ratione non fallente

Scripulum Graeci &Mauri inedici longe post Galeni tempora, MPaullum ante nostra, quorum opinionem secutus sum suprali bro primo, in grana XXIV. partiti sunt. &haec est unciae ultima diuisio . etsi Neapolitani &Veneti medici dissentiant. quod.ego ita sentio, non ut ex granis uiginti quattuor, sicut a natura Producuntur, scripulum conficiatur, sed ut scripuluin, ut est unciae pars et . in grana quattuor 3c uiginti diuidatur, partes q. in suis bracteolis ex aere, uel orichalco, distinctis, suis q. numeris si gnatae habeantur, ita ut in aureorum ponderibus a negotiatoribus retineri videmus Restat unum, ut reminiscamur, quod primo libro a me traditum est, unciam, qua hodie Romae utimur, antiqua uncia scripulo uno & granis quattuor grauiorem esse, quae scripulum & grana ex uncia instantis temporis formata sint, & ex consequenti Iliabram nostri temporis , antiqua libra scripulis nostri temporis quattuordecim, grauiorem esse. Cum autem libellus Logist rum Italico sermone circumferatur, in quo discrimina&proporationes ponderum, omnium fere ciuitatum Ethropae, in quibus emporia fiunt, continentur, si ea, quae in ipso libello continentur, uera sinat, cum a nobis traditis conferantur, quisque litterarum non ignarus, paruo negotio suae regioni S pondera cum a liquis examinare, etsi maluerit restituere, facile poterit. Et haec,

quantum ad Romana utriusque temporis pondera attinet, dixisse se sat sit . quorum antiquae notae ex Volusio Metiano, Valerio Probo, Cornelio Celsu, & Scribonio Largo, a iunioribus rei tae, hae sunt. Ponderum

108쪽

Te ponderiguae Amanore aeris . h

I SicilicuS., Sextula. DenariuS 3. Scripulum. Victoriatus, siue quinarius.*' Sextans apud Celsum. Binae sextulae apud aliquos. Sescuncia apud Scribonium. -- Drachmae sex apud eundem. Drachma apud medicos nostrae aeta

Graecorum ponderum epitome . Rhxq''vM pondera,antiquorum medicorumpra

sertim opera, ita sunt intricata, ut uix a doctissimis peritissimisq. uiris extricari possint: cum etiam plurium ciuitatum sint, ut & demensuris siquidorum Saridorum dixi. Ego uero quae ab ijs, qui de illis doctis

sime disseruerunt, collegi, breuissime tradam. fiant autem tripartita, in Attica scilicet, medica,& Hippotatrica, seu taeterinaria. Attica haec, Talentum paruum, Talentum magnum, Mna, siue Mina Attica antiqua, Mina Attica Solonis, Drachma, Obolus, Areola, siue Chalcos, Lepta, siue Minuta Talentum, siue Talentum paruum, constat ex minis sexaginta. Talentum magnum constat ex minis octuaginta. Mina Attica uetiis constat ex drachmis quinque &septuaginta. Mina Attica Solonis constat ex drachmis centum. Drachma,quam dixi eandem esse Latinis & Graecis,constat ex obolis sex.

E. Semuncia. Binae sextulae,

siue duella.

109쪽

Obolus constat ex areolis, seu ch cis sex. etsi Plinius Itb. 2I .cap. ult. ex decem chalcis obolum constare dixerit. Vitruvius uero, de quo iuniores non meminerunt, quantum ad nummos attinet,( nam constat , haec 'mnia pondera numismatum etiam nomina:

fvisse obolum in quattuor partes (quas ipse obolorum quadrantes appellat apud Graecas ciuitates fuisse diuisum testatur, eos q. quadrantes,ab alijs dichalca, ab alijs trichalca appellari,lib. p. c. I. Areolum, siue chalcus, constat ex sep dena minutis lepta appellatis es.. quae non diuiduntur: ex quibus sit supputatio fiat apparebit in scripulo esse lepta quattuor de octoginta,& granum constare ex . Ieptis tribus &semis.& haec omnia apiid Graecos tam in ponde ribus quam in numismatibus fuisse leguntur. Scripulum quoque apud Athenienses non tamen in re nummaria fuisse segitur, constans ex obolis duobus. Ceratium quoq. legitur, siue siliqua, quae est oboli pars terti scri

puli sexta , continens in se septa quattuordecim . Paucae ex multis, qua E ad praedicta probandum ueterum auctoritates adducuntur, sunt hae. Suidas, talentum, ut ait Diodorus in . libro de ponderibus, minarum est sexaginta, mina uero drachmarum centum, drachma obolor tim sex, obolus areolorum sex, areolum minutorum septem. Cleopatra uero libro de munditiis,

cuius hierba in eo qui Galeno de ponderibus inscribitur, inserta sunt: Attica mina uncias habet duodecim & dimidiam drachmas

centum, scripula trecenta, obolos sexcentos. Fannius. Accipe praeterea, quam paruo nomine Graii Mnam i iocitant, nostri q. minam dixere priorOS.

Centum hae sunt drachmae. quod si decerpseris illis Quattuor, efficies hanc nostram denique libram: Attica quae fiet, si quartam dempseris hinc, mna. Intelligo autem,Fanni una, tam cum dixit Graiam, uam Atticam, de Atticamina intellexisse, aut intelligere debuisse. coni j cio a tem ex his, quae in sequentibus dicam,(quod etiam ex coniectura dictum fuisse uolo apud Athenienses duas fuisse minas, unam drachmarum quinque , septuaginta,& haenc ante Solonis leges, alteram centum & hanc post leges& tempora Solonis. Quia coct- stat ex ijs etiam, quae Plutarchus in illius uita tradidit, Solonem

Atheniensibus mensuras&pondera auxisse. Cum autem Fannius asserat, minarum Graecarum unam sitisse drachmarum L X X v. alteram

110쪽

Deponderibis Graecis. 8s

aster celitum n eo ullum aliud his crementum minis r aut pon derum appareat necessario quodammodo intelligendum est in crementum fuisse inmina, ut ipsa a drachmis quinque de septu ginta ad centum audia fuerit: quia aliud, ut dixi, incrementum non apparet, quod sciam . Hinc ergo exorta fuisse conbcio talen ta illa d tio, a Seruio, b. j. & Aen. in controuersiam aliaeta, non

tamen recte explicata, ut itiniores quoque demonstrant, paruum, inquam, & magnum, ita differentiae caussit appellata. nam pra

suppono, ueritate non laesa taletitum, quod hodie paruum seu sexaginta minarum in Attica fuisse dicitur,ab initio minarum Exstitisse octoginta, earum scilicet, quae ex drachmis L X X V. con stabant, hucq. spectare Fannij carmen paullo ante relatum et Attica quae fiet, sit quartam dempseris hinc, mna. Cum autem mina ad drachmas centum aucta fuit, factam est alterum talentum m iorum quidem minarum , numero tamen octoginta, sicut & pri mum, illudqtie primum remansit minarum auctarum sexaginta. nam si octoginta quinquagies & septuagies numerabis, sex millia habebis . QVod autem utramque talentum maius & minus, id est inum minarum Atticarii sexaginta,alterum octoginta apud Athenienses fuerit, constat aperte, si sententia Suidae & Diodori supra relata; & Iulij Pollucis paullo post reserenda, necno in Fannij, qui testantur talentum Atticum fuisse minarum sexaginta, cum Liui j dictis conseratur. is enim reserens leges & condiciones pacis a S. P. R. Antiocho datas, ita inq uit: Argenti probi Attica tale ta XI I. millia dato intra duodecim asinos pensionibus aequis talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendata

ex cuius dictis aperte constat, talentum minarum quoque Octoginta apud Athenienses fuisse: quod maius, ad illius , quod essem inartim sexaginta,differentia, appellatu in fuisse coni j cio. ideo I. senatum uerba illa, Ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat, apposuisse credendum est: quia sciebat alter u apud Athenienses talentum diuersi & minoris ponderis esse: ne dubitari contingeret, de quo actum fuisset. De hoc aute talento octo- .ginta minarum puto Teretium intellexista in Phorm. actu .sce. 3. dum dixit: Si quis daret Talentum magnum: &Virgilium Aen. s. Vinaq.& argenti magnum dat ferre talentum. Et rursum lib. s.

Et tripodas geminos, auri dilo magna talenta. Nec me mouet, quod

ex Plauto in Mostellaria colligi uideatur, talentum magnum mi

uarum

SEARCH

MENU NAVIGATION