Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nibal Artaxiae regi condidit. Item Arrata iuxta fines Atropatrae prope Araxem. Haec Strabo.

Asachae, populi sunt in montibus AEthiopiae, qui abesse a mari

dicuntur dierum quinque itinere, viventes elephantoru venatu De his apud Plinium lib. s. Asacus, fluuius est alluens Heracleam ciuitatem, sitam ad radices montis OEtae,reste Liuio lib.s, de bello Macedonico. Ata,vicus est Peloponesi,non procul a Genea ciuitate, ut author est Stephanus. Asaea, nomen est proprium montis. Author Suida s. Asaeus, unus fuit ex principibus Graecorum interfectus ab Hercule.Author Homerus lib. x I. Iliad. Asander,viri proprium,apud Strabonem lib. . Asbestae, Libyae populi ubi Ammonis ora tu fuit. Author Vo

laterranus.

Asbetae, Ptolemaeo populi circa Cyresen. Asbolus, urbs Thestaliae, Stephano. Asbylus, Gotoniata,cuius meminit Pausanias,& Plato in libris de republica.Αsca, Siciliae ciuitas, quam Elymus princeps Troianorum dicitur condidisse Seruius. Ascalaphus, Martis Se Astyoches filius, cuius meminit Hom rus libro I.

Ascalingium, Ptolemaeo urbs Germaniae, hodie HildeEhemi. Ascalon, Palaestinae ciuitas Idumaeoru .author Strabo. Xanthus in historia Lydorum scribit Astatum Hymenaei filium, a rege Lydorum Aciamo, ducem exercitus in Syriam missum, ubi res gessiste, virginemque adamasse, ac urbem de suo nomine Ascalon es didisse. De Ascalone plura Diodorus tib 3. Hodie Escalona dicitur. Ascalus, Tantali frater fuit, Hymenaei filius,ut scribit Xanthus. Ascania, insula maris Mediterranes non procul ab Andro. Est ®io Asiae St urbs,& palus in Troade. Author Eustathius. De hac Strabo lib. a. Ascanius, non solum AEneae filius ex Creusa regis Priami filia: sed fugae Iaborumque in quaerendo regno socius teste Virgilio. Liuius lib. I,ab urbe dita dubitat an Creusae vel Laviniae filius fuerit: sed poetae caeteri omnes & historici cum Virgilio, Creusae filiuiuisse affirmant. Est de Ascanius, Phrugiae, fluuius,a quo Ascanius AEneae filius dictus est.Ηuius fluuii meminit Virgilius lib. Georgic.3, Illas ducit amor trans Gargara,trinsque sonante Ascantu. Dissili od by Corale

72쪽

Ascaucalis,urbs Germaniae Ptolemaeo. vulgo Suuet2. Asciburgium, Ptolemaeo urbs Germaniae. Vulgo Emericli. Asesepiades, genere Prusensis, medicorum eloquentissimus Cn. Potnpeio familiaris,cu in arte Rhetorica facultates decoxisset,medicinam sectatus est aliam a caeteris viam ingressus. Dicebat salute costare cibi potusque abstinetia: praeterea gestatione,ambulatione, frictione. Ipse condita noua secta, spretis legatis,& pollicitationibus Mithridatis regis, reperta ratione qua vinum aegris medetur, relato E funere homine de seruato : sed maximε , sponsone facta cum fortuna , ne medicus crederetur, si unquam inualidus ullo

modo fuisset ipse:& vtistor suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus est. Haec Plinius libro I, capite 37. De eo quoque multa refert Apuleias lib. . Asclepiades alius fuit Antiochenus martyr. Αsesepiades ite Myrteanus ludimagister in Tuditania Hispaniae regione:librum edidit de gentibus eius regionis. Author Strabo lib.3. Αsesepiades AnaZarbeus grammaticus scripsit de fluminibus.

Asclepiodorus,pictor aetate Apellis, Olymp. C X II,que in symmetria mirabatur ipse Apelles. Huic Mnason tyrannus pro XII diis dedit in singulos mnas tricenas. Plinius. Asclepiodorus item fuit, Alexandrinus, singulari ingenio ad omnia mathematica, ad inquisitionem cognitionemque herbarum de lapidum. Author est

Suidas. Asconius Paedianus historicus circa Neronis tempora, anno vi tae L X X II I captus luminibus, x II postea summo cum honore Sc hominum gratia vixit annos. Author Eusebius. Hic etiam in Ciceronis orationes commentarios edidit.

Ascra, Boeotiae vicus ad radices montis Heliconis Hesiodi poetae clarissimi patria,teste Ouidio lib. de Ponto, Intumuit vati nec tamen Asera suo. Inde Ascraeus nomen adiectivum. Virgilius. Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. Aseruium,urbs Liburniae Ptolemaeothodie Ascriuium. Asculum,oppidum est Apuliae memorandum clade illata Pyrrho a Curio de Fabritio Romanis consulibus, ut late ostedit Plutarchus .in vita Pyrrhi. Asdrubal, gener Amilcaris patris Annibalis. post eius mortem septem annos imperium tenuit, fauente factione Barchina.demum, seruo Barbaro, ius dominum occiderat,interfectus est in medio suorum.Comprehensus deinde a circunstantibus,haud facti poenitens, inter cruciatus 3c tormenta, speciem semper ridetis praebuit. Author Liuius lib.aI.

73쪽

A Asdrubal item, Gistonis filius, cuius meminit Plutarchus in vita Scipioni S. Asdrubal item alius fuit Annibalis frater, de quo vide Plutarcha in Annibale. Praeterea Asdrubal, cui Caluo cognome erat is tempore quo Annibal in Italia erat,in Sardinia dux clati s mittitur: sed lepestate reicistus ad insulas Baleares, ibi tantisper quoad quassas reficeret naues, residit .de quo plura apud Livium. Asdrubal,praeter hos alius fuit dux bello tertio Punico a Scipione AEmiliano vict'

facta deditione. eius uxor quu paucis ante diebus a viro impetrare non potuisset ut ad victorem transfugeret, in medias urbis hamas

sese cum filiis iecit. Author Liuius lib. si . Asellius Sempronius historicus militauit sub Scipione AEmiliano,apud Numantiam tribunus militaris, idque bellum literis mandauit.citatur saepe testis a Gellio. Asellius item Claudius eques Romanus, tribunus militum,sub Claudio Nerone apud Lucanos memoranda fortitudine .huius meminit Volaterranus. Asia,tertia pars est orbis,tametsi magnitudine, Europae S: Asricae parisit. Sic autem dictam volunt ab Asia Iapeti coniuge,quae oceani &Tethyos filia fuit:vel ut Herodoto placuit,a Promethei matre. Lydis ver ab Asiaeo Atyis filio, unde de gens quaeda in Sardis Asia dicitur,ut tradit Eustathlus. Eli & Asius campus prope Caysitu fluuium,cuius meminit Homerus,

ασο, e. Utvηρίου ἀμφι ρἈθest. Est autem Asia duplax: maior scilicet,& minor, quae in se continet Phrygiam, Cariam, Lycia, Lydiam, Lycaoniam, ut est apud Strabonem & Pomponium. Asne,vel ut est apud Strabone, Asina, urbs est Peloponnes iuxta Messeniam unde sinus Asinaeus .author Strabo lib.8.S: Pomponius lib.a. Asine item, insula est una ex Sporadibus, quas Electridas

nonnulli vocant, in mari Adriatico, cuius meminit Pomponius libro a. Sc cius intc res Vadianus.

Asinius Pollio,celebris in primis orator fuit Romae, Augustique

amicus. Is primus omni u Romanorum, aduocatis hominibus, scripta sua recitauita Quintiliano autem his verbis taxatur, Multa in Asinio Pollione inuetio summa diligentia :aded ut quibusdaetia nimia videatur: S: consilii de animi satis a nitore & iucunditate Ciceronis ua longe abest, ut videri possit seculo prior. Hactenus Quintilianus.

Asinius Gallus, eius filius, vir etia doctissimus,ut Seneca testatur in declamationibus,libros edidit de comparatione patris PollionisA: Ciceronis,in quibus patrem Ciceroni praetulit. Author Caecilius Plin.lib. II. Epistolarum. Contra quos Claudius Caesar postea Ci- Dissili cu by Corale

74쪽

ceronis edidit defensionem, ut author est Tranquillus in Claudio. Praeterea alius fuit Asinius cognomento Capito, doctissimus artis grammaticae: librum reliquit epistolarum, in primaque ad Pacuuium Labeonem scripta, erat titulus, Plutia & no plura scribi oportererrationesque addit. author Gellius. Praeter hos Asinius Pollio fuit Trallianus genere,docuit Romae tempore Pompeii Magni:

successi scholae Timagenis, scripsit bellum ciuile Caesaris & Pompeii .author Suidas. Asis, Umbriae mons est.

Asisium, oppidum cui mos imminet:s: Asi sinates,eius oppidi incolae Plinio ge Ptolemaeo. Asius filius fuit Dymantis,ut in Iliade scribit Homerus. Hic aduersus Graecos Priamo fauit. Fuerunt de alii Asi, quorum passim meminit Homerus. Est & Asius Ptolemaeo Semnorum fluuius in Italia:ΑEsium hodie.vulgo Esino. Asophis, regis est Achaiae prouinciae,quae ab Homero Araethyrea dicta est,postea Asophis. Haec Plinius lib.q.cap.I. Asopus fluuius Peloponnesi E Chronio monte mediam praeterflues Corinthi regione, in sintilabitur Corinthia . Volaterranus. Aspasia,mulier Milesia fuit magna doctrinae fama, sophistria de rhetorices magistra. Periclem docuit,fimul & amauit, ab eoque in matrimonium accepta quum esset captiua,caussa fuit de ipsa duora bellorum:Samii scilicet, de Peloponnesiaci. Author Plutarchus in pericle,& Aristophanes in fabula quae inscribitur . πινῆς. Aspasius,sophista fuit RauEnas, Demetriani filius, sub Alexadro Romae profitebatur auditor Pausaniae 3e Hippodromi: scripsit contra Aristone 3e maledicos diuersas orationes. Haec Suidas . De hoc multa Philostratus. Fuit ite Aspasius cognometo Byblius,quoniade byblo,id est de papyro, librum condidit, ac artem rhetoricam &Panegyricum in Adrianum principem, cuius temporibus floruit. Author Suidas. Praeterea Aspasius, fuit Tyrius quidam historicus qui de Cotinete variam historiam scripst,ut idem Suidas author est.

Aspendus,taphyliae urbs Argivoru aedifici ut Hic Veneri suibus sacrificabant: eo quia author eius genetis Mopsus ex Argis huc

proficiscens, primu obuium sacrificare voverat. Occurrit aute sus.

Author Stephanus,& Pomponius lib. I. Asphaltus, lacus Syriae,ideo sic dictus,qtibd in eo nihil viuii submergitur.vnde Mortuum mare ab historicis dicitur dicete Solino, Mare mortuum est, nihilque praeter bitumen gignit: animal nullii habet, nec in eo aliquid viuum mergi potest. Huius etia meminit

75쪽

Iustinus lib.36. Aspis, Numidiae promontorium est,ex clypei forma dictum in

mare prominens. Est de insula eius nominis, maris Mediterranei, ut tradit Plinius lib.s,capHI. Aspathines,ex Persis unus qui cum Dario in Magum Sc Smer-dim coniurarunt.teste Herodoto lib.historiarum tertio. Asplendon, Phocensium urbs, ut tradit Pausanias. Hanc Eustatius vocatam Apricam dicat,quod hybernationi locus amoenus sit, tum ad differentiam alterius cuius meminit Homerus in catalogo lib.a. Iliad. Asporenus, mons est Asiae pergamo proximus, sic dictus quod asper de sterilis sit:& templum quod ibi est matris deorum Asporenum dictum,Dea quoque ipsa Asporem dicta est. Author Strabo

libro I . Assacani, Indiae regio est in qua est Magosa ciuitas, regionis huius caput .Verba sunt Strabonis lib. 3s. Assaracus,vius Anchisae de pater Capys. Uirgil. Assaraci proles. Assyria, regio maioris Asiae,habens ab ortu Indiam, ab occasu Tigrim fluuium, a meridie vero Mediam,di 1 septentrione monte Caucasum .Eadem,Syria dicitur,ut author est Iustinus libro primo& Herodotus. Asta colania Baeticae Hispaniae,no procul a Gadibus,ut author est Pomponius lib.3. Est de Asta oppidum Liguriae antiquu, me adhuc retinens Author Plinius. Astaboras, AEgypti fluuius,cuius meminit Ptolemaeus, Pomponius. Plinius cap. 3,bias. vide in Λ S T A P A s . Maccent,populi Indiae,qui Media regionemonter Cophen atque Indum habitant.Author Strabo libas. Astacus, Asiae urbs,quae sinum a se cognominat Astacensem, ab Astaco Neptuni & Olbiae nymphae filio. Author Arrianus in Bithynicis Strabo Megarensium coloniam eam esse dicit. Est de Astacus apud Byzantium,& stem ciuitas in Acarnania. Author Volaterranus post Plinium blas. Astaces,suuius est in Pontum defluens author Plinius libro se

Astapas, fluuius Asiae,de quo Strabo lib. is sic scribit,Circa Meroen Maboras Astapas influui.Haec sumina Rhizophagi accolunt,qui etiam Elii vocantur, propterea quod ex adiacente palude euulsis radicibus massulas conficiunt, Se ad solem coctis vel tur. H xc loca leones alunt qui sub Canis exortum a maximis culicibus hinc expelluntur. Hactenus Strabo lib.16 . Meminit 3e Astapi Diuitiaco by Cooste

76쪽

sutili idem author, quem Astosaba a nonnullis nominari ait initio lib.t .in descriptione AEgypti. Plinius tamen lib.s,cap.9 de Asta. po sie scribit, Nilus Ampus eognominatus est, quod illarum genia. tium lingua significat aquam E tenebris profluentem,qui Ac Altabores laeuo alueo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextro vero Astu sapes,quod latentis significatione adiicit: nee anthNilus, quam se totu aquis cocordibus rursus iunxit. Haec Plinius. Aster puer, Platonis carminibus celebratus, in quem etiam ex tant epigrammata lib.s Epigrammaton Graecorum. Asterion,ciuitas Thessaliae de qua scripsit Homerus, διορ έκν--οοιο ri v ἀ καρανα. quia in alto sita monte, uelut astrum fulgeat, ut tradit Eu statbius, qui nunc eam Persam dicit vocari. Est & altera urbs eius nominis in Syria. Est & nu uius Achaiae, in Nemaea sylva leniter fluens,& seu stuum iuxta ri pas abundantissimus, ut testis est Lactantius.

Asteris, insula est in medio Sami & ithacae sita. Author Straboreuius sic meminit Homerus, o νῆσος μἐση--τρη-α,

ο ρου οὐ πιγα δοιώ u δ' ι α λοξι αντ λαψίδνμι. id est, Saxea nunc medio supereminet insula ponto Asteris, haud ingens,portus dans puppibus aptos, Quos subeant hinc atque hinc. Nuc autem nec ad anchorae quia dem laetiam prorsus idonea. Eadem etiam Asteria vocatur eodem Strabone aut re lib.a. Est & Asteris, ciuitas Hispaniae Ptolemaeo. Fuit item Asteria,Titani filia,& Latonae soror. Asterusia, mons Asiae:vnde Merusiam coloni ciuitate supra Caucasum aedificauerunt.Author Stephanus. Astice, regio Thraciae, ut author est Plinius. Astiria vide infra in dictione ASTYPALAE A.

Astigi,urbs est Baeticae Hispaniae,a qua Migitanus ager. Plinius.

Astreus, unus e Titanibus, qui cum Aurora concumbens,vetos

genuit. Et Astrea, huius Astrei filia ex Aurora, quam ob summam aequitatem, Iustitiam fuisse appellatam scribit Aratus rianam cum adhuc terras habitaret, Nondum vesanos rabies nudaverat enses,

Nec consanguineis fuerat discordia nota. Sed postea crescentibus vitiis euolauit in caelum. unde subdit idem Aratus, Et caeli sortita locum,qua proximus illi, Tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes Astuta, Germaniae urbs,ut scribit Ptolemaeus . vulgo B Rusen.

Astures, ut Hispaniae populi memoratissimi Calloecis proximi,

77쪽

3 As A Taurifodinis & equis quondam tolutariis nobilitati, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glome ratio,vt Plinius libro octauo scribit. Martialis, Hic breuis ad numerum rapidos qui colligit ungues, Venit ab auriferis gentibus Astur equus . Meminit Asturum multis lib.3,Silius. Eorum tractus, Asturiae nomen habet. Asturica Augusta .Hispaniae Tarraconesis urbs Ptolemaeo. Astac ga vulgo. Olim Roma. Astyages, Cyaxaris Medorum regis filius,& Mandanae pater,ultimus Assyriorum Sc Medorum rex. De quo apud Graecos Herodotus lib.i,& Iustinus scripsere. Astyalus, vir fuit Troianus,a Neoptolemo interemptus. ut scribit Homerus lib.6, Iliados. Astyanax, quasi urbis princeps,appellatus autem proprio nomine Scamandr'Hei toris fili' ex Andromacha:qui a matre absconditus, ab Ulysse repertus,ac de alta turri praeceps est datus. Author Uola

terranus .

Astrampsychus,antiquissimus scriptor, libru scripsit de cura atanorum, & omροχρ-ον, id est de coniectatione somnioru. Suidas.

Astycratia filia AEoli, teste Homero Odysslib. Io.

Astydamas senior,tragicus Atheniesiis,docuit tragoedias X L II, vicit V .primus qui ex auditoribus Socratis ad poeticam se conuerterit. Astydamas iunior filius, de ipse tragicus,cuius tragoedias n nullas commemorat Suidas.

Astylus Crotoniata,tribus Olympicis cotinuis vicit, stadio,diau lo 3e ὸolicho. Qubd aute in v Itimo se Hieronis magistru ac Suracusanum a praecone declarari secerit, Crotoniatae irati, statua eius fregerunt, bona insuper publicauerunt.Author Pausanias. Astynous,princeps quidam Troianus, quem Diomedes in bello Troiano interfecit,ut scribit Homerus lib.s, Iliados. Astyochia, Actoris filia:haec quum adhuc virgo in coenaculum paternae domus ascendisset,esam a Marte copressa est. Author Homerus lib. et Iliados.

Astypalaea, insula est una ECycIadibus,quae Plinio & Straboni Iibro decimo est celebris. Vadianus putat Asticlam apud Pomponium corrupte legi, pro Astypalaea. Asychis, rex fuit AEgypti,teste Herodoto lib. 2. A TAtabulus ventus in Apulia. Horatius, Incipit ex illo montes Apulia notos ostentare mihi,quos torret Atabulus. Interpres Horatii Porphia Dissili od by Corale

78쪽

ila seribit Atabulum ventum esse in Apulia sementissimum Graeca appellatione dictum,quasi em ἡου ἄτίω Lino,id est nocumetum pestilentiamque inferentem.

Atabyria prius dicebatur quae postea Rhodus insula,aut re Plinio lib.s.cap. i. Vide RHODUS.

Atabyris,mons altissimus in Rhodo insula. Strabo lib. i . Atacini, populi sunt prouinciae Narbonensis, sic ab Ataco amne eius prouinciae dicti,a quibus Romae Atacinorum nomen ortum esse tradit Hermolaus. Atalanta,virgo venatrix in Areadia,filia Iasii .Haec cu proceribus venit ad occidendum aprum deuastantem AEtoliam,quem etiam ipsa prima vuInerauit. Quare a Meleagro filio regis AEtesiae arde-ter est adamata,vi tradit Ouidius lib. Epistolaru . Fuit Se stera Atalanta filia Cenei regis, in Scyro insula, cursu nobilis, &' poetis cantatissima,cuius omnem fabulam Ouidius refert lib. Metamorphoseos decimo. Αtarna, urbs est Mysiae in Asia,non proeul ab Asso urbe.Author

Stephanus.

Atarnes, Darii Persarum regis frater,a quo locus quidam Mysiae contra Lesbum Atarnes dictus est,teste Herodoto lib.I. Atax,clarus fluuius prouinciae Narbonensis .Lucanus lib. I, Mitis Atax gaudet Latias no ferre carinas. Plinius scribit eum fluuiuoriri ex Pyrenaeis montibus.

Atella,Campaniae oppidum,a quo ludi Atellani dicuntur:fuitque

in illo amphileatrum egregium. Aternus, fluuius Italiae inter Ferentanos . Author Plinius. Atesis, fluuius est nascens ex alpibus Tridentinis, ut author est Plinius.huius elim meminit Virgilius, Sive Padi rapidis,Atesim seu propter amoenum. Ateste,ciuitas regionis Venetae, ut tradit Plinius. Athamas, Atali filius pater Phryxi 3c Helles,metarum carminibus notissimus Vide infra indictione INO. Athanasius,praesul Alexandrinus,educatus ab Alexandro eius ciuitatis praesule,olim diaconus in cocilio Niceno fuit. Arrianorum deinde maximas perpessus insidias, ad Constatem Galliarum principem aufugit. De quo plura apud Volaterranum. Athenae, Atticae urbs,& bonis artibus, & rebus bellicis celeberrima quondam, nuc autem periit. Nomen autem sumpsta Pallade, dea sapientiae,quae Graece dicitur Athena.

Athenaeus,e Seleucia Ciliciae philosophus Peripateticus doctissimus,Augusti tempore,ptinceps aliquandiu patriae suae: deinde co- e. iiii. Diuili od by Cooste

79쪽

tracta amicitia cum Murena,qui contra Augustum conspirauerat, cum illo aufugit, captusque, ac dimillus cum insons reperiretur. reuertens autem Romam, multis eum salutantibus illud Euripidi, resp5dit, suo χρῆν κενεμῶνα νου σκοπι πυλα ramis. De quo pluri Strabo. Fuit item Athenaeus Naucratita gramaticus M. Antoni ἀni principis tempore, librum Dipnosophistarum composuit,variuopus & eruditum,ut Plinius alter Graecus fere dici possit: quod ad nos sanE haudquaqua integrum peruenit,eius epitome ab Herm lao Byzantio tantum relicta.Αulbor Suida s. Athenion, pictor eximius,qui nisi iuuenis morte obiisset,omnes sui ordinis homines superasset, ut tradit Plinius. Athenodorus, Atheniensis philosophus Stoicus praeceptor Dionysii Areopagitae .coposuit opus varium, quod δαι inscripsit. emicuit Augusti temporibus Author Suidas . Fuit item Athenodorus, sculptor eximius, authore Plinio lib.36. At chari,populi sunt Scythici in Asia apud Herodotum. Athos,mons est inter Macedoniam & Thraciam:& nonnunquamons Thraciae dicitur, ut Homero in hymno Apollinis . nonnun- qua etiam Macedoniae dc AEmoniae .de quo plurisus Plinio&Pomponio disseritur. Atimetus, libertus Caesaris,ut ipse testatur in marmore dicato cineribus uxoris Homonoeae, cu epitaphio pulcherrimo ,quod se legisse Romae Tortelius testatur.

Atina,suit vetus urbs Campaniae iuxta pontinas paludes. Atlas, mons est Mauritaniae ab Atlante rege sic cognominatus, qui astrologiae inuentor dicitur, ut tradit Plinius. Sed duo montes rius nominis sunt in Mauritania,authore Herodoto,& aliis nonullis historicis: Unus quidem proximus columnis Herculis alter vero in interiore Libya remotior. Cuius summitas nunquam videri potest,quia nubes ab illo nec aestate,nec hyeme diuelluntur .Quem incolae ivt idem Herodotus author est) caeli columna esse asserunt. Et ut poetae tradunt, fuit in illum Atlas Mauritaniae rex couersus.

Cui etiam Virgilius formam viri tribuit, Atlantis cinctum assiduE cui nubibus atris Piniferum caput,& vento pulsatur & imbrii Nix humeros infusa tegit,tum flumina mento Praecipitat senis,& glacie riget horrida barba. Elt item Atlas, magnus quidam fluvius versus Septentrionem in Istrum suuium

sic ab Ailate Arcadiae rege cognominatus, authore Herodoto.Tres enim fuerunt Atlantes. Vnus rex Italiae,& pater Electrae. Alius Arcadiae,& pater Maiae,ex qua Mercurius natus est.Tertius Maurus,

80쪽

qui maximus dictus est. Author Seruius Virgilii interpres. A p stremo, Atlantes populi Euboeae dicti sunt,& mare Atlanticum dictum, Zc Atlantides.

Atosia,filia fuit Cyri,teste Herodoto lib. . Atramitae,populi Arabiae foesicis Plinio. Atrani,populi Hirpinorum in Italia,apud Platonem.

Atratinus,accusator Caelii,ut in oratione Ciceronis apparet, qui male a quibusdam Atracinus scribitur, ut tradit Volaterranus.

Atrax, fluuius AEtoliae .a quo Atraces quidam populi cognominati sunt,ut scribit Plinius lib. . Atreus, filius Pelopis & Hippodamiae,rex Mycenarum,qui filios fratris sui Thyestis sibi insidiantis occidit,& illi comedendos apposuit de quibus multa narrantur a poetis,ut a Seneca in Thyeste, de Statio in diuersis locis suae Thebaidos.

Atria, Ptolemaeo urbs Venetiae, hodie Adria. Atridae,filii Atrei,Agamemnon scilicet & Menelaus. Atropatus,duX Medorum,a quo etia Atropatia dicta est Mediae regionis pars, cuius meminit Strabo lib.undecimo, his verbis, Alatera pars est Media Atropatia ab Atropato duce nominata, qui ne ea Macedonibus subigeretur obstitit, cum maioris Mediae pars esset. Is postea rex declaratus,regionem hanc per sese posuit,& ex illo successores ad hoc usque tempus perdurant .Hactenus Strabo. Atropos, una E Parcis. Nam tres fuerunt deae fatales,ut author est Homerus. Atta,ciuitas Arabiae scilicis,auctore Ptolemaeo. Attacum, oppidum Hispaniae, Ptolemaeo.

Attali, reges Pergami in Asia, de quibus copioser scripsit Strabo, de Liuius diuersis in locis.

Attalia,ciuitas c uentus Pergami. Est item Attalia,urbs Pamphiliae in ora maritima.Author Strabo. Atteius Philologus, Libertinus Athenis natus .huc CapitoAtinus iurisconsultus eius patronus,inter grammaticos rhetorem,& inter rhetores grammaticu fuisse ait. eu iussisse scripta Salustii in coponedo,author est Pollio. Coluit familiarissim. Salustium, eoque

mortuo, Pollionem .Author Tranquillus. Attica,regio Graeciae inter Achaiam & Macedoniam sita,in qua fuit urbs Atheniensis.Author Strabo. Attrebates,populi Galliae Belgicae,de quibus multa apud Caesarem de Plinium. Vulgo Artois. Atuacutu, Galliae Belgicae urbs Ptolemaeo,hodie Antuerpia .vulgo An uers, Ando L

SEARCH

MENU NAVIGATION