Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ma, Cumana, nomine AmaIthaea, quae ab aliis Demophile vel Erophile nominatur. Hanc fuisse affirmat, quae dicitur nouem libros ad regem Tarquinium Priscu attulisse,ac pro eis trecentos philippeos postulasse:regemque aspernatum pretii magnitudinem,& derisisse mulieris insania:illam in conisectu regis tres combussisse,ac pro reliquis idem pretiu postulasse:Tarquinium multo magis mulierem insanire putasse:quae denuo tribus aliis

exustis,cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem,ae residuos trecentis aureis emisse:quom postea numerus sit auctus,Capitolio resecto: quod ex omnibus ciuitatibus di Italicis de Graecis,& praecipue Erythraeis,coacti, allati que sunt Romam, cuiuscunque Sibyllae nomine fuerunt. Octaua,Hellespotica magro Troiano nata,vico Marinesso,circa oppidu Gerythium: quam scribit Heraclides Ponticus,Solonis& Cyri fuisse teporibus.Nona, Phrygia:quaevaticinata est Ancyrae.Decima,quae Tyburs siue Tyburtina dicta est, nomine Albunea: quae Tyburi videa colitur,iuxta ripam Anienis: cuius in gurgite simulacrum eius inuentum fuisti dicitur,tenes in manu librum: cuius sacra Senatus in Capitolium transtularit.Harum omniu Sibyllarum earmina δe feruntur 3c habentur,praeterquam Cumaeae: ius libri a Romanis occulsitur,nec eos abullo nisi a Quindecimviris

inspici fas est. Et sunt singularum singuli libri:qui,quia Sibyllae

nomine inscribuntur,unius esse creduntur: suntque cofusi, nec

discerni,ac suum cuique assignari potest, praeter Erythraeae, quae& nomen suum carmini verum inseruit, Sc Erythrara se nominatum iri praelocuta est,cum esset orta Babyloniae. Omnes igitur hae Sibyllae unu Deu praedicant, maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter caeteras ac nobilior habetur: siquide Fenestella diligetissimus scriptor,de Quindecimviris dicens, ait, Restituto Capitolio retuliti ad Senatum C.Curionem eos.ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae coquisita Romam deportaret.Itaque missos esse P.Gabiniu, M. acilium, L.Valeriu, qui descriptos a priuatis versus circa mille Romam

deportarunt.

Sicambri,Germaniae populi, finitimi Menapiis, ad utranque regni ripam,quorum meminit strabo lib. . Sicani inquit Seruius secundum nonnullos, populi sunt Hispaniae a fluuio Sicori dicti. Lucanus, Hesperios inter Sicoris non vItimus amnis. Hi, duce Siculb,

venerunt ad Italiam , dc eam tenuerunt exclusis Aboriginibus.

Mox ipsi pulsi ab illis quos ante pepulerant, insulam vicinam

472쪽

si s Italiae occupauerunt: dc eam Sicaniam a gentis nomine. Siciliam vero a ducis nomine dixerunt: quanquam Thucydides dieat de Sicilia Italum regem venisse, de ab eo esse Italiam appellatam .Haee Seruius illud Virgilii enarrans lib.Mneid.8, Tunc manus Ausoniae, & gentes venere Sicanae. De hac vide infra in dictione sICILIA.Sichaeus, Didonis maritus,qui 3c Sichartas dictus est,teste Seruio apud Virgilium Iib.Mneid.t, Huic coniunx Sichaeus erat ditissimus agri Phoenium,& magno miserae dilectus amore: Cui pater intactam dederat,primssque iugarat

