Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Syderis, Plinio Ii.6. cap.r nuuius, a quo mare Hyrcanum vocari incipit. Syene, urbs AEgypti,quae Cacri tropico subiacet, ideo in meridie cum in initio Cancri sol est, arrecta corpora nulla faciutvmbram.Vnde illud Lucani liba,

Atque umbras nusquam flectente Syene. Syla inquit Seruius mons est sylvae Lucaniae, cuius meminit Virgilius AEneid. II, Ac velut ingenti Syla, summove Taburno Cum duo conuersis inimica in praelia tauri Frontibus incurrunt,pauidi cessere magistri. Sylla, nobilis Romanus,lesteSallustio, qui ex antiqua Scipionum familia originem duxit: in adolescentia omnibus flagitiis inquinatam vitam egit,hoc est,usque ad quaesturam: quam sub

Mario adeptus est, in qua vitam omnem penitus commutauit:& vi dixitValerius Maximus, catenas Iugurthae manibus iniecit: Mithridatem compescuit: socialis belli luctus repressit: Cinnae dominationem fregit:&Marium qui olim se quaestorem fastidierat, ipsam illam prouinciam proscriptum & exulem coegit petem fuitque literis Graecis eu Latinis bene eruditus, facundus, acer, astutus,gloriae cupidus, sui securus: multarum rerum

8c pecuniae maximae largitor,animo grandis: ita ut dicat Sallustius,dubitari potuisse,sortior an seelicior esset. Na seelix eo dici voluit,quod inimicos Marianos steliciter ultus est. Dictator deinde effectus ita Remp.oppressi vi,teste Cicerone in Verrem, nemo illo inuito, nec bona, nec patriam, nec vitam retinere posset. Postremb Repub constituta Dictaturam deposuit, & priuatus Puteolos concessit.Quapropter Caesar Iulius dicere consueuit illum literas nesciuille, quia Dictaturam deposuisset, ut scribit Traquillus. Puteolis dicitur morbo pediculari correptus interiisse.Vide Plutarchum. Syloson, Polycratis Samiorum tyranni frater. Is cum Dario Hystaspis filio vestem quam serebat aliquido largitus esset: naille cum nondum rex esset,eam magnopere cocupiuerat: cum

vero regnaret,dono Sylosonti tyran idem dedit qui acerbe imperauit Quare urbs hominibus viduata est.Vnde ductu est prouerbiit Ixim Id est, Sylosontis opera locus amplus est.Strabo lib.Geographiaet . Sylvanus,deus sylvarum.Ηicunquit Seruius amauit Cyparis sum puerum qui habebat mansuetissimam ceruam .Hanc cum luanus nescius occidisset,puer est extinctus dolore, que ama-Η .iii.

492쪽

tor deus in Cupressum arborem eius nominis vertit,quam pro solatio portare dicitur.Ηactenus Seruius enarrans hunc locum Virgilii Georg.I, Et teneram ab radice serens Sylvane Cupressum. Silvia,nome quo Ilia Romuli matervocata est.Virg. AEnei. Assuetum imperiis soror omni Sylvia cura, Mollibus intexens ornabat cornua sertis. Sylvius, AEneae filius,a quo postea omnesAlbani reges Sylvii dicti sui ab huius nomine: sicut hodie Romani imperatores Augusti vocatur:AEgypti, Ptolemaei: Persae,Arsacidae: Latini,Murrani .Hactenus Seruius enarrans huc locum Virgilii g. AEneid -primus ad auras AEtherias Italo commistus sanguine surget Sylvius,Albanum nomen ,tua posthuma proles: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniux

posuit O Deus in Argonautica. Symaethus,nuuius Siciliae non loge ab AElna,qui,ut ait Strabo lib.s agrum Cataneum influit. Syme,Plinio lib. stacap. 39, insula inter Rhodu Se Gnidum, sic dicta a Syma, Iair si filia, cum prius AEgele atque Metapotus vocaretur.Author Hermolaum Symmachus,Romanus orator, missus a Senatu Constantinopolin ad Theodosii liberos ogatu ut Vestales a Christianis de-itrui minime paterentur. Cuius rei gratia, putabant se aduersa multa a diis esse patas. Eius igitur orationem de Prudentius &Αmbrosius,qui huius meminerunt,acerrime coiatarunt. Fuit& Symmachus,sacrorum librorum interpres, doctrinae parum syncerae 3c Christianae, cuius meminit Eusebius

