Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Luceria, est Dauniorum colonia in Apulia, teste Plinio libro tertio, cap. H, Hinc Apulia inquit) Dauniorum cognomine, a duce Diomedis socero. I bidem, Dauniorum praeter supra dicta coloniae, Luceria, Venusia: oppida Canusiu, Arpi, &c. Strabo quoque idem docet Iibro 6, dicitque suille Luceriae nobile fanu Mineruae. Lucina,teste Seruio, Iuno dicitur & Diana. Ut est apud Teret. in And.I uno Lucina fer ope. Et pro Diana apud Virgil.in Pollione, Casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo. Cicero libro secundo de natura deorum,Luna a lucendo nominata sit. eadem est enim Lucina. Itaque ut apud Graecos Dianam,eatmque luciferam, sic a pud nostros Iunonem Lucinam in pariendo inuocantiquae eadem Diana omni uaga dicitur, non a venando, sed quia in septem numeratur tanquam vagantibus.

Lucius,praenomen eius qui primus apud Romanos ita vocatus

fuit.Multi autem fuerunt, ut Lucius Porcius Consul, Lucius Piso, Lucius Caesar, & alii.L.omus, tempore bellorum ciuilium patrem suu proscriptum, quem Triumuiri ad supplicium perquirebant, latentem prodidit,

ut eius bona acciperet.Author Plutarchus in Romulo.

Lucretia, nobilis Romana, quam Aruns Tarquinii superbi Romanorum regis filius stuprauit. Quod ipsa quu patri & viro Col- Iatino indicasset, gladio se occidit, fecitque ut populus scelus vicisceretur,& reges exigeret.Claudianus de Lucretia,

Vulnere quae proprio facinus testata tyranni Armauit patriae iustos in bella dolores Exule Tarquinio,memorandaque concidit Vlta pudicitia, libertatemque cruore. Hanc historiam scribit Liuius lib. i.circa finem: & Ouidius lib.2.Fastorum. Lucrinum, Dauniorum est oppidum in Apulia, ut scribit Strabo lib.6.& Pomponius lib.2. Lumnus & Auemus, lacus,vtem; in Baiano sinu est. At Lucrin' populi Romani cura piscosus factus vestigalibus opera pesantibus, ut scribit Seruius in aneorg. In Baiano inquit sinu Capaniae mira Puteolana ciuitate lacus sunt duo, Lucrinus & Auernus: qui olim propter copia pisciu vectigalia magna praestabant. Sed cu maris impetus plerunt irrupens exinde pisces excluderet,& redeptores grauia damna paterentur,supplicauerut senatui:& praefectus C. Iulius Caesar, ductis brachiis exclusit parte maris: quae antea infesta essemnsueuerat,&αHaec Seruius apud Virgilium a.Georg. An memorem portus. Lucrinoque addita Elaustra,

Atque indignatum magnis stridoribus aequor,

302쪽

r36 I. Iulia qua ponto longὶ sonat unda refuse,

Tyrrhenusque fretis immittitur aestus auem1s

Luctatius Catulus, Romanus ciuis fuit, qui primo Punico bello

trecentis nauibus adue sum Poenos profectus, sexcentas eorti naues commeatibus Sc aliis oneribus impeditas apud AEgates inter

Siciliam de Africam depressit, finemque bello imposuit: pacem petentibus hac conditione concessit,ut Sicilia, Sardinia,& caeteris insulis intra Italiam Africamque decederent, Hispania circa Iberum fluvium abstinerent

Lucullus,nomen viri clarissimi Romani,qui praeclaras res gessit: hic nobilis, disertus,& diues munus quaestorium amplissimum dedit.Praetor Africam iustissmὸ texit Aduersus Mithridate missus,collegam suum Cortam Chalcedone obsessum liberauit.Cyzicon obsidione soluit. Mithridatis copias ferro de fame afflixit,

eumque regno suo Ponto expulit,quem rursum cum Tigrane rege Armeniae subueniente, magna seelicitate superauit. Hic lut refert Athenaeus cum Romam post expeditionem Ponticam rediisset, ad vitam sumptuosam de elegantem se coniecit. tantas e nim opes sibi parauerat, ut aedibus 8c Praetoriis extruendis,hor tis 3e coenationibus amoenissimis, incredibilique sumptu paratis, de bibliotheca insigni utriusque linguae libris referta, atque ominnibus obuia dc patenti, opes bello quaesitas conterere non potuerit, cum interim quotidiano epularum apparatu in prouerbium

pene venerit.

