Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Chersonesum Georgiam cognominatam propter memorabilem in

ea frumenti copiam,vt notat Vadianus. Geraea,Lusitaniae urbs apud Ptolemaeum, ceres vulao

Germania, Europae regio,quae a Galliis, Rhetiisque & Pannoniis, Rheno & Danubio Bununibus:a Sarmatis,Dacisque mutuo metudi montibus separatur. Author Tacitus. Quod si proprios limites

Obseruare libet, intra Rhenum,Danubiumque Germania est.si ge- tau migratione Se linguae comercium attedimus, rectius Alpibus ameridie,nec omnino ab occasu Rheno terminabitur. Sunt qui magnam vocant eam,quae intra Rhenum,Danubium, & Istulam est: reliquam trans Rhenum Galliae contigua, ut diximus, in inferiore diuidunt & superiorem, huic totum tractu adnumerates, qui intra Alpes de Danubiu usque ad Pannonas protenditur. Germani autedicti sunt 1 Romanis, quasi Gallorum fratres,quod & natione Gallicam feritatis abundantia imitentur,& proceritate COSoru,& co lore flavo,tum etiam forma, moribus,& viuedi ritibus pares exi stant. Legitimi nanque fratres Romano sermone germani intelliguntur .Haec Strabo lib.7. Germanica legio septima, Ptolemaeo Tarraconensis Hispaniae urbs. Leon Hispanicet.

Gerrus fluvius Scythiae septimus ab Istro memoria dignus,leste Herodoto lib q.

Gerunda, Hispaniae urbs PtoIemaeo.V ulgo Girona Gerusa,Sarmatiae in Asia ciuitas Ptolemaeo. die S.Georgius. Geryon,vel Geryones, rex fuit Hispaniae: qui ideo trimebris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae Balearicae minori,maiori,& Ebusae. Fingitur etia bicipitem canem habuisse, quia & nauali & terrestri certamine plurimum potuit. Hunc Hercules vicit: qui ideo fingitur ad eum olla aerea transuectus, quod habuit nauem fortem & aere munitam. Haec Seruius apud Virgiliulibro AEneid. ,-postquam Laurentia victor, Geryone extincto,Tirynthius attigit arua,

Tyrrhenoque boues in flumine lauit Iberas. Ges unum,nomen urbis in Norico, ut scribit Ptolemaeus. Vulgo Saliburg.

Gesoriacum, Ptolemaeo teste,Morinorum nauale. vulgo Cales. Gessus, Ioniae fluuius est Plinio & Straboni,qui regionem omne elaea Gessum Panioniam nominant.

Getae,populi suntThraciae,natura de moribus feroces: motibus alias ac ut tubus expulsi a Sarmatis ad Duriam amnem. Α Rama- Dissilirso by GO Ie

242쪽

nis Daci vocantur .in his Ouidius meminit cum inquit, Nulla quidem toto gens est truculentior orbe. Quidam tamen Getas a Dacis ita distingunt: ut Getae sint qui ad Pontum in orientem verguti Daci,qui in oppositum versus Germaniam, & ad lilii fontes, quos olim Davos vocatos nonnulli volunt. Ex quo apud Athenienses Davorum 8e Getarii seruilia nomina in usu maxim Efuerunt.Getas a Lucullo victos Sallustius scribit. Getuli, Africae populi. Hi & Libyes, primi omni u ex Punicoruannalium fide Africam tenuerunt, asperi, inculisque: quibus cibus erat caro ferina,atque humi pabulum uti pecoribus.Hi neque moribus, neque lege,aut imperio cuiusquam regebantur: vagi,palantes, quo nox coegerat,sedes habebant. Author in Iugurthino Sallustius. O IGigantes,si ad Physica respicimus,aliud nihil sunt quam spiritus

illi terra clausi qui dum exitum non inueniunt,vi sibi viam faciut, montibus altissimis adeo persaepe concusss, ut aut rumpantur, aut ingentia frusta emittant contra Iouem, id est caelum versus. Hinc illa pugna Gigantum,montes in Iouem mouentium vetusta. Gillus,vir fuit Tarentinus,de quo Herodotus nonnulla scribit. G LGlandomyrum, Hispaniae Tarraconensis urbs Ptolemaeo. Vulo hodie Mondanedo. Glanum, Saliorum ciuitas in Gallia Ptolemaeo. Vulgo Gap. Glaucus, Hippolochi filius, BeIlerophontis nepos, auxilio Troianis venit: cu quo Diomedes memor veteris hospitii,iuctis dextris amicitiam iniuit, armaque comutauit aenea pretio nouem boum cum illius aureis armis,quae centum erant boum . Author Hom

rus Iliados sexto. Glaucus piscator, ut habetur in fabulis pisces captos supra ripam explicuit,ὸonec retia siccarentur. At illi containcta herba,colligentes sese, in mare proslierunt. Glaucus eam herba degustans, immortalitatem adeptus est, ut est apud Ovidium lib. Metamo .is. Glaucus,Antenoris Troiani filius,ab Agamemn ne interfectus, ut est author Dictys Cretensis. Glaucus,Sisyphi filius,qui apud potniam regnauit,equas alebat humana corpora pascentes, a quibus & ipse postremo deuoratus. Author Probus gra-maticus. Seruius verό dicit Glaucum Potniadem,sacra Veneris spernentem, ab equabus suis, quibus ad curru utebatur, dilaceratu. Huius meminit Virgilius Georg. y, Scilicet ante omnes furor est insignis equarum:

Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Dissiligod by Corale

243쪽

NC OmPotniades malis membra absumpsere quadrigae. Alius fuit Minois filius. Alius inter ministros Vulcani commemoratur ab Herodoto. Alius item Lemnius statuarius apud Stephanum. Glycon, vir apud Horatium robustissimus, & gladiatoria quadatotius corporis firmitate: ἀNec quia desperes inuicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere chiragra. Fuit 3c Glycon, medicus Pansae apud Romanos, qui in carcerem coniectus eit ob suspi cionem veneni quod ferebatur indidisse vulneri domini sui. Unde Suetonius in Augusto, Pansae quoque linquit adeo suspecta mors fuit, ut Glycon medicus cultoditus sit,quasi venenum vulneri indidisset. Et Cicero in epistolis ad Brutu,Tibi linquit Glycona medicu Pansae qui sororem nostri Achilleos in matrimoniu habet, diligentissime commendo. Audimus enim venisse in suspicione Torquato de morte Panis, custodirique ut parricidam.

Gnidus,urbs Cariae. Horatius, O Venus regina Gnidi. Gnosus, urbs Cretae insulae . inde Gnosius,id eli Cretesis. Virgili Placemus ventos,& Gnosia regna petamus. V ulgo Ginosa. G ΟGobaeum promontorium, Galliae oppidum apud Ptolemaeum.

Gobrias, vir Persa nobilis,unus ex his qui cum Dario coniurarunt. Nam erat Darii socer, antequa regnum Darius apse adipisceretur,ut Ottendit Herodotus circa initium libri .

Gonnus, urbs est in superiori parte Thessaliae, unde ad Thessalia

introitus comperitur.

Gordiani Caesares tres fuerui, pater,filius,& nepos,de quibus vla de Volaterranum lib.2s.

Gordius, rex fuit Phrygiae. de quo vide Erasmum in prouerbio

Gordianus nodus. Gordii meminit Strabo lib.12. Gorgias Leontinus, Siculus rhetor, Empedoclis discipulus, Isocratis autem de aliorum philosophorum & rheroiu praeceptor, ut scribit Quintilianus lib. 3.de institutione Oratoria. Huius meminit& Cicero pallim in Bruto.& libris De oratore.

Gorgones tres fuerunt,Saenia, Euryale, & Medusa, Phorci filiae. ideo Lucanus lib.9. ait, Finibus extremis Libyes, ubi seruida tellus Accipit oceanum demiilb sole calentem, Squalebantque latae Phorcinitas arua Medusae. UOTOmus,viri proprium uiale cietis. Horatius in Sermonibus, Disit iroo by Cooste

244쪽

Pastillos Ruffillus olet,Gorgonius hircum. Gorogytion,virTroianus, Priami de Castiantrae filius, formaque& viribus praestans,ut dicit Homerus lib. 8. Iliados. Gortyna, urbs Cretae,pulchris cincta muris,leste Homero libro Iliados a. quam teste Solino Lenaeus praeternuit amnis, per quem Europam tauri dorso usque ad eam portatam ferui. V ulgo Cortyna

Gothi,imrnanes Scythiae populi, qui Italiam,& deinde Hispania

inuaserunt.Gothorum historiam vide apud Volaterranum. Gotthia, regio Europae,contermina Daciae & Norumiae. G RGracchus, Gracchoru ex Cornelia Africani sorore pater, Procmsul, Celtiberos in deditionem accepit; ac monumentum operum suorum,Gracchorum oppidum in Hispania construxit, ut Liuius refert. De hoc stribit Plutarchus & Valerius. Fuerunt de Gracchi huius filii, quos constat seditiosos futile. Cicero libro a.de officiis, Quid, inquit, nostros Gracchos T.Gracchi summi viri filios, Africani nepotes,nonne Agrariae contentiones perdiderunt Haec Cicero. Iuvenalis, Quis tulerit Gracchos de seditione querentes Gradivus Mars dicitur, cum saeuit, inquit Seruius: eum tranquillus, Quirinus. Denique in V rbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem,quasi custodis di tranquilli. Alterum in Arpia via,extra urbe prope Portam,quasi bellatoris,vel Gradivi. Hac

Seruius.

Graecia,vide infra,ri dictione HELLAS. Granicus, Bithyniae fluuius,pugna quae inter Persas Se Alexandru fuit nobilis,de qua apud Diodorum lib.ir. In ea pugna sex- ceta millia hominu caesa, fugataque sunt. Victa ab Alexandri exercitu non maiori XXX millibus peditu, & equitii millibus quatuor & quingentis: quibus omnibus nihil de fuga cogitantibus, non in pedibus spes , sed in lacertis fuit, magno fugati Darii dedecore. Authores Plutarchus S Iustinus lib.a.

Gratidia,propriu nomen mulieris Neapolitanae unguentariae ac maleficae, quam Horatius in Epodis Canidiam nominauit. Grauionarium,Germaniae urbs Ptolemaeo. Vulgo Bamberg. Graviscae,Tuscorum castellum, authore Ptolemaeo: mons altus

hodie. Virgil .lib. io, Et Pyrgi veteres,intempestaeque Graviscae. Gronii,Hispaniae populi ad Durium amnem, ut scribit Pomponius lib.3.quorum meminerunt Plinius de Silius. Gryllus, Xenophontis filius,qui pro patria sortiter pugnans occuDisiligod by Corale

245쪽

buit. Hust laudes & epitaphia multi scripsere,ut scribit Aristoteles.

Grynia, urbs Actoliae in confinibus Ioniae. Inde Grynaeus Aiapollo, & Grynaeum nemus, in finibus Ioniis Apollini consecratum, ut author est Seruius. G YGyarus,insula est una Cycladum,cuius meminit Ouidius lib. . Met. Et Gyaros,nitidaeque ferax Peparethos olivae. Et in satyra io Iuvenalis, ut Gyarae esausus scopulis,paruaque Seripho. Gyas,nomen proprium viri Troiam.

Gygaeus acus est Lydiae. Propertius, Lydia Gygaeo tincta puella

lacua

Gygemorus,monticulus est non longe a Thessalia. Gyges,rex Lydiae. De quo sic Cicero lib.3 de officiis seribiti Hine ille Gyges linquit) inducitur a Platone,qui cu terra discessisset magnis quibusdam imbribus, in illum hiatum descendit, aeneumque

equum ut ferui fabulae animaduertit, cuius in lateribus fores eia sent: quibus apertis,hominis mortui corpus vidit magnitudine inusitata,anulumque aureum in digito. quem ut detraxit, atque ipse induit, erat autem regius pastor tum in costium pastorum se recepit. Ibi cum palam eius anuli ad palmam conuerterat,a nullo vi debatur,ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur quu in Iocu anulum in uerterat. Itaque hac opportunitate anuli usus, roginae stuprum intulit: eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit quos obstare arbitrabaturinec in his facinoribus eum qui iaquam videre potuit Sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae.Ηaec Cicero.

Gymnosophistae, Indorum sapientes: de quibus Cicero Tusculis

quaeit,lib. I,Quae barbara tinquit India vastior,aut agrestiore in ea tame gente primum hi qui sapientes habetur, nudi aetate agunt, &Caucasi niues,hyemalemque vim perferut sine dolore. Quumque ad flammam te applicauerint. e gemitu aduruntur. Haec Cicero. De his antε scripsimus in dictione BRACHMANES. Gyndes, Assyriorum fluuius maximus secuta Euphratem. De quo Seneca lib. s. de ira,sic scribit, Cum Gyndes fluuius linquit se cundae post Euphratem magnitudinis Cyri impetu venientis cotra Babylonios interciperet,& quida ex militibus summEdileetiis regi eius moliens transitum rapacitate fluuii absorptus esset, rex iratus amicu ulcisci statuit, iuras ut qui nuc praeclaru equitem voravisset, mox vix tingeret genua mulieris. Nec peragendo segnior,bellum cum flumine geta, & totis copiis per masnas deductum fossas in . N L v I alueos dispartiuit.Haec Seneca.

246쪽

simultatibus, communi opere condiderunt. De hoe Liuius in Ma cedonico bello,Gyttheum linquit omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum. Hinc Gyttheates dicti sunt in eo habitantes.

HA B E s s V s, Lyciae ciuitas,quondam sic dicta:deinde Anti-

phellus,ut scribit Plinius cap. 27.lib. s. Hadramitani, Siciliae populi, ut scribit Plinius cap.8.lib.s.. Hadria,m. g. o sinu maris, scu pro ipso mari Hadriatico .Luca nus lib.quinto,Sonat Ionio vagus Hadria ponto. Hadria fg,est oppidum ad Ferrariam,nuc demersum,ad x X X v lapidem. Vul go Ari. Ab eo Hadriaticum mare nomen accepit. Fuit quoque Hadria, Romanorum colonia, arduo in colle sita. Ex qua Hadria-'nus imperator Originem duxit, qui in omni genere doctrinae prae. stantissimus fuit. Sunt qui hoc nomen non aspirent.b Ebudes, insulae sunt. Solinus, A Calydoniae promotorio Thulen petentibus, bidui nauigatio est. Excipiui I budes insulae quinque numero-Et paulo post,secundam a continenti stationem euntibus Orcades praebent. Sed incades ab Haebudibus porro absunt septem dierum, totidemque noctium cursu. Haec Solinus. Haedui, populi Galliae, Aruernis finitimi,trans Ararim habitates, inter Burgundos nominati. Caesar. Haemodes,Lyciae mons est,ut scribit Pomponius Mela lib. r. . Haemon,Thebanus iuuenis, qui qua amore incredibili Antig nem OEdipi & Iocastae filiam deperiret, ad eius tumulum moristem sibi conscivit. Fuerat autem Antigone iussu Creontis squi v tuerat cadauera Graecorum inhumari j iugulata, quod Polynicem fratrem mortuum ninstu sepelire voluisset. De huius adolescentis morte Propertius lib.a sic ait, Quid,non Antigones tumulo Boeotius Haemon Corruit ipse suo saucius ense latus Et sua cum misera permiscuit ossa puella, Qua sine Thebanam noluit ire domum Haemus, Thraciae mons. Polybius authosivi scribit Strabo, Haemum adeo esse altum,ut utruque ex eo mare AEgaeum de Ionium

spectetur: quaquam falsum Strabo putat. Lege Liuium lib. io De- cad. . ubi de philippo,qui Haemum eius rei pernoscendae gratia, ascedit. Ab Haemo,accolae Haemimontani dicti in Latina hiltoria. Halcyon.Ceyx linquit Seruius) filius Luciferi, habuit uxorem Halcyonem: a qua cum prohibitus,isset ad consulenta Apollinem' Diqitigod by Corale

247쪽

de statu regni, naufragio periit.Cuius corpus cum ad uxorem de latu fuisset, illa se praecipitauit in pelagus. Postea miseratione Thetydis & Luciferi couersi sunt ambo in aues marinas, quae halcyones vocatur. Sane scitau est,quod cu de muliere dicimus,haec Halcyone facit: de avibus,hic & haec Halcyon,hi & hae Halcyones. Istae autem aues nidos faciunt in mari media hyeme. quibus disbus tanta est tranquillitas, ut nihil penitus in mari pollit moueri. Inde etiam dies ipsi,Halcyonia nominantur. Haec Seruius enarras illud Virgilii Georg. I, Non tepidum ad solem pennas in littore pandum Dilectae Thetydi halcyones. Hales , Siciliae ciuitas,quae sic a Cicerone actione s. in Verre appellatur,Siciliae ciuitates linquit multae sunt Iudices,ornatae atque hooest ex quibus in primis numeranda est ciuitas Halesina. nullam enim reperietis aut officiis fideliorem, aut copiis locupletiorem,aut authoritate grauiorem,&c.

Halesus, fluuius & mons non longe ab AElna, ubi Proserpina flores legit cum aliis virginibus. lumella, Et quae Sicanii flores legistis Halesi.

Haliacmon, fluuius est Macedoniae,ad quem ducebant quae v Iebant candida nasci,ut refert Plinius lib.3I .cap.I. Halicarnassus,Cariae ciuitas, lara Heriaoto, Heraclio poeta, Callimachi socio, & Dionysio historico, qui res Romanas Strabonis temporibus scripsit. Regia olim regii Cariae fuit,ab Alexandro capta&Adae reginae Idriei comugi, quam Pi Xodorus eiecerat, regenda tribuit, ut Diodorus lib. II,& Strabo lib. i. . scribui. iuxta ea Salmacis fons est,molles effoeminatosque facies. De quo Ouidius lib. . Metamorph.

Halizones, populi sunt Paphlagonu, sic dicti,quod undiq; mari

Halonesos,insula est AEgaei maris prope Thraciam,qua aliqua- do omnibus qui mares erant caesis,tantum foeminae tenuisse dicu-tur,inquit Pomponius Mela liba.

Halys, Paphlagoniae nuuius maximus:Croesi fato, quod attulisse

visus est,nobilis. Notu oraculum est,Croesus Halym penetrans, magna peruertet opum vim .Quo deceptus,cu regnoru opes eXpectaret,suas profligauit.Scribit in hac sententia Cicero h .a.de diui. Hamadryades,Vide DRYADES. Hamaxampeus,pars est fluminis Hypanis,qui cum sonte X-Pm amaro commixtus est.Tortellus. q. i.

248쪽

a et Hamaxobitae, populi Sarmatiae in Europae qui quia pro sedibus plaustra habet, sic dicti sunt, authore Pomponio Mesa lib.1. Graecis enim αMMα plaustrum dicitur. Ptolemaeus Hamaxobios nominat. Vadianus Melae interpres,eos esse credit,quos hodie alibi sitos Poloni Moscouitas nominant,corrupto vocabulo. Hamilchar.Vide ΑΜ I LCHAR.Ηanapis fluuius est Scythiae, Herodoto teste. Hannibal. Vide A N N I B A L.

Hanno Carthaginensis, Philippi Macedonis teporibus, qui Carthagine priuatis opibus potens,regnu affectans: de in filiae nuptiis

principes ciuitatis veneno necare, prodito a ministris consilio se stra cogitans, alia aggressus via, seruitia cocitat, quibus incautam urbe opprimariquo etia ciuibus prouiso ac vitato periculo,ipse de-mu in castellu munitu sese recipies, Afros, Maurotamque regem armauit. plus postremo,ac primum virgis caesus, deinde effossis oculis,& manibus cruribtisque fractis,cruci adfixus est: ae in cognatos omnes etia animaduersum. Ex Trogo tib ri. Hanno ite

Carthaginensis alius Agathocli cum X X X millibus Poenorum obuius faetiis, conserta pugna interfectus est. Trogus lib. H. Hanno,factionis Barchinae, qui cum optima consuleret Cartha ginensibus de pace, nequaquam exauditus est. Author Liuius in primo & vltimo de bello Puni Apud quem prudentissimas orationes huius de Asdrubalis legere licet. Harmodius 3 Aristogiton,ciues Athenienses de republica bene meriti, quo ii passim mentione facit Demosthenes in orationibus. Harmodotus, metae nome est, cuius saepe meminit Plutarchus. Harmonides,Troianus fuit,que teste Homero lib.s. Iliad. praecipuo quodam amore Minerua dilexit, idesque nihil eum fugit, quod fabrili arte effici posset. Is inter alia quae fabia fecerat, naues

illas Alexandro aedificavit,quae fuerui malom omnium,quae Troianis contigerunt,caput:perniciosas quidem ac mortiferas, ut caeteris Troianis,ita ipsi aedificatori,quia deoru monita no intellexisset.

Harpagiit,oppidu iuxta Parium, apud quod Ganymedem pueruPhrygium raptum Graeca fabulositas aula est asserere.Vadianus. Harpalice, Amazonu regina. Haec est inquit Seruiust quae patre suum captu a Getis, multitudine collecta liberauit celerius, quam de foemina potest credi .vnde Sc flumina dicitur celeritate transire. Haec Servius Grammaticus enarras illud virgilii AEneid. primo, -vel qualis equos Threissa fatigat Harpalice,volucretmque fuga praeueritur Hebrum. Harpalus,ab Alexandro fugitivus, Athenas traiecit, cuius memiDisitigod by Cooul

249쪽

nit plutarchus in vita Phocionis. Harpasa,penultima correpta, oppidum Asiae, oppositum nuuio Harparivi scribit Plinius Itb s.capa',ubi cautes stat horreta uno digito mobilis readem si toto corpore impellatur,resistens, ut idem Plinius testatur lib.2.Cap.M. Harpe,fateat'ensis Perici quo Medusam &Cetu dicitur occidisse. Harpocrates,deus Isidis & Serapidis simulachm,ita apud veteres fingebatur, ut digito admoto ori,silentium indiceret, qualis & apud Romanos dea Angero . Unde Harpocratem reddere,pro,silentiuimponere,prouerbiali specie dixit Catullus his verbis, Gellius audierat patruum obiurgare solere Siquis delicias diceret aut faceret. Hoc ne ipsi accideret,patrui perdespuit ipsam

Uxorem,& patruum reddidit Harpocratem. &c. Harpyiae,di tur Ponti & Terrae filiae,ut ait Seruius. unde in insulis habitant,partem terrarum, partem maris tenentes. Alii di cum eas Neptuni filias, qui serὲ prodigiorum omnium pater est, nec immeri Nam secundum Milesium Thaletem,omnia ex humore procreantur,unde est, Oceanumque patrem reru. Hinc fit ut quotiescunque desunt parentes,redeatur in generalitate.Sic de peregrinos, Neptuni filios dicimus,quorum ignoramus parentem.

Alii autem dicut Harpyias, filias Thaumatis & Electrae. Has Virgilius tres esse dicit, Aello, Ocypete, Celaeno.

Hebe,dicitur a poetis Iunonis filia sine patre. Nam cu grande mutulum Apollo in domo patris Iouis, Iunoni nouercae parasset,&ipsa auidE lactucas comedisset agrestes, actum est ut ex illis grauida fieret, cu usque in id tempus sterilis fuisset, peperitque Hebent quae quia formosa erat,ab ipso Ioue pincerna constituta est:& dea iuuentutis dicta .Quae deinde cu in deorum conuiuio pocula ministraret,& casu in terram caderet,veste:sque subleuarentur,ita ut pudenda diis monstraret,indignatus Iupiter, eam ab officio amouit,& eius loco Ganymedem rapiens substituit: postrem. Herculi in deos relato,uxor data est. Ex Seruio. Hebrus, Thraciae fluuius est in que Orphei caput proiectu, cum Cicones eum confecissent. Ouidius lib. I. Metam. Membra iacent diuersa loci sicaput Hebre,ivrimque Excipis. Martianus lib. Hebrusinquit Odrysiae nives complet,qui inter diuersos Barbaros sues,etia Ciconas perluit .Hebrus hodie Mariza. Hecate, nomen pauperrimae foeminae, apud Ovidium lib.2. de medio amoris,q.ii.

250쪽

Cur nemo est Hecalen,nulla est quae nouerit Irum Nempe quM alter egens, altera pauper erat. He meta, vide ECAM EDA. Hecate,ponitur pro Diana siue Luna seu Proserpina. V nde Virgilius, Ter geminamque Hecaten,&c. Rursum AEneid. 6, V oce vocans Hecaten,caeloque Hereboque potentem. Vbi dicit Seruius, Hecate pro Proserpina dicta est aut quod centum victimis placetur, aut quod centu annos errare facias insepultos. Haec Seruius. Hecatompylos, urbs est Parthorum, regni caput. Plinius lib. s.

Hector, Priami de Hecubae filius ab Aehille interfectus. Virgilius i. AEneidos, Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros: Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

Hecuba,vxor regis Priami, quam Homerus filiam Dymantis dixit,1dque sensisse videtur Ouidius lib.I'. Metamor. Ergo aliis Iairasse Dymantida flebile visum est. Euripides vero non Dymantis, sed Cissei filiam Thracum regis esse dixit: quem secutus est Virgilius lib.ΑEneid. io, -& face praegnans

Cisseis regina Parin creat. Quia praegnas somniauerat se acccsam facem parere, quae patriam totam inflammaret. Ideo porro in canem conuersa fingitur Hecuba , quia cum post euersam Troiam captiua a Graecis duceretur, Polydori corpus in mare praecipitatu agnouisset seque in maria praecipitare vellet, nimio dolore inaniter

Graecis conuitiaretur. Haec Seruius.

Hecubae sepulchrum, Thraciae promontorium,de quo supra scripsimus in dictione Cynossema. Hedui, Vide H AE D v I. Hegemon Characenus Est aute Charax,Phrygiae urbs versificator,scripsit libellu Leuctracon Thebanorum & Lacedaemoniorum. Author Stephanus. Hegesias Magnesius orator egregi',cuius meminit Strabo. Fuit& Hegesias alter,cuius meminit Cicero lib.primo Tuscul.quaest. Hegesippus historiam scripsi ecclesiasticam quinque libris, quos habemus a CR RIs To passo ad sua tempora, ut scribit Suida s. Alter eiusde nominis fuit poeta comicus inter fabulas ipsius commemorantur Φιλωτ οι. Athenaeus.

Hegesipyle, fuit Holori regis Thraciae filia,qua Milciades Atheniensium dux accepit. Tortelius.

SEARCH

MENU NAVIGATION