Sicilia quod Ouidius libro Ir.Metamor.& Claudianus de raptu Proserp.lib.I.confirmat,arinacria quondam Italiae pars una fuit. Et Plinius libro tertio eap.8,SiciIta quondam agro Brutio cohaerens, mox interfuso mari auulsa est. Nam Siciliam Italiae, Cyprum Syriae, Euboea Boeotiae, Euboeae Atalantem 3c Macrim,dcc.creditum est, ut idem Plinius cap.88. liba annotauit. Sicania dicta est haec insula a Sicano rege,qui, ut Solinus de Capella scribunt, cum Iberica manu in eandem terram ante bella Troiana peruenit: dehinc Siculus, Neptuni filius, a quo nomen commutatuminam Trinacria dicta, quod tribus promontoriis triangula est. Ouidius Itb. Pastorum 4, Terra tribus scopulis vallum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen iaepta loci. Et Silius libro tertio, Huc ΑEtnaea cohors Triquetris quam miseratoris Rex Arethusa tuus. Elegantissima est huius insulae descriptio apud Claudianum libro de raptu Proserpinae primo. Meminit dc Lucretius libro primo. Silius Italacus lib. 34. Inter historicos Diodorus silib. ig.Polybius libro belli Punici i. Locorum vero Siciliae freques est apud Ciceronem in Verrinis, Thucydidem Iibή.mentio. Alias ex professo Dionysius. Strabo li. Plinius liδ. .itac multa ad eius imitationem Iulius Solinus. Sicinius dentatus,strenuus bellator,qui ob ingetatem sortitudinem Achilles Romanus appellatus eras pugnasse dicitur centum dc viginti praeliis . Cicatricem auersam nullam, aduersas quadragintaquinque tulisse sertur. Coronis aureis octo donatus est. Triumphauit cum imperatoribus suis triumphos nouem.De hoc vide Plinium libro septimo capite 38. item libro Diqiti Corale

473쪽

22.capite quinto.

Siculum mare, catio,ambit Siciliam, a qua ita denominatur. Ab occasu Sardum habet, ab Aquilone Iustum, ab Oriente Ionium, a Meridie Africum. Hoc mare, teste Strabone lib. r.eadem cum Oceani aestuariis pati dicitur. Quolibet enim die, ac nocte bis fluxum alternat, sicuti di oceanus bis inundat,totiesque recidit. Si nus, insula est quam Plinius libro .m.1a, inter Sporadas

numerativi etiam adnotauit Vadianus.

Sicyon, urbs vetus Achaiae, a qua Sicyonii:quorum vetustissimus rex AEgialeus terram illic late tenuit,ut Pausanias in Corinthiacis refert.In Sicyone spectatissima quondam occasionis imago extitit, auctoris Lysippi, cuius erudita est apud Politianum in miscellaneis explicatio. Regiuncula & ipsa Sicyonia dicta. E Sicyone Aratus ille fuit, cuius meminit in catalogo praestantium virorum Plutarchus. Iuxta Sicyonem Asopus fluit, olea lauroque virens.

Sida, Pamphiliaeurbs est, ut scribit Pomponius Mela libro iandescriptione Pamphiliae. Sidon, Phoeniciae inquit Mela opulenta, antequam a Persis caperetur, maritimaru urbium maxima. De Sidoniis & Tyriis scribit Iustinus lib.i8.

Sidrona, Ptolemaeo libat . cap.r7, Dalmatiae uria: aliis Stridona .vulgo Sdrigna: S.Hieronymi patria. Siga, ciuitas,Colonia Mauritaniae Caesariensis, authore PtoIemaeo lib η .cap a,Siphacis & Bochi regia:hodie vulgo Zersen. Sigarum, Troiae promontorium. Servius, Duo sunt cinquita Troiae promontoria, Rhoeteum & Sigatum,quod dictsi est propter Herculis taciturnitatem, qui proni bitus hospitio simulauit abscessum,& inde contra Troiam per silentium venit, quod dicitur πιέ. Hactenus Seruius enarras illud Virgilianu a. AEneid. Sigaea igni freta lata relucent. Signia, Plinio lib. sopast, mons est,in cuius radicibus sita est Apamia. Silarus vel SiIaris, Lucaniae amnis, cuium haec natura est, ut in eum non virgulta modo immersa, verum & solia lapidescant, alias salubris potus eius aquae.Plinius lib.2.cap.Ios. Silius item Italicus libro octavo, Nunc Silarus quos nutrit aquis,quos gurgite tradunt Duritiem lapidum mersis inolescere ramis. Hoc amne Luca-Diuiliaco by Coos e

474쪽

Silenus, Bacchi nutritius, vel paedagogus. De quo Virgilius Ecloga 6,-Chromis & Mnasylus in antro Silenum pueri somno videre iacentem. Silia, fluuius est: de quo Strabo libro decimoquinto, In regione motana,Siliam flumen esse, in quo nihil innatet, quanquam id Democritus no credat,qui multam Asiae partem peragrauit: sed nec id Aristoteles concedit: etsi aeres quidam sint adeo tenues, ut nulla in eis volatilia inueniantur. Silis, Plinio lib.3.cap .i8,fluuius est Vetaetiae ex motibus Taurisanis fluens. Silys vero cum y Graeco, nomen est, quo,Vt idetestatur,Scythae Tanaim fluuium appellant. Sillura, insula in Oceano Britannico,ut Solinus inquit, cuius

homines numos refutant. Dant res 3c accipiunt mutationibus.

Silphii, populi Libyci ab insula Plateae usque ad os Syrtium

protensi, teste Herodoto libhistoriarum quarto. Si michida, pastor, ponitur Theocrito in carmine Bucolico, quem enarratores ipsius Theocriti patrem dicunt fuisse. Simmias,philosophus Thebanus, scripsit dialogos x x iii, qui ordine a Diogene Laertio commemorantur. Simoetas, vir Troianus, sic dictus quod ad ripas Simoentis fluuii natus esset. Is aetate florens, necdum uxorem sortitus, ab Aiace Telamonio interfectus est, ut author est Homerus libro Iliados quarto. Simois, fluuius Troiae ex Ida monte profluens, qui tandem Xantho commisceturculus multa mentio est apudVirgilium

Simones plures. hoc nomen post Philippum Graecis. Latinis, Hebraeisque pariter commune. Ex his antiquissimum sane legimus Atheniensem ac philosophum Socratis discipulum fuisse,qui scripsit dialogos xxx xl D. Alius fuit qui scripsit de arte

Rhetorica. Alius medicus. Alius sculptor: quorum omnium author Diogenes Laertius. Simon Magnesius musicus egregius,qui &ipse superiorum musicorum more corrupto ,Simodiam introduxit, quemadmodum etiam Sc Lysis Lysiodiam Strabo libro decimoquarto. Simon Costantinopolitanus, Iudi magister,annos abhinc circiter ducentos composuit Graece Metaphrastas, id est sanctorum vitas, quae habentur in bibliotheca Vaticana Lx Hebraeisverb Simonem magum legimus, calut & authorem totius haereseos. De quo Eusebius lib.secundo alissime: δe Iustinus in apologia ad Antonium princi in hanc Diqiligoo by Corale

475쪽

sententiam scribit, simon quidam Samaritanus sub Claudio

principe, artibus magicis δέ ope daemonum subleuatus in urbe nostra,complurimis per phantasiam deceptis, deus est creditus,& honore simulacri donatus,a vobis inter duos pontes Tyberis colitur, cum titulo literis Latinis descripto, Simoni deo sancto Quem omnes pene Samaritae, Sc nonnulli alii, ta quam deuadorant ac fatentur. Sed & Selenem quanda erroris comitem,

quae prius in lupanari fuit apud Ty beriadem, cum ipso consecrauerunt. Similia quoque Irenaeus in primo aduersus haereses libro Simon item ille qui a Petro spiritus sancti gratiam mercari volebat,unde vitio nomen inditum:aliique coplures, praeter Apostolum. Praeter hos,Simon Tridentinus puer. Hic sedente Sixto quarto pontifice, die Veneris sancti a Iudaeis clam comprehensus,ac omnibus cruciatibus prius affectus, demu cruci affixus est.Ex quo templum ei velut martyri dicatum Nola

terranus.

Simonides, Carus poeta Melicus. De quo Cicero in Oratore. Simonides inquit Carus primus artem memorandi inuenisse fertur.Cum coenaret in Thessalia Simonides apud Scopam sertunatum hominem dc nobilem, cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more,in Castorem & Pollucem scripta fuissent, nimis illum serdide Simonidi dixisse,se dimidium eius et,quod pactus esset pro illo carmine,daturum: reliquia a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset peteret, si ei videretur. Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi ut prodiret, iuuenes stare ad ianuam duos quosdam, qui eum magnopere euocarenti. surrexisse illum ipsum, prodisse,vidisse neminem .Hoc interim spatio conclaue illud, ubi epularetur Scopas, concidisse, ea ruina ipsum oppressum cum suis interiisset quos cum humare vellent sui, nec possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo quod meminisset,quo eorum loco quisque cubuisset,demonstrator uniuscuiusque sepeliendi fuisse .Hac tum re tunc admonitus inuenisse fertur, ordinem esse maxime, qui memoriae lumen adferret. Hactenus Cicero. Plinius octauam chordam in lyra inuenisse scribit:Eustachius vero tres duplices literas, ,ψ, ε. Simonides, Iambicus poeta. De quo Quintilianus libro Io.cap.i,Simonides tenuis, alioqui sermone proprio, & iucunditate quadam commendari potest: praecipua tamen eius in commouenda miseratione virtus, ut quida in hac eum parte omnibus eiusdem operis auctoribus praeserant. In quibus sane dissidere videtur au-

