Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ra narrare solebat,se Gallum graecissare,eunuchum moechum putari, & inimicum imperatori vivere.ob quam causam statua eius

disiecta Athenis,ubi vivebat. Hunc Herodes Atticus patre solebat appellare, haeressique libroru ab eo factus est. Haec ex Philostrato. Gellius huius saepe meminit. AElianus de varia historia,dicit hunc quandoque in disputatione quadam Adriano cessisse, admiratibusque proximis, Nonne cedam linquit ei qui X X habeat legionec

Faustulus pastor, Accae Lauretiae maritus, quae Romulum Ac Remum inuentos a Faustulo,aluit,vi scribit Seruius in I.AEneid. Faustus Syllae filius. Faustus item Quintilius senator tepore Iuliani principis. Faustorum Catalogum require apud Volaterranu. F ΕFelsina,vrbs Italiae,postea Bononia appestata,ut scribit Plinius capite I s. lib.f. in descriptione insta uae resionis Italiae: Intus linquit colonia Bononia,Felsina vocitata,cum princeps Hetruriae esset.

L. Fenestella, historicus, saepe a Plinio citatur testis. mortuus est Cumis Augusti tempore,ut tradit Eusebius. Ferentum,oppidu Sabinorum in Italia,ci quibus Ferentini dicti.

Feronia,nemoris dea,a ferendis arboribus .Tradunt enim m n

mus eius aliquado fortuitb arsisset incedio, Se ob id transferre inosmulachrum incolae vellent,subito nemus eui ruisse. Virgilius, Et viridi gaudens Femnia luco. Fuit de Feronia, Cutipaniae oppida

sub monte Soracte iuxta Tarracinam, ut notat Perottus. Ferentia, Tuscorum urbs, Ptolemaeo. die Ferentium.

Ferraria,urbs Italiae,ad Padu sussili sita. Est & Ferraria, Hispa,

niae promontorium,Carthaginem versus, sic ab accolis cognominatum, quod serrarias effossiones admodum feraces habeat. Vide Pomponium Melam in descriptione Hispaniae lib.a. Fescennina,Plinio ciuitas est Hetruriae,ubi epithalamia,id est nuptialia carmina dicuntur primum inueta, quae ideo Fescennina vocantur. Author Seruius. Festus, Domitiani amicus, qui dum mentagra usque ad desperationem laboraret,gladio se traiecit,prius tamen amicos consolatus. Eius mortem Martialis lib.I.sic describit,

Indignas premeret pestis cum tabida fauces, Inque ipsos vultus serperet atra lues, Siccis ipse genis sentes hortatus amicos, Decreuit Stygios Festus adire lacus. Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno, Aut torsit lenta tristia fata fame: Sancta Romanam vitam sed morte peregit,

232쪽

Dimisitque animam nobiliore via. Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis Fama potest, huius Caesar amicus erat. Festae Fesularum, urbs olim Hetruriae, non procul a Florentia. Nunc vicus modicus,licet episcopalem sedem retineat. P IFidenates, populi Sabinorum in Italia,authore Plinio lib.3.ca. ia. Fidiculanus Falcula, senator, populi Romani splendor, ordinis decus iudiciorum,exemplar antiquae resigionis.Author Cicero pis

Fidius deus, Iovis filius,a fide dictus, ut nonnullis placet.Plautus, Per deum Fidiu credis iurato mihi. Fuit apud veteres Romanos in honore maximo,adeo ut templa cu sacrificiis meruerit. Cultus est a veteribus in Quirinali iugo Nonis Iunii. Ouidius sitastoruia Quaerebam Nonas Sanco,Fidiove referrem, An tibi semicaperitunc mihi Sancus ait, Cuicunque ex istis dederis, ego munus habebor. Nomina terna iam: sic voluere Cures. Fimbria Romanus, homo longis audacissimus, ut scribit Cicero. pro Roscio Amerino: Hominem longE audacissimum linquit nuper habuimus in ciuitate C Simbria:& quod inter omnes constat. nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt,insanissimum &c. Is diem Scaeuolae dixit,quod no totu telum corpore recepillit.Ηaec Cicero Firmum castellum, Pomponio de Straboni: Firmium, Ptolemaeor Plinio Firmanorum castellum, urbs est Italiae in Piceno . Vulgo

