장음표시 사용
501쪽
ne.Cum enim Romulus cotra Sabinos bella tractaret, & Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam, eius Tarpeia filia aquatum prosecta in hostes incidit: quam cum hortarentur ad proditionem , illa pro praemio poposcit ornatum manuu sinistrarum, id est armillas. Facta itaque arcis proditione, hostes ingeniosa morte promissa soluerunt. Nam scuta, id est sinistrarum ornatum, super illam iacientes, eam luce priuarunt: quae illic
sepulta,Tarpeiae sed nomen imposuit .Hactenus Seruius. Tarquinius Priscus,quintus Romanorum rex.Is centum additis patrum numerum auxit, Latinos subegit. Circu designauit, qui nunc maximus dicitur: ubi spectacula sibi quisque faceret,furcis duodenos ab humo pedes altis sustelata. Ludicrum fuit: equi, pugilesque ex Hetruria acciti. Praeterea Sabinorum bello petitus,equitum centurias ampliauit .Ex lib.i.Liuii. Tarquinius Superbus,cognome a moribus meruit. Occiso Seruio Tullo regnum sceleste occupauit: bello tamen strenuus, Latinos Sabinosque domuit: Suessam Hetruscis eripuit: Gabios per Sextum filium simulato transfugio in potestatem redegit: λ- rias Latinas primus instituit.Cum Capitolium extruere inciperet,caput hominis inuenit,ex quo cognitum eam urbem caput
sentium suturam, ut scribit Terentius Varro de lingua Latina
ibro quarto. Demum cum in Ardeae obsidione filius eius Lucretiae stuprum intulisset, cum eo in exilium actus, ad Porsenam Hetruriae regem se contulit, cuius ope regnum retinere tentauit. Pulsus Cumas concessit, ubi per summa ignominiam reliquum vitae tempus exegit .Liuius lib.I. Tarquinius Collatinus, sorore Tarquinii Superbi genitus, in contubernio iuuenum regioru Ardeae erat:ubi forte cum in conuiuio coniugem sua unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque equis Roma petunt, regias nurus in conuiuio vel luxu deprehendunt. Inde Collatiam petunt, Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt.Itaque ea pudicissima iudicata. Ad quam corrumpendam Tarquinius Sextus Collatia rediit,& iure propinquitatis in domum G.llatini venit, cubiculum Lucretiae irrumpit,pudicitia expugnat. Illa postero die aduocatis patre & coniuge e castris, rem exposuit:& cultro quem velle texerat, se occidit. Illi exitio
regum rem vindicauerunt.Tarquinius cum prole tota eiectus,
ad Manilium Tusculanum generum confugit, Latinosque omnes concitat.Contra quos Posthumius missus .Ex Livii liba Disiligod by Corale
502쪽
Tarracina,Campaniae urbs no procul a Caieta,& ab Amyclis tacitis, ut author est Seruius apud Virgilium Io. Mneid. Haec aliquando Anxur est dicta, Se editum occupat collem, vi scribit Silius lib. 8, Scopulosi verticis Anxur. Et Horatius Sermonum libro primo, Impositum saxis late candentibus Anxur. Tarraco, citerioris Hispaniae clarissima:&,vi scribit Mela lib. a,maritimarum in his oris opulentissima Quod cognomen potiori totius Hispaniae parti datum indicat.Metropolis vero ipsa
Ze ciuitatum eius orae mater.Silius lib.3, Hat Tarraco pubem Vitisera, Sc Latio tantum cessura Lyaeo. Tarsus, Straboni lib.Is,clara urbs Ciliciae,quam in campis positam Cydnus amnis praeterfluit, qui Argivoru esse ea Io quaerentium opus existimat Solinus a Perseo prodit conditam nobilissima Danaes prolet Eustathius authorem eius Sardanapa tum esse credidit Qua in sententia Lucanus in lib.s, Deseritur, Taurique nemus, Perseaq; Tarsus. Clarissima urbs illa fuit, cum ob omnasium maxime quondam in ea insigne: tum eo ipso, quod Paulum apostolu alumnum habuit,virum unice in religione nostra memorabile .Lege de Tarso Strabone lib.t .8c Ammianum Marcellinum lib.r . Tartari, Sarmatiae populi,Scythicis moribus immanes, in quibus durat adhuc crudelitatis reliquiae. De quorum moribus legito Vadianum apud Pomponium Melam lib.s.
