Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Me enas eques Hetrusco de sanguine regum Intra fortunam qui cppis esse tua. Horatius lib. I. Carminum, Mecoenas atavis edite regibus. Aretini suum faciunt. Amicum insuper Caesaris Augusti vel praecipuum,& poetarum ea tempestate amantissimum omnes satentur. Delicatum praeterea, non solii cultu ac moribus,sed etiam stylo comemorant: quare eum Augustus Malacinum vocabat,exagitabatque frequenter ut Cacozelum, te

ste Tranquillo. Mecyberna, Macedoniae oppidumr & Mecybemeus sinus eidem oppido adiacens. Vide Plinium lib. .cap. C. Meda,urbs est Thessaliae. Perottus. Medea,filia AEtae regis Colchom,ex Hypsea iuge, quae Iasone secuta .a quo postea ob Creusa, Creontis filia, abdicata fuit: ex quo furiis agitata, fi Ilos,quos ex Iasone susceperat,interfecit:atq; Atheia mas aduolas, AEgeo regi annoso nupsit,ex quo filiu nomine Medususcepit a quo postea Media regio dicta est. Vide Iustinum lib. a. Medescastra,filia Priami notha,ut scribit Homerus. Media,regio in Asia, termina Assyriae & Persae,atq; mari Hyrcano: sic cognominata a Medo Medeae filio,vt Iustinus author est.

Mediolanium, Ptolemaeo, Britanniae urbs: vulgo Manchester. Item Mediolanium eidem,Germaniae urbs. Hodie Monesterium, vulgo Munster. Mediolanium aliud, Xantonum urbs authore eodem. V ulgo Xaintes.

Mediolanum, Insubrium metropolis in Italia non procul ab Alpibus. Vide Plinium libH. p. 8. βMediolam, Ptolemaeo lib.r.cap.6, Hispaniae urbs. Vulgo Medina caeli.

Medioxumi,dii minores antiquis dicti sunt. Plautus in Cistellaria, ita medii deaeque superi atque inferi S Medioxumi. Idem deos vocat Patellarios, qui patellis & basis sacrificio accommodatis pa

cabantur.

Media,unus ex Centauris .Perottus

Medon, nothus fuit Oilei, ex matre Rhena, teste Homero Iibto a. Iliados. Medua,portus,Plinio lib. .cap.s. Inde Meduacus, Venetoru fluuius,qui nunc vulgo Brenta dicitur. Na ostia Padi Plinius lib. 3. p. Is,describens,ait, Proximum portu facit Brondulu, sicut Edronem

Meduaci duo de Fossa Clodia. Strabo libro quinto scribit Medua- cum vocari & portum & fluuium. Ibidem, Supra venetos Carianorum te Meduacorum fuisse gentem tradit. Vide Plinium in initio primi voluminis.

322쪽

Medullina, virgo Romana ab ebrio patre in tenebris violata: ut stupri aut rem agnosceret,digito eius annutu detraxit. Vbi ex pignore patrem esse comperit,eundem ad aram gladio confodit. Author Plutarchus in Parallelis. Medusa filia fuit Phorci, de qua vide in dictione PEGAsus. Mega,id est magnum,promontorium Mauritaniae Caesariensis, inquit Ptolemaeus. Vulgo One,sive Oue. Megabyzi,sive Megalobyzi, dicebatur Ephesiae Dianae sacerdotes,quos Eunuchos esse oportesat: unde de pro imbellibus ac mollibus poni eonsueuerunt, quales sunt spadones. Quintil. libro pri mo, Artifices clarissimi quum corpora quam speciosissime pingendo fingendove effingere cuperent,nunquam tamen in hunc ceciderunt errorem, ut Bagoum, aut MegabyZum aliquem in exemplum

operis adsumerent sibi, sed Doryphorum illum aptum vel militiae vel palaestrae,aliorum quoque iuuenum bellicorum, dc athletarum

corpora decorare existimarunt.

Megaera,vna est ε tribus Furiis.De qua Virgilius u.ΑEneid. Dicuntur geminae pestes,cognomine dirae, Quas & Tartaream nox intempesta Megaeram V no eodetmque tulit partu. Et alibi=uriali a sede Megaera Megalesia, Ludi fuerunt in honore Magnae matris deum celebrati. De quibus Liuius de bello Macedonico, I unius Brutus aedem Magnae matris deum in palatio dedicauit: & ludos ob eam dedica tionem factos,Megalesia appellauit. Megara,vrbs iuxta Isthmum Corinthiacum, media inter Pel ponnesum, Atticam,& Boeotiam. dicta a Megareo Apollinis filio. Huius meminit Cicero lib. .epistolarum. Patria fuit Euclidis geometrae. Fuit de Megara,Creontis regis filia,& uxor Herculis, quam furens interemit,ut scribit Seneca in Hercule furente.

