Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

sos qui de re rustica scripsit de quo Columella Iibro primo se ait, Veruntamen Carthaginensem Magonem vel rusticationis parentem veneremur. Nam huius octo & viginti memorabilia illa volumina ex Senatusconsulto in Latinu sermonem conuersa sunt. Huius Magonis meminit & Seruius, quem Virgiliu in Georgicis scribit imitatum. Mago item,oppidum est in minoribus Balearibus, ut scribit Pomponius in fine libri secundi. Maia, Atlantis filia,Mercurii mater. Vnde Horatius in Odis, Mercuri facunde nepos Atlantis. Malaca,Baetice Hispaniae oppidum,ut scribit Pomponius Itb.a. Malchus historicus scripsit historiam a Constantino usque ad Atlastasium.Suida s. Malea, Laconiae promontorium est,quod,teste Seruio,per quinquaginta miliaria in mare protenditur, ubi unda adeo saeua est, ut persequi nauigantes appareat,dicente Statio lib.I. Thebaid. Et raucae circum sonat ora Maleae. Virgilius lib.s. AEneid. Ionidque mari, Maleaeque sequacibus undis. Lucanus lib. 6, Et ratibus lono flexum donare Maleae. Nomen a Maleo Argivorum rege inditum est,& loci periculo locus adagio datus, Maleam legens,quae sunt domi obliuiscere: quo in omni praesente periculo significando utimur. Plutarchus certE in vita Arati Maleam ventis aestibusque atrocem esse testis est. Maleuentum, Campaniae urbs, quam nunc, teste Perotto, boni ominis causa Beneuentum dicimus. Vide Plinium lib.3. cap. Io. Maleus, ut refert Plinius lib.r. cap. 3. in Indiae gente Oretum mons est,iuxta quem umbrae aestate in Austrum,hyeme in Septen

trionem iaciuntur.

Maliaca, Hispaniae Tarraconensis urbs Ptolemaeo lib.a. cap. grvulgo Malgrado. Maliea, urbs fuit iuxta Thessaliam,a qua mare Maliacum vocitatur. Vide Strabonem Iib.is. Malimnus, Siciliae mos T heocrito:dictus quod malis,hoc est pomis,sit refertus.

Mallos,Ciliciae oppidum clarissimum, ut scribit Pomponius lib.

a. Lucanus lib.s, Mallos,&' extremae resonant naualibus ΑΕgae. Hodie vulgo Malo Mamercus, praesul fuit Viennensis,qui, teste Ptolemaeo, Lucensi anno CCCCLIIII supplicationes primus instituit, quas rogationes nostri vocat,ob frequentes terrae motus, quibus ea regio infestabatur. Volaterranus.

Mamersilingua Oscoru,dictus est Marsidetractione syllabaeiqui

312쪽

& Mavors etia appellatur. Mamertus,praenomen os ob eo hi Marte, Mamerte appellat. Apud Liuiu, Mamertus AEmylius dictator,eX gete Mamerta. Quida dicut ΑEmylia gente a Mamerto appellata,cui propter humanitate ciuica,cognome fuerit ΑEmylio. Mamertes Corinthius filios fratris sui Si saporis libidine regna di interfecit, maximo suo malo. Nam ubi Sisapo factum restiuit, eum membratim discerpsit, ut est author Ouidius in Ibin, Trunca geras saeuo mutilatis partibus ense, Qualia Mamertis membra fuisse ferunt. Mamertini,populi Campaniae:hi cum Messanam colonos misssent, Mamertini potius quam Messanenses sunt vocati: de cum ger eorum vini feracissimus sit, Mamertinum vinum,non Mesi nense appellatum est. Martialis,

Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta Si detur, quodvis nomen habere potest. Vide Pliniu lib. 1 .ca.6.

