장음표시 사용
261쪽
paries, sacram, publicam de priuatam . Erat ob ambitionem vita morosior, crinium prolixitate, ac sumptuoso ornatu. Aristoteles libro a. Politic.
Hippopodes populi Scythici humana forma, sed equinis pedib'
nascentes. Plinius lib.q. p. Ιφ.
Hippodorus,unus Codridarum,inuidiam populi vitare cupiens, de optimam simul principis famam inter Athenienses adipisci, seueritate in suos est usus, ac filiam cum moecho deprehensam currui iussit adligari atque discerpi.AElianus de varia historia. Hippodromus, Thessalus genere, patria Larissaeus, circa M.Antonini principis tempora Athenis scholae successit, ut est author Phila stratus qui eum inter sophistas retulit. Hippolochus fuit, teste Homero libro Iliados sexto,filius Bellerophontis, de Glauci pater. Alter, teste eodem, libro undecimo, fuit Antimachi Troiani filius, qui una cum Pisandro fratre ab Agamemnone in Troiano bello interfectus est. Hippolyte, uxor Acasti regis Magnesiae, quae Peleum falsi criminis accusauit apud virum suum, dum ille sibi consentire nollet. Alia fuit Amazonum regina, quam Hercules praelio victam Theseo dedit uxorem.
Hippolytus, filius Thesei, Phaedrae nouercae, quod eius libidini
non paruerit, insidiis petitus,discerptusque propterea rogatu patris Nam iratus pater Theseus inuocauit AEgeum patrem, ut Hippolyto currus agitanti immitteret Phocam : qua territi equi currum ruperunt,Ηippolytumque discerpserunt, ut author est Seruius.
Hippomachus, tibicen fuit, qui cum videret a plebe laudari discipulum, quem tamen in arte peccare cognoscebat,baculo tactum desistere iussit, dicens maximum erroris argumentum quod ab ignara turba laudaretur. AElianus author. Hippomenes, Neptuni nepos,ex patre Macareo,Atalantam puellam Scyriam cursu potentem vicit, de in luco matris deum am ris impatientia cum victa cubuit,ut scribit Seruius. Vide Λ T A-
Hippona,dea erat equorum,quam stabularii colebant.Eius simulachrum locabatur in stabulis. Ab hac ergo dea,Hippones dicti videntur.Solinus.
Hipponax Ephesius scriptor Iamborum,uixit ClaZomenis, expulsus patria a tyrannis.Suidas. De hoc vide Plinium lib.36. cap.f. de Solinum. Hipponicus,Hippiae filius Atheniensis, cum patriae statuam dedicare decreuisset, nonnullis eam a Polycleis confici suadentibus, Disiligod by CO Ie
262쪽
as6 H Iilli nequaquam visum est, quod ob operis pulchritudinem ab aspicientibus, non dedicantis,sed potius artificis virtus laudaretur. Author AElianus. Hippus,fluuius est Moscorum in Phasin defluens. Strabo lib.it, Hanc Phasis parte illabitur ingens flumen,quod ortum ex Armenia ducens,Glaucu in se recipit, atque Hippum h vicinis montibus
Hipscratea, fuit uxor Mithridatis,quae maximὲ virum suum di
Iexit. V olaterranus, Mithridates Hipsicrateam coniugem in omnibus bellis adiutrice, armatamque habuit,crudelis alioquin in suos. Hira,fuit maritima urbs in agro propinqua Pylo,sub Agamemnonis dominio, ut testatur Homerus lib. H. Iliad. Hirpiae, familiae sunt, ait Plinius lib.7. p. 2.paucae, haud procul vibe Roma in Faliscorum agro. Hae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soracten Apollini,supra ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur. Hirpi Solino vocantur. Hirtius, consul, cum Pansa collega in praelio ab Antonio caesus, ut scribit Cicero lib. Epistolarum Ia epistol.2s. Hispania, Europae regio, ampla inter Africam & Galliam, terra, viris nam Quintilianum,Senecam, Martialem, Silium, Lucanum, aliosque innumeros genuit equis, ferro, plumbo, aere, argento, auroque tam abundans,& adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarii emta, Si sui dissimilis est, linum tamen, aut spartum alat. Ea in ulteriorem aliquando & citeriorem diuisa est: Vlterior in Mauritania& Atlanticum inclinas. Prouincias habet,Baeticam fertilissimam, Baeti, quo irrigatur,amne dictam. Alteram Lusitaniam,a Luso c mite Liberi patris sic vocatam,ut tradit Plinius lib.3.cap. I. Tarraconensem tertiam, a Tarracone, a Scipionibus condita urbe dictam. In ea hodie regna sunt Tarraconiae teu Aragoniae , vel Cataloniae, Nauarrae,Castellae: in Baetica,Granatae. Lusitania fere ad Portugs-
Iiam attinet,supra quam Gallicia est. dc Vasconum sedes, in septentrionem exposita . Amnes Hispaniae clarissimi sunt, Iberus, Baetis, Tagus, Anas, & Durius. Vide tabulam Europae secundam Ptol maei:& adhibe quae scribit cap.primo lib.3. Plinius. Hispalis, ciuitas ulterioris Hispaniae, nunc vulgo Sibilia dicitur.
Histiaea, ciuitas in Euboea,de qua meminit Homer' lib. Iliad.r. Histiaeus, fuit Milesioru tyranus. ut scribit Herodotus lib.hist.6. Histonium, Italiae oppidum,non procul a mole Gargano, ut scri- . bit Pomponius lib a. Hodius, fuit telie Homero lib.9. Iliad. unus ex Graecorum p Diuiti ed by Corale
263쪽
eonibus in bello Troiano. Ηcetichius,Homero teste lib.7. I liad.vir fuit Achivus Ioge optimus artis statuariae opifex. Homerus, Graecorum poetarum excellentissimus,uixit ante Romam conditam annis C L x, ut Cornelius Nepos scribit. Ηie fuit caecus, & ob id Homeri nomen sortitus est, cum prius Melesii g nes diceretur. Eius patria ignota fuit. Nam, ut ait Cicero, Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vendicat, Salaminii repetunt: Smymaei ve suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in oppido dedicauerunt: permulti alii praeterea pugnat inter se atque cotendunt. Et paulo post, Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur atque is tamen,cum in Sigaeo ad Achilis tumulum a. stitisset, o fortunate sinquiti adolescens, qui tuae virtutis praemisnem Homerum inueneris Et vere. Nam nisi uias illa extitisset,
idem tumulus,qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset.
Haec Cicero in oratione pro Archia poeta. Homole,mons est Magnesi lue Thraciae,Straboni IE.' Homolium,oppidum Magnesiae,Plinio lib-. cap.9. . Horatius Cocles, Romanus vir clarissimus id cognometum adsequutus, quM in praelio oculum amiserit. Vnde Plautinus cauilia Ius in seruum qui altero oculo captus erat,aum nobilem ac de Coclitum familia appellando. Horatius item PuIuillus,subrogatus in locum Lucretii defuncti in cosulatur huic sorte euenit, ut aedem Iouis Capitolini dedicaret.Liuius lib.a. Fuerunt praeterea Horatii tres,qui cum Curiatiis,Albanis congressi sunt, vi est author Liuius. Horatius Flaccus, poeta in V enusio Apuliae vico natus, patrem habuit libertini generis. unde illud, Quem rodunt omnes libertino patre natum. Eius vitam pluribus seripsit Crinitus. Horodes,rex Parthorum qui M.Crassum occidit.
Hortensia, Hortensii filia fuit eloquentissima: quae,cum matronarum ordo graui tributo a Triumviris,octauio M. Antonio Le pido premeretur, nec virorum quisquam ipsi adesse auderet, causam constanter egit: repraesentataque patris facundia, impetrauit ut
. maior pecuniae pars eius remitteretur.
Hortensius , Romanus rhetor, qui in foro Romano causarum 4 rex ob eloquentiam dictus est: licet eius scripta infra famam fuerint : De quo Cicero in Bruto sic refert, Primum memoria tanta, quantam in ullo cognouisse me arbitror; ut quae secum commen-
264쪽
tatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus excogitauisset. Hactenus Cicero. Horus, Isidis filius, quem cum Isis amisisset, verita ne illi obueniret quod Ostri patri acciderat, multum fleuit: sed eo inuento, moerorem in laetitiam conuertit. Horus item, Assyriorum reX, Plinio lib. o. cap. is. Horus etiam ab AEgyptiis dicitur Sol, apud Bocatium. Hosa, T ustorum fluuius, Ptolemaeo: Martha hodie.
Hunni,gens Scythica,& ferocissima prope Gothos. hi temporibus Valentiniani principis orbem peruagati, duce Atila, multas &maximas clades ediderunt in Gallia de Italia. Tandem cum urbi Romae imminerent, Leo pontifex vir sanctus Atilam adiit, δc in
Pannoniam redire persuasit. Hodie Ungari vocantur. H YHyacinthus, puer a Borea de Apolline adamatus, ut ait Seruius: qui cum magis Apollinis amore lanaretur, dum exercetur disco, ab irato Borea, eodem disco est interemptus, ae mutatus in florem
sui nominis,qui primum de Hyacinthi sanguine natus est: deinde de Aiacis, sicut 3e Ouidius docet. Est autem quasi lilium rubrum designans primam Hyacinthi literam. Haec Seruius enarrans illud.V irgilii Ecloga 3, - Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri,& suave rubens hyacinthus. Hyades, fuerunt septem Atlantis filiae, quae fratrem suum qui Hyas dictus est a leone deuoratum ita fleuerunt,ut ab eo denominatae sint, de ob pietatem in caelum transsatae . sunt enim septem stellae in capite Tauri,quae de Suculae dicuntur Ze Atlantides Duirdius lib.s .Fastorum, At simul inducent obscura crepuscula noctem: Pars Hyadum toto de grege nulla latet. ora micant Tauri septem radiantia flammis, Nauita quas Hyadas Graius ab imbre vocat. Ηybernia, Insula inter Septentrionem de occidentem solem,dimidio minor et Britannia,cui propinqua est. Ab hyberno tempore ut quidam putant, sic appellata,propter hyemis magnitudine. Hinc Hybernicus adiectivum .ut Mare Hybemicum. Vide Plinium lib.
Hybla,ciuitas est Siciliae,& mons,abundas apibus δe optimo mesie:a quo Hyblaeus dicitur. V irgilius, Hyblaeis apibus florem depasta salicti. Silius, 'Tum quae nectareis vocat ad certamen Hymetton. Diqiligod by Cooste
265쪽
Hydarnes siue Hydamus,suit nobilis Persa, qui, teste Herodoto libro 3,cum Dario in Magum coniurauit. Vide Strabonem lib. M. Hydaspes,nuui' Indiae,dictus ab Hydaspe,antiquissimo Medorurege. Lucanus It .s,Qua rapidus Ganges,& qua Nissaeus Hydaspes. Hydrus Hydruntis, urbs in litore Adriatici maris apud Strabo nem: quae & Hydruntum dicitur in Calabria. Hydrusa,vrbs in Attica regione apud Strabonem. Est & Hydrusa, insula,sio nomine Andros dicta.Author Plinius. Hylas,Herculis socius, qui aquatum profectus, raptus est a Nymphis in Mysia.Author Seruius. Hymettus, mos Atticae regionis,floribus abundas & apibus.Ouid. V ertice de summo semper florentis Hymetti . Ex eodem secab
tiar marmo quod Hymettium dicitur.
HyeI teste Herodoto lib. Historiam i,ciuitas in agro OEnotriae, a Phocensibus,qui Rhegium confugerant, condita. Strabo lib.6, Alius item flectenti contiguus sinus offertur, ubi urbs ab aedificatoribus Phocensibus Hyela nominata est. Hygris,ciuitas Sarmatiae apud Ptolemaeum .vulgo Tabardi. Hylaea,regio est a qua Hylaeum mare coaluitur.Hieron.Traiecto
Borysthene, a mari in primis est Hylaea regio. Herodotus lib. Cuabiisset in Scythia, venit ad loca qui dicitur Hylaea, iuxta Achillis cursum sita,ubiq; omnifariis arbori referta Nide Volaterranu Ii . Hyllus, fuit Herculis ex Deianira filius:de quo Seneca in Hercu Ie, Si vera pietas Hylle est quaerenda tibi,iam perime matrem. Hyllus item Straboni is, fluvius est, qui nunc Phrygius appellatur.
Hylonome, foemina Centaura & biformis, quae mortuo marito' Cyllaro,gladio suo incubuit. Ouidiab. Metamor. I Vt videt extinctum, dictis quae clamor ad aures Arcuit ire meas,telo quod inhaeserat illi, I ncubuit,moriensque suum complexa maritum est.
Hymantopodes, populi loripedes in AEthiopia sunt, quibus serpenὸo ingredi natura est.Plinius lib.I. P.S. Hymenaeus inquit Seruiusὶ deus est nuptiarum, ut quidam volant: ut alii, quidam iuuenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina fuit. V nde expiationis causa nominatur in nuptiis. sed falsum est. nam vitari magis debuit nomen extincti. Sed hoc habet ve-vitas: Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saeuissima
virgines liberauit: quam ob causam nubentes,eius inuocant numen,quasi liberatoris virginitatis .Hinc etiam apud Romanos Ἀ- lasio inuocatur . Cum enim in raptu Sabinarum mulierum ple-
266쪽
beius quidam raptam pulcherrimam duceret: ne ei auferretur ab aliis, Talasionis eam ducis nobilis esse simulauit: cuius nomine, puellae fuit tutata virginitas. Haec Seruius enarrans illud V irgilii
I.AEneid. Pergama cum peteret,inconcessosque Hymenaeos, Extulerat, matris Laedae mirabile donum.
Hypaepa, ciuitas est Straboni lib. 13, ex Tmolo in Caystri campum descendenti. V ide Ptolemaeum lib.s. p. I. Hypanis Sarmatiae seu uius est, de quo Vitruvius cap. 3. lib.8, In Ponto inquito est numen Hypanis, qui a capite profluit circiter millia X L sapore dulcissimo: deinde cum peruenit ad lacum qui est ab ostio ad millia C L X, admiscetur ei fonticulus oppidoquam
Paruulus. Is cum in eum influit, tunc tantam magnitudinem numinis facit amaram. Hactenus Vitruvius. Fonticulu autem quem admisceri diximus, Exampeum Mela nominat, cuius meminit Herodotus lib.
Hypatia, mulier Alexandrina, Theonis Geometrae filia, & uxor Isidori philosophi. vixit imperante Arcadio. scripsit in Astronomiam .professa est Alexandriae varia disciplinarum genera magno& frequenti auditorio,conuolantibus undique discipulis. Suidas.. Hypatos,Phoeniciae amnis est, cuius meminit Plinius,& Mela libro primo in descriptione Phoeniciae. Ηypenor fuit princeps quidam Troianus, quem,teste Homero lib.s.lliad. Diomedes in bello occidit. Hypenus, Athleta,qui primus draulo vicit. Pausanias. Hyperborei inquit Pomponius Mela super Aquilonem Riphae - sque montes sub ipso sederum cardine iacent, ubi sol non qu
tidie ut nobis, sed primum verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit:& ideo sex mensibus dies,& totidem aliis nox v Lque continua est.Terra angusta, aprica, per se fertilis: cultores iustissimi,& diutius quam ulli mortalium.& beatius vivunt,&c. Ηactenus Mela . Plinius item cap. decimoseptimo libri sexti eadem
Hyperechius, Alexandrinus grammaticus, sub Martiano principe scripsit De nominibus & verbis, & De orthographia. Author
Hyperides Atheniensis, unus h decem oratoribus primis, aemu- Ius quandoque Demosthenis,accusatusque ab eo pecuIatus: deinde ambo damnati iussu Antipatri. Hyperides in AEginam se contulit,ibsque ab Arctua Tyrio satellite captus,de ad Antipatrum missus necatur,lingua excisa, ut testatur in Demosthene Plutarchus. Diqiligoo by Cooste
267쪽
n Y I Λ 261 Hyperion,aliis Solis pater,aliis Sol ipse,quod eat super terras,dicitur. Poetae pro Sole ipse usurpant.Ouidius lib. primo Fastorum, Placat equo Persis, radiis Hyperiona cinctu. Diodorus scribit Hyperiona Saturni fratrem fuisse, Caeli filium,qui Solis ac Lunae,alloiamque astrorum motus, horassique primum summa cura ob seruationeque a se percepta, caeteris noscenda tradidit. Ideo eorum parens nominatur, Veluti ipserum naturae contemplator .Freques
est Solis epitheton apud Homerum. Hupermestra Danai filia, sola ex Belidibus Lynceo vim suo pepercit, a quo postea Danaus,postqua annos regnasset quinquaginta,interfectus est. Hypsenor,fuit teste Homero lib.s. Iliad. filius magnanimi Dolo-pionis,qui erat sacerdos Scamandri: in tanto honore habitus ac si deus quidam esset. Illum Eurypilus in bello Tmiano interemit. Hypsicratea,vxor fuit Mithridatis regis quae Persico habitu induta, & in habitum virile reformata, tonsis capillis victum a Cn. Pompeio Mithridatem per efferas gentes fugientem,animo pariter Se corpore indefessa sequuta est. Η uius meminit Plutarchus in Pompeio. Hypsiphile,filia Thoatis regis Lemni:quae, mulieres in Lemno vires omnes communi consilio necarent,ipsa patrem seruauit,
de dimisit. Ob id ipsa eiecta E Lemno, & a piratis capta, & Lycurgo regi Thraciae diuendita fuit pro nutrice filio Ophelti. De qua
vide in dictione LEΜNOS., Hyrcania,Asiatica regio est,magna ex parte plana, Ac praeclaris-smis urbibus adornata,& adeo opulenta,vi cu optimis terris morito sit comparanda In ea regione sunt pantherae, pardi, tigres, ut est Author Pomponius Mela lib.3. Hyrcanum,siue Caspium mare, mare Abacuc,siue mare de Sala die vocitant,quem Ptolemaeus lacum facit. Hyrium, Apuliae urbs Ptolemaeo, Tirium alio nomine, vulgo
Hyrtacus, a quo Hyrtacides Virgilio lib.9, vir fuit Troianus ex Ida monte,qui filium habuit Nisum AEneae comitem.
IA, minor fuit Atlantis filia,semr Maiae matris Mercurii, de
qua Homerus lib. iq.Odysseae scribit. Iaua, Hispaniae ciuitas, Ptolemaeo.vulgo Iaca. Iacchus,Bacchus dicitur ἀπ si clamo,canto. na qui Baccho sacrificabant, clamare solebant. Et duplici cc scribi debet, quanquam in verbo sit simplex c: quod ideo fit ut in Iaccho secunr.iii. Diuili od by Corale
268쪽
da producatur. V irgilius,Gratissima vitis Iaccho: Nonnunquam etiam ponitur pro vino. Virgilius Ecloga 6, Inflatum hesterno venas, ut semper,Iaccho. Iadera, Illyrici oppidum, Apolloniae & Salonae vicinum, teste Pomponio libro I. Iaderae meminit & Plinius in descriptione Liburniae.
Ialysos, Rhodi insulat urbs, teste Pomponio libro a, In Rhodo
inquit tres quondam erant, Lindos,Camiros, Ialysos. Ialysos autem haec ipsa est,quae Telchinas olim aluit:his qui in Creta floruere, cognomines, maleficum genus hominu ,&praestigiis infame. Historiam Ouidius indicat lib. Metam.I. Vide Plinium libro quin
Iamblicus, Pythagoricus philosophus h Chalcide Syriae, fuit Porpbyrii discipulus, Constantini magni tempore. Adia profecit,
ut secundas post praeceptorem Rotnae obtineret, nec ab eo quic- qua differre videretur doctrina misi quod ille melior facilitate candoreque orationis, hic paulo durior habebatur: ac vi de Xenocrate Plato dicebat, Venere dicendi carebat. Moribus adeo probatus, ut eius vitae abstinentia, inodestia que ea tempestate cognita fuerit. Huius etiam meminit Hieronymus. Iameia,Ptolemaeo liba. cap.s, aestuarium Britannici maris: Tamesis, fluuius, Caesari .hodie Thamis dictus. Iamno, castellum est in Palearibus minoribus, teste Pomponio Mela lib.r:Castella sinquit) sunt in minoribus Iamno 3e Mago,in maioribus Palma & Polentia coloniae. Scripsit in eandem sententiam Plinius cap.y.lib. . Ianasum, Pomponio Melae lib.r,oppidum Celticae gentis. Ianira, fuit nympha,Oceani & Tethyos filia, ut est author He- sodus in Theogonia. Iantha,nympha,Oceani de Tethyos filia .Hesiod' in Theogoniac Ianus, antiquissimus Italiae rex,Satumum in regni societatem asciuit . Eum aiunt primum in Italia diis templa fecisse, ritusque sacrorum instituisse, ac ideo eum in sacrificiis praefationem meruisse perpetuam. Vide Macrobium cap.7. 8. 9. libri primi. Cicero lib.a. de natura deorum de Iano sic scribit, QSumque linquit
in omnibus rebus vim haberent maxima prima & extrema,pri cipem in sacrificando I anum esse voluerunt, quod ab eundo nomen est ducturri: ex quo transitiones peruiae Iani, foresque in liminibus prophanarum aedium ianuae nominantur. Hactenus Cicero. Iani templum fuit Romae,quod belli tempore apertum,p
cis clausum fuit, ut author est Seruius: Constat inquit templum Disit iroo by Cooste
269쪽
I Λ a 63 hoe ter esse clausum. Primum regnante Numa: item post bellum
Punicum secundum: tertio post bella Actiaca quae confecit Au-. gustus . quo tempore pax quidem fuit, quantum ad exteras per tinet gentes: sed bella flagrauere cauilla. Huius autem claudendi. vel aperiendi templi ratio varia est. Alii dicunt Romulo contra Sabinos pugnante, quum in m esset ut Vinceretur, calidam aquam ex eodem loco erupisse, quae fugauit exercitum Sabinorum. Hinc ergo tractum morem, Ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum , quasi ad spem pristini auxilii. Alii dicunt Tatium & Romulum facto foedere hoc templum aedifica iase. Unde & Ianus ipse duas facies habet,quasi ut ostendat duorum regum coitionem : vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare. Est alia melior ratio, quia ad praelium ituri optent reuersonem .Haec Seruius enarrans illud AEneid. primo apud Virgilium, is dirae ferro,& compagibus arctis Claudentur belli portae, furor impius intus Saeva sedens super arma,&c. Ianiculum,oppidum non procul a Roma: sic dictum,quia populus Romanus per id oppidum in agrum Hetruscum transire sole bat, ut notant grammatici: vel quM a Iano sit conditum. Solinus, Quis dubitat Ianiculum a Iano fuisse conditum Iapetus svi inquit Hesiodus) Caeli & Terrae filius. Hunc quidam Promethei patrem fuisse asserunt.De quo ouidius I. Metamorph. Sive recens tellus,seductsque nuper ab alto AEthere cognati retinebat semina caeli. Quam satus Iapeto mistam fluuialibus undis Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Iapis Iapidis, nomen est AEtoli filii,qui cum ad eam regionem ubi nunc est Venetia, venisset, oppidum de suo nomine condidit: a quo ea pars, ubi Timavus fluuius est, lapidia dicitur. Servius, exinplidans illud Virgilii Georna, - aerias Alpes, de Notica siquis Castella in tumulis,& Iapidis arua Timavi. Iapigia, Italiae regio, Apulia dicta, quam Messapiam Graeci v cant. I uncta porre, est Calabriae & Salentinis, ut scribit Strabo lib.
6.8e Plinius cap. I. lib. . I apyx,ventus est ex Apuliae ora proficisces,quem eundem Caurum Gellius libro secundo esse iudicat. est enim Occidentalis, &utilis Graeciam petentibus ex Italia, ut testatur Horatius libro primo Carminum,
270쪽
Sie fratres Helenae, lucida sedera,
Obstrictis aliis,praeter Iapyga
Iarbas, Vide H Υ A R B A S. Iarcas, Indorum philosophoru princeps, cuius meminit Phil stratus in vita Apollonii T yanei. Iasius,Dardani frater.Nam Dardanus sinquit Semius Sc Iasius fratres fuerui, Electrae filii: sed Dardanus de Iove, Iasius de Cotito procreatus est .Haec Seruius apud Virgilium lib.AEneid.3, Hae nobis propriae sedes,hinc Dardanus ortus Iasuisque pater, genus a quo principe nostrum. Iason, AEsonis filius, quem Pelias patruus Colchos proficisci iussit cum Argonautis ad vellus aureum rapiendum.Fabula ex Α-pollonio Rhodio de Valerio Flacco notissima. Iasonium,promontorium Cappadociae, hodie Sahomas. Ptolemaeus lib. s. p. 6.
Iasus,tariae oppidum,teste Plinio lib. s. cap. 29. A quo Iasius Mnus dictus, in quo est oppidum: ut est apud eundem Plinium cap.
Iatinum,Ptolemaeo authore lib. aop.8,Meldensium ciuitas, vuli Meaut X. Ιaxamathae, populli sunt iuxta Tanaim, de quibus Pomponius Mela libro primo meminit. Iaxartes,Scythiae fluuius in Asia,amniti ab Oriente in Caspium
influentium vel maximus: nam multos secum rapit, 3c immani undarum copia extumescit: oritur in ultimis Sogdianorum finibus ex montibus,quos Sogdios Ptolemaeus vocat. Alexander militesque eius Tanaim putauerunt, cum sit alius. trans amnem Apollini Didymaeo aras olim statuit nominis gratia Daemonas S leuci & Antiochi dux : citra vero,Herculis, Bacchi, Cyri, Semiramidis, & Alexandri quondam erectae arae, ut Is.cap. lib.6. Plinius refert. Strabo lib. a. meminit,& Curtius lib.6. Iaxtes,fluuius, quem eodem cum superiore,in tractu quidam locat:cui' meminit Claudian',Sic nobis Scythis famuletur Iaxtes. Iazyges Melanastae apud Ptolemaeum, hodie septem castra,Germanice Sibenburgen .regio quae partim ab V Maris, partim a v Iachis colitur. I BIberus,Ηispaniae amnis nobilissimus, nauigabili commercio es, uehortus in Cantabris haud procul oppido Iuliobrica,nauium per