Tartarus. S in multitudinis numero, neutro genere Tartara,
α πη-ῆ ταρα σειν, id est turbare .aut quod melius est, ς' τῆ mρ--οῖεν, id est, a tremore frigoris: locus inferoru profundus, inquit Seruius.Virgilius lib. -at laeua malorum Exercet poenas,3c ad impia Tartara mittit. Rursum eode lib. Mum Tartarus ipse Bis patet in preceps tantum,tendi tque sub umbras. Tartessos, Hispaniae ciuitas iuxta columnas Herculis, aliquando Carteia dicta, ut scribit Pomponius Mela liba Silius omnino aliam Tartesson a Carteia facit, lib.s,
Argautoniacos armat Carteia nepotes,
Rex proauus fuit humani doctissimus aeui, Ter denos decies emensus belliger annos, Armat Tartessos stabulati conscia Phoebo. Silii interpres eadem esse falso colligit Vadiani iudicio. At Liuius lib. 8. Deca.S, Dum haec inquit ad Baetim fluuium geruntur, Laelius interim Diqiligod by Gooste
503쪽
freto in oceanum euectus, ad Carteiam classe accessit. Urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Hactenus Liuius .Eandem igitur cum Tartesso fuisse credi par est.Nam & Strabo lib. , Nonnulli inquit Tartessum huius aetatis Carteiam nominant. Tamanna , Ptolemaeo lib.a .caps, Galliae urbs Morinorum: vulgo Grouenne. Tar dum, quod & Orcas promotorium dicitur, Ptolemaeo liba cap.3: finis Scottae est. .
Taruntius, vir fuit tum Philosophiae, tum Mathematicarum in primis studiosus: qui cum ad Astrologiae disciplinam se contulisset,co templationis gratia: & in ea excellere putare r,huic imposuit Varro, ut Romuli conceptionem in diem N hora deduceret : inspectίsque eius vitae institutis ac rebus gestis. ex illis consequentiam colligeret, veluti Geometricarum propositionum resolutiones praecipiunt. Author Plutarchus in Romulo. Taruscum , Ptolemaeo liba .cap.Io, Saliorum urbs in Gallia, vulgo Tarascon. Tauchira, Herodoto lib. .ciuitas Barcaeorum. Taurea, lubellius Capanus, memoranda vir fortitudine, cum in castris Annibalis Claudium Asellum Romanum, ingenti hominem robore in exercitu apud Nola prouocasset, post inania verba & garrulitatem, eius congressum minime sustinens refugiebat, Claudius insequebatur: cum illeurbis portam ingressus, tutus stupentibus hostibus, per alteram cursu contendens eua sit. Hic postea capta a Fulvio Capua, manu propria, coniuge, liberisque interfectis , se postremo ante pedes imperatoris gladio transfixit.Author Liuius de bello Punico a. Tauri, populi Tauricae Septetrionalis regionis, in Europa incolae : Iphigeniae inquit Mela libro a. & Orestis aduentu maxime
memorati, immanes sunt moribus, immanemque fama habet, solere victimis aduenas caedere. Hactenus Pomponius. De Orestis in Tauricam aduentu, multa Ouidius ti .Tristium 4. Immanis autem sacrificii huius,Thoas rex author fuit. Hinc Diana ipsa Thoantea dicta Silio lib. ,
Sacra Thoanteae, ritusque imitata Dianae. Eius frequens mentio est apud Lucanum, Eusebium, Ciceronem, Solinum, Lactantium. Quod ad Tauros attinet, scribit Herodotus libro quarto,Tauros omnes naufragos Iphigeniae immolare solere,,precibus peractis hominis caput claua ferire, corpus tr cum e ripa deturbare, caput cruci sustigere. Captis vero bello caput ampu- id.
504쪽
498 T atat, reseruntque domum,& suffixum suste in tecti sublimia statuunt, plerunque autem supra furnarium erigunt: ideo id agentes , quod hos totius domus custodes esse sibi persuadeant. Ex
Taurianum, Brutiorum oppidum in Italia iuxta Rhegium. Author Pomponius Mela liba.
Taurica CKerronesus, Vide cM ERRONES s.
Taurini, Plinio libro tertio cap.i , populi sunt Italiae Transipadanae in Alpium radicibus. Tauromimum,Siciliae oppidum in colle situm, cui Tauri nomen fuit, ab Andromacho Timaei historici patre conditum,viro opibuet, animoque praestante r & Tauromenium dictum est, authore Diodoro lib.16.Inde Taurominitani dicti Ciceroni in Verrem act. . Silius, Tauromi nitana cernunt a sede Charybdin. Luranus lib. , Tauro minitanae fugiens damnosa Charybdi . Tauro scythae, Ptolemaeo lib. .cap. s,populi Sarmatiae, penes Achilleum cursum. Taururum Ptolemaeo lia .cap.ig. Tauru num Plinio libro 3. capas .alio nomine Alba Graeca, Bel gradu: hodie vulgo Imchisu isen burg, a Turca nuper expugnata,Ungariae urbs. Taurus Berytius,philosophus Platonicus subAntonino principe : scripsit de disterentia sectarum Platonis Se Aristotelis, de corporeis & incorporeis, & alia, ut est auctor Suidas. Huius etiam saepe meminit Gellius, dicitque eius se maxime semiliarem Romae fuisse. Taurus mons, ab Eoisveniens litoribus, Chelidonio promontorio disterminatur. Immensus ipse,& innumerarum gentium arbiter,dextero latere septetrionalis,ubi primum ab Indico mari exurgit, laeuo meridianus,& ad occasum tedens, mediamque distrahens Asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. ste-silit ergo ad septentriones, flexusque immesum iter quaerit, velut de industria, rerum natura subinde aequora opponente: hinc Phoenicium, hinc Ponticum, illine Caspium, Hircanium, contraque Maeoticum lacum . Torquetur itaque coli sus inter haec claustra,& tamen victor, flexuosus euadit usque ad cognata Riphaeorum motium iuga, numerosis nominibus & nouis,
quacunque incedit, insignis: Imaus prima parte dictus, mox E- modus, Paropa missus, atque a Iiis aliisque nominibus dictus. Ex Plinii a7.cap. lib. s. Legito Sol inuin in descriptione Ciliciae. Est & Taurus, stella,aulliore Cicerone lab .a.de nat .deo Tia. Diuitigod by Gooste
505쪽
T A T - 2 vs Taxila,vrbs Indiae maxima:in qua,ut scribit Philostratus, Apollonius inuenit Elephante,que vittis Sc Myrteis coronis indigenae ornabat. Eu aute regionis illius homines esse dicebant, qui pro rege Poro contra Alexandrum pugnauerat:quem,quia in pugna promptissime pugnasse serebatur, Alexander Soli dicauit, torques aureos circa cornua adaptans.
Taygeta, vel Taygetus, mons est Laconum, Libero patri sacratus,teste Seruio apud Virgilium liba.Georg. Flumina amem,sylvasque inglorius: o ubi campi Sperchiusque, Sc virginibus bacchata Lacaenis Taygeta, dcc. Huius montis meminit Ee Cicem libis primo de diuinatione. Taygete,una est inquit Seruius de pleiadibus septem.Virgilius Georg.quarto, Taygete simul os terris ostendit honestum
Tearco, AEthiopiae rex maximus, qui externas subegit gentes, Europaeque populos usque ad Herculis perueniens columnas.Ex Strabone lib. r. Tearus,Thraciae fluuius, ad cuius ripas quum Darius ad Scythas proficiscens peruenisset,castra diebus tribus continuit,cuius dulcis sma 8e limpidissima aqua delectatus,eo in loco colunam cum inscriptione posuit.Author Herodotus lib.4. Teatea,Marucinorum urbs in Italia, authore Ptolemaeo lib. 3.cap.I. eate hodie,vulgo Tieti. Tectosages,sortissimi aliquando Gallorum, Pyrenaeis proximi & Cemeniis sunt: adeo olim potetes opibus Sc virium prae stantia ut per Graeciam tunc victricem gentium,magna hominum manu prosecti,in Asia supra Phrygiam,Cappadociamque sedes posuerint,incolumes ab omni finitimorum incursu. lectosages 3c Tholistobogi dicti Floro, Plinioque,& caeteris. Tegea,vrbs Arcadiae,teste StraboneAb hac PanTegeaeusVirgilio dictus lib.I.Georg. . Adss,o Tegeaee fauens,oleaeque Minerua Inuentrix,&c. Teium, ut scribit Sallustius, urbs Paphlagoniae, in qua ortus filii Anacreon.Vnde et E i v s adiectivum. Ouidius a. t tittium, Quid,nisi cum multo Venerem confundere vino
Praecepit Lyrici Teia musa senise in hac suit templum Apollinixunde Apollo Teius.
506쪽
Telamon, fuit Arici filius, Pelei patris Achillis frater,& Na ..cis pater. Est 8c Plinio lib.3.cap. DVmbriae portus. Telchines. Strabo libro decimo de his loquens, Sunt inquit in qui memorent Telchines in Rhodo nouem fuisse Rheae
comites in Cretam: qui quoniam Iouis aledi curam gesserunt, Curetes nominati sunt. Telchius & Amphitus, Plinio lib.6. cap.r,Castoris ac Pollucis aurigae, a quibus fera ges Heniochorum orta est.Strabo tamen circa initiu undecimi Rheca& Amphistratu nominatos dicit, ut in alterutro mendu sit. Sed fieri potest, ut horu fratru plures fuerint aurigae. Eo supradicto Strabonis loco historia reperies. Teleboae, populi de quibus Aristoteles in Politicis, In Acarnanum politaa , quanda in Acarnaniae partem Curetes habent, spectanteio vero in occasum plagam Leleges tenent, reliquam inde Teleboae. Teleboas,Bocatio Iib. 9cap. 2, unus ex Centauris.
Telegonius, filius VIyssis ex Circe, qui postea patre incogni
tum interfecisse dicitur. . --
Telemachus, filius fuit Uiussis ex. Penelope, quem ad Troiam
pergens,cum V XOre paruulum reliquit. Ouid. r.epist. Tres sumus imbelles numero: sine vitibus uxor, Laertesque senex,Telemachusque pueris
Telemus,leste Homero in Odyssaea, Se Theocrito in Bucolicis, Eurymi filius,& inter Cyclopas vatex egregius,qui Polyphem praedixit quaecuque abVlysse passus est .Huius & meminit Ouid. lib.Metam .is, Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, Terribilem Polyphemon adit: lumenque quod unum Fronte geris media, rapiet tibi,dixit, Visses. Telephanes ad regnu Lydorum Cumis ex oraculo accersitus, qui antea currus factitabat. Fuit & eius nominis tibicen, cuius meminit Demosthenes in oratione contra Midiam. Telephus, Herculis filius, ex Augea filia Alcaei Arcadiae regis filius, qui aut iussu expositus ita sylvis. a cerua nutritus: dein dono datus regi Mysiae, proque filio educatus. Telephus alter, Pergamensis grammaticus, scripsit sere omnia quae ad grammaticam pertinent. Inter caetera collationes epithetorum eidem rei congruentium,ad copiam parata eloquutionis Su Idas
Telesco, Nympha Oceani3c Tethyos filia, teste Hesiodo in
Theogonia. 'Telesilla, mulier fuit poetica nobilis, cui etiam apud Argos ante Veneris templum statua posita est,ut scribit Paulaniati
507쪽
Telestor,suit pater Euripidis poetae.
Tellen tibice S poeta ineptissimus, cuius meminit Diarchus Messenuis:ex quo prouerbium,Cane Tellenis cantilenas. quod quidam dici putant de dicacibus seu mordacibus. Quidam de inepte loquacultaSuat enim qui tradant, hunc iocos quosdam uersibus lepidii simis descripsiste, non sine multo late scomma tum .Haec Erasmus in Chiliad. Tellias, Herodoto lib. 8 .vates fuit Helaeus, qui Phocesibus eu Thessalis bellum gerentibus, xem huiusmodi eis commentus est: sexcentos viros e Phocensibus praestantillarios gypso, tam ipsos quam arma illinit,eosque sub noctem in Theualos dimisit, dato praecepto, ut quencunque albicantem non cernerent, eum obtruncarent. Hos primum Thessaloru excubitores aliud quoddam prodigium esse arbitrati, deinde ipse exercitus adeo exhorruerunt,ut tribus millibus caelorum atque scutoru Phocenses potiti sunt. Tellus,vir Atheniensis,qui cum pauper esset,eum tame Croeso solliciorem Solon dicebat esse. erat enim vir optimus. Huius
meminit Plutarchus,& Herodotus lib.I. Telmessis inquit Cicero libro de diuinatione i , in Caria est, qua in urbe excellit Aruspicum disciplina. Telphusia, Lycophroni,vrbs est in Arcadia, a GIphusa, Ladonis filia id nomen habens. Telys,Sybaritarum tyrannus,leste Herodoto lib.r. Tembrius, stuuius iuxta Pontum, teste Orpheo in Argonaut. Temese, Brutiorum oppidum Italia. Plinius lib.3.ca .r, minpia inquit urbs a Graecis Temese dicta.Ouid litas Metamor. Terinosque sinus,Temesemque,& Sapygis arua. Ptolemaeus
quoque lib. . p. II,Tempsam nominat.
Tempe inquit Seruius proprie sunt loca amoena Thessaliae. Abusive, cuiusuis loci amoenitas. Haec ille apud Virgilium Georg.libro tertio,
Speluncae vivique lacus: at frigida Tempe, Mugitusque boum,molle 'ue sub arbore somni. Tempsis, Plinio lib. aeap. 8,cacumen Tmoli motis,in quo,
ut ipse ex Mutiano reseri, c L annis vivunt incolae.
Tenedos, insula est non procul a Troia, Sigeis aduersa litoribu ,ut scribit Pomponius Mela liba. Est & clarissima earum omnium quae extra Hellespontum Asiaticis regionibus adiacent, eodem authore.Virgilius Mneid.libro secundo docet eam esse in conspectu Troiae, Iaii.
508쪽
Est in eonspectu Tenedos notissima fama
Tenos, insula cum oppido in AEgaeo mari, una Cycladum ut scribit Plinius cap.ra .lib. Tentyritae, AEgyptiorum populi .de quibus Plinius mas.lib. 8, Quin 3c gens hominum eli huic belluae de crocodilo autem loquitur) aduersi in ipso N ilo Tentyritae, ab insula in qua ha
bitat appellata . Mentura eorum parua, sed eraesentia animi in hoc tantum usu miraTerribilis haec contra fugaces bellua est, fugax contra insequentes.Sed aduersum ire soli hi audet. quinetiam flumini innatant,doraque equitantium modo impositi, hiatibus resupino capite ad morsum, addita in os claua,dextra ac laeua tenentes extrema eius utrinque, ut fraeuis in terram agunt captiuos: ac voce etiam sola territos, cog ut euomere reiscentia corpora ad sepultura. Itaque ei uni insulae crocodili non adnatanti.olfactuque eius generis hominum,ut Psyllorum serpentes sugantur. Haec ille Strabo quoque liba7Mucinquit crocodili Romam allati essent, ut viderentur Tentyri ,eos sequebantur: facta est ab illis piscina quaedam, Si foramen in uno I rerum, ut ex aqua in apricum egredi possent. Tentyritae aderat, qui eos interdum rete educebant ad iolem, ut a spectatoribus viderentur: interdum in aquam intrantes, rursum eos in piscinam retrahebant.
Teos, Ioniae ciuitas, Anacreontis poetae patria, Straboni libro I 4. Hinc Teium nominauit Ouidius lib. I ristium a. Quid, nisi cum multo venerem confundere vino Praecepit Lyrici Teia musa senis Et Horatius lib. Carminua,Teiam fide dixit, id est ricam, Acrone authore. I eos alia in Scythia, ad quam palus est piscibus reserta, e quibus per serenum.oleum maciat in summa aqua,tanta copia,ut colligi in vasa possit, usibus aptum Stephanus. Terapnae, multitudinis numero tantum, urbs Laconis in finibus Thebanis .Mela liba.
Terebris, fluuius Hispaniae Tarraconesis, Ptolemaeo Iiba . . s.Tudet Plinio libJ.cap. 4. Terentius poeta, Carthagine natus, libertus Romae Terentii Lucani fuit: captum fuisse negant. Cum esset egregia indole a patrono eruditus, venit in amicitiam nobilium, maximὶ Laelii& Scipionis: quorum opera adiutus in scribendo sertur ob elegat iam sermonis, teste Cicerone:cui adstipulatur etiam Varro, Dissili od by Corale
509쪽
Non obscura sema est inquit adiutum Terentium in scriptis a Laelio & Scipione. Eandem ipse famam auxit: non enim nisi leuiter se tutari eo natur ici prologo Adelphorum, Nam quod isti dicunt malevoli homines nobiles Eum adiuuare,assidueque una scribere: Quod illi maledictum vehemens existimant, Eam laudem hic ducit maximam,cum illis placet Qui vobis uniuersis N populo placent.
Quorum opera in bello, in otio, in negotio, Suo quisque tepore usus est sine superbia. pluribus Donatu huius vitam scripsit. Terentius Scaurus, grammaticus, quem
Gellius dicit floruisse Adriani temporibuq ac librum de Caesellii Vindicis grammatici erroribus scripsisse. Terentius Culeo,
Senator Romanus,captus a Carthaginesibus,redeptus ab Africano maiore, ac currum eius cum pileo capiti imposito secutus: cuius meminit Liuius lib.iode a.bello Punico. Hinc natus error apud indoctor, Terentium comicum putantes. Terentius Varro,collega Pauli AE milii post cladem Cannesem cum reliquiis exercitus Canusu se recepit. Cui Roma redeunti gratulatus est populus Romanus, quod de Repub. non desperasset.
Terentia, Ciceronis uxor, ex ipsius epistolis notissima. Haec, ut author est Plinius lib. .ca. 8.centu dece Se septe vixit anno . Terentum, locus in campo Martio, quod in eo ara Ditis patris in terra occultaretur. Erat hic locus Diti εe Proserpinae sacer, in quo omnium qui nascerentur aut morerentur, nomina
scribi solebant, quoties ciuitas lustrabatur. Martialis, Bis mea Romano spectata est vita Terento, Et nihil extremos perdidit ante rogos. Tereus inquit Seruius rex Thracum fuit,qui quum Pandionis regis Athenarum filiam Progne nomine duxisset uxore, Scpost aliquatu lepus ab ea rogaretur, ut sibi Philomela sororevidenda accerseret: profectus Athenas du adducit puella,ea vitiauit in itinere:&ei lingua ne facinus indicaret,abscidit .illa tamere investe suo cruore descripta misit sorori.qua re cognita pro-gne Itym filiu interemit,dc patri epuladu apposuit. Postea omnes in aues mutati sucit:Tereus inVpupa, Itys in Phasianu, Pros ne in Hirudinem. Philomela in Lusciniam.Hactenus Seruius enarrans illud Virgilii s .Eclogae,
Aut ut mutatos Teri mutauerit artus
Quas illi Philomela dapes,quae dona pararit Tergeste, Plinio lib.3.cap.r8,colonia venetore, distas x x I II.
millia passuum ab Aquileia. I. iiii.
510쪽
Tergestu, Istriae colonia, Ptolemaeo lib.s .cap. . vulgo Triesse. Termilae, populi. de quibus Strabo lib.ia,Concitorem ex Mi Ieto,quae in Creta el 1,Sarpedonem accipietes, & Termius in ea quae nunc Lycia dicitur,habitatum deduxerunt. Hos SarpedonMinois Rhadamanthi frater colonos ex Creta duxit,ac Termitas nominauit,cum prius Mimae vocarentur, ut Herodotus refert. Ac prius etiam Solymi, postea Lycon Pandionis filius, eosdem a se Lycios appellauit, quae profecto ratio Lycios ac Solymos eosdem esse ostendit,quanquam poeta eos separat: nam de Bellerophonte e Lycia profecto dicitur, Hic Solymis iterum praestantibus intulit arma. Terpandrus Arineus, siue Lesbius, poeta Lyricus,primus in lyra Hepta chordum & lyrici carminis canone scripsit,quod Philemoni cuidam adscribunt. Author Suidas .Strabo lib.Is, autem Methymnaeum eum facit,quod oppidum est Lesbi: dicitque de tetrarchordo, Heptachordia reperilse, ut eius iudicant carmina Haius famae ac nominis maximi indicium, quod Lacedaemonii in seditione quadam admoniti ab oraculo serpadrum mitterent, qui lyrae & poeseos dulcedine animat vulgi ac tumultus, sedaret: ex quo postea his prouerbium mansit, si quando des
cem audiant musices concentu, λωβιον cm, Secundum Lenbium cantum.Ex libro prouerbiorum Graecarum. Terpnus, fuit citharoedus, cuius cantu oblectatum Neronem scribit Tranquillus his verbis, Statim ut impertu adeptustest,Terpnum citharoedum vigentem tunc praeter alios accersit, diebusque continuis, post coenam canenti in multam noctem assidens, paulatim & ipse meditari exercitarique coepit: nec eorum quidqua praetermittere,quae artifices eius generis,uel conseruandae vocis causa, vel augendae factitarent.
Terphsichore, una ex nouem musis, sic dicta,qubd choreis &tripudiis delectetur: vel, ut Plutarchus ait, quod maxima vitae pars ea delectetur & gaudeat. Tethiopobatae Herodoto,populi in Libya . Tethys inquit Seruius uxor eit Oceana, mater Nympharum. De qua Virgilius primo Georg Teque sibi generum Tethygemat omnibus undis. Tetricus inquit Seruius)mos in Sabinas asperrimus, unde tri stes homines tetricos dicimus. Hactea Servius apud VirgiliuAEneidos libro septimo, , Qui Tetricae horrentes rupes, &c. seuca,regina Illyricorum,quae ob castitaetis meritu meruit, Disiti Gorale