De Mamertinis 3c Mamertina ciuitate Cicero in Verre act-.3c 7. Mamurra Formiis natus, eques Romanus, ut tradit Comelius Nepos, primus Romae in Caelio monte parietes domus suae mammore incrustauit. Hic est qui epigramate Catulli proscissus est. lde columnas ex Carystis marmore habuit. Plinius, Mamurra alterante hunc apud Oscos natus tepore Numae,ancilia, plutaque de rum signa ex aere coposuit. Huius etia meminit Ouidius in Fastis. Mandane, Astyagis filia,quae ei visa est per quietem tantu urinae facere,ut omnem ipsius urbe oppleret, atque uniuersam Asiam injundaret. Haec Cambysi nupsit,ex quo genuit Cyrum. Herodotus. Mandonius, dux Hispanus, partes Romanorum cum Scipione Africano in Hispania iuuit. Deinde Scipione aegrotante, itionem agitauere,in Roman6sque insurgere coeperunt. Quos quum Scipio morbo liberatus comprehendisset, Veteris officii memor tantum castigatos verbis dimisit. Liuius libro ου. Mandro,fuit nauicularius quispia, qui aspirante fortuna,tandem factus est imperator: unde etia factus adagio locus in eos qui praeter meritum ad opes evecti pristinae conditionis non meminerint Manes,animas e corporibus egressas intelligimus aut deos inferos,aut re Serui Sunt autem inquit)noxiae,& dicuntur per antiphrasm. Nam manum,ut supra diximus, num est. Alii Manes a manando dictos intelligunt. Nam Manibus plena sunt loca inter

Lunarem de terrenum circulum unde defluunt maec ille. Augilae, populi Africae iuxta Syrtes, Manes tantum deos putat, per eos deierant:eos,ut oracula consulunt, precatique quae volutivbi tumulta

incubuere Pro responsis serunt somnia. Verba sunt Poponii Melae Disiligod by Cooste

313쪽

illud, Quisque suos patimur Manes. Manethus Mendes, AEgypti sacerdos. Alter eiusdem nominis εDiospoli AEgypti scripsit physiologiam, de apotelesmata versibus in astrologia, iὸ est effectus alborum . Author Suidas. Manilius Octauius,a quo Manilii fluxere: is Tusculanorsi dux Se Tarquinii gener,ad quem ille post fugam se recepit,eiusque auxilio Romanis intulit bella. Liuius lib. primo. Manius Marcius aedilis plebis primum frumento populo in modios assibus donauit, ut scribit Plinius cap.3.lib. 18.

Manliana, urbs Lusitaniae Ptolemaeo. V ulgo mos maior. Manliana item,Tuscorum urbs, Ptolemaeo authore: hodie Mallianum. Manlius Mathematicus apici aurata pilam addidit, cuius vertice umbra colligeretur in semetipsam,alia atq; alia incremeta iaculate apice, ratione, ut ferula capite hominis intellecta. Plin.li. 36. .io. Manlius alter Antiochenus, ditione seruus, arte astrologus ac poeta, una cum Plotio poeta mimorum & Taberio gramatico conseruis ex Asia una naui aduectus describitur Plinio lib.ss. p. i . Manlius ite Capitolinus ob defensum Capitoliu dictus. De quo Plinius,de sortitudine cap.a8. lib. . sic scribit,Haud minora inquit serent Manlii Capitolini decora, ni perdidistet illa exitu vitae. Ante

xvi I annii bina oeperat spolia. Primus Omniu eques corona murale acceperat,sex civicas, XXX UlI dona, X X X I I cicatrices aduerso corpore exceperat: P.Seruiliu magistru equitii seruauerat,

ipse vulneratus humerii ac femur. Super omnia, Capitoliu, summamq; re in eo solus a Gallis seruauerat, si no regno suo seruasset. Hactenus Plinius. Fuit enim regni assectati reus,ac de saxo Gr-peio praecipitast. Hui' historia scribit Serui' enarras illud Virgilii, In summo custos Tarpeiae Manlius arcis. Fuit item T.Manlius Torquatus, cognomento imperiosus, et tauissimi exempli author insigne crudelitatis titutu occupaturus fuerit. Atque inde, I mperia Manliana dicta apud Liuili Decad. primae lib. . De hoc vide Gelliu Dis.lib.9. Manlius Torquatus is fuit, qui ob ingenii & linguat tarditate a patre in praedia rusticana relegatus suid patremq; iudicio exemit a Marco Poponio accusatu,ut scribit Liuius lib. . Decidis primae. Manlius Volso, ius meminit Liuius lib.8.de bello Macedonico,Cn.Malius Volsol inquit cosul in Asia acceptis a L. Scipione copiis,& exercitu lustrato,cotra Gallograecos bellu gessit, es'; superatis reuertes,cii in aede Bellonae triumphu peterei,decem legati,qui cu eo missi fuerant, restitere: inter quos L uc Furius Purpurio. & L.