Lucus Augusti Ptolemaeo lib.Lcap.s, alio nomine Olum,Hispaniae Tarraconensis urbs: Lugo vulgo. Olucense episcopium,Aras sextianas Plinius:Augusti turrim Mela nominat. Lucus Feroniae, Tuscorum colonia,authore Ptolemaeo lib.3.cap. I.Bientina hodie. Lucus item Feroniae,promotorium est Hetruriae eidem Ptolemaeo. Vulgo Petra sancta. Luentinum,Britanniae insulae urbs Ptolemaeo teste libro a. p. s. Vulgo Prouuessand. Lugdunum,urbs Galliae a Plancio proconsule, ut ferunt,condita in colle ubi Arar Rhodano miscetur. Vulgo Lion. Item Lugdunum colonia,apud Ptolemaeum lib.1.cap.3. Vulgo Olaron dicitur, ut nonnullis placet. Lugidunum, Ptolemaeo lib.a. capa I,Germaniae urbs. hodie Gl gavia, Vulgo Glogauu. Luna Ligurum oppidum,portu nobile. Ennius, Lunai portum est operae cognoscere ciues. Lunae montis promontorium, Ptolemaeo lib.r. p. I, Lusitaniae

303쪽

lacus. Uulo Pontὶ de Luna. Lunarium,promontorium Ptolemaeo liba rapites. Alio nomine,Mons Iouis,Scalae Annibalis: nunc Mouini.

Lupercal docus sub monte Palatino Romae. De quo sic Seruius scribit, Sub monte Palatino est quaedam spelunca,in qua de capro luebatur,id est sacrificabatur: unde & Lupercal dictum non ulli putant. Mi quod illic lupa Remum & Romulum nutrierit. Alii quod est veri similius locum esse hunc sacratum Pani deo Arcadiae: cui

etiam mons Lycaeus in Arcadia est consecratus. Et dictus est Lycaeus, quia lupos non sinat in oves saeuire. Ideo S Euander deo gentis suae sacrauit locum,& nominauit Lupercal,quod praesidio ipsius numinis lupi a pecudibus arcerentur.Haec Seruius enarrans illud Virgilii 8. AEneid. Hinc Iucum ingentem,quem Romulus acer Asylum Rettulit,& gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. Lupercalia,celebritas erat Romae in honorem Panos:& Luperci, qui haec sacra faciebant. De quibus Seruius,Cum in honorem P nos Lupercaliorum solennitas celebraretur, pecora Romanorum subito a latronibus rapta sunt. Illi proiectis vestibus persecuti sunt latrones,quibus oppressis, & receptis animalibus, propter rea n dis prospere gestam,consuetudo permansit ut nudi Lupercalia celebrarent Haec Seruius explicans illud Virgilii S. AEneid. Hic exultantes Salios, nudosque Lupercos. De Lupercalibus Plutarchus scribit in Romulo & Caesare. Lupsurdum,Ptolemaeo lib.a. p. Π,Germaniae urbs .Hodie Mysna, vulgo Meissen. LupiaGermaniae fluuius .Pomponius lib.3, Coniectura est eum esse quem hodie Neccharum vocant, qui haud longh a Danubii fontibus ortus per Vvirtembergensem ducatum lapsus,moxque in occasum versus Rhenum seorsum illabitur. Strabo longe secus quam Pomponius Lupiam in Visurgim deferri ait, ut Lupiae nominis non Ne harus,sed is amnis quem hodie Fuidam vocant, intelligatur.Tacitus adedire re tantilla variant scriptores libro Augustae historiae a, Lupiam vocat amnem,non in Rhenum,sed in Oceanum elapsum

Lusitania,tertia Hispaniae pars,quam Plinius cap.ri .libia . a Durio amne finit, reliqua citeriori attribuens. In qua sententia & Ptolemaeus est. At Strabo cum Mela conuenit:Huius regionis linquit)Iatus Australe Tagus cingit, ab occasu ve & Septentrione Oceanus, ab aurora Carpetani, Vettones,Vaccet,& Callaici famae maio-

304쪽

ris populi. Lusitaniae nomen dedisse Lusum Liberi patris, ae Lysam cum eo bacchantem,Plinius author est cap. r. lib.3. Lusius,Bocatiosiue ut quida Lysius, Arcadiae fluuius, que penes

est sepulchrum A Esculapii, Asippi & Arsinoae filii, qui primus alui

purgationem,atque dentis auulsionem adinvenisse dicitur. Liaspiae Ptolemaeo lib.3.cap.r,Calabriae urbs, Lupia Plinio. Uul- βυLeccio LeZo. Lutetia, Galliae urbs maxima Se nobilissima, magnitudine & frequentia certat cu maximis Europae urbibus.Graeci M. - nominant ab albedine parietum,ut quidam contendunt.V ulgo Paris. L YLyaeus dicitur Bacchy, ut gramaticis placet om&c λυριν. i. luere quM curas soluat,atq; discutiatiquod etia secutusvidetur Horatius, Ad mare quum veni generosum,& bene requiro Quod curas abigat. Ab hoc Lyae us etia adiectivum: ut Lyaeus latex, pro Lyaeius, figurath. Virgilius, V t cum te gremio accipiet laetissima Dido, Regales inter mensas,laticemque Lyaeum. Lycaeus,mons est Arcadiae Pani consecratus .Est & Pan ipse Ly caeus dictus, quia Iupos non sinat in oves saeuire, ut annotauimus in dictione LV PER C Λ L. Lycambes, vir Thebanus, quem Archilochus poeta labis adsuspendium adegit:de quo vide in dictione ARCHILOCHUS. Lycaon, Arcadiae rex,filiam habuit Calistho: quam cumuitiasset I upiter, Iuno in ursam couertit:& postea I upiter miseratus in signit caeleste transtulit. Haec Seruius enarrans Iocum Virgilii I.Georg. Nauta tum stellis numeros & nomina fecit: Pleiadas,Hyadas,clararique Lycaonis Arcton. V ide Ouid. t . Meta.

Lycaones, populi sunt Asiae, Phrygibus & Gallograecis, quos Galatas nominari anis scripsimus,uicini. Author Poponius Mela lib. I. Sut Se lycaones,lupi ceruice iubati ,3c tot modis varii,ut nullueis abesse colore dicat. Solinus. Plinius ti .Rca. με in Indis lycaones esse scribit. Poponius lib.3.de AEthiopia scribens, Sunt & saeuissimae ferae omni colorevarii lycaones,& quales accepi in sphingas. Lycaste, Priami filia fuit pulchritudine insignis ades, ut captus ex ea Polydamas Antenoris &Theano sororis Hecubae filius,illam ex concubina susceptam sumeret in uxorem. catius. Fuit & alia Lycaste,quae ob pulchritudinem Venus vocabatur. Lycastos,urbs Cretae,sic a luporum multitudine dicta,quae ibi esse creditur. Huius meminit Pomponius Mela lib.a. Lycia,minoris Asiae regio inter Pamphyliam & Cariam sita cognominata est a Lyco rege Pandionis filio, atque ut serutὶinfesta -

305쪽

ta olim Chimaerae ignibus. Pomponius lib. i. Lycia proper tota Tauro mole premitur, eius iugis bona parte clausa. Lycios autem primum Termitas dictos Herodotus lib. .scribit. Deinde Lyciosa Lyco Pandionis filio: qui quum a propriis terris exiisset, in regni partem a Sarpedone acceptus est. Vide Herodotum in septimo. De 'Lycioru laudib' legito Strabone ii .i . Lycia hodie Briquia dicitur. Lycidas,centauri nomen & pastoris apud Virgilium. Lycimnius,frater Astiochiae,auunculus Tlepolemi, a quo & ip

se interemptus est. Homerus.

Lycomedes Creontis fuit filius teste Homero Iliados nono. Lycon, ex Troade, Stratonis discipulus, ε Theophrasti schola: huius in dicendo suavitatem nomen maxime demostrat, quod addita litera G,Glycon sit cognominatus. habitu fuit mollis & delicatus. Quatuor huius nominis memorantur, primus Pythagoricus, Secundus hic, Tertius versificator, Quartus epigrammaton poeta. Diogenes Laertius.

Lycophron,poeta,patria Chalcidesis, Sociis,seu Lyci historici filius inter septem poetas,qui Pleiades dicebatur numero stellarum, Philadelpho Ptolemaeo receptus. Erant aute hi,Theocritus, Aratus, Nicandrus, Apollonius,Philecus,Homerus iunior Lycophron. Author Suida s. Fuit item Lycophron,Corinthiorum dux, Periadrifilius,cuius meminit Plutarchus in vita Niciae.

Lycopolis, urbs AEgypti, sic a lupis cognominata, eo quia AEthiopes agros AEgyptios incursantes,lupi facta acie usque ad ciuitatem Elephantinam repulerint. Sed ibidem ciuitatem construentes AEgyptii,ubi acie struxerant, a bestiis illis Lycopolim cogno minarunt,ac pro diis lupos ipsos venerantur.Author Diodorus Siculus libro secundo. Lycoris, meretrix fuit alio nomine Cytheris dicta, Cornelio Gallo poeta adamata. De quaVirgilius saepe in Gallo: de nos in coRN. GALLVs scripsimus. Lyctonia, urbs Cretae insulae,ut notat Tortelius Lyctus, oppidum Cretae,unde Lyctius, id est Cretensis. Lycurgus, Lacedaemonioru princeps,& author lem. De quo V alerius, lustinus, Aristoteles, & Plutarchus multa. Lycurgus item rex Nemeae regionis Hypsphile regis Thoantis filia nato suo nutrice adhibuit. Author Statius in Thebaide. Lycurgus p terra, rex Thraciae fuit,qui ut habet fabula,du cotenens Liberu,eius amputat vites,crura sua incidit. Re vera aute abstemius fuit: quos constat acrioris esse naturae: quod etiam de Demosthene dictu est.Haec Seruius enarrans illud Virgilii s. AEneid. Thraces arant acri quondam regnata Lycurgo.

306쪽

Plinius libatacap.ro. Est praeterea Lycus,amnis Syriae ad quem Laodicea sita est. Author Plinius,& Mela lib. a. Lydda, Palaestinae Iudaeae urbs Ptolemaeo libro pop.I6.Alio nomine Diospolis:hodie Rama. Lydia,Asiae regio AEoliis de Ioniis vicina, nota est Croesi fortuna de rebus gestis, tum etiam Pactoli fluuii fama aurum trahetis. Vide Strabonem,& Pomponi u lib.I.in summa Asiae descriptione. Lydus, Bocatio. Herculis ex Iole filius. Alter, teste Herodoto, Atys filius,i quo Lydia,quae prius Moeonia vocabatur,dicta est.

Lygdamus,nomen est viri proprium.Perottus. Lygdamum,Plinio lib. s. p. , oppidi nomen est. Lymira, Lyciae flumen est,& eode nomine ciuitas,inquit Pomponius lib. i.in descriptione Lyciae. Lynceus, vir fuit acerrimi de acutissimi visus,qui tatam vim inquit Acron apud Horatium) in acumine oculorum dicitur habuisse,ut trans parietem videret:& dum staret in Sicilia, videret classes de Africa exeuntes .Horatius I. Epistolarum, Non possis oculo, quantum contendere Lynceus, Non tamen idcirco contemnas lippus inungi.

Lyncus sinquit Seruius in rex Scythiae fuit, qui missum a Cerere

Triptolemum,ut hominibus frumenta monstraret,susceptum hospitiovi inse gloria lata migraret,interimere cogitauit.ob qua rem irata Ceres, eum conuertit in lyncem feram varii coloris , ut ipse

variae mentis extiterat.

Lyndus, Homero teste,ciuitasin Rhodo insula,in qua auctore Lactantio,Herculis sacra fiebant quorum a caeteris Ionge diuersus estritus. Siquidem non ut Graeci appellant sed maledictis Ac execratione celebratur: eaque pro violatis habent, si quando inter solennes ritus,vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum. Est 3e Herodoto ciuitas in Dorica regione.

Lyrnesos inquit Seruius ciuitas est Phrygiae,unde fuit Britas Haec ille explicans illud Virgilii lib.ro,

Fert ingens toto connixus corpore saxum

Haud partem exiguam montis Lymesius Amon. Lysander,dux Lacedaemoniorum inuictissimus, cuius ductu Athenienses cum duce Conone illam nauali pugna cladem acceperunt. Ex quo Athenae semidirutae, impostumque iugum triginta tyranno tu fuit. Victus denique Lysander a Conone ipso terrestri

307쪽

pugna,& interfectus. ubi Pausanias eius collega in exercitu suspectus in exilium profectus est. Emicuit enim Lysander tepore Pausaniae & Agesilai Lacedaemonioru. Lysader & reb' gestis,& animi magnitudine Syllae ex nostris comparatur Plutarcho in Parallelis. Lysanias,orator Graecus. Alter vir ex Arcadia qui Lycaonem

regno expulit.

Lysiades Atheniesis,phaedri philosophi filius.De quo Cicero Philippica s.sic scribit, Lysiade Atheniense plerique nouimus:est enim Phaedri philosophi nobilis filius, homo praeterea festiuus, ut ei cuM.Curio cosessore eode & collusore facillime possit couenire, deci Lysias Syracusanus genere Cephali filius,unus e decem oratori bus,natus Athenis qub pater se transtulerat. Puer Thurion colo niam migrauit, rediit annos natus quadraginta septe, interque principes oratores habitus. De quo sic Cicero in Bruto, Tum tuit Lysas inquit)ipse quidem in causis forensibus non versatus,sed egregiE subtilis scriptor atque elegans, quem iam propὶ audeas orat

rem perfectum dicerata nam plan E quidem perfectum, dc cui nihiI admodum desit, Demosthenem facile dixeris) nihil acuth inueniri potuit in eis causis, quas scripsit, nihil l ut ita dicam) subdol nihil versuth,quod ille non viderit:nihil subtiliter dici, nihil preM. nihil enuclea ,quo fieri possit aliquid limatius: nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum, vel verborum grauitate,vel sente tiarum,quo quicquam esset elatius.Hactenus Cicero. Lysicrates, vir quidam qui capillos iam canos nigro tingebat, quo iuuenis etiamdum videretur.

Lysimachia, authore Strabone lib. decimo,urbs AEMIiae humi prostrata, & ipsa ad lacum adiacens,qui prius quidem Hydra, hoc vero tempore Lysimachia nominatur. V eru I ustino,urbs est Helia Iesponti quae terrae motu corruit. X X II anno postquam a Lysi macho regevno ex principibus Alexandri fuerat condita. Sed post modum reaedificata,causa fuit multarum Hadum. Lysimachus, Agathoclis filius,ε succetaribus Alexandri Magni Pergamo praefuit, ubi thesauri regis fuerunt. Hic illustri quidem Macedoniae loco natus,virtute illustrior fuit: amore literarum ae philosophiae ardebat adeo,ut Callisthenem tunc ab AIexandro affictum, atque in vinculis habitum, de virtute disserentem saepius audiuerit, poculumque ei, ac remedium miseriae optanti propinau rit. ω πὰ ferens Alexander Lysimachum leoni obiecisse dici tur:sed ille viribus fretus, rem posteris prodendam fecit, manum amiculo conuolutam in os leonis inferens, adrepta lingua feram exanimauit: quo facto vehementius postea Alexandro dilectus, 3e

308쪽

A3o2 apud eum in honore maximo fuit.Vide Trogum lib. is. Lysima chus natione Acaman, Alexandri paedagogus, secundas post Leo nide obtinuit,nullo urbanitatis genere praeditus, nisi quM se Phot nicem:Alexandrum, Achillem: Philippum verti Peleum nuncupa bat. Author Plutarchus in Alexandro Magno. Lysipetuna fuit ex natis PMu,Argivorum regis, quae in vaccas

commutatae fuerunt.

Lysippus Sicyonius, nobilis sculptor, a quo latum Hexander se fingi passus est.Cicero in Epist. Neque enim Alexander ille gratiae

causa ab Apelle potissimu pingi,& a Lysippo fingi volebat sed quMillorum artem cum ipsis,tum etia sibi gloriae fore putabat,&e. Lysppus item,poeta comicus, cuius fabulas enumerat Athenaeus. Lysistratus Sicyonius, Lysippi statuarii frater,prim' statuas Egypso finxit, crevitque res in tantum, ut nulla signa,statu Ave sne argilla fierent. Quo apparet antiquiorem hanc fuisse scientiam quam fundendi aeris. Verba sunt Plinii cap. u.lib. II. Lysius. Vide L UsIUS.

Lyso,quidam Ciceronis hospes,ut scribit ipse Epist.bb.is.

Lyus,fluuius est minoris Asiae in pontum denuens. M AMAcAε, populi sunt Arabiae talicis, manis oppositi eo

in tractu Nardum δc Myrrham serente,ut est author Pomponius Mela lib. 3. Macareus,filius AEoli,qui Canace sororem suam vitiauit. Oui dius liba.Tristium, Nobilis est Canace fratris amore sui. Idem epistola Canaces, Cur unquam plus me frate quam frater,amasti e Et tibi,non debet quod soror esse, fui Macaria, Herculis filia, se pro incolumitate publica deuouit inseris ad expiandu scelus, ut scribui Caelius de Erasmus in prouerbiis. Macarius,nomen est viri proprium apud Homerum, de interpretatist beatus.

μακά-id est beatorum insulae, Asiatico litori oppositae,de ad

promontorium Tauri montis expositae : quas quida dici sic putauere,sive quod fortunati admodum caeli solique sint, siue quM eas suo suorumque regno Macar occupauerat. Verba sunt Pomponii Melae lib.2. Macedonia, Europae prouincia, inter Thraciam de Thessaliam. Haec, Diodoro teste, angustos initio terminos habuit, sed virtute suoru regu & gentis industria subactis finitimis ita ampliata est, ut centum quinquaginta populos tenuerit. Vide caput Io. Plinii lib. . Duiligod by Corale

309쪽

ob praestantiam medicinae artis cum aliis heroibus Graecorum ad Troiae Creta conuocatus fuit. A quo Machaonius deducitur.Ouidius lib. I.de Ponto, Utque Machaoniis paeantius artibus heros Lenito medicam vulnere sensit opem. Machara,Cyprus antea dicta est. Perottus. Macidos, urbs Thraciae,quam Ptolemaeus Madi nominat degenere vocabulo. V ide apud Melam lib.a. in descriptione Thraciae. Mammara villa,apud Ptolemaeum lib. cap.3,vria Syrtis magnae,uulf, Me rota. Macra,fluuius Liguriam separas ab Hetruria, vi scribit Plinius M.f.li. 3. Est & insulae nomen in Carcinite sinu,ut scribit idem Plinius cap.r3.lib. . Ptolemaeo Marcalia dicitur. Macrobius, nomen viri proprium, Latine longaeuus dicitur. na totae ,longus: & BI it, vita dicitur.

Macrobii Meroeni supra AEgyptu populit dicti quod ipsorum

vitae spatium nostram aetatem dimidio exuperet. Meroenos autem intra Cancri tropicum,& aequatorem esse Ptolemaeus author

est. Vide Pomponium lib. . in descriptione AEthiopiae. Macrocemnit,mores sunt propinqui Istis flumini. Plinius cap. D.lib.6. Macrocephali populi sunt Pomponio ad Bosphorum. Macyberna,teste Herodoto,urbs est Sithoniae. Maeander, Cariae prouinciae fluui' ita curuatus & flexuosus,ut in se reuerti credatur. Author Seruius, enarrans illud Virgilii lib. s.AEneidos, Victori chlamydem auratam,quam plurima circum Purpura, Maeandro duplici Meliboea cucurrit. Sed Ouidius Maeandrum Phrygiae esse voluit lib.8. Metam. Non secus ae liquidis Phrygius Maeander in undis Ludit,&α Maedia,vide MEDI A. Maenades,mulieres illae dicebatur quae Bacchi sacra capillis sparsis cursitantes hinc inde, administrabat,sic ines et. μήν - , id est infinire,& furere dictae:quare a nobis furiosae seu insanae dici possunt. De quibus I uuenalis, . crinemque rotant vlulante Priapo Maenades. Maenalus,sive ut Priscianus Maenala,plurali numero, m5s Arcadiae altissimus, ut author est Plini' h. & amoenissimus ad Argos, ut scribit Liuius lib. de bello Macedonico:& refertus pinis, ut o stendit Virgilius in Bucol. Maenalus argutumque nemus, pitasque loquentes Disitigod by Corale

310쪽

Semper habet,semper pastorum ille audit amores Maeonia,minoris Asiae regio, alio nomine dicta Lydia:& Mae nidae, Lydii, authore Seruio apud Virgilium lib.H. AEneid.

-ducis eXemplum,euentumque secuti Maeonidae incurrunt.

Maeotis inquit Seruius est Scythiae palus frigore congelascens. Ouid. 3.de Tristibus, Longior antiquis visa Maeotis hyems. Inde Maeoticus. Virgilius 3.Georg. At non qua Scythiae gentes, Maeoticaque unda. Madaurense Plinio lib. q. p. , oppidum in Africa liberum. Magna Graecia dicta est ut plim' lib.3.refert,ea pars Italiae,quae

a Locris in tres sinus Ausonii maris recedit. Sic dicta, aut re Iustino,que,d multae magnaeq;ciuitates in ea fuerint a Graecis coditae. Magnes,Atheniensis Comicus antiquae comoediae,tempore Epicharmi,docuit fabulas nouem,vicit duabus. Magnes item alter Smymaeus puer,prae caeteris mortalibus formosus:poetica insuper de musica Ornatus,corona insignis aurea, ac habitu molliore indutus, ciuitates obibat multis dilectus, praesertim Gygi Lydoru regi. Parentes autem probrum huiusmodi perosi,capta occasione comam eius inciderunt: vellem,omatumque omnem laceraverunt Quare perturbatus Gyges, in Magnesios bellum mouit:quib' tandem superatis reuertens, Sardib' panaegyricum celebrauit magnificentissimum.Suidas.

Magnesia,regio est Thessaliae annexa, ius populi di tur Magnesii vel Magnetes,docti ad certamen equestre. Est etiam Magnesia,urbs Asiae ad Maeandrum sita,ubi Scipio Asiaticus vicit Antiochum,& magna clade affecit, authore Stephano de urbibus. Magnus portus,apud Ptolemaeum lib.2.cap.3, Britanniae locus vult Portismoth, vel portus Hamonis. ubi ciuitas Sonthapton. Magones plures fuisse constat. Primus omnium rem ac dilciplinam Carthaginensum auxit. Is ante ullum Punicum bellum, ut Liuius de Trogus reserunt, cum C X X nauibus bello Τarentino auxilio venit Romanis, rh serens Italia ab extemis invadi. Cui actae a Senatu grati auxiliaque remissa. Duos mories filios reliquit,Asdrubalem 3e Annibalem e quibus antE scripsimus. Maan, Annibalis frater, causa victoriae apud Trebiam fuit, sed apud cros a Manlio clausus,ab Annibale liberatur.Liuius quoque lib. N.scribit Magonem Annibalis fratrem,in agro Insubrium vulneratum, cum in A frica per legatos reuocatus nauigaret, apud Corsicam objisse. Mago alius, S Scipione capitur apud Carthaginem

SEARCH

MENU NAVIGATION