Megaris, Megaridis, regio est in Achaia,ὲ qua bulbi Megarici

quos celebrat Cato.Columella lib.io, Ia Megaris veniat genitalia semina bulbi. Vide Pliniu lib. .ca. . Meges,unus fuit ex Graecorum principibus qui ad Troiam profecti sunt. Melamphilum, Plinio lib.s.cap.3t,insulae nomen in Asia. Melampus Melampodis, fuit teste Homero lib. ysseae is. filius mythaonis ex patria Argo.Statius lis. Thebaidos,

- Amythaone cretus

Iam tentor, sed mente virens phoeiaque Melampus Associat. Dicitur etiam fuisse medicus illustris,& filias Proeti sanauisse helleboro. Quod tetigisse videtur Virgilius φ. Georg. cum Duiliaco by CO Ie

323쪽

de medicinis pro saeua peste loqueretur, Quaesitἁque nocent artes: cessere magistri

Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus

Melanaea, Plinio lib. .cap.6, oppidum in Arcadia. Mesanes,vel Nigri,montes iuxta deserta Arabiae, Ptolemaeo lib. c. p. IT. Hodie Mons Sinai,mos S.Catharinae: Sur desertum hi braeis, a Mauris Turdicitur. Melanthia,teste Aristarcho in io. ysseae Homeri,filia fuit Deucalionis ex Pyrrha. Melanthius, nomen est viri Troiani proprium,quem Eurypilus in bello Τroiano interemit, ut scribit Homerus. Alius eiusdem nominis pastor est apud Theocritum. Alius item pietor fuit cura pingendi praecipuus. Author Quintilianus. Melas,multorum fluuioru nomen est. Nam unum esse in Mygdonia ostendere videtur Ouidius lib. Metamor. a Mygdoniusque Melas. Alium esse eiusde nominis in minori Asia,& Smyrnam circumeuntem Solinus scribit. Alium nauigabilem esse in Cilicia,

& ipsius terminu, id est qui Ciliciam a Pamphylia diuidat, scripsit

Plinius lib.s. Alium ite in Thracia, ut in eodem libro idem Plinius cofirmat. Αlisi praeterea esse dixit ipse Plinius lib.a. in Me tia, qui a Pamasso profluens, Mineruae sacer dicitur a poetis,quia ripae eius olivis sint resertae.De quo meminit Herodotus lib. . Aliuesse in Sicilia ostendere videtur Ouidius Fastorum lib. quum de fuminibus, & de locis Siciliae, quae peragrauerat, Ceres loquenti

ait,Sacratumque Melan pascua laeta boum.

Meleagre,vel Meleagrus, fuit Oenei regis Calydoniae filius. De quo vide apud Ovidium liba. Metamor. Meleagraea, lydon urbs dicitur, quoniam Meleager in ea im

perauit. Perottus.

Meles, Meletis,ph nio lib.f. p.r',fluuius prope Smyrnam.

Melesynes, nomen proprium fuit Homeri poetae, qui propter caecitatem Homerus est v latus,ut supra scripsimus. Meletius,praesul fuit in AEgypto Arrianae sectae,ut scriptum est in historia tripartita. Meliboea, urbs est litoralis Magnesiae, propinqua Thessaliae, ut testis est Herodotus libro f. Fuit etiam patria Philoctetae,dicente Lucano lib. 6,-pretioque nefandae

Lampados,Herculeis sortis Meliboez pharetris. Meliboeus,pastoris nomen apud Theocritum & Virgilium . . Melicem, filius Athamantis & Inus, cum quo mater quum vi

324쪽

E. 48 Mderet Athamanta, regem Thebarum maritum furentem, in mare se praecipitem dedit:& postquam in numina sunt commutati, GraecE Leucothea de Palaemon sunt appellati. Latine Portunus, de mater Matuta. Author Seruius apud Virgilium Ineorg. Votaque seruati soluent in littore nautae Glauco,& Panopeae, S: Inoo Melicertae. Meligene Ptolemaeo lib. 2.cap. i , Melitula Polybio dicitur,quam nos Meliten insulam vocamus. Melizandrus Milesius Lapitharum 3e Cetaurorum bellum scripsit,ut est author AElianus de varia historia. Melissus, fuit rex Cretensis antiquissimus,qui,ut scribit Lactantius institutionum libro primo , primus diis sacrificauit, habuitque filias Amaltheam de Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle aluerunt, unde Melissa apes dicta fuit :& Amal-ahea caprae eiusdem nomen accepit. Fuit item Melissus grammaticus muneri datus Meccenati, ac manumissus ab eo . Author T ranquillus. Melissus praeterea Samius,Parmenidis audito philosophus ciuibus suis charus, quibus praecepta plura dedit, Rempublicam administra ust, classique in bello praefuit, vi resert Apol

Melita, insula est miris Siculi, haud longὲ a Sicilia, periculo. se tamen disinncta mari:de qua Plinius libro s. Ab hac Melita canes nobiles aliquando dicti Straboni libro sexto, quibus adagium natum, Melitaeus catulus, de re homine se ad solam voluptatem comparato . I n qua insula fuit oppidum eiusdem nominis, a quo non lono in promontorio fanum fuit Iunonis celeberrimum. De Melitensibus scribit Cicero in Verre actae . Dicunt legati Melitenses publich spoliatum templum esse Iunoniar nihil illum in religiosissimo fano reliquisse: quem in Ioeum classes hostium saepe actasserint, ubi piratae ferὶ quotannis hyemare solebant: quod neque praedo violarit antea, neque hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse, ut nihil omnino sit relictum. Hactenus Cicero. Idem actione 7, Melitensem rosam commendat, Pulvinus,inquit, erat Melitensi rosa fartus. Melo, fluuii nomen, qui & Nilus Ae Gehon appellatus est. Melobosis, nympha Oceani de Tethyos filia , teste Hesiodo in Theogonia. Mel ibus, Germaniae urbs apud Ptolemaeum lib.2.cap. I . vulso Choburgh.

Meloessa, Insula ex Syrenis una, non tam a pomorum, quam a pecorum abundantia dicta. Vide Plinium lib. 3. cap. io, Disiligod by Coos Ie

325쪽

Melos,insula Inter Cycladas Pomponio numeratur lib.r. Melpomene,una Musarum,ut videre licet infra in dictione M v-

Maenius C O S.Rom.anno ab urbe condita C C C C x x x deui ctis nauali praelio priscis Latinis ac Antiatibus, eorum rostra naiauium aerata in foro posuit, appellarique sorum rostra coepit. Author Liuius libro octavo. Vide Plinium lib. 34. p.s. Memnon,teste Homero, Tithoni filius, fratris Laomedontis rogis Troiani. Hic cum ad Troiam multos Graecos in bello occidisset, tandem a Thessalis per insidias interficitur. Lege Strabonem lib. is .ubi de eius sepultura fit mentio. Memphis, AEgypti urbs, quam Ogelous rex AEgypti, condidit ambitus stadiorum centum dc quinquaginta, urbem omnium AEgypti praeclarissimam opportuniori totius eius orae loco, ubi Nilus in plures scissus partes emcit formam Deltae: quo fit, ut tanquam in Nili claustro posita aditum praebeat, prohibeatque ad superiora loca nauigantibus: &ad cohibendam aquarum inundationem versus Notum aggeres ingentes opposuit:& a partibus caeteris undique effossus est lacus ingens ac profundus qui urbem efficit munitissimam. V nde & posteri reges serὶ omnes relictis Thebis, eam sibi regiam delegerunt,ut scribit Diodorus Siculus lib. i. Hodie Al-Gyrum vulgo vocant. De hac etiam Martialis, Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis. Memphis Ptolemaeo lib. . p.r, in finibus Arabis ciuitas, quae Nophel Se Mi-gdol Hebraeis:Hodie Mester. Mem pricus, rex Britanniae, qui fratrem Malym exuit vita, ut

eo mortuo regnaret.Author V olaterranus.

Mena apud Romanos fuit dea quae menstruis fluoribus praeesse putabatur. Quo etiam nomine dictus est piscis quidam breuis, qui hyeme candidus, aestate nigrior fit. Cicero de Finib. bonorum

Ee malorum, Qui voluptatem contemnunt,eis licet dicere, se accipenserem menae anteponere. Martialis, Et caudam cibit, breuesque menas. Hunc piscem etiam alerem

dici posse quidam putauerunt. Nonnulli tamen hoc nomen cum diphthongo scribi debere praeceperunt. Menaechmus, philosophus Platonicus, Proconnesius, seripsit libros tres in libros Platonis de Republica. Menaechmus item Si cyonicus historicus scripsit historiam Alexandri Magni. Meminie utriusque Suidas. Menalcas,pastoris nomen apud Virgilium in Eclogis. Menalippe,fuit Antiopes Amazonu reginae sorordiaec ab Hercur

326쪽

rori restitueret, accepit pretium,arma resinae & baltheud Nam haec

3uoque ex eo bello reportare fuerat iussus ab Aris eo. Illius etiam uuenalis meminit in Satyra 8, Syrma vel Antigones,seu persona Menalippes. Menalippides,poeta Melius genere,scripsit Dithyrambicoru plures libros, & poemata epita,& epigrammata, & elegos. Huius ex filia nepos Menalippides iunior,ite poeta scripsit Lyriea & Dithyrabica. Vixit, mortuusque est apud Perdica rege Macedoniae. Suida s. Menalippus, linquit Seruius in bello Thebano Tydeum interfecit, qui sic apud Statium vociferatur,

-caput ὁ mihi siquis Adportet Menalippe tuum. Fuit & Menalippus Troianus, qui

quod virtute praestaretia Priamo filii Ioco fertur adamatus. Menander, Atheniensis comicus nouat comoediae, strabus fuit, mente acutus,amore in mulieres insanus:scripsit fabulas L X X X, dc epistolam unam ad Ptolemaeum regem,aliaque nonnulla soluta oratione.Haec Suidas. Quintilianus aute de eo sic, Menander inquit meo iudicio diligenter lectus,ad cuncta quae praecipimus efficienda sufficit. Ita omnem imaginem in vita expressit, tanta in eo inueniendi copia,& eloquendi facultas,ita est omnibus rebus, personis,affectibus accommodatus, ut omnibus eiusdem operis aut ribus tenebras obduxerit.Hactenus Quintilianus. Menader item Laodiceus, sophista,scripsit commentarios in artem Hermogenis,& in praeexercitamenta Minutiani.Suidas. Menander alius Simoni Mago successit, non solum eius referens impietatem, sed longE superans maioribus portentis efferebatur,sese seruatorem dictitans ex Olympo ad hominum salutem demissum, docensque nullo pacto angelos ab hominibus vinci,aut cogi posse, quam artis magicae disciplina & baptismo ab eo traditis. ex quibus immortalitas humano generi proueniat.Omnia ex libris I renaei. Meminit ite

huius I ustinus & Eusebius lib. s. Menapii, populi iuxta Rhenum fluuium in Gallia: Iuliacenses

vulgo dicuntur. Hodie Cliuiensi duci parent. Menaria, Insula est Plinio lib.3.cap.s .contra Magonem: sic dicta a piscium multitudine,qui menae dicuntur. Menus,vir fuit inter Samnites natus, qui mirε solitudinem amabat, in qua nequid per otium perperam faceret, apes curabat. Mendescum, Plinio,vnum est ex Nili ostiis. Menecheus, oraculo edito largitus est patriae suum sanguinem.

Author Cicero in Tuscul.quaest.circa finem primi libri. Diuiti cu by Coos l

327쪽

MEMenecrates, Suracusanus mediciis, nulla dicitur accepisse mercedem medendo.Curabat in primis sacrum morbum,tantum hae mercede contentus, ut liberati se ipsius esse seruos faterentur:se ve-o Ioue appellabat. Alter Menacrates,comicus poeta fuit,ut scribit Suidas. De superiore scribit AElianus de varia historia. Menedemus, nobilis inter Socraticos philosophus, Phaedri discipulus, pauperis architecti filius, decessit annos natus LXXIIII. ut est author Diogenes Laertius. Menedemus item, ampsacenus Cynaeus, in tam prodigiosam venerat superstitione, ut sumpto habitu furiae prodiret, dictitas se exploratorem ex inferis venisse e laturum daemonibus mortaliu peccata. Pullatus ambulabat cum

tunica talari adstricta baltheo puniceo, Arcadicum pileum gestabat,cothumos tragicos, virgam in manu .Author Laertius.

Menelaus, filius Atrei, frater Agamemnonis, rex Spartae ciuitatis,& maritus Helenae,quam rapuit ei Paris. Menephron, viri proprium qui cum matre concubuit, authoreouidio lib.7. Metamor. Dextera Cyllene est:in qua cum matre Menephron

Concubiturus erat saeuarum more ferarum.

Menes,leste Herodoto, primus omnium hominum in AEgypto regnauit, sub quo tota AEgyptus praeter Thebaicam plagam palustris fuit. Menesthius fuit Arithoi 3e Philomedusae filius, ex Arna ciuitare,quem Paris in bello Troiano occidit, teste Homero in initio li . bri 6. Iliados.

Menestho, nomen nymphae, a memorando dicta: unde Menestheus, Diomedis auriga. Alius fuit Athenarum dux, Thesei S: Phaedrae filius,ac frater Demophontis. Meninx, Insula est,teste Plinio lib.s.cap. ,circa Africam clarissima ongitudine X X X V M passuum,latitudine X X v, ab Eratosthene Lotophagitis appellata. Menippus Phoenix,philosophus Cynicus,nihil memoria dignuedidit:porro ipse,liberique eius ridendi. Cumque habendi cupidissimus esset, bonis amisiis laqueo vitam finiuit. Author Diogenes Laertius. Menippus poeta comicus fuit, authore Suida. Menippus item alius Stratonicensis, in tota Asa disertissimus,praeceptor Ciceronis,ut ipse in Bruto testatur: Post a me linquit Asia tota peragrata est, cum summis quidem oratoribus, quibuscum eXercebar ipse lubentibus: quorum erat princeps Menippus Stratonicensis, meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus: etsi nihil habere molestiarum, nec ineptiarum, Atticorum est,hic ora

328쪽

Etor in illis numerari recth potest .Hactenus Cicero in Bruto. Alium praeterea eius nominis Macrobius adducit Menippum, quem philosophum & seruunt fuisse tradit scripsisseque libros,quos in satyris Marcus V arro imitatur, quas Menippeas nominauit: alii ve- ὰ, Cynicas. Vide apud Macrobium. Menius, Lycaonis filius,qui cum patre in lupum verso, & domo conflagrante Iouem detestaretur, ab eodem fulmine percussus est. Ouidius in Ibin, Ut serus ΑΕolides,ut sanguine natus eodem Quo genita est,tiquidis quae caret Arctos aquis. Mentaria,Ptolemaeo libro secundo, cap. Hispaniae uria: vu o

Marcia.

Menoetius, teste Homero, Actoris suit filius, & Patrocli pater, a quo Menoetiades dictus est.Ouidius prima Heroidum epistola, Mue Menoetiadem falsis cecidisse sub armis.

Menoles,dictus est Dionysius, quod Latine totum furentem significat. Cui Bacchae Orgia celebrabant,& crudas carnes comedentes sacro furore initiatur, Euan Euan conclamantes. Quae vox adspirata,secundum exquisitam Hebraeorum linguam, foeminei sexus serpentem significat .Scribitur & cum ae diphthongo. Menophilus,Eunuchus fuit, cui Mithridates a Pompeio victus filiam seruandam dedit in arce quadam, quam cum Manlius Priscus obsedisset, defensoressique deditionem parantes Menophilus sentiret, gladium in viscera sua compegit, veritus ne captiua puel μIa raperetur & violaretur. Author Ammianus Marcellinus libro decimoseXt Meno adasermaniae urbs apud Ptolemaeum: hodie Egra,Eger. Menter se, Hispaniae urbs Ptolemaeor Vulgo Petraeta de la

serra

Mentisa, Hispaniae urbs Ptolemaeo. alio nomine Mentesar vulgo Iam. Mentor,fuit in vasis caelandis mirus artifex. de quo Plinius lib. ra, Mentori inquit quotidie testimonium perhibet Capitolinus I uppiter & Diana Epbesia.quibus fuere consecrata eius artis vasa. Quare ait Iuvenalis Satyra 8, Rarae sine Mentore mensae. Menus Bocatio,Germaniae fluuius est in quo HIurum aiunt piscem equos innantes deorsum trahere. Menu thias, insula Australis Ptolemaeo lib.f. cap.', ad AEthi piam. hodie Madagascar, siue insulam S. Georgii nominant, licet accolae sint Machometistae.

329쪽

are Tyrrheni cognominata fuit, ut antE s psimus. Et a Meonia Meonis patronymicum tamininum deducitur. Ouidius de arte, Meonis Assyrium tamina tinxit ebur. Et Meonides,masculiis num: ut est apud eundem, Aspice Meoniden a quo seu fonte perenni

Vatum Pieriis ora rigauit aquis. Mercurii quinque fuerunt, authore Cicerone libro 3. de natura deorum, Mercurius inquit unus Caelo patre,Die matre natus, ius obscoenius excitata natura traditur, quod aspectu Proserpinae commotus sit. Alter Valentis de Phoronidis filius,is qui sub terris habetur, idem Trophonius. Tertius Ioue tertio natus ex Maia, ex quo de Penelopa, Pana natum ferunt.Quartus Nilo patre,quem AEgvptii nefas habent nominare. Quintus quem colunt Phenea

pio praefuisse,atque AEgyptiis leges dc literas tradidisse. Hactenus

Cicero.

Meriones fuit, teste Homero lib.Iliados a, auriga Idomenei, de cum eo dux nauium quae venerant ad Troiam, ipsi Marti, ut ait, ipsiux Martis arburio comparandus. De quo Horatius in primo

Carminum, Quis Martem tunica tectum adamantina

Di DE scripserit: aut puluere Troico Nigrum Metionem, aut ope Palladis Tytidem superis parem Mero dictus est Nero,qubd impendio vinosor esset.

Meroe, praeclara insula,St earum, quas Nilus ambit, prope maxima . Nomen habet a Meroe Cambysis sorore: vel, ut Diodorus ait, matre ibi mortua cum ad AEthiopas ingressus esset. Authore Strabone. In ea eiusdem nominis grandis ciuitas est, cuius Herodotus meminit. De illa Lucanus lib. io, Ambitur nigris Meroe iseunda colonis,

Laeta comis hebent,dec. Illa regia est, Se metropolis AEthi pum. De qua multa Diodorus lib.primo: & Strabo lib. tr. ubi de AEthiopibus a Romanis victis mentio est. Merope Pleias, uxor Sisyphi. de qua infra in dictione PLEIADE s. Est item insulae nomen Plinio libro quinto capite trigesi

Meros, mons I ndiae: sub cuius radicibus Nisa ciuitas est mnstituta. Mesa, fluuius notus per Leodium fluens, de per Brabantiam ac Geldriam: vulgo tamen Mosa dicitur, de coniungit se cum Rhe-

330쪽

no. Est & Mesa, pars in domo apum. Vitruvius Latine dici Me

dianam author est.

Mesapia, Apulia,a Mesapo rege sic appellata.Strabo lib. 9 Mesapus, Neptuni filius linquit Seruius per mare ad Italiam venit. Unde Neptuni dictus est filius, quem in uulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. Ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, quia aquarum deus est.Ab hoc En nius dicit se originem ducere.Hactenus Seruius enarrans illud Vir

At Mesapus equum domitor Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam,nec sternere ferro. Mesia, prouincia quae Pannoniae iungitur,ad Pontum usque cum Danubio decurrens. Suet.de Tiberio,Armeniam a Parthis occupa ri,Mesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis vastari neglexit. Mesia item Pomponio lib. . palus est. Me medes, penultima producta, poeta Adriano principi charissimus,seripsit in laudem Antinoi liberti sui .Author Suidas. Meton, astrologus ex his unus qui Atheniesibus adscriptus fuit, nauigaturis in expeditionem Siciliae,onus detrectare cupiens,lem pestatem futura praedixit. Cumque propterea minime proficeret, simulauit insaniam, atque hoc modo missionem impetrauit: sceliciusque hoc illi contigit, quam V lyss, cuius ficta insania a Palamede detecta de accusata fuit. Author AElianus de varia historia. Mesopotamia,Asiae regio,inter Tigrim de Euphratem.Unde nomen sortita,ut est notum cum ex aliis, tum ex Philostrato lib. primo de vita Apollonii. Tacitus lib.f. ubi de Ornospade Partho,Mox inquit)repetita amicitia regis,multo apud eum honore,praefectus campis,qui Euphrate de Tigre inclytis amnibus circunflui Mes

potamiae nomen acceperunt.

Messala,dictus est Valerius Coruinus, quia Messanam in Sicilia

vicit,& urbis captae in se transsato nomine, Messana primo appellatus est, paulatisque vulgo permutante literas, Messala dictus est.

V nde & Messalarum familia Romae florentissima,ex qua Messala

Coruinus orator nobilis ortum habuit.

Messalina,Claudii Tiberii imperatoris quinti uxor,indomitae libidinis spemina,vi scribit Sextus Aurelius. Meminit huius de Iuuenalis Satyra s. Messana, ciuitas est Siciliae, propinqua Peloro monti, ut scribit Plinius libro 3. Clarissima autem est ex Punicis 3e Atticis bellis, ante Zancle vocata. Fuit haec ciuitas causa primi belli P unici, ut scribit Florus lib.a. Disitirco by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION