장음표시 사용
61쪽
Argippei, populi sunt ultra Sauromatas, ut ostendit Herodotus lib.hilsoriarum I. Argissa,Thessaliae ciuitas est prope Peneum,condita a filiis Larissae,deinde Argura vocitata .Author Volaterranus. Argo, nauis fuit,in qua Iason cum LIIII heroibus nauigauit Colchos dicta autem est Argo, ut quidam scriptores asserui, vel ab Argo architecto,qui etiam inter nauigandum, eius resarciendae cura susceperat . alii ab eius velocitaterantiqui enim οῦργὴν velox appellabant. fusique,teste Diodoro, iuxta Pelion aedificata, magnitudine atque apparatu longe maiore, quam quae ad eam diem fieri colaetauerant Erat enim antea paruarum nauicularum usus.
Argonautae, dicuntur heroes illi qui in Argo naui Colchos profecti sunt,ad rapiendum vellus aureum. sunt qui dicant fuisse duo& quinquaginta numero: alii addunt quatuor. Sed parum refert
de numero. Valerius Flaccus lib. I,multos enumerat.
Argos,& regio dicitur,& ciuitas:&Argi, & Argivi populi, a Latinis usurpatum,sicut Achai de Achiui. iidem & Argoli a Persis dicti,& Argolis regio,&' omnis denique Peloponnesus,ut ait Strabo, praesertim Laconica, Argea appellata: ex quo ab Homero Helena Argea dicta est .Propter igitur frequentia ac varietate nominis huius, manavit prouerbiu Graecu in viros iactabundos & sycophantas,άργειά ψορα Argos vero Peloponnesiacum,de quo nunc sermo, Sophocles Doricum etiam vocat: diuersis etiam vocabulis cens
tur, ut ait Eustathius. Nam de Hippobolum dicitur ac Hippiu,8e Iasium & Dipsum ob aquae inopiam. Vide Volaterranum libro
Argutus,vi scribit Dictys Cretensis,filius fuit Amyclatis .Ex Bo
Argus, filius Aristoris,de quo ait Ouidius, Centum luminibus cinctum caput Argus habebat, Inque suis vicibus capiebat bina quietem: Caetera seruabant,atque in statione manebant. Huic Iuno eustodiendam dedit Io Inachi filiam mutatam in vaccam. Sed Mercurius a Ioue missus dulcedine cantus illum sopitum occidit. Oculos tame Argi Iuno indidit caudat Pavonis, quae dicitur auis Iunonia. Ouid. Metamorph. Argyru es ,reste Aristarcho apud Hesiodum, fluuius AEtoliae. Aria, una est E Satrapiis Indiam terminantibus. Ex occidente enim,non Indo flumine, sed nonnullis ultra Satrapiix Indiam te minari, quae sunt Aria, Gedrosia, Arcosia, Paropanisis, Carmania, author est Plinius. Dissilirso by GO Ie
62쪽
Ariabignes, fuit Darii filius ex filia Gobryae,qui una cum Praexaspe & Megabam praepositus fuit classi Xerxis . Herodotus lib. . Ariadne, filia Minois regis Cretae, forma eleganti, quae Theseu
ingressurum Labyrinthum adiuuit,3c redeuntem in patriam secuta est.Catullus de ea & Theseo loquens,sic ait in Argonaut. Hunc simulac cupido conspexit lumine virgo Regia, quam suaves eXpirans castus odores Lectulus in molli complexu matris alebat, Quales Eurotae pergignunt flumina myrtos, Aurave distinctos educit verna colores Non prius ex illo flagrantia declinauit Lumina,quam toto concepit pectore flammam Funditus,atque imis exarsis tota medullis. Eam deinde Bacchus uxorem duxit, esusque corona stellis ornata in astra retulit.vnde est caeleste sedus,quod Corona Gnosia dicitur. Ariannes,fuit nobilissima Armeniae ciuitas. Tortelius. Ariapythes,Scytharum rex, ut notat Tortelius. Ariathis, nomen viri proprium.Tortelius. Ariarathes,Cappadociae rex, sub quo Cappadoces prim im p tierunt Pop. Rom. cietate,cuius deficiente litirpe, lectus rex Ariobarzanes,& ii Mithridate saepe pulsus, Romanoru armis restitutus
Aricandos, amnis in Lycia: a quo & urbs ibi Aricanda nomine. t Aricia ciuitas in Italia,Ptolemaeo. die Ricia castellum. Αricomisci, Volscae, populi sunt Galliae, de quibus Strabo lib. , se scribit, Ulteriores fluuii l Rhodanum intelligit in partes Volscae,
quos Aricomiscos appellant, maximum incolunt spatium, quoruportus, & nauium receptaculum Narbo dicitur. Apud Pomponiuramen δc reliquos,Arecomici legitur,de rectius.
Arii, sunt Asiae Scythicae populi, ut docet Herodotus lib.histori
Arimaspi, populi sunt in Scythia Asiae,versus Septentrionem,
unicum tantummodo oculum in fronte habentes,quos Dionysius Arimaneas,vel Arimannos vocat. AEschylus verb, id est unoculum exercitum:quod sagittarii quum sint optimi,alterum inflectunt oculum ut a paruis assueti, altero melius cernant. unde etiam nomen auspicati sunt Herodoto. Nam Ari Scythich, unum significat: dc maspos oculum. Item dicit idem Herodotus supra Arimaspos gryphes esse aurum seruantes. hos prope,Riphaei
Arimininurbs vetus in Flaminia iuxta Rubicone. Liuius colonia
63쪽
ya R P dicit in picenum cum Beneuento deductam. Rursus lib. i , Sempronio praetori Ariminum prouincia obuenit.Strabo, Umbrorum dicit coloniam. Haec prius a Caesare occupata, initium ciuilis belli dedit. hodie vulgo Rimino.
Atimus,rex Mysiae, seu Meoniae. author Varro, Xanthum citans antiquum rerum scriptorem.
Ati mphaei,populi sunt Scythiae,iusti & mites. Plinius dicit eos
in nemoribus agere, ac baccis victitare.
Ariobarzanes, fuit Cappadociae rex, qui popeio in Pharsabeo bello fauit. Is populi Romani amicus fuit,& a Cicerone cum toto regno seruatus, ut scribit ipse lib.9,epistolarum ad Atticum. Artomardus, fuit,teste Herodoto,Darii filius. Arion, Methymnaeus citharoedus, & poeta Lyricus: emicuit lympiade XXXVII I. Scripsit calica circiter versuu duo millia Dicitur & Tragici carminis primus inuentor fuisse,& choru instituisse,ac Dithyrambicum carmen cecinisse. Author Suida s. Huiux
Arionis historiam Ouidius in Pastis,& Gellius lib. is, ac AElianus de animalibus pluribus referunt verbis, Du Lesbon patriam repeteret, animaduerteretque nauales socios in se propter opes coniurasse, ex naui se in mare proiecit, quem Delphinus dorso exceptu domum usque tulit. Volaterranus.
Arisbe, urbs Phrygiae iuxta Potum, ut scribit Homerus Iliad.a. Aristaeus,fuit Apollinis ex Cyrene filia Penei regis Arcadiae fili'rhic deinde in Arcadia regnauit,& primus apum de mellis usum lactisque coagulu demonstrauit,vsumque olei, de alia quamplurima adinvenisse retulit Iustinus lib.Iq. Aristagoras, fuit praefectus exercitus Darii contra Graecos, teste Herodoto, lib.y- Aristarchus,grammaticus Alexandrinus ege oriundus E Samothracia, patre ite Aristarcho:floruit Olymp. CLUI sub Ptolemaeo Philometore, cuius etiam filium erudiit scripsit comentarios supra
mille fuit discipulus Aristophanis grammatici.Decessit in Cypro,
seipsum cibi abstinentia necans morbo hydropiseos, aetatis anno L X X I I .filios reliquit Aristarchum,& Aristagora,ambos stultos . Author Suidas. AElianus tradit hunc tam castigato fuit Ieiu dicio, ut Homeri versus non putaretur, quem ipse non probaret. Aristarchus Tegeates poeta Tragicus, A Esculapio,a quo ex morbo fuit liberatus, pro recepta sanitate fabula vovit. Emicuit tepore Euripidis Docuit tragoedias L x x,vicit duabus. Fuit de alius Aristarchus Ephesi tyrannus. utriusque author Suidas. Aristeas, Proconnesus genere, versificato carmina quae dicuntur
64쪽
Arimaspea coposuit libris tribus. Praeterea Theogoniam circitet versus mille. Emicuit Croesi & Cyri temporibus. Hic anima quoties vellet, resumebat. Haec Suidas. Plutarchus in Romulo, & item
Herodotus Aristeae meminerunt. .
Aristides,cognomento, δίκαις, id est iustus, Athenis i Themi stoese in administranda repub. dissensit, quum esset diuersis moribus.Catoni alter: Caesari Themistocles comparandus. Author Plutarchus. Aristidem alium inter sophistas Philostratus ponit E ciuitate Adrianorum Mysiae, qui Smyrnae docebat:& aduenienti forte M. Antonio principi, unus omnium non processit obuiam,eoque modo in cognitione & amicitia venit imperatoris. Aristides item Thebanus pictor fuit Apellis tempore. Is omnium primus animupinxit &sensus expressit omnes,quos Graeci vocant dridurioraliquantulum in coloribus. Huius pictura illa prati ipue laudatur, Infans ad repens ad mammam matris ex vulnere morietis,ac manu prohibentis. sentire mater & timere videtur ne E mortuo lacte san
guinem infans lambat. Quam tabulam Alexander transtulit Pellam. Ex Plinio. Aristides alius fuit orator Atheniesis inter x secundus:cuius multae extant orationes, insuper & declamationes. Aristἱdes praeterea fuit Atheniesis philosophus Christianus elo quentissimus sub pristino habitu. volumen nostri dogmatis rationem continens Adriano principi tradidit. Author Hieronymus. Aristippus,Cyrenaeus, Socratis audito primus Socraticoru mercedem docendi exegit,ac quaestu philosophatus est. m Xenephote simultatem gessit: summu bonum in voluptate corporis posuit. Quapropter a Diogene canis regius est appellatus,qubd diuitum esset assecla. Iactatum inter eos scoma, Horatius perpulchia versibus includit, Si pranderet olus patienter: regibus uti Nosset Aristippus .si sciret regibus uti: Fastidiret olus. Aricia, puella fuit Attica, Hippolyti uxor,post qua ille a Diana in Italiam fuisset transsatus,vi testatur Virgilius,
Ibat & Hippolyti proles pulcherrima bello
Virbius insignis,quem mater Aricia misit, Eduinim AEgeriae lucis. Aricia item oppidum est ab Hippolyto construetiam a nomine Ariciae uxoris,quod ad decimum lapidem abest ab urbe Roma, ut
Distat ab excessit nemoralis Aricia Roma.
65쪽
In hae Orestes oraculo monitus, simulachrum Scythicae Dianae, quod de Taurica regione transtulerat prius quam Argos peteret, consecrauit. Erat ad huius templum nemus quod vocabatur Aricinum,dicente Ouidio lib. .Fastorum, Vallis Aricinae sylva praecinctus opaca, Est locus antiqua religione sacer. Hic iacet Hippolytus furiis distractus equorum, Unde nemus nullis illud aditur equis. Eit itemAritinus Iam , quod speculum Dianae vocabatur, in quo nunc quoque insulae cum proceris arboribus conspiciuntur. Aristo,suit Platonis pater. Fuit item Aristo philosophus, Zenonis auditor, cuius meminit Cicero Academicarum quaestionum &lib. I.de natura deorum.
Aristobulus Iudaeus ex Paneade,Agalobuli Hebraei discipulus,vs fuit ex illis L xx II interpretibus qui missi fuere ad Ptolemaeu, tue Iudaeae dominu , uti libros sacros in Graecum sermonemconuerterent. Qui multa ex praeceptis Moseos proponenti regi, percontetique respondit. Hic comentarios etia in legem Hebraeorum edidit. author Eusebius. Aristobulus alter historicus item Iudaeus, qui res gelias Alexandri Magni conscripsit, comesque peregrinationis
Aristocles,philosophus fuit Messanensis Peripateticus,scripsit de philosophia librum v nu, uter esset studio & doctrina prio Homerus an Plato. scripsit & de arte Rhetorica .author Suidas . Fuit item Aristocles Lampsacenus philosophus alter Megaresis sophista, sub Traiano & Adriano scripsit de arte Rhetorica, istolas, Sc declamationes ad imperatorem. Suida s.
Aristodemus Nisaeus,nlius Menecratis Aristarchi discipuli,que Strabo dicit se iuuenem vid ille sciata Alter Aristodemus qui Magni Pompeii filios erudiit: mane rhetoricam, meridie grammatica docebat. Author Strabo. Aristogenes, Thasius medicus, scripsit libros in medicina ad Antigonum Macedoniae regem. Aristogenes alter Gnidius item medicus, seruus Chrysippi philosophi, Linam adeptus est ex curatione Antigoni Gonatae .author utriusque Suidas. Aristogiton,orator fuit Atheniesis impudens,ex quo canis vocatus est ab Atheniensibus. ripsit Apologiam ad Demostenem ducectara Timotheum,ad Lycurgam cotra Timarchum.Aristogiton, item Harmodius liberatores tyrannidis Pisistrati,quibus statuae in foro ab Atheniensibus positae. Suidas.
Aristolaus,picto Pausiae discipulus, seuerissimis pictorib= fuit Dissiligod by Corale
66쪽
eius opera nonnulla commemorat Plinius.
Aristomachus, propriu viri, qui sic amore opum flagrauit,ut duodequadraginta annis, nihil aliud fecerit. Fuit item Aristoma chus qui de arte vini scripsit. Author utriusque Plinius.
Aristomenes AEtheniesis comicus inter secundos antiquae como diae,Olympiade CLXXXVI l. cognominatus δ/ροπιικ.Suidas. Ariston sculptor,cuius meminit Plinius.
Aristonicus grammaticus Alexandrinus,scripsit librum in Theogonia Hesiodi,S: de nominibus siue constructione apud Homerii. Aristonicus, Eunuchus Ptolemaei, qui animum supra Eunuchum gerebat .dux fuit belli fortissimus,praeterea liberalis in omnes.A uis thor utriusque Suidas. Aristonidas, statuarius,cuius meminit Plinius. Aristonides pictor,de quo Plinius.
Aristonymus, poeta comicus sub Philadelpho: is praefuit regiae bibliothecae post Apollonium. veniens postremo in suspicionem
quod ad Eumenem transfugere cuperet,in custodia per aliquot an nos fuit: tandem liberatus, mortem non multo post obiit. Author
Athenaeus in Dipnosophistis. Aristopatra, mater Crateri cuiusdam qui sub Alexandro militaui ut author est Strabo.
Aristophanes,meta comicus Rhodius, siue Lindius genere, lege vero Atheniens flatre Philippo: inuentor tetrametri & octometriversus, filios habuit Ararota, Philippii, Philetaerum, comicos omnes. docuit fabulas LIIII. Suidas . Hic Atticae linguae nobilitate adeo praepollet, ut Dionysio roganti aliquem eius sermonis eratum,aut rem hunc miserint. Socratis aemulus fuit, quem exagitat & insectatur in Nubibus. Aristophanes alter Byzantinus grammaticus Apellis filius,dux etiam exercitus, discipulus Callimachi,Zenodoti S: Dionysii Αu
Aristophon, pictoris nomen apud Plinium. . Aristoteles,Stagirites philosophus, Platonis auditor, patre Nymmacho medico,Alexadro discipulo vel praecipue cbarus .id benevolentiae signum vel maximu, quod Stagiram eius patriam ab se dirutam restituerit. Excessi annoru Lx II I, eodem quo Demosthenes anno:hic in Apulia, ille an Euboea. ambo profugi, persequente Antipatro Author Plutarchus in Sylla. Aristoxenus,Tarentinus Mantinae tamen agens,philosophus &medicus nobilissimus,audiuit patrem & Lamprum philosophum
Erythraeum, dein Zenophilu Pythagoreum: postreis Aristotele
67쪽
cessione praeponeret. Scripsit in omni genere libros, in musica prae sertim. Suida s. Hic animam dixit harmoniam esse, ut tradit Cicero in Tuscularus. Aristoxenus alter Cyrenaeus, qui adeo delicatus fuisse dicitur in hortorum cura, ut vesperi lactucas mulso irrigaret, ut luxuriosius subcrescerent,& saporis essent praestantioris .author Suidas. Armalchar,alio nomine Euphrates, fluuius est, author Plinius. Armenia,regio Asiae inter Taurii & Caucasum montes, Si a Cappadocia ad Caspium mare protensa. Ea autem est duplex,maior de minor.vide Ptolemaei tabulam Asiaeq, Pliniu lib. I. & Strabone a. Armoricae, pro Aremoricae,ciuitates Galliae apud Caesarem no-' tissimae.Toute Bretaigne. Arne,ciuitas est iuxta sinum Maliacum, apud Plinium. Arnus, fluuius est rapaci ismus Hetruriae, Florentiam alluens. author Plinius .vulgo Arno. Amates,apud Plinium populi sunt in Italia ab Arna Vmbrorum. Amma,urbs Cappadociae,cuius meminit Capella post Plinium.
Arpandes fuit AEgypti pro Cambyse praefectus, qui postea a Dario interfectus est .author Herodotus lib.s. Arpinates,populi sunt Arpini incolae Arpinum, oppidum Volscorum in Latio, quod M. Ciceronis de C. Marii natalibus gloriaturiex quo Arpinates hodie ob honorem tanti municipis tres literas, M.T.C,pro signo publico conscribui. Arrha, oppidum Arabiae stelicis apud Ptolemaeum. Arianus poeta,cuius carminibus Tyberium principem delectatu fuisse Tranquillus scribit. Eius autem opera Suidas commemorat Metaphrasim Georgicorum Virgili nAlexandriada, poema videlicet de rebus gestis Alexadri Macedoniae libris, x X I I.Suidas Arrianus E Nicomedia historicus Zenophon minor cognomina iatus, sicut ille in Cyro,ita hic de Epicteto philosopho eiusque disceptationibus opus edidit tribus voluminib'. scripsit quoque historia Alexandri Magni: utrunque opus habetur in bibliotheca Vaticana. Emicuit Romae sub Adriano & M.Antonino principibus/ quibus ob litcras honoribus consularibus ornatus est. author Heli -
Arrius, familiaris fuit Ciceronis, cuius epulum lautissimum comemorat Cicero ipse in Vatinium. Horatius quoque libro secundo carminum, Atque epulus ait arbitrio Arrii. Fuit & Arrius philosophus Alexandrinus, qui Augusto venienti Alexandriam, post victoriam Acciaca se obtulit i tantoque in honore fuit apud eum,
ut Augustus ipse palam sit fassus, Alexandrinos tribus de causis Diuiti co by Corale
68쪽
thor Plutarchus in Antonio. Arrius item Alexandrinus Arrianae sectae author,ut scribit Ruffinus lib. O. Arsaces, fuit postremus Persarum ex Parthis reX,a quo omnes
Persidis reges postea Arsacidae dicti sunt. Nam ut ait Seruius in v I AEneid . omnes reges Albani ab Sylvio filio AEneae 3e Laviniae Sylvii sui dicti: sicut Romani imperatores, Augusti vocatur: AEgyptii,Ptolemaei:Persae, Arsacidae. Haec Seruius.Apud Strabonem legitur Arsacae. Arsacia,prius vocata Aropus,urbs est in Media, sic a Parthis appellata. author Volaterranus.
Arsanca urbs Germaniae Ptolemaeo,vulgo Cleppem. Arsenaria, MauritaniaeCaesariesis colonia Ptolemaeo.Arae vulgo. Arsicina urbs Germaniae Ptolemaeo, hodie Brunna, vulgo Bru' Arsicoras, Sardorum rex tempore Annibalis,ut seribit Livius.
Arsinoe, fuit filia Ptolemaei Lagi filii, qui AEgyptum post Alexandrum tenuit,S: fuit uxor Lysimachi regis Macedoniae, forma praestantissima: quae ex viro duos peperit filios , Lysimachum scilicet de Philippum,forma de praestantia similes. Huius nomine Ptolemaeus Phaladelphus eius frater teste Plinio lib.s, urbem condidit in Cyrenaica regione,quae de similiter Arsinoe die a est:& fluuium qui eam praeterfluit, Ptolemaeu uocauit. Vadianus Pomponii interpres sic ait, Arsinoe duae sunt huius nominis in hoc littore sinus Arabici, quibus a reginis, AEgyptiis data sunt nomina,Philoteris de Epiterias,a venationis studio sortita vocabula. Arsinoe Cyre
Arsonium, urbs Germaniae Ptolemaeo. vult PrisntEL Artabanus,vltimus Arsacidarum fuit, que Artaxerxes Persa eius miles interfecit, regnumque Persis restituit annis ab vhimo Dario qui victus fuit ab Alexandro DXXXVm, regesque deinceps Persarum non Parthorum dicti. ArtabaZes,Armeniae rex filius Mithridatis quanquam Barbarus
vir, plane doctissimus fuisse scribitur, Appiano in Parthico Septu tarcho in Crassis. Is quadiu mansit in amicitia populi Romani, tandiu fortunatus fuit. postquam autem Antonium in Parthico bello Parthis prodidisset,perfidiae poenas dedit. Na vinctus ab eo Alexandriam ductus, de columeliose per urbem circumlatu ac primum custodiae traditus, deinceps interemptus est. Haec Strabo lib. u. Artabicia, inter insulas Propontidis Stephano numeratur. Artain
69쪽
Artabri,populi Hispaniae: S: Artabrum eius laci promontorium, apud Plinium. Artaca, in Cyzicenorum insula, mons est arboribus plenus in fronte iacet quaedam parua insula eodem nomine: propE est pro montorium, quod Nigri appellatur. id in praeternauigatione est ECyzico Priapum delatis .Haec Strabo lib. Ia dc Is.
Artace,urbs, Milesiorum colouia in Asia. Demosthenes poeta, aἀπη-ως ἐψέως πιμαλο αν. Sic enim Venus apud eos vocabatur.qui locus in Cyzicenorum insula situs aduersus Priapum
consurgit.Author Strabo. Est Sc Artace castellu Bithyniae autho- re Ptolemaeo, vulgo hodie Carpi. Artacena, regio est Syriae,ut scribit Strabo lib. x V I. Artachaeas, fuit dux in exercitu Xerxis, tesse Herodoto lib.7. Artageras, proprium Syri hominis apud Strabonem in descriptione Syriae. Artanes Sophenus rex Armeniae qui Australes partes habuit,eas maxime quae vergunt ad occidentem. Hic a Tigrane deletus est. Author Strabo lib. ii. Est & Artanes fluuius in Istrum defluens,leste Herdoto lib.q. Artaphernes, it unus e ducibus Darii, Se primus Sardium praefectus, qui apud Marathona debellatus fuit: ut scribit Herodotus lib.historiarum I. Artaunum, urbs Germaniae Ptolemaeo:hodie Herbipolis vuIDVuirraburg. Artaxa,rex Armeniae a quo ducebat originem Tigranes.
Artaxata, metropolis Armeniae,sic ab Artaxa rege dicta. Strabo. Artaxiasata. urbs item Armeniae, sic a conditore Artaxia appellata. Strabo author est.
Artaxerxes,filius Xerxis rex Persarum qui ex pellicibus habuit filios C X v, ex ex iusto matrimonio tres,scilicet Darium,ochum de Ariarathemquorum Darius a patre rex factus,contra patrem leui de caussa cum quinquaginta fratribus coiurauit. Qui omnes cuuxoribus & filiis a rege sunt occis, Author Iustinus post Trogum.
Arteatae, fuerunt gentes Persicae,aeste Herodoto lib. historiarui. Artembares, fuit vir clarus apud Medos, ut tradit Herodotus.
Artemidorus,Gnidius, Rom* Graecae disciplinae praeceptor fuit, Bruti familiaris, libellum de coniuratione obtulit Caesari extremo die ingredieti in senatum, ut statim legeret:quod ille minime fecit. Author Plutarchus. Fuit de alter Artemidorus Daldianus. Dalais Dissiligod by Corale
70쪽
enim ciuitas Lydiae est. philosophus,scripsit de interpretatim s-esorum,de auspiciis,& de Chiromantia.Author Sitidas. Artemis, Diana sic dicta,quasi ἀεροάμας, Id est aerem secans ut nulli volui:vel quM integrus Laciat,ut Author est Strabo lib. iq.
Artemisia, regina Halicarnasi , in auxilium Xerxis contra Graecos venit, inter primores duces bellum acerrimε ciebat, quippe ut in vim muliebrem tunc rem,ita in muliere virilem audaciam cerneres. Haec extincto viro Mausolo sepulchrum fecit, inter septem orbis miracula connumeratum a Graecis poetis: ad funus quoque ornandum primos Graeciae Oratores accerfiuit. Authores Gellius lib.io,& Suidas de Vitruvius lib. I. Artemisium,promontorium est Euboeae,cuius Demosthenes meminit in oratione pro Ctesiphonte ut tradit Suidas. Est & Artemisium vel Artemisius, Dianae simulachrum. Item apud Macedones Maium mensem significat,ut tradit Suidas. Artemita,insignis ciuitas est quingentis stadiis a Seleucia distans, plurimum ad Orientem exposita. Verba sunt Strabonis lib. is. Artemius, Romae fuit praefectus carceris,qui una cu uxore Candida & Paulina filia iacent in via Aurelia, martyres sub Adriano
principe. Author Volaterranus.
Artuis,Hispaniae ciuitas Ptolemaeo, alio nomine Athama dicta. Artobriga, Germaniae urbs, Ptolemaeo. Ratispona hodie,vulgb Regenspur . Ariochines, unus fuit E Xerxis ducibus, qui Darii filiam uxore duxit,ut testis est Herodotus lib.historiarum I. Aruerni, Galliae populi super Ligerim siti, qui multis hominu millibus cum Versingentorige contra Caesarem profecti sunt, quum prius aduersus Maximum AEmilianum,& Domitium AEnobarbum etiam CC hominum millibus connixissent. Verba sunt Strabonis lib.q.
Aruisium, promontorio est insulae Chii, in quo, teste Plinio lib.
I l, optima vina proueniunt. Huius meminit Virgilius in Daphni. Vina nouum funda calathis Aruisa nectar. Haec nostra aetate adiectione unius literae, Mamilia dicimus, quae prius E Chio, nunc e
Creta optima veniunt. Volaterranus.
Arunci, Samnitum populi sunt in Italia,quorum meminit Liauius lib.8- Arupenum,oppidum est GallFae,apud Strabonem lib.ς. Arupinus,est Pannoniae urbs, cuius meminit Strabo lib.7. Artaxata,vrbs est Armeniae,de qua Strabo lib.vndecimo sic scribi Armeniae urbes sunt, Artaxata, Artaxiasata appellata, qua An-