Symplegades tautae duae sunt cotra Bosphorum Thracium, quae 3c Cyaneae dicuntur.Author Pomponius Mela liba dido Plinius cap. I .Lib. . Symplegades porro dictae sunt, quod fabulis

tradatur eas inter se aliquando concurrisse:quoniam paruo discretae interuallo,ex adueris intrantibus geminae cernebantur, paulumque deflexa acie coeuntium speciem praebebat. idius libro ultimo Metamoria Mimuit concursibus Argo

Undarum sparsas Symplegades elisarum: Quae nunc immotae peritant, ventisque resiliunt. Eaedem Planetae dictae,id est errantes Pliaio.AlibiValerius Flaccus libri,

Educet lyluis regem, regumque parentem:

Vnde genus longa nostrum dominabitur Alba. Suma urbs Asiaemuin Sc pro monte iuxta Potum Diuiligoo by Cooste

493쪽

Ηie iter ad Ponti caput, errantesque per altum

Cyaneas, furor his medio concurrere Ponto: Necdum ullas videre rates, sua comminus actae Saxa petunt, cautesque suas,cum vincula mundi I ma labant,tremere ecce solum, tremere ipsa repente Tecta videstillae redeunt, illae aequore certant.

Sinesius, e Pentapoli Africae,philosophus Christianus, praesul Ptolemaidis factus, scripsit libros in gramatica,philosophia, Panegyricos,epistolas,& alia. Author Suida s. Syphax, Numidarum rex,cuius saepe meminit Livius. Syracusae,urbs Siciliae clarissima.Cicero act.ψ.contra Verrem v bi de Marcello, Vrbem pulcherrimam Syracusas: quae cu manu munitiis ma esset, tu loci natura terra ac mari claudebatur. Item in 6, Vrbem Syracusas maximam esse Graecarumvrbium,

pulcherrimamque omnium saepe audistis&c. iamo in loco de hac urbe lectu dignissima sunt. sicut & apud Diodorum libroi ς. ubi de rebus Dionis. Syria, Asiae regio nobilissima, aliis, aliisque dicta nominibus. Plinius Ia .cap.lib. ASyriae totius Assyriam parte facit.Multi coafundut,ut Herodotus,qui Syros a Graecis dictos, Assyrios a Barbaris dici scribit,3cillis Chaldaeos adnumerat.Acron quoque ScPorphyrio, insignes grammatici,apud Horatium,eam quae nucSyria dicatur, olim Assyriam dictam, addita syllaba, scribunt. Et libas .Ammianus Marcellinus,Citra amnes cinquit prouincia est nobilis Assyria, celebritate & magnitudine, tum & multiformi seracitate ditissima: quae per populos pagosque amplos diffula,quondam & copiosa ad unum concessit vocabulum, Sc nunc omnis appellatur Syria. Dion in Traiani vita Aturiam Barbaris dicta stitera in et mutata, quam Assyriam nos vocemus indicat. Scriptores in eo sere conueniunt omnes, ut Syriae & Assyriae nomina confusa esse credant.

Syrianus Alexandrinus, Dilosophus Platonicus,docuit Athenis, scripsitque in totum Homerum commentarios, libros septem in Platonis Rempub.& alia. Huius discipulus & successor

fuit Proclus Suidas. Syristae, ut ex Megasthene notat Plinius cap.2.hb.7,getes sunt inter Nomadas Indos, narium loco foramina tantum habentes, anguium modo Ioripedes.