Flaminia via, a Flaminio consule dicta,quam strauit lapidibus a

Roma Ariminum usque. Flaminius, is qui viam Flaminiam strauit,consul cum Annibale pugnans,ad Thrasimenum interfectus est: eius cadauer inter moria tuos ab Annibale quaesitum,nec inuentum. Author Liuius libaa. T. Q .Flaminius superioris filius annos natus X X X,C O S. Sex. Α Elio factus, Philippa Macedoniae regem praelio fudit,castris exuit. Deinde Thessalia, quae est vicina Macedoni Miuuatibus AE-tolis & Acarnanibus, vexavit:ciuitates quoq; Graeciae,quae sub rege Philippo erant,per praeconem liberas esse pronutiauit.Demetrium filium obsidem accepit,quem postea pecunia mulctatum restituit. Ex Plutarcho. L.Flaminius huius frater, vir consularis quidem, sed libidini deditus,is puerum ardebat ades, ut siue prouincias adiceti siue exercitus duceret,.nunquam ab eius latere discederet, ἀ- Disiligod by Cooste

233쪽

c F O a que quondam in conuiuio aliquem coram se necari cupere dicete, statim unum E damnatis securi percuti iussit. Liuius scriptum esse dicit in Catonis oratione, Gallum transfugam cum liberis & v x

re venisse, & ab eo epulis exceptum, mox ut scorto quod amabat, obsequeretur,propria manu confossum. Cuius etiam sceleris m minit Cicero de Senectute.

Flavinium, locus est in Italia, ut ait Seruius enarrans illum Viriagilii lacum, Hi Soractis habent arces,Flauinisque arua, Et Cymini cum monte lacum lucosque Capenos. Flauius erat nomen familiae Romanae,ex qua erat Vespasianus, dc filius eius Titus,& Domitianus,qui a Ioue dicitur Flauius. Flauiorum gentis historiam require apud Tranquillum. Fleuo, Rheni suminis ostium, vi scribit Pomponius Mela lib. tertio. Plinius cap .decimoquinto libri quarti, alterum Ostiorum Rheni,Flevum,alterum Helinum appellatum scribit. Cornelius Tacitus lib. 3, Flevum castellum esse ait prope Rheni in Oceanume itum, a quo aut sumptum nomen quod alueo daretur, aut ceriste mox ab alueo natum retentum est.

Flora,meretrix,quae haeredem pop. Ro.reliquit:vnde Floralia, in eius honorem. Huius meminit Cicero, Habeo linquit rationem quid a populo Rotacceperim,mihi ludos sanctissimos,maxima cerimonia Cereri, Libero, Libethque faciendos: mihi Horam matre populo plebique Romaudotum celebritate placandam Haec ille in

Florentia,in Hetruria hodie clarissima. liquando Fluentia,quod ad Ami fluenta extructa sit dicta: Se Florentini illic populi Catoni

R Plinio, qui nunc Florentini nomine magis auspicato vocantur,

ut in quadam ad Scalam suum epistola Politianus scribit. Vulgo

Florenete, Italis. Florence.

Florianus, imperator qui Tacito successit, dolens Probum militiae peritum , magna exercitus parte esse electum,sibiipsi venas incidit,effusisque sanguine consumptus est Author Aurelius. Florius, euvius est Galliae in Hispania. Plinius lib. . p.rozFlumia, Iuno, quam mulieres colebant, quod sanguinis fluore

cunates Plinio populi sunt in Alpibus,tib.3. pac. elicitas,ponitur pro dea quam Romani venerabantur.Αugustinus lib. q. de ciuitate Dei,Quid Fcelicitas e dea est: aedem accepit, Mam meruit sacra ei congrua persoluta sunt. p.ii. Disit iroo by Cooste

234쪽

Ponteia, virgo Vestalis, Fonteii lamr citi' meminit Cicero. Pro spicite inquit ne ignis ille aeternus nocturnis Fonteiae laboribus, vigiliisque seruatus sacerdotis Vestae lachrymis extinctus esse dic a

tur. Haec Cicero in oratione pro Fonteio.

Fons Solis,in Cyrenaica sic dictus, quM Solis per cardines motu, calore dc algore variatur. Meminere Diodorus,Arrianus,& Herodotus.Ouidius lib. Metamorph. is,

- medio tua corniger Ammon

Unda die gelida eit,ortuque,οbitiique calescit. Hermolaus duos fontes huiusce ingenii illic esse credidit, Plinii authoritate motus, Iouis linquit in Ammonis sens interdiu frigidus, noctibus feruet. in Thoglodytis lans Solis appellatur dulcis,& cima meridiem maximε frigidus: mox paulatim tepescens, ad noctis media, feruore& amaritudine infestatur. Haec Plinius lib.2. p.ros. Silius lib.s, Stat fano vicina, nouum & memorabile, lympha, uuae nascente die,quae deficiente tepescitiuuhque riget, medium cum sol ascendit Olympum, Acque Getem rursus nocturnis feruet in umbris. Foriculus, deus putabatur qui foribus praeerat: sicut Cardinea dea, quae cardinibus: Limentinus deus, qui limini. Formiae, Catnpaniae urbs,sedes olim Laeli rigonum, quoru memoria a nonnullis horridae dictae sunt. Nam hi ab humanis visceribus non abstinuerunt,ut eleganter scribit Ouidius lib. Metamor. 1 . Formiae sinquit Seruius quae ante Hormiae, M' τὰ id est ab impetu dictae. Formiae, Ptolemaeo Formae:hodie Nola. Formio, Ptolemaeo Istriae fluuiust hodie Cisanus . Vulgo Ce

sanoa

portunatae insulae, a fructuu hubertate dictae sunt .de quibus Strabo lib. i, sic inquit, Fortunatae insulae contra Mauritanis finem ad Occidentem sunt. Quam quide ad parte & Hispaniae terminus co currit. Ex ipso autem nomine manifestum est, quonia & has ipsas sices existimabant, quia huiusmodi locis propinquae foret. Haiactenus Strabo. Fueriit autem sex numero,ut tradit Plinius lib. quarum prima ombtion,secunda Iunonia,tertia eodem nomine, quarta Capratia, quinta Nivaria, a perpetua niue nebulosa, sexta Canaria plena canibus ingentibus. Forum Bibalorum, Ptolemaeo Hispaniae urbs, vulgo Fomilian. Forum Claudii, Centronum ciuitas in Alpibus Ptolemaeo, hodie Tarantesa ducis Sabaudiae. Forum item Claudii, est Tuscorum urbs Ptolemaeo. vulgo Tolia. Forum Cornelii Malliae Togatae urbs, aut re PtolemaeO,lib. tertio, p. primo.yulgo Imola. Disitigod by Coos Ie

235쪽

Forum Cornelium,ciuitas est in Flaminia, quae & porum Syllae,& vulgo vocatur Imola. Forocorneliesis agri meminit Plinius lib. 3. p. i6. Forum Egurrorum, Ptolemaeo, urbs Hispaniae Tarraconensis. vulo Medina de Ruisem. Forum Iulii, Galliae Narbo nensis urbs non longὲ distans a Massilia,& Octauianorum colonia, ut scribit Pomponius Mela lib.2. Sunt & Foroiulienses,& Forostam inieses, populi italiae,quorum meminit Plinius Iibro 3. p. I .in descriptione sextae regionis. Forum item Clodii in Hetruria,apud

Plinium cap. is.lib.3. Forum Iulium,Carnorum colonia,authore

Ptolemaeo. hodie Frigoli. Forum Iulium, Narbonensis Galliae urbs apud Ptolemaeum. vulgo Freius. Forum Liuii,Galliae Togatae urbs Ptolemaeo. hodie Fortiuio, Forti. Forum Segusianorum, oppidum Galgiae Ptolemaeo Iulo, Mum en Bresse. Forum Sempronii, Vmbrorum ciuitas, ptolemaeo authore. vulgo dissembr

ne. Forum Tyberii, HeIuetioru ciuitas in Gallia iuxta Rhenum, apud Ptolemaeum .vuli Schu uire. Fossae Marianae, Ptolemaeo,Galliae Narbonensis urbs. vu o Ai-

gues mortes.

Fossae Papyrianae, Tuscorum ciuitas authore Ptolemaeo. hodie

Follanouum. P RFrancones,Germaniae populi sunt, qui a meridie Suevos de Bauaros habent: ab occasu Rhenum, ab ortu Memos. Alluitur regio sumine Megano,Ptolemaeo Menio vocato. Franconum meminit Cicero in Epistolis ad Atticum lib. q.

Fraterculus , Verris consors in furtis. Cicero, Volo Fraterculo tuo credas,consorti quidem in lucris atque furtis, gemino & simillimo nequitia. Haec ille in Uerrem lib.s .aet. 8.Fregellae, vetus Italiae urbs, olim florentissima, cum a Romanis defecisset diruta,& ad vicum iam usque a Strabonis tempore redin acti. Silius,

Et quae fumantem texere giganta Fregellae Inde Fregellani, populi dieiti,quorum meminit Plinius libJ. p.s. Fregellanus,proditoris nomen, cuius meminit Cicero libro f. de finibus bon. de mal. Quis linquit Fregellanum proditorem,quanquam Reipub. nostrae profuit, non odit Frentani. Italici populi, Daunis & Picetibus vicini.Alii a Ferentinis qui in Tuscia sunt,& Ferentinatibus qui Latium habitarunt .de quibus disputat Hermolaus cap .sdib.3. Plinii. Illorum regio Freniatana Plinio dicitur. Frisi,populi sunt protinusvltra Rhenum, Oceano adpositi, ut Ptop.iii. Dissilirso by GO Ie

236쪽

lemaeus ali.

Fronto,philosophiae simul,& dicessi praeceptor M. Antonini prim is, aded ab illo dilectus, ut ille statuam ei a senatu statui peteret:

Author Capitolinus. Frotonis alterius sub Nerone meminere Ta citu s, Iuvenalis. Martialis,Cla ii militiae Fronto togaeque decus Frusino,ciuitas Campaniae, a qua Frusinates populi ad Falernum, quorum meminit Plinius cap .F. lib.3. Frusinum,Latinorum oppidum Ptolemaeo .hodie Frusinona. Frutinat, dictum est templum Veneris frutae.Sipontivus. F vFufidius, oratoris nomen,cuius meminit Cicero in Bruto, Fufi dius inquit in aliquo patronorum numero fuit. Fulco, Andegavensium princeps, quintus reX Ierosolymorum equo in caput verso occubuit,quum regnasset annis undecim. U

Iaterranus.

Fulginates,populi sunt Vmbriae in Italia, ut scribit Plinius capite I .libri tertii. Fulsinates,populi sunt Illyrici,ut scribit Plinius cap. n. libri q. in descriptione Illyrici.

Fulvius Flaccus censor tectum marmoreum Iunonis Laciniae spoliauit,ut aedem quam dedicauerat equestri fortunae, tegeret. Author Liuius lib.M. Fundi,oppidum Italiae prope Caieta,quod intercidit, iuxta quod Lacus est Fundanus,cuius meminit Plinius cap. I. lib.3. Inde gene rosa vina Fundana scriptoribus commendata. Furiae linquit Seruiusὶ Dirae in caelo, furiae in terris, Eumenides apud inferos, unde & tres esse dicuntur.Canes etiam vocantur, ut

est apud Virgilium in 6.AEneid.

- visaeque canes vlulare per umbram Adventante dea. Lucanus,

- Stygiasque canes in luce supema Destituunt. Furiarum meminit Cicero lib.3. de natura deorum, Furiae linquiti deae sunt speculatrices, credo, de vindices facinorum& sceleris. De furiis impiorum disserit Cicero in Pisonem. Fusidius,foeneratoris nomen apud Horatium, Fufidius vappae famam timet, ac nebulonis, Diues agris,dives positis in scenore nummis. Quinas nic capiti mercedes exigit,atque Quanto perditior quisque est,tanto acrius urget Fusius, oratoris nomen, cuius meminit Cicero libro secundo de oratore,Fusius inquit neruos in dicendo C .Fimbriae, quos tamen Dissilirso by Corale

237쪽

habuit ille, non assequitur: oris prauitatem, de verborum latitudi ia

GABA, Galilaeae oppidum est, ut ait Iosephus lib.quinto An.

liquitatum Iudaicarum. Gabaa, Syriae urbs Vide interpretatione nominu Hebraicotu.

Gabales, apud Plinium, Aquitanicie Galliae populi. Plinius libi

Gabalum, penultima communi, oppidum A morum in Ganlia Aquitana, Narbonensi terrae proximum. Hinc Gabalici populi apud quos olim fiebat optimus caseus.Calepinus. Gabalus, Romanus fuit imperator linquit Seruius qui se solem dici voluit:quare Heliogabalus dictus est. Gabii, populi in Latio,qui Gabios urbe condiderunt,authore Seruio: Gabii linquid diu in agris morati,tande Gabios condiderunt. Gabinius Romanus qui Ptolemaeum in regnum reduxit, vi est apud Ciceronem libro primo Epiliolarum. Gades Gadium,insula est Oceani, ultra Baeticam Hispaniam, Crisca columnas Herculis, longitudinis XII. millia passuum, lata trium mil. ut ex Polybio Plinius in fine quarti tradit. Idem libro A. duarum videtur meminisse exiguo interuallo distantium, quarum maior Erythraea dicti sit ob Tyrios,quorum Origo ad Erythraeum mare relata est: tum & Cotinusa,ab oleastri copia,qui a Graecis x ines dicituria Gadibus, Gaditanus dictus. Haec etiam Gadir est apinpellata , quod Gadira lingua Punica sepem, vel septum significat. Hermolaus non Gadita, sed Gadiruta legit apud Plinium. Gaddisin. g. urbs opulenta in Gadibus, de qua Priscianus libro s. ait, Ut alii tradiderunt Tartessum,Hispaniae ciuitatem,quam nunc Tyrii mutato nomine Gaddir habent. Iepinus. Gaderes, ciuitas Syriae no longe ab Ascalone,ex qua Theodorus Rhetoricae praeceptosiqui Strabonis aetate floruit, Gadareus dictus est. Calepinus. Gadira, locus iuxta Hispaniam extremam, ad quem prosectus

Hercules, & pertransire non valens, columnas ab incolis sumptas infixit.Calepinus.

Gaeon a Iosepho dicitur esse Nilus. Rectius scripseris Gehon. Galata,insulae nomen no procul a Melita, ut scribit Pomponius p.iiii.