314쪽

AEmilius Paulus dicebant se legatos, Cn. Manlio datos, pacis scederisque cu Antiocho ineundi gratia. Manlium autem operam dein disse, ut eam pace turbaret,multosque nobiles viros in exercitu sua temeritate morti obiecisse .vicit tamen ,amicis atque cognatis suffragantibus, res sceliciter gestas, de exercitum integrii reportatum dicetibus. Triumphus igitur ei decretus .Hactenus Liuius. Manlius Proconsul ex Hispania reuertens,cum in aede Bellonae triumphum ob res bene gestas peteret exemplum obstabat, T ita comparatum more maioru erat, nequis qui exercitu non deportasset triumpharet,nisi perdomitam pacatamque prouinciam tradidisset successori: medius aute honos Manlio habitus est, ut ovans urbem intraret. Idem libro quinquagesimo. T. Manlius,iuris Pontificii peritus, iudex inter Maccdonas accusatores de filiu constitutus, audita causa ita pronuntiauit, Cum probatu sit Silanu filium meum pecuniam accepisse,ipsum republica de prole mea indignu iudico, protinusq; e conspectu meo abire iubeo. Silanus itaque dolore animi percitus, nocte proxima se suspedit: neque pater exequiis interfuit: sed dum funus duceretur, consulere se volentibus,sui copia fecit,vacuasque praebuit aures. Author Valerius de seueritate. Manlius item Torquatus alius, Ciceronis teporibus,vir doctus ex Rhodia disciplina Molonis,nec natura ad dicendu satis solutus neq; expeditus. Cui si

vita suppeditavisset, sublato ambitu cosul fact' esset. Plus facultatis habuit ad dicendu et voluntatis. Itaque studio huic no suffecit .Haec

ex Cicerone. Fuit praeter hos L. Manlius Torquatus, cui etsi non deerat inquit Ciceroὶ oratio,qua Graeci Politicen dicunt: erant in eo plurimae literae,nec eae vulgares,sed interiores quaedam de reconditae:summa verboru Sc gratatas,& elegantia: atque haec omnia vitae decorabat grauitas: me quidem admodu delectabat. Paedianus autede eodem , L .Torquatus qui P.Syllam patris copetitorem in consulatu accusauit,qua dc ipse Sylla & collega damnati sunt. Rursus eum accusauit, p in coniuratione Catilinae fuisset: defenditur a Cicerone,cuius extat oratio. L. Manlius pictor egregius,apud que quum Seruilius fortὶ coenaret, fili6sque suos deformes animaduerteret: Non similiter inquit Manli fingis de pingis . Ad quem Man hus, in tenebris inquit)fingo,in luce pingo.Author Macrobius. Mannus, filius fuit Teutonis dei,a quo Alemani dici gloriantur Mantinea, Arcadiae urbs, quam Epaminondas superatis secunda

pugna Lacedaemoniis illustrem reddidit, in qua de ipse diem obiit. Haec Strabo lib.8. Manlius,Melampi filius ex Iphianas a filia Proeti. Ex qua, teste Homero lib.Odys.s,Polyphideum de Clitum suscepit. . Diuitiam by Corale

315쪽

Manto, fuit Tiresiae vatis Thebani filia, quae post Thebanorum clades seruitutem prima sub Creonte: postea sub Theseo, qui post

patris interitum ad diuersa loca diffugiens, primum in Asia venit, ubi Clarii Apollinis templum condidit.Sed quum interim ex Tyberino Tusco rege Ocnus ei nat'esset, qui & Bianor deinde com minatus fuit:& ad oppidum ipsum Tusci quoque &Veneti collue rent,circundedit Ocnus oppidum muris,& in alia formam redegit. Quin a matre Mantua appellauit, dicente Virgilio lib.AEneid. io, Ille etiam patriis agmen ciet oenus ab oris, Fatidicae Mantus, &Tusci filius amnis, Qui muros,matusque dedit tibi Mantua nomen. Mantua,ciuitas in Venetia,condita ab Ocno,Mantus filio. Meversi virgilii praeallegatis notissima est. Est 3c Matua Ptolemaeo, Hispaniae oppidum,olimViseria,vulgo Madri. Mapalia, eadem & Magalia dicuntur.Virgilius, Miratur molem AEneas Magalia quondam. Vbi Servius, Mais gar lingua Punica villam significat:caeterum Magaria, siue Maga lia, Poeni casas agrestes, Sc fumorum persimiles sua lingua nominant, quae eaedem dc Mapalia dicuntur eidem Georg. 3,

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu

Prosequar, de raris habitata mapalia tectis Mapeta,Sarmatiae in Asia urbs,authore Ptolemaeo.vulo Copa. Maras,apud Beroen Syriae ciuitate ditissimus, humanus Ac officiosus in omnes tum ciues,lum hospites, ut scribit Erasmus. Marathon, Atticae campus est in quo Miltiades copias funditus deleuit,quae Datim ducem Persarum sequutae fuerant, non expectatis Lacedaemoniorum auxiliis, quae tardius ob plenilunium v nere. Hic etia ut poeticis fabulis traditur, Theseus Marathonium taurum mactauit.Author Strabo libro Plutarchus in Theseo.

id .hb.8. Metam. Me maxime Theseu

Mirata est Marathon Cretei sanguine Tauri. De hoc legito H rodotum lib.s,3c Pausaniam in Atticis. Marathusa,insula & oppidum Plinio. Marcella,nomen mulieris Romanae, quae quum a matre rogata esset,gauderetne se nupsisse, Ita valde,respondit, ut amplius nolim. Marcellus,nomenviri clarissimi Romani proprium, cuius gesta de a Plutarcho de ab aliis scripta sunt. Hic Gallorum ducem singu. Iari certamine fudit, spolia legit, Annibalem primus vinci docuit, Syracusas per tres annos expugnauit, quinquies consub Insidiis Annibalis deceptus, magnifice sepultus fuit.

316쪽

Marelylas, latro fuit insignis in sylva Dodonea, ut scribit Tot

testus.

Marcomani, Germaniae populi,de quibus Statius, Quae modb Marcomanos post horrida bella,vago sque Sauromatas. V ide Strabonem ii qui eos vocat Marcomanos Mardi,Asiae populi. Plinius cap .s. lib. 6, ad Heracleum Colchidis, Achaeos, Mardos, & Cercetas nominat: quanquam & apud Periis Mardi sunt,alii tamen ab his. Mardonius, Persa, quem Xerxes apud Salaminam victus cum exercitu reliquit ut reliquias belli foueret: ab Arimnino Spartiata saxo obrutus eae Author Plutarchus in Aristide. Mareotis inquit Seruius est pars AEgypti. Virgilius ti .a. Georg. Sunt Thasiae vites sunt & Mareotides albaer Pinguibus hae terris habiles,leuioribus illae. Mare rubrum linauit Pomponiusὶ dicitur,sive quia eius coloris est siue quia ibi Erytbras regnauit,tρυιραι Θαλεωσαν appellant,proia

cellosum, asperum, mare profundum, & magnorum animalium magis, quam caetera capax. Vide Poponit enarratorem Vadianu.

Margus, Asiae fluuius, quem Ptolemaeus libro 6arap. to,duobus montibus Seraphiis descendere tradit, de per Massagetes qui Margianis vicini sunt,ac Dorbicas in Oxum amnem deserti. Mariaba Straboni lib. is, metropolis Sabaeorum est. Mariandini, Bithyniae populi iuxta Pontum olim sub tyrannide Croesi regis, ut scribit Herodotus libro primo. Vide Strabonem

libro octavo. Mariandynum, regio in Asia sita est, Bithyniae contermina: ubi Hercules Cerberum canem tricipitem deuicit, quem serunt virus euomuisse,eamque regionem infecisse. Marianus, Ptolemaeo Hispaniae Baeticae mons,vu b Sterra Morma: saltus Castulonensis. Maridunum,Britanniae insulae urbs, ut scribit Ptolemaeus liba. p.3.vu b Germarden. Marii multi fuerunt, quorum unus septies scit consilHaec Servius enarrans illud Virgilii lib. Georg. M- Volscosque verutos

Extulit: haec Decios, Marios, magno sque Camillos. De Mariis

vide apud Volaterranum. Maronis,Germaniae ciuitas Ptolemaeo Ilica. ii. Vulge, Lune- burg. Marionis,altera Germaniae ciuitas Ptolemaeo aut reli.raea.

317쪽

Maris, Agathyrsorum fluuius in Istrum defluens,leste Herodo to lib. Marmarica,regio AEgypto & Libyae vicina, authore Ptolemaeo

lib. q. p. .hodie Barcha.

Marmaridae populi sunt Africae,AEgypto contermini,qui deusq; ad maiores Syrtes protenduntur. Author Plinius lib.s. Marpesus, mons est in paro insula, a quo Marpesiam cautem,id est lapidem Parium,dixit Virgilius AEneid.6,

Nec magis incoepto vultum sermone mouetur,

Quam si dura silex,aut itet Marpesia cautes. Haec Seruius. Mamissa fuit,teste Herodoto libro 9. Iliad.filia Eueni,dc speciosa

inter paucas nympha, uxorque Idae,omnium illius seculi virorum formosissimi, mater Cleopatrae pulcherrimae foeminae & amatis imae uxoris Meleagri.Et ut subdit idem Homerus,cum eadem raperetur ab Apolline,eius vir Idas arcu sagittisque sumptis, Apollinem inuadere non dubitauit. Qua,postquam rapta est,parentes Hal onem cognominauerunt:quod mater eam domi deflebat sortita

luctuosum ac sebile Halcyonis fatum. Mars,deus belli dictus,quia maribus in bello praesit,sive quM a

Sabinis acceptus est,apud quos Mamersvocaturis poetis Mavors, quM magna vertat,per epenthesim dicitur. Interdu pro bello ponitur. Liui',Αliqvadiu ibi Marte inceno, varia victoria pugnatu fuit.

Matii,populi in Italia no procul ab Urbe inter Pelignos & Samnites. De quibus Plinius lib. . p. ti,Simile & in Italia Matiorum

gente quos a Circes filio Oreos serui,& ideo inesse iis vim natura Iem eam. Et tamen omnibus hominibus contra serpentes inest venenum .Feruntque ictas saliua, ut feruentis aquae cotactum fugere. V ide eundem in prooemio libri as. Marsi item,sunt eodem nomine populi Scythiae in Ata,ut scribit Herodotus lib. . Marsyas, Peleus historicus,nutritus una cum Alexadro Magno: scripsit res Macedonteas libris decem a primo rege usque ad Alexandrum. De rebus Atticis libros duodecim. Marsyas Philippeus item historicus. MarsyasTabenus,qui scripsit de tranquillitate libros duodecim:fabulosa libris septem, & quaedam alia de patria sua.Author Suidas . Marsyas,Phryx tibicen qui tibiis a Minerua prim im inuentis, deinde abiectis, cum Apollane certauit,a quo victus Ae excoriatus est, ut est testis Ouidius lib.6.Fastorum, Prouocat & Phoebum, Phoebo superante pependit:. Caesa recesserunt a cute mebra sua. Est & Marsyas,Phrygiae flauius,ab huius nomine dictus, quM nympharum lachrymis Marsyam defientium crevisset,ut est apud Ouidium. v.iiii. Dissiliroo by Corale

318쪽

ia Martii, Catonis filia minor fuit. Quae quum quaereretur ab ea,

quur post amissum maritum denuo non nuberet. Respodit,se non inuenire virum qui se magis vellet,quam sua..uo dicto, ostendit diuitias magis in uxoribus eligi solere,quam pudicitiam. Martion Smyrnaeus, teste Plinio libro 28 .ca 3,qui de simplicibus affectibus scripsit, rumpi stolopendras marinas sputo tradit: item

rubetas aliasque ranas.

Marullus,tribunus plebis cum Flauio,coronas Caesaris dictatoris statuis detraxit, eosque qui primi Caesarem rege salutauerat,in viniacula duci iussit. Quaobre Caesar Marullu magistratu priuauit. Author Plutarchus in Caesare. Marullus ite poeta mimographus sub Antonino principe apud Sparti anu. Poponius ite Marullus grammaticus Romae profitebatur,sermonis Latini exactor molestissim' cum ex oratione Tyberium reprehendisset, astirmate Aeteio Capitone & esse illud Latinum,de si non esset,laturum certe, Ia inde metitur inquit Capito :tu enim Caesar ciuitate dare potes hominibus,

verbis non potes. Pugilem olim fuisse Asinius Gallus hoc in eum epigrammate ostendit, aut caput ad laeuam didicit.glossemata nobis Praecipit: os nullum, vel potius pugilis. Tranquillus: Masalia,Cretae fluuius, Ptolemaeo lib.3.cap. i7. ho8ie Mesauo. Masinissa, Numidarum rex in Africa primum populi Romani hostis capitalis fuit,deinde amicissimus esseetias, usque ad finem vitae perseuerauit. De quo multa Liuius de a.bello Punico lib. 7. Massa, Libyae fluuius Ptolemaeo,hodie Massata Massagetae,nobiles populi Scythiae Asiaticae orientem versus,iras Araxem,quorum studium est in sagittandi peritia incumbere:insestissimi sunt hospitibus, neque cu vicinis populis ulla seruare diutius amicitia possunt, neque fidem: frumenti ac vini usum prorsus ignorant, bibunt enim lac cum equoru admixto sanguine,ut Dion usius scribit. Meminit item multis Herodotus lib.s. & Strabo lib. ii. Malligetes,numero singulari dicitur. Lucanus lib.3, Longaque Sarmatici soluens ieiunia belli Massagetes quo fugit equo. Claudianus, Est qui cornipedes in pocula vulnerat audax Massagetes. Massagetae Solem pro deo venerantur,quib' optimugenus mortis videtur, si senio consecti in frusta scindatur,& cum ouillis carnibus edantur promiscuh: eos qui morbo moriuntur ut impios abiiciut,& dignos qui a seris deuoretur,ut ait Strabo lib.2. Massica,regio Baethicae Tartesiis adposita. Hanc Vitruvius Maxiam appellat. Disitirco by COOste

319쪽

Massicus inquit Seruius Capaniae mons est, vitibus plenus. Plinius cap.6.de vinis generosis lib. i ,Certant Massica aeque ex monte Gaurano, Puteolos, Baiasq; prospectatia. De quibus & Virgilius, - atqui non Massica Bacchi Munera,non illis epulae nocuere repostae. Horatius item in Odis,

Est qui nec veteris pocula Massici,

Nec partem solido demere de die Spernit. dec. Massilia alliae Narbonensis urbs aliquando fama rerum gestarum,abundantia opum viriumque & doctrinarum gloria florentissima,quae a Cicerone lil, a. de ossiciis multis verbis laudatur: tum etiam in oratione pro Flacco ait, Neque vero te Massilia praetereo, quae L placeum militem quaestorem cognouisti: cuius ego ciuitatis disciplinam atque grauitatem non solum Graeciae, sed haud scio an cunctis gentibus anteponenda iure dicam.Quae tam procul a Graecorum omnium regionibus,disciplinis,linguisque diuisa, esi in vltimis terris cincta Gallorum getibus, Barbariae fructibus alluatur: sio optimatum consilio gubematur,ut omnes eius instituta lauda re facilius possint,quam aemuIari. De huius origine Iustinus, q3 libro multa. Α Phoeensibus Asiaticis conditam me constat,qui rectius a Phocea illa sua Phocaenses dicerentur teste Hermolao. Ammianus lib. 1s,A Phocide linquit) Α siaticus populus, Harpali incle

mentiam vitans Cyri regis praefecti, Italia nauigio petit cuius pars in Lucania Veliam,alia condidit in Viennensi Massiliam .Quae verba ex libro decimo noctium Atticarum Gellii mutuatus est. De urbis huius veteribus institutis multa libro se do valerius. Inclytam fuisse clarissimo gymnasio in Agricolae vita Tacitus testatur, eum socerum scribit Agricolam statim paruulum sedem ac magistram studiorum Massiliam habuisse, locum Graeca comitate &prouinciali parsimonia mixtum ac bene compositum. Lege Strabonem lib. . Massilia vulgo hodie Marseille. Massyla inquit Seruius mediterranea est pars Mauritaniae,unde haud loge sunt horti Hesperidu & mos Atlas. Virgilius φ.AEneid. Hine mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos,epulasque draconi, Quae dabat, & sacros seruabat in arbore ramos. Et Massyli, eius regionis populi. De quibus idem 4. AEneid.

Massylique ruunt equites,& Mora canum vis.

Matrona,fluuius Galliae ortus in finib' Lingonu,& Celtas a MI-gis separans .cuius multa descributur apud Caesare. Vulgo Marnh. Matuta ab Homero pro Aurora ponitur: unde, Prisciano teste, matutinus derivatur. Servius, Ino in matrem Matutam versa est,

320쪽

quae Graech dicitur Leucothea.Vide I N O. Mavors inquit Seruiuslperepenthesim Mars dicitum ut navita, pro nauta: Induperator,pro imperator.Ouidius, Sic eoru,sic posita dixit mihi casside Mavors. Dictus est porro Mavors,qubd magna verteret. Author Cicero de natura deorum. Mauri,populi sunt qui Mauritania Africae regionem occidentale versus Gaditanu fretum incolunt. Eos fuisse Indos,& Hercule dueecum innumera aliarum gentium multitudine, in haec loca pervenisse multi crediderunt, ut Strabo libro ultimo scribit. Sallustius σαὶ in Iugurthino, Mauros de Numidas,reliquόsque qui mariti mam Africam cultiorem reddiderunt, Medos,Armenios, Persas, &Phoenices fuisse indicat. Hi Romanis,bellis Punicis maxim autem rebus contra Iurgurtham gestis innotuerunt. Vide Strabonem libro ultimo.

Mauritania, Maurorum regio in Africa, estque in ultimo Africae Hispaniam versus, qua separatur Gaditano freto. Mausolus fuit, ut Marcus Cicero ait,rex terrae Cariae: ut quidam Graecarum historiarum scriptores dicunt, prouinciae Graecae praefectus, quem sinτ ν Graeci vocant. Is Mausolus ubi fato perfunctus est,flc inter Iamenta de manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemita luctu atque desyderio mariti flagrans, ossa, cineremque eius mista Moribus, contusaque in pulueris faciem, aquae indidit,ebibitque: multaque alia violenti amoris indicia seeisse dicitur. Molita quoque est ingenti impetu operis,conseruandae mari. ei memoriae causa sepulchrum illud memoratissimum,dignatumque memorari inter septem omnium terrarum spectacula. Hacteis nus Gellius cap. i8.lib. io. De Mausoleo lege Plinium cap.I. lib.peianultimi, & Herodotum lib. I. Mazaca, ciuitas est Cappadociae, teste Plinio libro a.cap. ies, sub monte Argeo, quae nunc Caesarea. Inde Mazarae populi, eidem

Mazeras, fluuius,in ora maris Hyrcani. vide Plinium libro g.

Mazeres,Cyri regis miles apud Herodotum. - Μ EMearus,fluuius est Hispaniae in ora Asturum,ut est apud Pomponium Melam lib.3. Meeistus, fuit ex sociis Aiacis Telamonii, ut scribit Homerus

lib. Iliados I . Me enas, equestris ordinis Hetruriae regibus ortus, Horatio &Propertio authoribus .Propertius lib.3.ad Me enatem, Diuili co by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION