장음표시 사용
191쪽
XVIII. Nam, ne absens censeare , curabo edicendum , ct proponendum locis omnibus. Sub lustrum autem censeri Germani Nec tiatoris est. Veli. Paterc. 1I. cap. XU. legibus Gracchi inter perniciosissima numeraverim , quod extra Italiam' Colonias posuit. id AI ajores diligenter vitaverant , ut Cives Romanos ad ce leniam ex Provinciis iis Italiam revocaverint. Decianum, Romanum Civem, qui in Graecis Civitatibus negotiabatur, in certa tamen tribu Romae Censum professum fulse constat e Cic. pro
Flacco cap. XXXII. Illi enim , qui ii
Civitatem allecti erant , in quadam etiam tribu collocabantur. Veli. Paterc. libr. II. cap. XX. g. 2. EX hoc more censendie plicandus D. Lucas in Etlang. cap. II.
comm. 4. Ubi scribit, Iosephum ad Urbem Davidis, quae Bethlehem dicebatur, prosectum esse , ut ibi censum profitere
tur, δια το ειναι αυτον οἰ u καὶ πατριὰς
, quod erat ex familia 2 Patria Damidis. Nam ut Romani Romae, ita Provinciales quique in sua Civitate censum profiteri debebant. Si vero is casus incideret, ut tum temporis, quo Census perageretur , Romae quis adesse non posset, a
sens videtur potuisse censeri , si ipse jam antea in priores censis relatus esset. Tale
192쪽
cap. XIX. Filium adoptivum tam proce dere, quam si ex se natum habeat: absentes censere jubere ut ad censum nemini necesse
sit venire. verba sunt Scipionis in ea orabone, quam Censer ad populum habuit. Vide Putean. ad Ueli. Paterc. libr. II. cap. XU. Manut. de Civit. Rom. p. 27. Edit. Graev. Sigon. libr. Ι. de I. C. R.
cap. XIV. & Spanh. in Orbe Rom. Qtii
vero censum professi non erant, libertatem amittebant. Cic. pro Caecin. cap. XXXIV. Cum autem incensium vendit hoc judicat reum is, qui in servitute justa fuerit, censu liberetur, eum , qui, cum liber esset , censeri
noluerit , ipsum sibi libertatem abjudicasse. Ubi post Dion. Halic. libr. IV. cap. XV
III. Clarissimo quidem Perigonio in
Disi . de Lege Voconia p. m. Ι 84. Cui a cedit Graevius ad Cicer. libr. I. in Verr. cap. XLI. non videtur, postquam Perseus Rex victus , & capite censi sacramento adaeti sint , ulla amplius necessitate Romanos ad censendum coactos filisse , de proinde etiam saepe censum negleXisse. Hoc firmat ex Cicer. pro Archia cap. U. Censius nostros requiris scilicet dcc. Sed si nulla necessitate ad censendum adigerentur Romani , non videntur accusatores
193쪽
.rchiae adeo plumbei de inscii fuisse , ut Census requirerent, si census ad jus Civitatis nihil faceret, neque redderet cauta Cicero, cur census Archias non esset,
quoniam scilicet apud exercitus fuisset , sed potiori jure adversariis ignorantiam & iu- sciti m objecisset. Nec ipse quidem eXistimo, censum dare Civitatem, de qua re
ibi potissimum agit Cicero, sed , ut ejus
verbis utar, tantummodo indicare , eum,
qui sit censius , se pro Cive gessisse s eX quo
contraritim emcitur , indicare eum , qui non sit censius, sie pro Cive non gessisse, adeoque necesse esse, ut censeatur is, qui se pro Cive gerere velit. Neque Perigonio sup petias fert Dion. Halic. libr. IV. cap. XV. ubi tradit, legem hanc Servii de censeu Romanos diu observasse. Quae verba ad totam Servii legem referenda putem , non cum Viro CeL ad ultima verba de vendi- tione incensi. LeX enim illa diu a Romanis servata, postea tamen Variis mutationibus obnoXia fuit , sic eX. gr. primo tempore Reges Censim peregerunt. Val. Max. libr. III. cap. IV. eXemPl. 3. MOX Consules. Pompon. in g. 17. T de Orig. Jur. Dein Censores. Immo CX Cicer. colligitur, ejus tempore hanc venditionem nondum in desuetudinem abiis e pro Caec cap. XXXIV. cum incessum venit , prae-
194쪽
enti ut loquuntur Grammatici, tempore. Ulpian. tit. XI. de Tutelis f. 11. A faxima capitis Aiminutio est ,per quam ct Civitas ct
tilenas amittitur , velut cum incensus alia quis venierit. Vide etiam tit. V. de Censi
biis, dc Sigon. libr. I. de J. C. R. cap. XIV. lU. Municipidrum autem aliarumque Civitatum Cives non necesse habebant ad Urbem proficisci, Romaeque Censum profiteri , cum ipsi suos habuisse videantur Censeres, a quibus solennitas illa peragebatur. Cicer. libr. II. in Verr. cap. LIII.& cap. LVI. Guinto quoque anno Sicilia tota censetur. Erat censa Praetore Peducaeo. uintus annus tum te Praetore incidisset. Censa denuo est. Postero anno L. Metellus mentionem tui Census seri vetate Censores dicit de integro sibi creari placere. Et hi sunt Censitores Provinciae Siciliae apud Cassiod. libr. IX. Var. Epist. XI. Similia occurrunt
NENSIS. Hinc tabulas Municipiorum memorat Cicero pro Archia cap. IV. dc V. Et hi omnes in suis Urbibus cense bantur. Liv. libr. XLII. cap. X. sui Socii Latini Nominis ex edicto C. Claudii M Cono
195쪽
DIss ERYATIO DE Consulis redire in Civitates suas debuissent,
ne quis eorum Romae, sed omnes in suis Civitatibus, censerentur. Nec tantum Municipia , verum eti in Coloniae suos habuerunt Censeres. uorum est mentio apud Grut. p. CDXXXIX. n. s.
CENSITOR. CIVIUM. ROMANORUM. COLONIAE. VICTRICENSIS. QUAE. EST. IN. BRITANNIA. CAMALODUNI. CURATOR.
Cui adde Sigon. libr. II. de Ant. I. Ital. cap. IV. Et Virum O. Othonem Disi . de
Consul. CXtra Romam cap. I. g. 4. De Proυinciis confer Lips ad Tac. libr. I. An .eXc. K. P Z. in Aug. Orb. Descript. Rupertum in Enchir. ad Pompon. de Orig. Jur libr. II. cap. III. in fine. U. Quod autem scribat Pighius tom. LAnn. p. I 66. Creatos esse in Civitate quavis duos Censores, qui Civium Rom, , 'antus ubique cum in Urbibus, tum in Exercitibus numerus esset , in tabulas publicas referrent
in eo me non habet sibi adsentientem, cum ipse Cicero rationem , quamobrem Archias census non fuerit, hanc referat: Proximis soribus cum Claris o Imperatore L. Luculis
196쪽
C1viTATE PAULI. CAP. III. IN eum apud exercitum fuisse , superioribus cum eodem V aestore fuisse in Asia. Orat. pro
Arch. cap. V. Si ergo eXercitus eXtra Italiam a Censeribus Provincialibus censerentur , cur C cero hac utitur eXCeptione, quod census non fuerit Archias. Praeterea opinionem hanc firmat, cum narret Livius libr. XXIX. cap. XXXV li. Per
Provincias Censores dimίsisse , ut Civium Rom. in exercitibus , quantus ubique esset referre intur numerus. Si autem Exercitus in Provinciis censerentur, nulla satis apta CXCogitari poterit ratio, cur potissimum per Pr vincias dimiserint Censores , ut Civiura Romanorum perageretur Census. Clarissime quoque patet eX Cicerone libr. I. ad Att. Epist. XVIII. loco jam laud. ubi di-c1t : Germanos Negotiatores sub lustrum Romae Si hi homines potuissent in
Provinciis Censeri, cur omnes se Romam contui eri ni adCensum causam nullam video. VI. Verum, ne diutius tempus hac in re teramias, ego sic eXistimo Cives Romanos, qui proprio jure Civitatis gaud
rent, quique in eXleris aerris morarentUr,
singulis lustris, nisi gravissima obstaret causa, Romam profectos fui sie , & ibi nomen profesbs. Quod ut magis credam facit ingens saepe multitudo , quae censi scribitur . ut tuae vix credi posici, em M a RQ-
197쪽
Romae habitasse, nisi sub illis etiam con tineantur hi , qui in exteris terris degebant. Videantur Rualdi Anim. in Plui.
cap. XXIV. Si igitur is, qui proprio jure
Civis esset Romanus, debuerit Romae Censum profiteri , quomodo Paulus aut ejus Parentes vel donatione vel emtione potuerunt esse proprio jure Cives Romani, Cum nec vola nec vestigium exstet Paulum antea Romam adiisse. Quod si nunquam fecerit, sequitur, si vel maxime olim fuisset Civis , Civitatem eun
amisisse, cum census non fuerit.Nonne praeterea Caeseretiam Legem tulearat, nequis Civis Romanus per tres ContinuOS annos extra Italiam moraretur' Ita certe apud Suer. Caes. cap. XLII. Sanxit, ne quis Civis major
annis viginti, minorque decem,qui Sacramento non teneretur , plus triennio continuo Italia
abesset. Quod intelligendum de his, qui proprio jure Cives Romani erant, non de Municipiis ; cum aliquis jure Municipii
Civis esse potuerit, licet Italiam nunquam vidisset. VII. Neque redhe adserunt Viri Dodi i Caesarem privatis pluribus Civitatem dedisse, nam id argumentum facile in ipses Auctores converti potest . Dicunt, Caesarem tum Iulium tum Augustum Civitatem dedisse exteris , inter quos etiam esse po-
198쪽
C1vITATE PAULI. CAP. III. I 8rtuerunt Pauli Parentes. Gmnovius idem de venditione scribit, multos Judaeos emisse
Civitatem, quod facere etiam potuerunt Parentes Pauli. Verum adhuc testimonium
veteris scriptoris desidero, eX quo pateat, hanc Civitatem ita datam seu venditum esse privato cuidam, ut liceret, quamvis Civis Romanus esset, in sua tamen Urbe Civitatem retinere , nec Censum profiteri aut nunquam Romam adire. Non desunt quidem exempla Caesarem privatis Hominibus Civitatem dedisse. Testatur id , praeter loca a Spanh. allata in O. R. EXerc. I cap. XIV. etiam Cic. orat. II. Phil. cap. XXXVI. Neque solum sngulis veniebant munitates , sed etiam populis universis , Civitas non jam singillatim sed Provinciis totis dabatur. Sed ideo dabat Caesar. rcferente Suet. in Ejus Vita cap. XL I. Ut
libentius exteri Urbem incolerent , oer ceteri appeterent. Non Ut Civitate accepta eX ea manerent, nec unquam adirent. Quamvis
non desint exempla, Civitatem CXtraneis donatam, qui tamen domicilium in Urbe non videntur collocasie. Tale quid occurrit apud Cicer. libr. XI. Fam. Epist . XXXVI. Cum Demetrio Mega mihi v iustum hostilium est , familiaritas autem
tanta, quanta cum Siculo nullo. Ei Dolabella rogatu meo Civitatem a Caesare i etravit;
199쪽
iga Diss EnTΛΥIO DE qua in re ego interfui Itaque nunc Publius
Cornelius vocatur. Hoc loco nulla mentio
est Civitatis, quam antea Megas habuisset, si vel maxime habuerit , quod veritati magis consentaneum videtur , relinquere debuit, simul ac Civis Romanus essectus fuit. Praeterea hic facile Censi is profiteri potuit . utpote qui in Sicilia Italiae propinqua Insula domicilium haberet, eX qua commodisimus in Italiam erat transitus. Cic. libr. II. in Verr. cap. IJL Occurrit praeterea in eadem Epist. Tabula cin qua nomina Civitate donatorum incisa erant.
VIII. Sed ex hoc Ciceronis loco novum contra Spanti. aliosque peti potest: argumentum. Vocabatur hic Ciceronis amicus Demetrius Megas , verum postquam Civitate Romana donatus fuit, nomen etiam, quod CXterum erat, mUtaVit,& Romanum adsumsit. Uidentur enim ii , qui Civitate Romana donabantur, eodem modo ac Liberti nomen & pronomen ejus adsumsiste, cujus auxilio Civitatem adepti Crant, ne cum Barbaris etiam ipsa barbara nomina adsciscerentur; Romani enim Cives nominibus 8c Ce in alitis distinguebantur . teste Ascon ad Cicer. Prooem.
Adh. in Ueri . cap. Ulli. p. set. Quod dixi' mutatione nominis patet e Cic. libr. II
in Veri . cap. VIII. Quid ego nunc Sexti Pomp6ι Chlori testimonium recitem, qui causam
200쪽
C1v1TATE PAura. CAP. III. 1 3siam egit Dimis' hominis honesti clametsi
Civis Romanus virtutis causa jam diu est ,s Amen omnium Siculorum primi ac nobilissimi pseid ipsius Q. Caecilii Dionis , hominis probatissimi ct pudentissimi. Hic duo habemus hujus rei exempla. Ρrimus est Chlorus, qui a Sext. Pompejo Civitatem acceperat, alter a Q. Caecilio Metello, ut patet CX eadem Orat. cap. VII. Idem deduci poteste Caesare libr. I. de B. G. cap. XLVII. g. . Commodissimum visum est C. V Ierium Procillum , C. Valerii Caburi Alium , summa
virtute ac humanitate adolescentem cujus Pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat) . . . ad eum mittere. Hic Caburus
nomen & praenomen C. Valerii suscepit, quod ab eo in Civitatem receptus erat. Vel nomen quodcunque vellent Romanam adsumebant, uti colligitur e Cicer. libr. XIII. Fam. Ep. XXXV. C. Avianus Philoxenus antiquus est hosper meus, quem Caesar meo beneficio in Novocomensio retulit. Nomen autem Aviani secutus est , quod homine nullo plus esset usus quam Flacco Aviano. Livius libr. II. cap. XVI. Namque Atta Clausus , cui postea Claudio fuit Romae nomen , ab
Regillo magna Clientium comitatus manu , Romam transfugit. His Civitas data. Unde & illi , qui e peregrinis Gentibus in