Syrinx, Nympha Arcadiae, quae Nympharu precibus mutata

est iu palustres calamos, cum acrius eam insequeretur Pan, rusticorum deus Martialis lib.s, H .iiii. Diuiti cu by Corale

494쪽

Saepe sub hac latuit rustica fronde Dryas:

Dumque fugit solos noctiirnum Pana per agros, Terruit & tacitam fistula sera domum. Syritha, filia fuit Danorum regis Sylualdi tantae pudicitiae,ut

cum ob elegantiam formae magna procorum fiequetia peteretur,neminem tamen probauerit Saxo lib.7. Syrophoenix, ora maritima Syriae, circa Euphrate, cuius pars Idumaea & Iudaea. Syrsigabis, Darii mater, quae audita morte Mexadri sese perpetuae nocti dedit. Syrtes,duo sunt sinus in extrema Africa .ris inaccessas vado sum ac reciprocum mare efficit .Proinde Horatius Barbaras vocat Carmatb.1. ad Septimium, Septimi Gades aditurae mecum,&Cantabrum indoctum iuga ferre nostra,&Barbaras Syrtes,ubi Maura semper AElfuat unda.

Syrus, prima producta,Straboni lib.io, insula, e qua Pherecydes Babius duxit originem. Huius mentionem fecisse videtur Homerus,Syriam illam appellans,

Insula quaedam Syria Ortygiae, stat littore supra.

T, a ,e,Tabarum, urbs Cariae, ut scribit Plinius cap.27.lib. s. Taberent, populi iuxta Chalybes, Pomponio lib.I, quos Strabo Tabarnos nominat .Rectius Tiberent,vel Tibarani dicedi, teste Hermolao. Iustissimi sunt illi, nec prius praelio congrediuntur, quam diem, locum & horam, ex fide hosti denuntiarint.Cum mulier partu liberatur, vir i n lectulum tanquam puer author decumbit, eumque ut puerpera effoeta uxor curat,

ut ex Nymphodoro Coelius annotauit. Valerius Flaccus lib. s, Inde Genetaei rupem Iovis: hinc Tibarenum Dant virides post terga lacus:vbi deside mitra Foeta ligat, partuque virum fouet ipsa soluto. Quo de loco doctissima extat Angeli Potitiani epistola ad Pomponium Laetum Quod ad risum attinet Ephorus tradidit, Ze libro iam citato Flaccus.

Tabraca, oppidum est Africae minoris. Silius Sabat ram nominat libro tertio, Sabatra tum Tyrium vulgus,&c. Aliis Tabatra,quod minime miru est.Barbara enimvocabula inepta sunt,nec semper eodem sono utraque lingua efferri consueuerui, ut Hermolaus scribit. Diqili Cooste

495쪽

Taburnus,authore Seruio, mons est Capaniae olivetis abundans.Virgilius 2.Georg. -iuuat Ismara Baccho Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum. Tacapa, Ptolemaeo lib. .cap.s, urbs Syrtis paruae: Plinio Tacape: vulgo Capis. Tachompso, insula quaedam Nili,teste Herodoto lib.r. Tacitui Corn. sub Adriano principe orator clarissimus, aequalis ac familiaris Plinii Iunioris, Belgicae Galliae rationes procurauit, ad Vespasianos usque peruenit, ab iisque honoribus euectus, historiam principum conscripsit, ab Augusto usque ad