476쪽

stium siue Erythreu,qui scripsit Graecoru apud Aulide conuentum,trimetroru libros duos,& alia. Praeter hos, alios duos ponit: unu filiu .roris Simonidis Cael, cognominatu Melicerta, qui ante bellu Peloponnesiacum fuit, scripsitque genealogiam libris tribus.Alteru Simonide Magnete,poeta Antiochi magni tepore,cuius res gestas scripsit, ac bellu aduersus Galatas Suidas Sinaia,ciuitasAsiatica ad Cariae fineis. De hac Strabo libro tr. sic scribit,Sinada,urbs est no magna ante qua planities iacet ci-leis cosita, sexaginta fere stadioru.Vlterius est Docimia vicus,&Sinadici lapidis lapicidi Adina sic enim eum Romani appellat Indigenae vero Docimite & Docimea.Vena in initio parvas glebas emittebat, nuc propter maximos Romanoru sumptus --llinae integrae 3c ingetes extrahutur, de varietate Habastritae lapidi proximae.

Sinaria regio, authore Ptolemaeo li. . cap. 3, terminatur a Septentrione parte Serum exposita, ab ortu Solis atque meridie terra incognita , auoccasu India extra Gangem.

Sinon, insignis proditor apud Virgiliu.De quo Seruius, Autolycus quida fur fuit,qui sevarias formabat in species.hic habuit liberos, Sisyphu, unde natus est Sinon:& Autolia, unde Visses. Cosobrini ergo sui nec immeritoVirgilius Sinoni dat N sellacia,& proditionis officiu, ne multu discedat a fabula:quia secu-du EuphorionemVlyses hoc fecit.Ηaec Seruius enarrans hunc Iocum Virgilii a. AEneid.

-nec si miserum sortuna Sinonem Finxit, vanum etiam, mendacemque improba finget. Sinonia, Plinio lib. .ca .s, insula Corsicae ultra Tiberina ostia in Antiano.

Sinope, urbs Ponti Cynici, Diogenis patria, gymnasio olim clarissima fuit, de rubrica Sinopica cognominata celebris: haec ibi nata Ibera multo nobilior est. Cuius Strabo lib.7. & Vitru uiusvi optimaememinerui.Cicero in oratione pro popeio haud obscure indicat in Sinope & Amiso Mithridatis olim domicilia fuisse omnifariis rebus ornatissima resertissimaqLDe Sinope item Strabo lib.ta.dc Valerius Flaccus lib. s. Sinuessa,teste Plinio iis .cap r,ciuitas mediterranea Capaniae, ino satis abudas, quod Sinuessanu dicitur. De hac Liuius li. Io, In saltu vestino Falerna cotingente agrii, Sinope diciturGraeca urbs fuisse.Sinuessa deinde a Romanis colonis appellata.Stra

lib.ASinuessa in Setino sita est sinu,a quo nomevedicat ab tro,

, Corale

477쪽

ximae ealidae sunt balneae ad aegritudines quasdam accommodatissimae. Sinus magnus Ptolemaeo, in India is est, quem mare de Sur

hodie vocant, ad quem Hispani versus occidentem nauigando perueniunt, terrestri itinere duorum dierum interiecto.

Siphnus, insula estvna ex Cycladibus in AEgaeo .authores Plinius,Strabo,& Pomponius Mela liba. Haec insula Iocupletinsima erat,teste Herodoto li. .ut in qua auraria Sc argetaria metalla essent,unde tantum pecuniae fiebat, ut ex decima eius parte reponeretur apud Delphos thesaurus locupletissimo cuique Pr,Siphniis pecuniam quae quotannis conficiebatur distribu

entibus.

thor Pomponius lib. .cap.I.vulgo Siponto.

Siraces, populi meridie versus, usque ad Caucasi montes descendunt.Author Strabo lib. ii. Sirenes timuit Seruius secundu fabula partim virgines suerunt, partim volucres, Archeloi fluminis & Calliopes musae filiae .Harii una voce,altera tibiis, alia lyra canebat: Ac primo iuxta Peloru, post inCaphereis insulis habitaverin,quae illectos suocatu in naufragia deducebat. Secudu veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes, quoniam quos ducebant ad egestatem,

his fictae sunt inferre naufragia:has Vlysses contemnendo deduxit ad morte .Haec Seruius apud Virgiliu in fine libri AEneid.s, Iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat Difficiles quondam, multorumque ossibus albos. Si is ab AEthlopibus dicitur N ilus, antequam totus constuat, Nam vi inquit Plinius nec ante Nilus dicitur, quam se totuaquis concordibus iunxit .Rufus ex Dionysio, Hic qua secretix incidit flexibus agros, AEthiopum in lingua Siris ruit:vtque Syenem Caerulus accedens diti loca flumine inundat, Nomine se claro Nilum trahit. & reliqua. Dictu 'rin autumat Stephanus & Eustathius, a Sirio, quonia sub ortu canis per introitum Solis in Leonem augeatur,ut Hermolaus scribit. Sirius inquit Seruius stella est in ore canis:quae quatu in ipsa est, pesti sera est: sed pro qualitate adiacetiu aut vincitur aut maioribus utitur viribus.Ηinc est quod cu tepore certo oriatur,n semper est noxia Seruius enarras illudVirgilii libro Mneid.io, Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent,aut Sirius ardor. G.iiii.

478쪽

Sirmion,Ptolemaeo liba .cap.is, urbs est Pannoniae inferioris procul a Danubio fluvio. Sisamus,urbs Paphlagoniae,reste Homero Itb.Iliada. Sisam,teste Plinio cap.idib.3.oppidum eth Hispaniae, unde ScSisaponensis regio in Baetica, ubi optimum minium nascebatur,eodem Plinio authore cap.7dib. s. Siscia, Panoniae superioris urbs, Ptolemaeo libat .cap. I s. hodie tablatum Iublana. Sisigambis,uxor fuit Darii, quae nulli suae aetatis foeminae pulchritudine cessit,teste Curtio .Quam tame victo Dario Alexander non solum non violauit, sed Zc summam adhibuit curam, ne quis captiuo corpori illuderet.

Si 'phus, fuit ΑEoli filius, qui ob latrocinia a Theseo fertur

occisus,& hac poena apud inferos affici, ut grande saxum supra

montem portare coactus, cum ad apicem deduxerit, continuo ad ima relaxetur.Vnde Ovidius tib .I3.Metamor.

Aut petis, aut Vrges rediturum Sisyphe saxum. Mod etiam respexit Virgilius lib. ς.AEneid. Saxum ingens volvunt alii,radiisque rotarum Districti pendent. Sithonia, regio est litoralis Macedoniae versus Thermopontum,teste Herodoto lib.7.In hac est Sithon, mons maxime nivosus. De quo Virgilius Ecloga io, sithoniasque niues hyemis subeamus aquosae.

Smerdis, Cambysae Persarum regis frater, quem cum Cambyse per somnium vidisset regio throno insidentem, metuens ne regnum occuparet,occidi iussi. Fuit & alter Smerdis, ut scripsimus indictione PATI TITES. Smilax, puella,quae amore Croci iuuenis tabescens, mutata

fertur in herbam sui nominis, quae similis est haederae. Ouidius, Et Crocum in parvos versum cum Smilace flore . Smintheus, nomen est quo Apollo vocitatus est, cuius duplicem originem refert Homeri interpres. Primam hanc fuisse in Chrise oppido Mysiae, Crinim sacerdotem Apollinis: cui deus iratus, immisit in agros illius mures, qui fructus illius vastabat A quo exoratus deus, cum rursum placatus pestem hanc tollere vellet,ad Ordem pastorem illius venit: a quo hospitio acceptus, pollicitusque mali remedium, mures sagittis omnes interfecit, eoque facto iussit pastorem Crinidi indicare, ipsum ApoIlinem humana specie apud se diuertisse,& ab eo mures occisos: Duili od by Coosla

479쪽

quod audiens Crinis,lem utio eonstruxit,vocausique Apia linis Sminthei,quod eius linguae dialecto mures σμνεα vocantur. Altera talis est,Quu Cretenses aliquando coloniam deducturi essent,ab Apolline responsum acceperunt,ut ibivrbe conderent,ubi eis terra geniti obstitissent.Venietibus igitur ad Hellespontum,noctu mures clypeorum lor arroserui: itaque mane cum id factum viderent,memores oraculi urbem posuerusi eamque Sminthiam appellauerunt.

di Smyrnam euertissent, circitςr annos quadringentos in vici modum mansit habitata, postmodum Antigonus eam suscitauit,deinde Lysimachus,& nunc omniurn pulch*rima est. Eius pars in monte sita est, pars maxima in campo praeter portum,& gymnasium & matronarum locum. Viae sunt in rectum pro viribui distinctae,5t lapidibus instratae, porticus magnae,quadratae, plenae Sc altae. Habet etiam bibliothecam Sc Homereum Sc porticum quadratum cum Homeri templo de statua. Nam 3eni maxime hunc poetam sibi vendicant, unde de nummus quide aeneus apud eos Homerus vocaturivrbis moenia Melas amnis praeterfluit,ad caeteram structuram etiam portum clausum habet. Hactenus Strabo.

Soana, Ptolemaeo libro 7. capite quarto, fluuii ostia in Taprobana insula.

Socion, philosophus peripateticus, genere Hispanus, scripsit κοας id eli Cornu copiae,librum multae variaeque doctrinae Author Gellius. Socrates,Atheniensis Sophronici ex Phanarista obstetrice fi- Iius, Archelai Physici discipulus, primus omnium de moribus

disserere coepit, philosophiam e caeIo ad res humanas conuertendo. Cum ipse praeter caeteros suo tempore mortales, dc vita castissimus,& moribus patientissimus fuerit,exempla utriusque rei constant. Nam 3c patientiam Gellius pulchro scommate re fert:Cum uxorem Xantippem contumacius ac clamosius in se agentem diu tolerasset,postremo aqua ab ea esset perfusus, coepit ridens dicere, Sciebam Xantinem tonantem quandoque pluituram.Castitatis illud ab AEliano memoratur, quod Zopyrus Physiognomus dixisse sertur,Socratem ex physiognomia omnium libidinosusimum esse: ciuibus autem tanquam falsa locutum eum ridentibus,Socrates minime metitum dixit, sed Disiligod by Cooste

480쪽

naturae vim se animi virtute attulisse. Cicero tame defato nodi lasciuused bardu ac mente stupidu & obtusum dicit.Nihil uti quam scripsisse constat, sed eius dissereationes a Platone come

morantur. Daemone se habere fatebatur, qui ei sutura praediceret. Accusatus postremo ab Atheniesibus,quod de diis male sentitet,ac in carcere causam dicere iussus, neglexit, & Lysae oratione elegantissma respuit, ut scribit Cicero lib.i .de Oratorer Imitatus est inquit homo Romanus 3c consularis vetere illum Socrate,qui,cu omnium sapientissimus esset, sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed ut magi ster, aut dominusvideretur esse iudicu:quin etiacum ei scripta oratione disertissimus orator Lysias attulisset, qua, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non inuitus legit comode scripta esse dixit: Sed inquiti ut si mihi calceos Sicyonios attulisses, no uterer,quanuis essent habiles &apti ad pedem, quia non essent viriles: sic illa oratione disertam sibi & oratoria videri, forte Sc virile non videri .Hactenus Cicero, qui pluribus persequitur historia de morte Socratis eode li. 1 .de Oratore. Solebat ite dicere Socrates,teste AEliano,otiu fratre esse libertatis, iudicioque esse Persas & Indos, qui perpetuo liberi in otio degunt. At contra negotiis inletos, Lydos ac Phryges qui seruiunt. .Socrates alter pictor, inter cuius opera piger qui appellatur Oxνος, spartum torques quod asellus arrodit. Author Plinius cap. H.lib. 3r. Pausanias aute dicit huc a Polygnoto pictum. Ad hanc tabulam adludens ait Propertius, Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno, Assiduusque tuam pascat aselle fame. Alius Socrates Constantinopolitanus, qui historiam ecclesiastica, a tepore apostolorum usque ad Chrysostomii scripsit, quo tepore fuisse par est

unus ex his qui in tripartita connectitur historia. Socus, virTroianus Hippasi filius,generosus animo & corporis dignitate. Hic, teste Homero, magno animo Vlyssem vulneravitned ab eo deinde ipse interfectus est. Sogdiana,prouincia Asiae, quae, ut scribit Ptolemaeus libro g.

cap.ra .a Septentrione parte Scythiae terminatur, ab Oriente Sacis, a Meridie & Occasu Bactriana.In ea sunt urbes, Oxiana, Maruca, 8c Alexandria,quam ut Solinus ait Alexader tertiam condidit, ad contestandos itineris sui terminos. Solis fons, Vide in dictione FONS SOLI .

Solis, insula est in mari Indico, semper ruheῶr &,ut Solinus refert, omni animatium generi inaccessa. Gippe quae nullum Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION