Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

UMura,oppidum est Galliae Aquitanicae. Aturius,Galliae fluuius,teste Ptolemaeo. vulgo te Dou. Atys, Lydorum rex,ex prognatis Herculis & Omphales unus De quo pluribus Strabo scribit lib.s. Est & Siciliae fluuius apud Plinium lib. .cap.8. A VAuantici, populi sunt Galliae,sic ab Auantico in Alpibus oppido dicti .de quibus Plinius lib.s. Avaricum, oppidum est Galliae Biturigum, ut scribit Caesit in

commentariis .vulgo Chasleau neu siue Viaron en Berri. Auschisae,populi Libyae, ut scribit Herodotus lib. Aucula, urbs Tuscorum Ptolemaeo,aliis Aquula. vulgo Aqua-

pendens.

Αuella, & Auellinum, ciuitas est Campaniae, de qua in dictione

ABELLA.Auenio, urbs Galliae Narbonensis, in quam pontifices Romani ius habent. Eam enim Pontifici Clementi vendidit Ioanna Siciliae regina Author Volaterranus . Vulgo Auignon. Auentinus linquit Seruius mons urbis Romae est,quem constat ab auibus esse nominatu,quae de Tyberi ascendentes illic sedebant, ut in octauo legimus, Dirarum nidis domus opportuna volucrum. Quidam etiam rex Moriginum Aventinus nomine,illic & occisus,& sepultus est,sicut etiam Albanoru rex Aventinus, cui successit Procas. Varro tamen dicit in gente populi Romani Sabinos a Romulo susceptos,istum accepisse montem, quem ab Auente fluuio prouinciae suae,appes laverunt Auentinum. Constat ergo varias has opiniones postea secutas. Nam a principio Aventinus dictus est ab auibus, vela rege Aboriginum. Unde hunc Herculis filium constat nomen a monte accepisse,non ei praestitisse. Hactenus Seruius illud Virgilianum enarrans libri Eneid.7.-satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus,clypeoque insigne paternum, Centum angues,cinctamque gerit serpentibus hydram. Collis Auentini sylva,quem Rhea sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit auras, Mista deo mulier &c. Auernus,lacus est in sinu Baiano Campaniae, prope puteolanam ciuitatem, ut notat Seruius Virgilii interpres,lib.GeOS.2. Aufidena, Ptolemaeo authore, urbs Italiae, Caracenorum,qui sub perentanis sunthodie durat oppidum. Dissili od by Corale

82쪽

Aufidus, Apuliae nauius,quem cruentum ex Cannensi Romanorum clade aliquandiu fuisse Florus scribit. in Hirpinis ortus iugis, Canusium urbe praeterfluit. Author Plinius. Vulgo nuc diciturio Fante. Auga, Telephi soror,quam Euripides dicit ab Alaeo patre scum ab Hercule corrupta deprehenderetur in urna quadam cum Telepho filio impositam,& in mari demersam esse: Sed Palladis prouidentia vina ad Caici ostia transmissam evasisse. Uerba sunt Stra bonis lib. I s. Auge,sive Augea, mater Telephi,filii Herculis. Scribit Diodorus

lib.s, hae a patre Alaeo cuida nauclero ut mergeretur datam, quod non crederet ab Hercule compressam: quae cum duceretur ad mare, in itinere Telephum peperit,& inter virgulta abditum reliquitaquem postea pastores inuentum Coritho regi tradidere, qui ilium Telephu,eo quod a cerua nutritus fuerat, vocavit. Ipsa vere, Auge in Cariam abducta a mercatoribus, quibus illa nauclerus, demeringere nolens dono dederat,& regi Teuthranti donata est.quam cum postea Telephus quaesisset, venissetque ad Teuthrantem in Mysia, ab eo est honorifice exceptus.Vide Diodorum lib.s. Augea, urbs Locrensium, ius meminit Homerus, uti αυκασέστωρ. Est S altera eiusdem nominis in Laconia.Volaterranus. Quae etiam Augiae quibusdam dicuntur. Augeas, Athenies s comicus fuit,ut est author Athenaeus. Fuit de Augeas Elcorum reX,quem Hercules sustulit,ut author est Strabo. Augias, Solis nomine, re autem ipsa Phorbantis filius ex Hirmi ne Nelei, seu, ut alii l , Nyctei,seu tut rursum aliiὶ Epochi filius, ex cuius oculis aiunt radios tanquam solares micuisse. Hic igitur cum Herculi stabulum illud pacta mercede collocasset, ἱsque purgasset, de mercede tergiversatus est. Quapropter Phyleus Augiae filius arbiter assumptus, is secundum Herculem pronuntiat. quod pateraegre ferens illum eiecit,eiectusque Dulyclitum venit. Ex commentariis in Homerum.

Augusta Caesarea, urbs est Hispaniae citerioris. Est & Augusta Triuerorum urbs Galliae Belgicae, vulgo Treues, T rier. Item Augusta Emerita ciuitas Hispaniae in Lusitania. Praeterea Augusta Gemella in Hispania.Authores Strabo & Plinius. Est praeterea Augustae Vindelicorum, vulgo Au burg. Augustae, coniuges dicebantur imperatorum: divae autem, post mortem tantum. Augustarum nomina haec sunt, Liuia Augusti, Agrippina Agrippae, Lepida Galbae, Pompeia Sabina Othonis, Petronia Vitellia,& reliquae quas enumerat Volaterranus tib a .

83쪽

Augustodunum, Heduoru urbs in Gallia.Caesar Sc Pomponius authores. Vulgo Austun. Augustoritum,Pictonum urbs, Ptolemaeo .vulgo Potctiers. Αata,vel potius Liuia, urbs Hispaniae, Ptolamaeo.Vulgovillaion. Aulerci populi Galliae Lugdunensis apud Caesarem. Rouan. Aulis linquit Seruius insula est in qua coniurarui Graecise noanth reuersuros quam Troia caperetur. ius meminit Ptolemaeus de Homerus lib. Iliad. secundo. Aulon, vel Aulona,Corinthiorum colonia in Macedonia,ut tradit Plinius. Auo,vel Auus, ut Ptolemaeo placet, fluuius est Hispaniae citerioris,qui Celerinorum populorum supra Bracaras de Gronios a grum alluit. Aura b aere dicta, quM lenis sit,quasi agitatus leniter aer. Bo ratius lib. ubi disserit de nominibus ventorum.

Auras,fluuius est praegrandis in Europa in Istrum fluens,ut scribit Herodotus libri. Aurelia, gens ex Sabinis oriues, a Sole dicta putatur,quod ei publice a populo Romano datus sit locus in quo sacra faceret Sob: qui prius Ausebi, sicut Valesii dicebantur.Author Festus. Aurigda, Ptolemaeo urbs Cyrenes. vulgo Zadra. Aurora, filia fuit Titani, de Terrae: quam si mulierem volumus arbitrari, eo quod eam Tithoni fratris Laomedontis dicat Ouidius

fuisse coniugem, possumus eam existimare aliquam ingentis potentiae de admirandi decoris fuisse forminam. Sed .erisimile est de ea intellexisse poetas,quam omnes dicunt Auroram: eum scilicet matutinum splendorem, quo crinimus ante Solem eleuatum caelum albescere:quam ideo Titani dicunt filiam,non quia ex Titano natam credant,sed ex Sole,quem saepissime ex nomine aut Titanuvocant. Nam ex Sole procedit illa claritas caeli quam auroram dicimus.Terrae autem ideo dicitur filia,quia videtur intuetibus, E terra prodire. Ex Bocatio. Ausa, ciuitas est Hispaniae, Ptolemaeo.

A usti, populi sunt Aquitaniae in Gallia, Plinio. vulgo Aux. Aufer, vel Auseris, fluuius Italiae prope Lucam,cuius olim pars riuus ille qui iuxta Pisas nuc labitur,fuit.Strabo pro Auseri, AEsarem ponit.

Au ma, propriὶ ea pars est Italiae ubi urbs est Beneuentum, sic dicta ab Ausone Ulyssis de Calypsus fili ut ait Festus. Unde Ausones dicti,& Ausonii. Ausonius sophista, scripsit epistolas & alia quaedam ad NonnuDiuitiaco by Cooste

84쪽

ut ait Suidas . Fuit Se Ausonius, patria Gallus,Burdegalensis poeta,

cuius extant epigrammata.

Auster, ventus a meridie flans, alio nomine Notus appellatus. ponitur etiam pro vento figurast Virgilio AEnes .i, . Talia flammato secum dea corde volutans, Nimborum in patriam, loca steta furentibus Austris,AEoliam venit. Authe,Alcyonei gigantis,qui Herculis telis confossus est, filia. I, enim filias habuit septem, quae ob patris morte in mare praecipitates se,abAmphitrite in halcyones mutatae sunt, ut quibusda placet. Harii nomina Egesander ponit haec, Phosoniam, Authen, Metho nen,Alcipen, Pallenen, Asterim,& Drimo. Haec Ianus Parrhasius in Claudianum. Autini, vel potius Auteri, si verus est Graecus codex Ptolemaei, Hyberniae insulae populi. Automnes,mons ponitur ab Homero in Hymnis. Autolycus,Mercurii seu Deucalionis filius, Se maremus vIyssis avus, urtorum nomine insignis, ut Homerus,& Plato in lib. de republica testantur. Alius suit conditor Sinopis,& comes Iasonis apud Strabonem. Tertius athleta nobilis pancratiastesiuius statua in foro fuisse author est Pausanias. Meminit de Plinius huius attificis Itb.3q. p.8. Automalax praesidiu Ptolemaeo,Vrbs Cyrenes,quae alio nomine Pentapolis dicitur a quinque eius praeclaris urbibus, renice,Arsi noe,ptolemaide, Apollonia,Cyrene Automata Straboni dicta. vulgo Estam. Automedon, Achillis auriga,vel armiger,ut scribit Virgilius, Armiger Automedon. Autonoe Cadmi Thebarum regis filia ex Hermione coniuge, ut seribit Hesiodus in Theogonia,& ouidius lib. Metamorph q. Autricum .urbs Carnutum, Ptolemaeo. vulgo Chartres. Auximum, Picentum oppidu in Italia, quod belli ciuilis tempore in potestatem Caesaris venit. Λ x Axiaces,suuius est qui alio nomine dicitur Hypanis. Vide in dia

Axylus, Phryx E ciuitate Arisbe,homo perquam beatus omnib' quae ad victu mortaliu pertinent, & qui insigni erat humanitate &beneuolentia in hospites,ut scribit Homerus lib. Iliad.6. Axiochus,nomen philosophi, cui Plato librum de molle scripsit de dicauit. Diuili od by Cooste

85쪽

Axion rater fuit Alphesi eae,quae Nemeoni nupsit, a quo Α

meon ipse interfectus esse creditur, vel ut sentire videtur Ouidius,afilii, Callirrhoes. Axius,fluuius Mygdoniae, quae pars est Macedoniae,dicitur Homero ii .a. Iliad. ου ηα - ἔδουρ, id est,cuius pulcherrima est aqua. Vide Herodotum lib.I.

Α ΣAetan, mons Arcadiae,ubi Cybele deoru mater colebatur.Statius, Venit & Idaeis vlulatibus aemulus Man. Manes, Arcadiae populi, qui inter Graecam nationem vetustate praestare creduntur,atque Parrbasii. Verba sunt Strabonis lib.8. Mania, siue Manium, urbs est Asiae minoris, quae Herodoto

AEEanum dicitur. AZiris,ciuitas in Armenia minore iuxta Euphraten. Ptolemaeus. Azotus, urbs inter Ascalonem 3c Ioppen, quam ut ait Stephanus, didit quidam e Mari rubro profugus,ex nomine uxoris suae AZes. Azotum,& capellam interpretantur: Producitur media. Haec

est una E quinque Philisthinorum,quodam clariissima.Est & AZotus,urbs Achaiae . Author Pomponius de Strabo. B AB A B B A, Mauritaniae oppidiana,Augusti colonia, Iulia Campestris appellata. Author Plinius lib.f. p.primo. Babylas, Praesul Antiochenus, quem & vitae meritis & doctrina praeliantissimum Eusebius saepe in historia commemorat. Babylon, Mesopotamiae urbs est,Chaldaicarum gentium caput,

quae summam claritatem obtinuit in toto orbe, propter quam reliqua pars Mesopotamiae, Assyriaeque Babylonia appellata est. Muri ambitum habet trecentorum de octogintaquinque stadiorum: quoru altitudo, pedes ducenti, latitudo quinquageni an singulos pedes,ternis digitis mesura ampliore,quam nothra. Via in moenibus ipsista lata, ut quadrigae sibiinuicem occurrentes, facile pertransire possent. Quapropter inter septem orbis miracula numeratur. Hac urbem Semiramis condidit.Author Plinius,& Strabo lib.as. Est& Babylon, A Egypti castellum, ut ait Strabo: natura munitum a Babyloniis, huc commigrantibus conditum. Vna hic E tribus erat legionibus quae AEgyptum custodiebant, ut idem Strabo aut rest. Ptolemaeus hac quoque Babyloniam vocat. hodie vero Cairum vel Alcairum appellant,quae non castestu est,sed urbs maxima c plures complexa populos, ut frequentes inde redeuntes Christiani indicant. Volaterranus .vide in dictione MEMPHIS.

86쪽

Baburti, stellum munitissimu Atropatiae regionis in Asia prope Artaxatam urbem, Ut author est Strabo lib.undecimo. Bacales,populi sunt in Libya iuxta mare habitantes,ut scribit Herodotus lib. histor. .

Baccha,mulier Bacchi sacerdos, quae & Bacchis Bacchidos dicitur. Bacchemon, Lactantio teste, Persei fuit filius & Andromedae: &vt ipse idem dicit, apud quosdam populos Orietates imperauit. Ex

Bacchiadae, Corinthii fuerunt qui urbem Corinthum ipsam an nis ferme ducentis dominatione tenuerunt, S: tyranni locupletiss- mi,& numero plurimi,& genere clari euadetes, emporium ipsum adcmpto metu fructuosum posscdere. Verba sunt Sisabonis lib.8. Horum etiam meminit Ouidius lib.s. Metamorph.dum Plutonis iter describit Proserpinam deserentis. Bacchides, ducis proprium, qui Sinopem urbem Lucullo prodidit,ut author est Strabo lib. ia. Bacchus,fuit Iouis filius ex Semele Cadmi filia, ut poetae omnes testantur. de quo Ouidius lib. 3. Metamorph. copiose scripsi. Vide infra in dictione DIONYSIUS. Est A: martyris nomen qui una cum Sergio sub Diocletiano ad Euphratem passus est .vterque ordinem in exercitu Caesaris ducebat. Author Volaterranus. Bactra,prouincia est Scythiae ultra Assyriam,a flumine Bactrio cognominata: Estque generis neutri & numeri pluralis. Virgilius

lib.G Org.2. - nec Bactra,nec Indi Laudibus Italiae certent.

Bactri, sue Bactriani, populi sunt,teste Herodoto, Scythis proximi: de quibus proph omnia notiora sunt, quam ut referri debeant. multarum rerum enim copia diuites, & smaragdi primis apud eos reperti nobilitate Author Vadianus.

Bactrius, fluuius est Scytharum, a quo Bactriani dicti. Herodotus lib. . Bactros,fluuius est in finibus Scythiae Asiatic a quo Bactra regio,& urbs nomen sumpsit. Lucanus lib.3, Errantes Scuthin populi,quos gurgite Bactros includit gelido,&C. Badacum,ciuitas est Noricorum,siue Bauarorum,hodie SaleZaburgesis dicta a flumine quod Saleetan vocat.Author Volaterran'. Badas,fluui' est Syriaeci uxta sepultus est Menon, ut Simonides poeta ait, in Menone dithyrambo Deliacoru . Author Strabo li. is. Baenacus,lacus est Galliae Cisalpinae,in agro Veronesit,inter arctas

motiu fauces positus,adeb ut inter illos impetu coacti venti lacum Dissiligod by Coos le

87쪽

BMAmore maris exagitent,dicente Virgilio lib. Georgie. a, Auctibus de fremitu assurgens Benace secundo. Baetica,tertia pars Hispaniae sic a Baeti numine dicta,ab incolis autem Turdetania. Author Strabo lib. . Baetirae,urbs Galliae Narbonensis Ptolemaeo. vulgo Besiers. Baetis, fluuius Hispaniae, ex iisdem locis nasees ex quibus Anas de Tagus,mediae inter utrunque magnitudinis existens,ab sui primordio,sicut Anas, in occasum fluitas, inde in Auitrum deflectes, in idem littus excurrit .Regio ipsa a flumine, Baetica vocitatur. Verba sunt Strabonis lib. .

Baganum authore Ptolemaeo, Nerviorum ciuitas: alio nomine Tomacum uigo Tomay. Bagoas,spado turpiter ab Alexandro Macedone adamatus .Pr inde cum Persa quidam nobilissimus Alexandrum, eiusque ami- eos muneribus cumularet, soli Bagoae nihil honoris detulit. Rogatus causam: respondit se amicos regis,no scorta colere.Caelius cap.

3o. libΣ. Bagradas, vel Bagrada Numidiae fluuius ex Libycis motibus longh ductus, prope Carthaginem fluit,ubi serpetem Regulus C X X, pedum adhibito exercitu interfecit. Aut res sunt Liuius, Plinius,ti Gellius. Baiae, Baiaru, ciuitas Campaniae,a Baio Vlyssis socio illic sepulto.

in huius ciuitatis agro, aquae calidae sunt, & ad voluptatem, de ad morbos varios aptae de commodae .fuitque Olim haec urbs,temperie aeris, de Romanorum frequentia,atque ornamentis aedificioruceleberrima,dicente Martiale ad Flaccum,

Vt mille laudem Flacce versibus Baias, Laudabo dignesnon est satis: tamen Baias. Horatius in epistolis. Nullus in orbe locus, Baiis praelucet amCenis. Bairon, H istoricus,scripsit breuiarium rerum ab Alexandro gestarum. Author Suidas.

Baius, Vlyssis socius in Campania sepultus, quo Baiae in Campania dictae, authore Seruio. Balbina, virgo Romana δe martyr Quirini, liberata a strumae vitio per Alexandrum potificem, sepulta in via Appia iuxta patrem: qui ambo sub Traiano sunt passi. Author Volaterranus. Balbus Cornelius,uide CORNELIUS. Diuili od by Cooste

88쪽

Baleares, insulae duae in Hispanico mari funda bellicosae, ut scri

bit Diodorus Siculus in lib. νηιαν : Graeci Gymnesias dixerui, Aut re Plinio lib.3.ca.s.Nunc Maioricam & Minoricam nominat a dispari quantitate. Dictas esse constat a βα , quod mitto siue sagitto significat. Gymnesiae verbdictae,quod incolae nudi aestatis tepore iactu fundarum sese exercent. Nam vitam ibi aliquando nec vestibus,nec calceis assuetam egerunt, ternis bifidis armati fundis. Ubi matres liberos arte iaculandi solent instituere: neque enim fas est cuiquam maxilla panem terere,nisi prius ipsum lapidem fuerit indeptus iacerem super trabem in locum metae. Ita quidem scripsit Lycophron,ut aliqui Latinorum scripserunt: quem Florus cap.8.li. 3,imitatus prope similia retulit. Salius ti .s, Et torta Balearis saeuus habena. Meminit lib. 6.Diodorus. Scribit ca .ss,octaui libri Plinius tantii apud Baleares aliquado cuniculoru prouentum fuisse,ut auxilium militare ar diuo Augusto aliquando in eosde petierint. Ex comentariis Vadiani in Melam. Baleares,insulae, vulgo hodie Maior ,& Menorea. Balesium, maritimum Italiae oppidum,non procul a Brundusio. Author Plinius lib.3. cap. I.

Baliardus, philosophus quidam Gallicus ac Peripateticus, Parisiis prodiit vir doctissimus, ab orthodoxis tamen in quibusdam aberrans, i quibus nec per synodum iussu regis Ludovici huius gratia coactam auelli potuit, quin in hoc loco deserto, cu sociis nonnullis

omne aeuum asstinendo exegit.Author Volaterranus,lib.aa.

Balinienses, populi in Latio ,qui alias Trebulani di tur Plinio

Balius, Achillis equus,apud Homerum libro Iliad. eius carmina Graeca expressit Politianus in Ambra, alium, Xanthumque iugales

Quos Zephyro peperit geminos Harpyia Podarge.L.Ballienus auunculus Catilinae, Lucretium Asellam,consulatu, contra voluntatem Syllae ad perturbandum ciuitatis statum petentem, cidit iussu Syllae tuc Dictatoris,accusatus postea, ac damnatus.Author Paedianus. Balsa, Lusitaniae ciuitas, Ptolemaeo authore,alio nomine Tauilla. Battia insula in mari Germanico. Bambyca, Mesopotamiae urbs est quam Edesam 3c Sacram v bem vocant.inea Artagatam Syriam dea colunt. Verba sunt Stra

89쪽

Bambolum, flumen Mauritaniae crocodilis resertum,ut scribit Plinius lib.F. p.I. Banaia, Romanorum colonia in Africa, Valentia cognominata, ut scribit Plinius lib. .cap. I. Banurri,Getuli sunt,incolae Tingitanae prouinciae, ut scribit Plia

Baracum, Cyrenes oppidum,cuius meminit Plinius lib. s. cap. quinto. Baracum, Indiae emporium extra Gangem,authore Ptolemaeo. hodie Bangelia ciuitas facundissima,& regnum latissimum.

Baragaci, AEthiopiae oppidum, de quo Plinius lib. g. cap. 29 sic scribit, Aliqui unum AEthiopiae oppidum ultra ponunt in litore

Baragasa. Baramalacum, Nabataeorum in Africa oppidum non spemendum, vi author est Plinius lib.6. p.28.

Barbara, virgo Nicomediensis Dioscori nobilis viri filia, a quo in turrim est coniecta,quia se Christiana profiteretur: ac post omnibus probris nudatam, conuerberatumque corpus, ab eodem ad praesidem ducta, iugulataque in eadem urbe sub Maximiano est. Demum Venetiis squo trassata est, j condita author Volaterranus libro. Issa

Barbarium, Hispaniae promontorium ad Tagum fluuiu, ut tradit Strabo lib. 3.Alii scribunt Barbaricum. Barbelaia,est oppidum Hispaniae Baeticae. Est item fluuius eiusdem nominis,qui Barbesulam oppidu praeterfluit,vt author est Pli

Barce, urbs Africae in Cyrenaica regione,aIlo nomine dicta Ptolemais inuthor Strabo. Fuit item Barce, nutrix Sichaei, dicere Vir gilio libro AEneid. , Tum breuiter Barcem nutricem affata Si chaei. Fuit praeterea eodem nomine regina Libyae, a qua ciuitas quaedam dicta,ut notat Tortelius grammaticus. Barcaei, populi sunt propinqui Carthagini, ut notat Seruius inq.AEneidos. Barcenis, Germaiatae sylva est trans Rhenum, Sueuos a Cheruscis diuidens: nunc Sylaa nigra, haud procul a Badensi agro. Author Volaterranus.

Barcha,cognomentum Amilcaris patris Annibalis, primam secundum filium gloriam inter duces Poenos obtinuit. Primus naniaque in Italia Romanorum impetum, qui multas inflixerant reip. clades, diutius quam par erat, sustinuit, ut resert Volaterranus eXLiuio. Diuili od by Cooste

90쪽

Barcino, Colonia Fauentia dicta, ciuitas est Hispaniae Tarrac nensis celebratissima, cuius meminit Plinius lib.3. p. 3, in des in ptione Hispaniae citerioris.Barcelona vulgo. Bardaianes, Mesopotamiae praesul,Syrorum lingua doctissimus,& vehemens dialecticus,aduersus Marcione patria lingua scripsit: sed& Graece ad Antonium, sub quo fuit, librum de Fato, aliaque Complura, ut ait Eusebius lib. . Barderate,urbs est Galliae Comatae ad Apoeninu.Author Plinius

Bardi, erant vates, aut magi, aut philosophi in Gallia, de quibus

Lucanus,

Vos quoque qui sortes animas, Iloque peremptas Laudibus in longum vates demittitis aeuum, Plurima securi fudistis carmina Bardi. Barduli, sunt Cantabrorum in Hispania populi, qui & Turduli,& Tapari dicuntur.Author Plinius lib.q. p.22. Barea,oppidum est Hispaniae citerioris,Baeticae tamen adscriptu, ut seribit Plinius lib. . p. 3. Bargent,populi sunt Africae, ex gentibus Trogladytis,ut scribit Plinius lib.6. p. 29,in descriptione sinus Maris rubri,Troglodytici,& AEthiopici. Bargus, Thraciae suuius est in Hebrum cadens, dicente Plinio lib. . p.ri, Flumina in Hebrum cadentia Bargus,Suemus,&c. Bargyla,Asiae minoris urbs est in Catia,teste Plinio libro quinto,

Bargylus,montis nome in Asia,cuius meminit Plinius in deseriptione Syriae, p.2Ο.Itb. . Baris,laeus Pisidiae in Pamphylia,Plinio authore lib. quinto, capite V. Barium, Apuliae oppidum,quod Plinius dicit antea Iapygem vocatum a Daedali filio Iapyge vulgo Barri. Bamichius,suuius est Peloponnesi in Alpheum ingrediensantE Enipeus dictus. Cuius meminit Homerus in Odyssea apud Strabonem lib. 8. Bamus, Barnuntis,oppidum est Macedoniae, prope Heracleam, ut Strabo author est lib.7. Barra,oppidum Orobiorum in Italia Transpadana, regione Vndecima.Author Plinius lib3. p. II. Barutus, vel Barutum, vide infra in dictione BERYTO s. Basa cates, populi sunt Galliae Aquitanicae,dicente Plinio cap. tydib. Basa cares,Vassei,Sennates,Cam lectri, Agesinates,Pi- .ii. Dissiligod by COrale

SEARCH

MENU NAVIGATION