Adrianum,quae ad nos haud integra peruenit. Hanc igitur non vitas imperatorum ausus inscribere, sed latum diurnales actiones, quae medium inter historiam &vitas teneret. Scripsit & Declaris oratoribus, Ciceronis Brutum & materia, & dicendi copia imitatus.Praeterea vitam Agricolae soceri sui:& de motibua ac situ Germaniae,stylo presso & eleganti, tum arguto & sententioso:in caetera vero historia aliquantulum sublimior. Scribit Flauius Vopiscus hunc authorem tanquam e suis progenitoribus, Tacitum imperatorem quotannis decies describi, ne liber periret,eumque in omnibus bibliothecis apponi iussisse.Tertullianus autem noster eum mendacioru loquetissimum appellat. Tacola, Indiae emporium extra Gagem Ptolemaeo lib. . p. a.Malacha nuc dicitur mirae magnitudinis, a Portugalesibus vi capta: quod testatur epistola Emanuelis regis ad Leone decim v. Taenarus inquit Seruius Laconiae promontorium est iuxta Spartam urbem circa finem Maleae, ubi inserorum dicitur eo se descensus. Virgilius Georg.6, Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis. Taenon, Hermolao teste In lib.9.Plinii cap.37, fuit urbs in Laconia, i qua mulier Poetria nomine Herina ortum habuit. Fuit& in Achaia urbs τένειον, id est Teneum: itemque vicus τενια, inter Micenas & Corinthum. Tagasta, Plinio I i. s.ca. , ciuitas Africae, a qua Tagastesis.

de qui Aurelii Augustina vitam scripsere, Tagastensem eu fuis

se memorant.

Tages,Aruspicinae inuetor, Cicerone teste tib a. de diuinatione, Tages quidam dicitur in agro Tarquini est, quum terra araretur, de sulcus altius esset impressus,extitisse repente, & eum aD flatus esse qui arabat. Is aute Tages, ut in libris est Hetruscoru,

puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia. Eius aspe-

496쪽

ctu, eum obstupuisset bubulcus, clamoremque maiorem eum admiratione edidisset,concursum esse factum. totamque breui

tempore in eum locum Hetruriam conuenisse: tu illum plura locutu multis audientibus,qui omnia verba eius exceperint,literisque mandauerint. Omne autem orationem fuisse eam qua Aruspicinae disciplina contineretur : eam postea creuisse rebus nouis cognoscendis, di ad eadem illa principia reserendis. Hactenus Cicero. Tagus, Hispaniae fluuius, in Lusitania aureis arenis celebratur Plinio cap. .li. .Silius lib. I, Hic certant Pactole tibi, Duriusque,Tagusque. Talaemeneus, viri proprium,qui Troianis auxilia misit. Talaon, filius fuit lasti,& apud Argos regnauit, ut notat Bocatius liba.cap. 8. Talasio, virginitatis deuM & apud Romanos cinquit Seruius inuocatur.Cum enim in raptu Sabinarum Plebeius quidam rapta in pulcherrim ain duceret: ne ei auferretur ab aliis, Ialasionis eam ducis nobilis esse simulauit: cuius nomiae puellae fuit

tuta virginitas.Haec Seruius.

Talga inquit Pomponius ti .f. insula in Caspio mari sine cultu fertilis,omni fruge ac fructibus abundans: sed vicini populi, quae gignuntur,attingere netas,dc pro lacrilegio habent, diis parata exilii mantes, ditique seruanda .Hacheaus Mela. Ptolemaeo

lib.6.cap .s, Talca dicitur. Plinius cap. II. lib.6.in Caspio marivulgatam insulam Taratam esse scribit. Variat igitur nomen ut in sexcenti salus, Vistula, Istula, Tabirent, Tabarni,Tberent, Scc. Talthybius, Homero Iliad. t.praeco Agamenouis in Graecoruexercitu, qui una cum Eurybate ab Agamemnone missus est ad Achillis castra, ut Bryseidem formosissima in abduceret. Tamarae, insulae Britanniae urbs, ut scribit Ptolemaeus libro a. cap. .vulgo Tanerstok.

Tamaris, Hispaniae fluuius, a quo Samari populi dicti Poponio libro tertio.Apud Ptole inaeum Iia .ca.6.no Tamaris, sed Tamara legitur. Tamarus, fluvius Britanniae insulae,authore Ptolemaeo liba. cap. .Vulgo Gue. Tanager, aut re Seruio,fluuius est Lucaniae.Virgilius tertio Georgicorum, v- furit mugitibus aether

Concussus,sylvaeque,& sicci ripa Tanagri. Diuitiaco by Corale

497쪽

Tanagra, Ptolemaeo libro tertio cap. in Boeotiae mediterraneae oppidum: nobile, ut author est Plinius libro decimo cap. ai, gallis ad bella tantum & praelia assidua qui in eo nascuntur. Tanais, Scythiae fluuius, qui diuidit Asiam ab Europa. Fertur itaque Tanais inquit Strabo libro undecimo a Septentrionis. partibus Nilo contrarius, non tamen per diametrum ut quia tam putant ita orientalior originem ut ille incertam habens. Simillimumque est ex Riphaeis montibus descendere, qui immanibus iugis Arcton prospiciunt. Vide Strabonem. Accedit Herodotus, qui libro quarto Tanaim ex palude oriri, & in v stitatem diffundi nomine Maeotim,qua Scythas a Sarmatis di Desudi ait. Non diuersus a Ptolemaeo , qui Basilicam, id eit regiam Sarmatiam ab Europea Tanais intermedii tant, s seiungit. Scythae Tanaim Silin vocant. Fuit Sc oppidum Tanais, ad amnis ostia Plinio lib.secuta cap.98. a Graecis qui Bosphorum tenuere,condita. Ostia eius duo sunt in x inter se sudiix duta α-tia.Vide Ptolemaeum lib. s.cap.9. Dionysius in Perlegesi, Europam atque Asiam Tanais disterminat amnis: Hic se Sarmaticis euoluens finibus, alta Scissus Araxeo prius aequore iam suus unda

Einuit in Scythiam, procul hinc Maeotida Thetia

Intrat,& inserto freta pellit vasta fluento Tanaquil,Tarquinii Prisci uxor. De qua Plinius lib.3 .ca .vit. Non praeteribo dc unum soci exemplum, Romanis literis cla-

ru,Tarquinio Prisco regnante tradunt repetate in foco eius co- paruisse genitale e cinere masculini sexus: eamque quae insederat ibi,Tanaquilis reginae ancillam Ocrisiam captiuam, consurrexisse grauidam. Tanes,vir Persa e ducibus Darii

Tanis, ciuitas AEgypto, a qua Tanicum siue Taniticum Nili ostium dictum. Herodotus libro secundo ab insignibus oppidis

ostiis imposita nomina stri.bit: Ea sunt,Canopus,Bolbis ebennis, Pathmis, Mendes,Tanais: aqua Taniticum Ptolemaeus de Strabo derivant.& in emendatioribus codicibus Pomponii Tanicum,ut annotauit Vadianus. Eadem & Taphnis & Taphium dicitur. Hic fuit, vi annotat Vilo nouanus in Ptolemaeu, prima Israelitarum captiuitas, a qua per mare Rubru,duce Mose,sunt erepti. rata erat in terra Hiessen, sed nunc de tructa est

Tantalis, id est Niobe, filia Tantali. De qua vide suo loco. Tantalus, ut tit author Lactantius L Iouis ex Plote N ympha

498쪽

filius.De quo Semius,Tantalus,Corinthiorum rex,amicus numinibus fuit: qui cum Dequerer eos susciperet, & quodam tempore defuissent epulae, filium suum Pelopem occidit, Ze diis epulandum apposuit.Tunc abstinentibus cunctis Ceres humerum eius exedit. Et cum eum dii per Mercurium reuocare ad superos vellent,eburneus ei est humerus restitutus: sicut Georg.3,inumeroque Pelops insignis eburno Ager equis. Hac lege autem Tantalus apud in seros dicitur esse damnatus: ut in Eridano inferorum stans, nec undis praesentibus, nec vicinis eius pomariis perfruatur. Per haec autem auaritia significatum ut etiam Horatius I. Sermonum Satyra I, Nuid rides mutato nomine de te