238쪽

a a Mela libro secundo Galatea,fuit nympha,filia Nerei &Doridis,ut est apud Ovidium

At mihi cui patrem Nereus,& Daedala Doris Enixa est,&C. Galatia,regio Troadi contermina, ut scribit Plinius cap. 3xlib s. Galba Sergius, vir consularis,temporum suorum eloquentiss-mus,quem Tranquillus scribit ex praetura Hispaniam obtinentem XXX Lusitanoru millia perfidia trucidatis, vitiatim belli causam extitisse. Valerius autem dicit,eum trium Lusitaniae ciuitatum conuocato populo,tanquam de commodis eius acturum, nouem millia hominum trucidasse. Paedianus ait, eum pro direptis Lusitanis accusatum a Catone,duosque amplexum filios praetextatos, abs lutum propterea misericordia fuisse. Huius Galbae multam mentionem facit Cicero in Bruto. Galenus, pergamenus medicus E Pergamo ciuitate Asiae,emicuit Traiani temporibus: usque ad Antonium Pium scripsit volumina X V. Author Suidas . Scripsit praeterea in opera Hippocratis dictionarium ex ordine literarum. Galesus,fluuius est Calabriae, qui iuxta ciuitatem Iabitur Tarentinam. Haec Seruius enarrans illud Virgilii Georg. , Nanque sub OEbaliae memini me turribus altis, Qua niger humectat fauentia culta Galesus, Corycium vidisse senem,&c. Galilaea,pars Iudaeae,coniuncta Syriae .Plinius. Gallecta,citerioris Hispaniae regio est,ut scribit PIEius lib. . p. zo.in deseriptione citerioris Hispaniae. Gallia,regio est Europae inter Hispaniam Se Germaniam sita. uiditur in tres partes,quarum prima dicitur Belgica, altera vocatur. Celtica vel Lugdunensis, tertia vero Aquitania. Galliam describit Caesar libro primo. Galliae ut multae lunt regiones, ita multa CO gnomina.Comata enim dicitur apud scriptores,Braccata, Celtica, seu Lugdunensis, Narbonensis,Aquitanica,Belgica, Transpadana, Cispadana. Gallograeci, iidem sunt qui Galatae,ad quos Pauli: epistolae extat. eorum regio Galatia,quamGallorum aliquot populos insedisse, Plinius cap. 32.lib.f. testatur:& Ptolemaeus libroritabula Asiae prima.

Strabo quoque .libro, Tectosages h Narbonesi,Tcelistobolios de Trocinos,e Celticis Halliae prosectos, Phrygia Cappadociae & Paphlagoniae v icina occupasse scribit: tato olim hominu robore Galli valuerunt. Meminit & Liuius pluribus quartae Decados libro 8. Diqitigod by Corale

239쪽

Gallus, fluuius phrygiae,curus aqua potates facit furere. Ouid. Amnis it insana nomine Gallus aqua. Hins dicebantur sacerdotes Cybeles deae Phrygiae qui se castrabant, & inter sacrificandam furiose se gerebantTucanus,

-oiiamque rotantes

Sanguinei populis ulularunt tristia Galli. Gamphasantes, AEthiopiae populi, de quibus Pomponius lib. t, Nudi linquiti sunt Gamphasantes,armorumque omnium ignaris nec vitare sciunt tela,nec iacere, idesque obuios fugiunt: neque aliorum quam quibus ide ingenii est, aut congressus, aut colloquia patiuntur.Hactenus Mela. Plinius,Gamphalantes linquitὶ nudi,

praeliorum expertes,nulli extemo congregantur. Solinus de Mariatianus eadem ex Plinio mutuati.

