장음표시 사용
211쪽
19 Dis snRTATIO DE in ca Urbe familiae, quae maXime partes Romanorum foverant, haberent jus Municipii , adeoqite Civitatis Romanae. In hanc me opinionem induxit Livius libr. VIII. cap. XI. Equitibus Campanis Civitas
data et monumentoque ut esset , aeneam ta
bulam in aede Castoris Romae fixerunt. Et cap. XIV. Campanis Equitibus honoris cau-Ρ, quia cum Latinis rebellare noluissent ,
Cimitas sine se fragio data. Hic certis quihusdam Capuae incolis Civitas Romana dabatur , cum alii extra Civitatem manerent , dabatur ita, ut eam haberent sine fragio, quae distinctio obtinet in Muni
cipibus , non in iis Civibus, qui proprio ju
re Civitatis donabantur , quibus nullibi Civitatem absque suffragiis datam reperio. Praeterea Campani illi non Romam migrahant, sed domicilium, dc, ut colligi potest , Civitatem in Urbe sua retinebant. Accedit, Constitem Romanum, cum post
Cannensem cladem Campanorum legatos allocuturus esset, inter plurima Romano-1um beneficia hoc praecipuum memorare, Civitatem magnae parti Campanorum datam ese. apud Liv. libr. XXIII. cap. U. Alicite ad haec , quod foedus aequum de ris , quod Leges vestras, quod ad extremum Civitatem nostram magnae parti vestrum dedimui, communi Pim que vobiscum. Si
212쪽
CivITATE PAuLL CAP. Iv. Jam proprio jure Civitas esset data . non recte illud inter beneficia a Romanis in
Campanos Collata extolleretur, cum Liberiri Populi id ipso foedere cavere selerent . ne quis ex se Civis Romanus fieret, quam rem Optime cognosces eX Oratione Cicer.
pro Balbo. Verum ipsa Capua aequum cum Romanis habebat ous , plurimi a tem in ea Urbe Civitatem Romanam. Hinc passim inter Campanos , qui Cives Romani essent, dc reliquos Campanos distinguit Livius XXVI. cap. XXXIII & XXXIV. Lipssium vide ad Veli. Pal. libr. I. cap. XIV. Unde inter Campanos Civesque Romanos mutua videntur fuisset connubia. Liv. libr. XXIII. cap. ΙΙ. Sc libri XXVI. cap. XXXIII. Quamvis Romae
Connubia cum vicinis gentibus aliquando permitterentur. Spanti. in O. R. Exerc. H. cap. XXII. P. I I9.
VI. Si igitur statuamus jus Municipii
Certis quibusdam in aliqua Urbe Familiis concesse Romanos, qui bene de Rep. meriti essent , conjicere restat, hoc quoque Urbis Tarsi incolis accidisse , ut quidam
essent tantum Tarsenses, quidam Tarsenses simul & Romani Cives. Cui sententiae favere videtur, quod legimus, partem Tarsensium Dolabellae favisse, partem V
m Cassio ut verisimile fiat , Caesarem vel N a. A
213쪽
Antonium eos jure Municipii donasse m-tissimum, qui a se steterant, deque se optime meriti erant. Resert id de Tarsensibiis Appianus libr. IV. Beli. Civ. p. IOO . Ταρ-
τον Δολοβέλλαν ἐπελθόντα. Tarsensibus autem in faciliones divisis , pars Cassium coronaverant prius receptum, pars Dolobellam ,
qui venit posteris r. Neque tum quidquam obstat, Liberos dici Tarsenses fi Socios, Cum eodem modo Campani Socii & Liberi appellentur apud Liv. libr. XXIII. cap. U. Neque solum Urbes exstitisse , quarum pars haberet jus Municipii , pars tantum suas Leges, eXistimo, verum etiam aliquando ita Colonias in quasdam Civitates deductas, ut pars Colonorum Civitatem Romanam haberent. pars silis tantum viverent Legibus. Id ex Livio colligi puto libr. XXX lV. cap. IX. init. Tertium genus Romani Coloni ab Divo Caesare post devictos Pompeji liberos adjeciti. Nunc in Corpus unum confusi omnes s Hispanis prius, postremo ct Graecis in Civitatem Romanam adscitis. Cujus rei eXemplum quoque est apud Cicer. pro Sulla cap. XXL Et sic Colonias , quae in aliquam Urbem deducebantur, non semper cum veteribus incolis fuisse confusas, sed aliquod inter eos re
214쪽
C1v1TATE PAULI. CAP. IV. I97 mansisse discrimen indicat Cic. libr. IL in
Uerr. Cap. L. Cum Agrigentinorum nera sint , unum veterum , alterum rum, quos T. Manlius Praetor deduxit Agriagentum. Si itaque haec Municipiorum lcColoniarum ratio procedat, Paulus ex Majoribus, qui erant Cives Tarsenses, &deinde ab aliquo Imperatore jure Municipii donati, natus esse potuit, & sic utriusque Urnis Civem se profiteri , ut Aus nius fecit de Claris Urb. XIV. P. 39 Diligo Burdigalam: Romam colo , Consul in hac sum,
Ut ibi legit ex Reinesio Cl. Graevius &Chimentellus ad Marmor Pisanum de Honore Bisellii cap. V.
ARGUMENΤUM. I. Transitus ad alteram Dissertationis pamtem. II. Paulus quomodo fuerit vinctus. Maria vinculorum genera. III. Non licebat Civem Romanum vincire , ne eorum dignitas violaretur. IV. Romani in C
stris pua habebant vincula, Tribunalia.
215쪽
DIssERTATIO DE T iss ct Vellejus Paterculus tentat Rumpere vincula. V. His Custodiis Centurio praeerat seu Tritanus , vel gregarii etiam Astites. VI. Aliquando ipsi Magistratus. Praeterea dividebantur Custodiae per Municipia , Socios o c. VII. Rei confessi in vincula ducebantur. VIII. Ex quibus causam dicebant.
S. I. Riori hujus Dissertationis parte
Civitatem Pauli Romanam CXplicare conati sumus, quid autem ei haec profuerit Civitas in se liuentibus eXaminare est animus. Ad jus Romanae Civitatis bis provocasse reperimus Act. cap. XVI. dc XXII. Priori loco jam verberatUS erat,
di in carcerem detrusus , posteriori et Jarriparabantur virgae. Ultimi hujus, de quo nobis praecipue in prioribus quaestio erat, judicii formam latius excutiamus: ubi haec
CXaminare operae erit pretium: I. Indignum fuisse Civi Romano vinciri & in Carcerem conjici, 2. Indignius si flagris in eum inquireretur, 3. Jure igitur Paulum
ad Civitatem Romanam provocasC.
II. A Tribuno Militum , qui eum furori Iudaeorum eripuerat, Paulus vinctus
dicitun duabus catemis Adi . cap. XXI. comm. Ubi Tribunus iaελευσε
216쪽
Civ1TATE PAULI CAP. V. ID Summus Grotius ad h. l. & Erud. Smiadius intelligunt de duabus catenis, quibus manus amiae stringerentur ex Actor. Sella. XII. comm. 6. dc 7. Verum potius haec ita explico, Pauli manus id pedes vinctos fuisse ex Adh. XXI. 11. ubi Agabus Vinctis sibi manibus pedibusque praedicit, Paulum eodem modo vincturos esse Judaeos, de tradituros Romanis. Sic saepe manu pedesque vinciri simul selebant, eo tamen modo, ut quis ire dc ambulare posset. Plin. libr. VII. Epist. XXVIL Senex macie 2Aqualore confecitus, promissa barba , horrenti
capillo, cruribus compedes , manibus catenas gerebat quatiebatque. Philostr. libr. II. Icon. XI. μεν ο TIαν ,δε δε ἐπὶ τοις βουλονται αἰ-
αυτά. yamque post terga Pan vinctus est manus, timetque cruribus, quod ct ipsa constringere cupiant. Alciphron libr. III. Epist. XXIV. τὼ-, χοίνικας
ἐπισυρων. Vincientur manus , ct raves compedes trahet. Varia enim erant
Vinculorum genera interea, quibus pedes seu crura ligari solerent. Tibull. libr. I. El. VII. q. 43 mihi semodum credas, non saeva rocu se
Verbera detracto non ego vincla pedum.
217쪽
Et Ovid. libr. II. Am. El. II. p. 47.
Vidi ego compedibus liventia crura
unde Vir incestum scire doactus erat. Huc conserantur , quae adnotavit Savaro ad Sidon. Apoll. libr. VII. Epist. XVII. dc carm. XVI. I 2I. dc LUCian. Saturn. p. 6 II. Erant praeterea, quibus manUS onerabantur, catenae. Prop. libr. III El. IX. p. 3 Ι. Fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili,
Accepere tuae Romula vincla manus.
Sil. Ital. libr. XVII. p. I 3.
Sceptiferas arta palmas vinxere catena.
Id colligitur praeterea ex Achille Tat. lib. III. Erot. p. 179. dc Sil. Ital. libr. II. V. o. Quibus adde Doctisi Emmen. ad irg. libr. II. Aen. p. 1 7. Et quoniam pluribus fere simul catenis ligari selerent ei, hinc Latini dicunt, conjicere aliquem
in vincula, addere manus in vincula. Ita
Graeci δεσμα num. plurali dicunt. Lucian. de Luctu p. a oo. Achiil. Tat. libr. IV. P.
218쪽
Cw1τATE PAULI. CAP. V. stor πάντ- τὰ ἀνέθη. Et aperiebant Pillico fores, ct omnium vincula solvebantur. Cum quibus conveniunt haec Ovid. libr. III. Met. p. 7OO. Sponte sua patuisse fores , lapsa ue lacera, iis Sponte sua fama est nullo solvente cate
Vincula vero haec ut plurimum e serro solebant confici, quod non obscure indicat Luctan. Amor. p. 9o6. Κ ὰν
βία δε αα - , τον ἰγον περιθη- σω σίδηρον. Si etiam vis Tyrannica vincula circumdet , par ferrum mihi circumdabo.
Cui adde Heliod. Aethiop. libr. VIII. p.
374. &hinc σι διηροπῖδα ι sint compedes apud
Cinnam. de Reb. Comm. libr. II. p. 32. Quamvis aliquando etiam aurea adhibita fuerint & argentea vincula pro dignitate Jus, qui iis constringebatur. Heliod. libr. IX. Aethiop p o8. BernecC. ad Just. libr. V. Cap. XI. 3 4. Schegk. aliosque ad Veli. Paterc. libr. I l. cap. LXXXII. g. 3. III. Hoc modo Civi Romano vincula injicere jure Civili Romanorum indignum
habebatur. Cic. libr V .in Verr. cap.LXVI. Facinus est Unciri Civem Romanum, sicelus verberari, prope parricidium necari. Et pro Rabir. cap IV. Porcia lex virgas ab omnia
219쪽
goa Dis snRTATIO DEum Civium Romanorum corpore amovis r his misericors sagella retulit. Porcia lex liberi. ratem Civium lictori eripit. Quod est, interprete Turnebo ad illum locum: Neliactor Civem vinciret aut verberaret , cavit.
Unde si quis Romae in vincula duceretur, selebat saepe populum lc Tribunos Pl bis appellare. Liv. libr. III. cap. LVI. uod si indicta causa in vincula ducatur, iterum se Tribunos Pl. appellare. Quocum confer pra terea initium capitis. Majestatem enim &splendorem Civium Romanorum vinculis deformari credebant, quod ex Livio patet, qui libr. XLIV. cap. XXXIL ita de Petillio Perperna in vincula conjectis scribit : Anicius Scodra recepta , nihil priusquam requisitos Petillium Perpernamque Legatos ad see duci jussit: quibus splendore suo
restituto, Perpernam extemplo mittit. Flor. libr. II. cap. II. g. 2s. Nec ultimo sive carceris sive crucis supplicio deformata majestas.
Appian. Alexand. libr. III. de B. Civ. p.
93 O. O-ἰδων , ἐφιλοφρονεῖτο μεν ἐς το φανερον , καὶ τοῖς δήσασιν , υπ ἁγνοίας ἐνυλισα ν άνδρὶ Aletero adductum a piciens, comiter excepit in propatulo , objurgans illos, qui eum vinx rant , quod per ignorantiam tantum virum
injuria asserissem. Non frustra ergo timuit
220쪽
Crv1TATE PAuLI. CAP. U. Σο3 Tribunus , ut audivit, a se Civem R. vinctum esse Adh. XXII. 29. IV. Dein ita vinctum in castra seu πνα- Paulum deducere jussit Tribu nus, Act. XXL 37. Παρεμβολη Castra notat hic dc XXII: et . XXIII. IO. & I6. monente Cl. Perigonio ad Aelianum libr. XIV. Uar. Hist. cap. XLVI. Neque dubium mihi est, quin per hanc arcem Antoniam intelligat , ubi praesidia agere solebant Romani Milites in Urbe Hieroselyma, teste Iosepho libr. VI.
de B. Iud. cap. XV. p. 9 I9. κικτιλες οἱ , καθ ηστο γὰρ ἀεὶ ἐπ αυτῆς τοιγμ α Per quos ibant custodes , praesidia enim agebant semper in ea Romani Z ilites. Videatur Bega dc Schmid. ad Adt XXI: 34. A quibus tamen aliquo modo dissentit Cl. de Dieu ad eund. locum. Sol bant autem Romani aliaeque Gentes non solum in praesidiis, verum etiam in ipsis castris sua vincula dc custodias habere.
dam solvens ex vinculis misit. Livius XXII cap. VII. Annibal captivorum , qui Latini nominis essent, sine pretio dimissis , Romanis
in vincula datis. M. Antonium, cum Cretam invadere vellet, plures catenas in navibus quam arma porta Oe narrat Flor. libr.'