Fabula narratur. Hactenus Seruius enarrans illud Virgilii g. AEneid.de Tantalo, -lucent genialibus altis Aurea fulcra toris, ulώque ante ora paratae Regifico luxu: furiarum maxima iuxta Accubat,& manibus prohibet contingere mensas. Α Tantalo Tantalis, id est Niobe, patronymicum derivatur. Taphiae, insulae,quas prope Echinadas Strabo li .ro .ponit: quarum caput Taphus. Iis Taphii &Teleboae imperauerui: de quibus huiuscemodi repetit originem enarrator Apollonii poetae. Perseo ex Andromede, ut narrat Herodotus, quatuor fuere filii, Alarus,Steneleus, Mestor, dc Electrion, qui simul regnauerunt. Ex Hippotoe Mestoris filia,&Neptuno Pterelas genitus, ex Pterela Telebos 8c Taphus, a quo Taphus insula, in qua Teleboae ac Taphii communi nomine Ac imperio fuere. Igitur ii Hippoloes

eorum auiae pecuniam ab Electrione eorum necessario,qui pro ea spopondit repetebant: qua negata ad arma venere, armenta

abegerunt, ipsum denique & filios sustulere. Alcmena Electrionis filia patrem ultura Amphitryonem Thebanum hominem potentissimum in matrimonium accepit, atque hoc pacto, bello inter eos costato ab eode Amphitryone deleti sunt, eorumque regnum Cephalo profugo Atheniesi qui exercitui praeerat donatum .Quod ad Ulyssem e successione peruenit .Haec ille .EX quo apparet Teleboas 8c Taphios omnibus iis insulis imperasse. Taphiusa, Plinio lib.36.capar, locus est iuxta Leucade, in quo Taphiusius lapis nascitur. Taphnis, Vide T AN s. Tapostris, ciuitas in AEgypto. Stephanus τα - appellat, quia sit sepultus in ea Osiris Strabo lib.i7. duas facit Taposires; Disiligod by Corale

499쪽

unam mari pipiorem,alteram remotiorem.

Taphrae, oppidum est in Taurica Chersoneso,Traiani principis auspiciis aliquado captum,ut author est Florus qui sub Traiano vixit. Taprobane, insula in mari Indico amplissima, inter ortu occasumque Solis,ut Solinus refert. Patet in longitudine stadiorum septem millibus, in latitudine quinque millibus. Ibi Septentriones non videntur,ut est author Plinius cap M.tib.6.ubi multa de hac insula fit mentio. Inter alia resere, legatos ex δε- probane, quum ad nos venissent, miratos esse Septentriones 3e Vergilias,veluti in nouo caelo .Lunam vero apud ipsos non nisi ab octava die, ad quintamdecimam supra terram aspici. Paul. vero supra ait,ex veterum traditione, Septetrionem no cerni. De hac vide Plinium eodem capite χχ.lib.s.& Pomponium

Melam lib.I.& 3. Tapsagum, Cyrenaicae regionis oppidum, ut scribit Plinius cap. s.lib. r.in descriptione Cyrenaicae regionis. Tapsus,insula decem stadiis a Sicilia distanet versus Syracusas. De qua Virgilius 3.Mneid.

vivo praetervehor hostia saxo Pantagiae, Megarosque sinus,Tapsumque iacentem. Tapyri,populi in Parthia, ut lib.Haesert Strabo, quibus mos est vi proprias uxores aliis viris nuptui concedant, quum duos aut tres filios ex eis susceperint.

Taracina, Vide TARRACINA. Taraco,Vide TARRACo.

Taras, Neptuni suit filius, quem Tarentu aedificasse quidam existimant. Tarbeli, Ptolemaeo liba .cap.7, Galliae urbs: vulgo Tarbe. Tarchetius,impius Albanoru rex. De quo Plutarchus in vita Romuli, Quidam inquit etiam sunt qui de Romuli ortu fabulosa quaedam reserre non dubitent.Nam dicunt Tarchetio Albanorum regi scelestissimo & crudelissimo homini diuinitus monstrum domi visum pene ex sacrario se attollens, ad multos dies mansisse .Fuisse etia Tethyos in Hetruria fatidicum templum: a quo aIlatum Tarchetio responsum, ut ei admisceretur virgo. Nam genitum iri ex ea filium virtute,sortuna,acviribus nomen permaximum & gloriam habiturum. Quod cum Tarchetius uni ex filiabus exposuisset, imperasse ut cum monstro illo coiret. Illam contempto patris imperio,ancillam in sui locum supposuisse. Tarchetium re cognita aegreserente,utranque Diuiligod by Corale

500쪽

in carcerem ut morte multaret coniecisse: sed visum est illi me quietem se Vestam videre necari puellam prohibentem: telam

vero puellis iubente ut erant in vinculis, texedam tradere ea conditione, ut non ante nuberent, quam eam absoluissent. Ita

quod illae per die texuissent, alias noctu Tarchetii iussu retexere solitas.Ex monstro veω ancilla geminos peperisse, quos Te ratio cuidam Tarchetiunt statim exponendos dedisse. At illum secus fluuium infantes deposuisse: sic lupam cu eo venis Iet, admotis Euberibus lac praebuisse,auibus quoquevariis cibu pueris

eomportantibus: quoad bubulcus aspiciens, iam iratusque, ausus accedere, infantes sustulit .Hac illos ratione seruatos, quum primum per aetatem licuit,Tarchetio tetendisse insidias, ac tandem oppressisse.Haec a Promathione quodam,qui Italicam scripsit hiltoriam, memoriae prodita accepisse se dicit Plutarchus. Tarchon, Hetruscorum dux,qui, ut ex Virgilio notu est, M-neae suppetias tulit aduersus Turnum & Rutulos .Dicitur &Tarcho abiecta ti litera.Virgilius AEneidos 8,

Haud procul hinc Tarcho,& Tyrrheni tuta tenebant

Castra locis.

Taretus & Tarentum, nobilis urbs Calabriae ad mare, Pirrho Epirota in duce contra Romanos accito clarissima, sita in peninsula quadam, ut indicat Ptolemaeus lib. op. i.& Strabo multis Iocis lib.6.Virgilius AEneid.3, Hic sinus Herculei si vera est fama Tarenti

Cernitur attollit se diva lacinia contra, CaulonIsque arces, Sc navifragum Scylacatum. Memoratur &Archita clarissimo Pythagorico,qui Platonem, quum mortem moliretur Dionysiua tyrannus,per epistolam eripuit, ut scribit Laertius libro octavo. rarna,vrbs fertilissima ponitur Homero lib. Iliad.s.quam enarratores vocatam pollea Sardis dixerunt.

Tarpeia, teste Plutarcho in vita Romuli, filia fuit Tarpei, quae

Romanam arcem in Capitolio constitutam, cuius pater Tarpeius custos erat, Sabinis prodidit. Hinc inons Tarpeius dinus, inquit Terentius Varro a virgine Vestali Tarpeia, quae ibi a Sabinis necata armis & sepultareius nominis monumentum relictuin, quod etiam nunc eius rupes, Tarpeici appellatur saxum. Hactenus Varro. Hinc etiam Tarpeia sedes apud Virgilium 8. AEneidos,

Hinc ad Tarpeiam sedem,Sc Capitolia ducit Aurea nunc,olim sylvestribus horrida dumis. Servius decla-Diuiti ed by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION