장음표시 사용
4쪽
RECENSUIT, APPARATU CRITICO INSTRUXIT CUM PRAEFATIONE DE ARC TYPO CODICUM AESCIIYLI SCRIPTA
IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI. CCCLXXXXIV.
6쪽
7쪽
Ad Aeschyli fabulas recensendas quibus libris manu scriptis fides et auctoritas adiungenda sit, quaestio gravissima est. Quae quantum ad Oresteam et Supplices spectat cum iam ita disceptata sit, ut codicem Mediceum unum artis criticae adiumentum esse constet - exceptis nimirum versibus qui foliis amissis interierunt -: de eis qui Promethei Septem Persarum fabulas tantum complectuntur libris nondum diiudicatum est. Sunt enim, qui eos e cod. M pendere statuerint, sunt, qui adversentur. Atque ut paucis hac de controversia loquar, primus Georgius Burgestus in adn. ad Suppl. (a. I 82ILond. ed. p. di nullis prolatis argumentis coniendit ex libro Med. ceu fonte derivari ceteros omnes libros manuscriptos in bibliotheca qualibet adservatos . Eandem sententiam protulit Cobesus in orationis, quam de arte interpretandi habuit Lugduni Batavorum a. 18 6, appendicis p. 163. Sed ne ille quidem exemplis usus est. Tamen Dindorsius in editionibus Aeschyli solam Medicet libri memoriam respexit. Contra Godoliedua Ηermannus in editione anni 1863 multas adnotavit librorum recentiorum lectiones varias. Ritschelius autem in praef. prioris Septem fabulae
editionis (Elbers. a. 1863 saetae dixit: codicem M
8쪽
VI PRAEPATIO. unum et communem esBo fontem ceterorum se vereri,
ut posset probabiliter demonstrari. Tum Medicet partes acrius defendit Dindorfius commentatione illa, qua omnium Aeschyli librorum originem e Mediceo ductam esse comprobabat (in Philol. vol. XVIIIp. 5θ-23 . Adversarius extitit Ηeimsoethius, cum in libro qui inscribitur 'dis in directe ubertie rungdes aeschyleischen sexies' p. 6-8 codicem Vindobonensem no. I si non ex M fluxisse affirmaret. Idem ne in ceteris quidem scriptis, quae suo loco laudabo, recc. codd. neglexit. Cuius sententiae faverunt Necklinius in curis Aeschyleis (a. 18 2 editis) p. 6o et Ritschelius, qui in praef. alterius Septem fabulae editionis (Lipsiae a. 18 5 factae) p. VI haec scripsit:
neque enim hodie dubitari posse videtur, quin ex uno utiquo archetypo antiquiore cum Med. tum etiam alter quidam eiusdem vel supparis aetatis liber transcriptus sit nunc deperditus, ut illi persimilis, ita non prorsus par, ad hunc autem alterum recentiorum multitudoapographorum fere redeatJ Ipse autem unum Medi-ceum ad editionem adhibuit. Sed Κirehhomo, ut ait in praef. editionis (a. 188o), extra omnem dubitationis
aleam positum esse videtur exempla recentiora ad unum omnia a cod. Med. derivata esse. Tum Martinus Sorofius dissertatione ea, quae est de ratione, quae inter eos codices recentiores, quibus Aeschyli fabulae Prometheus, Septem adv. Thebas, Persae continentur, et codicem Laurentianum intercedat' (Berol. a. I 882 edita probare studuit omnes codd. rece. exuuo libro a Med. diverso profectos, illum autem se quem era A insignivit - ex ipso Mediceo descriptum
9쪽
esse. Proximo anno de Promethei Septem Persarum Aeschyli fabularum codicibus recentioribus' Adolius Reuterus dissertationem publici iuris fecit (Cervimontii , qua Dindorfit et Sorofit argumenta refellens ex eodem archetypo codd. A et M maenasse demonstravit. Tamen quam res incerta etiamnunc sit, inde apparet, quod hec linius nuper in praef. editi Aeschyli p. VIII declaravit: 'De qua re quamquam multi in utramque partem disputaverunt et ego ipse quondam (in curis Aeschyleis I 8T2 editis) statuebam esse, quae ex libris deterioribus peti possent in libro Mediceo omissa,
tamen in dies magis ab ea opinione deductus sum et postremo cum omnia perquirerem nihil inveni, quod sententiae Burgesianae adversaretur, permulta, quae suffragarentur, mihique persuasi, quod post Cobetum imprimis Dindorfius obtinuit, omnes bonas ceterorum librorum lectiones e felici coniectura grammaticorum repetendas esse, siquidem nulla est, quae non quotidie a quovis grammatico mediocriter docto inveniri Po8sit. Quoniam igitur Reuteri ratio non idonea videtur, quae viris doctis persuadeat, aliam ingrediendam mihi esse viam intellexi.Atquo primum quidem demonstrabo Persarum fabulae textum, qualis in illo cod. Vindobonensi(no. 1si) extet, non e textu Mediceo manavisse, Sed utrumque a communi origine profectum esse. Quod autem ceterorum quoque codicum recentiorum lectiones respexi, quantum e Godolaedi Uermanni commentario et ex meis collationibus eas cognovi, apparebit nonnullos libros, quippe qui consentiant cum Vind., ex e
10쪽
eodem archetypo profectos esse. Vide stemma p. XIV positum. Tum dicendum erit de glossematis codicum recentiorum interlinearibus. Quae ex eisdem scholiis, quorum partem Mediceus continet, fluxisse cum cognoveris, firmatam habebis illam de archetypo sententiam.
Praeterea opinionem paucorum hominum doctorum comprobabo, qui scholia Byetantina, quae vulgo A appellantur, non e Medicet scholiis amplificata esse statuerunt, sed continere vetustam doctrinam quamvis a recentiore grammatico, qui commentarium fere continuum confecit, depravatam. Bygantinus enim apographon archetypi adhibuit, quod eius scholia complectebatur. Sed priusquam ad rem accedamus, de codicibus si glisque adhibitis pauca praemittenda sunt.
De codice Mediceo tvj eiusque correctore ini
vide edit. Rechl. p. XIV. V: eod. Vindobonensis is T chartaceus, sine sae- euli XIV vel initio XV scriptus - de tempore infra accuratius dicetur - , continens Euripidis Ηecubam Orestam Phoenissas et Aeschyli Prometheum Septem Persas. Quae Aeschyli tragoedias exhibet pars si folio 1l2 usque ad finem pertinens a priore dissert et charia
et scriptura, ut utramque Separatim con Scriptam postea in unum librum coniunctam eSSe appareat. Idem autem librarius Aeschyli fabularum textum et glossematae interlinearia et scholia A, quae in margine sunt, exaravit. Scriptura est pulcherrima, sed glossemata rubro picta pallore admodum assecia, nonnumquam sere evanida sunt. In Persarum tabulae textu duae