Gandari,populi sunt interioris Asiae poponio,quos Plinius trans Margianam in ortu ponit. Sunt & Gandarae populi,quos Ptolemaeus lib.7.in India ad ipsum Indum sitos esse ait. Gangaridae, populi sunt inter Assyrios & Indos iuxta Gangem

fluuium . Author Curtius. Ganges, Indiae fluuius maximus,qui uniuersam circuit Indiam secum arenas aureas trahes,E paradiso exies .mii incertis fontibus ut Nilum, rigantemque vicina eodem modo ferunt. Nil in Scythicis nasci, ipsarique India secare dixerunt. Dictus est Ganges, a Gange AEthiopum rege,ut ait Suidas. Ouidius lib. Metamor. , Decolor extremo qua cingitur India Gange. Inde Gangeticus dieitur,id est Indicus. Lucanus, Ee quas sentit Arabs,de quas Gangetica tellus. Ganyctor,nomen est viri proprium Tortelio , Ganymedes, filiusTrois regis Troiae raptus a Ioue,non ob formam corporis,sed ob praestans ingenium, Xenophon in Symposio est author. Garamantes,populi sunt Africae extremi,& quasi a consortio humanitatis remoti . Haec Seruius apud Virgilium Ecloga 8, Nunc scio quid sit amor:duris in cotibus illum Ismarus,aut Rhodope, aut eXtremi Garamantes, Nec nostri generis puerum,nec sanguinis edunt. Garganus,celebris mons Apuliae, subtus que habitantes proprie Apuli dicuntur. De quo Silius, In nemore aut agitet Gargano terga ferarum. Hodie mons dicitur S. Angeli. Gargara,multitudinis numero montes sunt Phrygiae,iuxta quos

solum frugum feracissimaru est.quod etiam testatur Virgilius lib. Diuili od by Corale

240쪽

c A G EGeorga, Et ipsa suas mirantur Gargara messes. Vide Macrobiulibro quinis. Gargarus,iacus est Phrygiae,iuxta Idam montem, ex quo laeu

Scamander & Simois fluuii decurrunt. Gargillius, canis cuiusdam generosi nomen qui Geryonis boues custodiebat,& leonibus insultabat: que tunc Hercules interfecit cuillius armenta abduxit: fuitque Cerberi Epirotici frater, ut scribit Iulius Pollux lib.sde vocabulis rerum ad Comodum Caesarem Garumna, Galliae fluuius ex Pyrenaeo monte delapsus, qui Celtas ab Aquitania separat. De eo nemo diligentius Mela scripsit. Gaurus,mons Campaniae non procul ab Auerno. GaEa, Iudaeae Palaestinae urbs quondam munitissima,ut Alexander bimestri obsidione obsessam aegrὶ ceperit.ut libro ir Diodorus scribit.

Gebemia, Galliae oppidum ditionis Allobrogum ad lacu Los

nensem seu Lemanum. Numero multitudinis extulit Lucanus, - qua montibus ardua summis Gens habitat, na pendentes rupe Gebennas.

Gesanum,Germaniae oppidum in Visulae fluminis ostio. vulgo

Gedrosia, Asiae regio Ptolemaeo,hodie TarseregnuHaithono de Sabellico, sunt populi Christiani. Gebon, fluuius qui Eparadiso terrestri labitur: Iosephus Nilum

esse existimat. Gela, urbs Siciliae, cuius meminit Plutarchus in vita Timoleonis.Vulgo Cher a. Gelon, Pyrrhu veneno necare est aggressus, ut scribit Plutarchus'

in vita Pyrrhi. Fuit & Gelon,Siciliae rex,quem Dionysius in id est risum esse dicebat,ut scribit Plutarchus in Dione. Geloni, populi sunt Scythici,quorum meminit Poponius Mela Iib.primo & secundo. De quibus Virgilius AEneid.lib. y, Hic Lelegas,Catasque, sagittiferosque Gelonos Finxerat. Gelos,Cariae portus est, ut scribit Pomponius lib. primo in descriptione Cariae. Genesara,Galilaeae lacus circunseptus urbibus plurimis, δc celabribus. Author Solinus cap. . Genua, Liguriae metropolitivetustae potentiae nobilis, ut est apud Melam lib.a. Vulgo Genoua.

Georgi, Asiae populi ab agricultura nome sortiti, quibus vicinos Corsitas, Phoristas,& Riphaces Mela facit. Constat etia Tauricam Disitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION