Explicatio verborum Salomonis : in herbis, verbis & lapidibus magna est virtus. Unà cum adjuncta tractatiuncula de quinta essentia metallorum in gratiam eorum qui tenentur studio divinorum atquè naturalium miraculorum conscripta atque hîc oculis subj

발행: 1664년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

11쪽

Ir EXPICATIO

ipsu in divina ultio inultum relinquat. Aliud Exem plum. In aedibus quibusdam famulus infidus Ait ancilla quippiam suffurantur, nemo tamen se furti insimulare vult. Ut igitur in deprehendendum criminis reum inquiratur, solemus domesticis cunctis graviter minari, nos sive hac sive alia rigoris via in quemcunq; furti commissi convictum este animadversuros, nisi res restituatur ablata. Ibi culpa v cans nihil extimescit, furti autem reo cor trepi dat atque palpitat, quippe quoniam Vi Verborum tactum & transadactum est. Consimiliter vir magnae staturae armatus minas pueruli nudi nihil expavescit, utpote qui Vir iunis iarum gnarus sit. Pusio autem merito robustum illum metuit ac fugit , cum ipsi resistere nequeat. Neque etiam potentum quispiam formidat audaces impudeptis cujusdam mendicabuli minas , Serenturum esse ablatum cibos de mensa S pecuniam substantiamque omnem ex arca; cum Sat sciat, mendicum temere effutiisse,quod effectum dare nequeat, utpote qui, si adveniret, non tam nummis quam plagis onustus, inde abiret. Pauperi quoque aegrotanti nequaquam allevamento esse potest promissum alterius cujusdam aegrotantis auxilium , cum huic exploratum sit, istum opitulari non posse , etiamsi flagrantistime

cupiat Movent itaque neq;consolantia neqUe comminantia cujusquam versa , si auditor nullam illis habet fidem. Ergo Verborum esticacia nonc nsistit in nudis dictis , sed potius infide, quae dictis adjungitur. Adde quod neque Consolatio

12쪽

TERRORuM SALOMONIS. Ignis neque Comminationis verba cuiquam veIadjumento vel nocumento esse possunt, si in tali lingua ignota proferuntur , qualem compella tus non intelligit. Multo minus vel sollicitants vel exhilarant quenquam Verba comminan- tium consolantiumque , si omnimode non ex i audiuntur , neque in pectus demittuntur. .

Abraham promissioni Dei credebat: si vero non credidisset , Verbum Dei nihil ei profuisset. Angeli Gabrielis verbis Maria mater Christi credebat , & ei fiebat, prout credebat. Centurio Capernaiticus credebat quod Chri stus ipsi dicebat. Quod si de eo dubitasset, filiusi ipsius non convaluisset. Mulier Chananaea verbis Christi credebat, & filiaejus ad salutem reducebatiar.Paralyticus sua ipsius valida in Christum fide ex morbo sanus fiebat. Erat infirmaPetrus fide praeditus,quando in mare demergebatur, sed Christi verba ipsum inde re

Petri navicula tantum non submersa essicacibus Christi verbis servabatur, quibus ventis procellosis

imperabatur.

Decem quoque leprosi verbis Christi credentes consanescunt.

Iesus benedicit VII. panibus paucisque pisciculis , quibus saturat gooo. homineS , adeo ut fragmentis quae superfuerant, VII. cophini compleantur. Quae sane fuerunt Verba maximae esticaciae. Jesus V. panibus hoxdeaceis duobusque

13쪽

1 EXPLICAT Io busque piscibus cibat quas Coo. homines, ita ut Nii. cophini collecti S repleantur micis, quae su- perfuerant. Iesus Verbo suo divino Canae in Gali Ua aquam in vinum Con Vertit. Quid quaeris Christus, quoties linque hominem forti fide instilichum

munitum sanavit,his Verbis elam cola Venit: Surge. at s Tibi, ut credidisti, Fides tua te conservavit Sc. Maxima itaqUe Verborum Viritis atque effectus consistit inauditu & Fide. Quod ipsum luculenter descriptu sperdifficile esse , vel doctissimus quisque non dissi- tebitur. Quapropter mihi placuit per aliquot Hi istorias magnam illam Verborum Fideiqiae opera tionem supernaturalem publice no ificare: id quod mihi alia via fuit factu impossibile.

Sequuntur aliquot Historiae fide dignae, quomo- do per bonam necnon malam fidem reS supernatu rates estici ac parari possint. HISTORIA I. De quadam anu caeca, quae per suam Fidem rabidam risum t

recuperat, e contrario alitem qliomodo non nemo in

sdelis ex ridente caecus flat. Ontigit abhinc LX. plus minus annis, ut in Germania ex quodam monte nova fontis scarumtUrigo eruperit, cujus aqua aquis caeteris Vulgaribus sapore praestabat. Illico rumor pervadit ac increbrescit, memoratam aquam pollere vi sanandi atque depellendi graves morbos multos,us ileadeo ut per totam provinciam in nulla non aede de ea

14쪽

Vsippo RuM SALOMONIS.

praedicaretur. Quae inaudita vetulae cuidam caecaei fidem pariunt tam sortem , sibi medicaturam esset istam aquam, si de ea combiberet. Mercede igitur,condiacit hominem, qui eo commearet allatum lagenam laudata Aqua Sanationis repletam. MercenatriUS autem, qui erat nequam, non nisi in proximum sagum abit, ubi totum diem potando pecuniam ab tanta ex pacto acceptam absumit. Mox ille lagenam aqua eX rivo vulgata impletam asterre vetulae. Illainon secus rata quam sibi aquas ex ipso salutis fonte esse allatas, bibim, oculisque non selem totis fit vi-ldens, atqUe Deo gratias agit, sic satis contenta. Initerea impostorrem in ludibria versurus, inquit: Nonne desipiunt homines, qui per tot milliaria adi aquaS currunt,cu tamen capiam illarum prae foribus habeant ' Ego quippe vetulae lagenam saltem ex hac communi puteo complevi ; ea nihilominus ta- men sanata est. Quo divulgato & ad aures anusi quoque perlato, se non de aqua salutis vera bibisse, illa ita consternatur, ut fidem pariter atque Vistam amittat &vicissim caeca fiat. Quemadmodum & ille, qui aquam tulerat, narratur e Vasisse caecus, atque curasse se perducendum ad germanum fontem, ut inde visum reciperet, sed frustra. Ita fons iste nemini deinceps saluti fuit, cum nemo ei amplius fi dem adhibuerit. Ex hac Historia perspicias, quod fides tantummodo salutem ferat, aqua non item. Equidem haec Historia videtur potius esse Fabula quam Historia ; Veruntamen ita ut enarratiam, reS gesta est: veluti consimiles Historiae supernaturales

plures subsequentur. Quibus qui fidem adhibere

15쪽

E R P L 1 C A T noluerit,deroget.Ejuscemodi namqueHistor dun taxat eum in finem hUc transcribuntur, Ut anim liadvertatur , per fidem fortem Vel Supernaturalia estici autem o riginem suam trahere ex au-tium , audietim Vero sum ex verbis, prout & DIPaulus ait: Quomodo possunt audire, hipsis non' adicatur ' Sequitur igitur primum ex Verbis auditus, ex iauditu fides Sc ex fide efficax supernaturalisque operatio. VERA HISTORIA II. De quadam Virgine ritiata , quam ob infantem suum a lquis submersum audicialis sententia morti damnarit, siles Pero sua fortis ita protexit , ut in aqua profunda i

enecari nequirerit.

ACcidit in quadam celebri Principis cujusdam Germanici Metropoli, ut simplex quaedam h seducente quodam gravida foetum editum in F

fluentem abjiceret; cissus ergo ea in carcerem conj

cta & ad quaestionem judicii abrepta est : ubi de

confitente Crimen sententia fertur, ut in aquas de mersa interimatur. Imminente jam ultimi supplicii hora, sacerdotum aliquis ad eam admittitur exhortandam ad resipiscendum atque poenitendum. Ubi illa se miserabilistimam praebere. Sacerdos autem eam his verbis con labatur ; ipsam (si ex corde de peccato suo doleret & in Christi meritum fortiter crederet) non esse morituram, sed in aeternum VP sturam. Mox illa ad locum supplicii ea tempestate

exsequendi in quodam ponte lapideo super subtere

16쪽

Iuente flumine profundo ad quandam sellam eami que quasi quodam gerano seu tympano trusatilii dependentem. Posteaquam miserae huic manus post terga vestesque circum crura ligatae, pessivius que ori immissus fuerat, ipsa a carnifice sedili imposita,gerano trans pontem usq;detorquetiar super rapidum flumen. Quum itaque sacerdotalis praesentia ipsam sat firmasset ad constantiam fidei in Christi meritu, illico carnifex obicem, quo pes sellae sufful ciebatur, exemit. Ubi illa mox ex alto in flumen profundum delapsa continenter sacerdotis sola titum intra praecordia ruminabat, se non esse inter morituram , sed in aeternum vi sturam. Ita illa manibus pedibusque revinci is atqtae ore aperto fluctuans, non pessum abit, sed in litus e flumine forti exigitur Quod Carnificis ministri conspicientes, illam contis praelongis a litore in flumen retrudunt idque semel atque iterum Illa igitur ter tia jam vice ad litus repulsa , carnificis famulis a Judicibus praesentibus imperatur, ut ipsa in aqua ne retrudatur , sed in siccum adducatur, ad ex plorandum rationem,cur illa non subsederit. Dem-to itaque ex ore pestillo, manibusque pedibusque resolutis,interrogata percontantibus respondit; An- non sibi credendii fuisset, quod sacerdos ipsi maxime asseverasset, se non esse demorituram, si firm1 fide Christi Meritum complecteretur. Ad quae ipsa a Judicibus libera pronunciatur, vita donatUr at que impunis dimittitur. EX quo cernitur, qUantum fides fortis atque dubii expers valeat: Fides autem esse non potest, nisi verba praecedant & Fi-B dem

17쪽

i8 EXPLICAT Iodem essiciant. Provenit itaque Fides ex Verbo itanquam sua radice, fructus Vero ex Fide tanquam

sua arbore.

HISTORIA LII. De quodam spectata probitatis facerdote, Calicem per imprudentiain inter faciendum Misa sacrum sub-

xertente.

A Bhinc centum quasi annis accidit in quodam Franconiae pago , Vulgo dicto mali hu- ren, ut rusticis ibidem Missie ossicium sacerdos celebraret. Qui cum jam eo pervenisset , ut panitic vino benedixisset, incautus calicem subvertit effuditque , adeo ut inde effictim consternatus sit, nesciens, quomodo rem haberet Occultam. Mox in panniculo Calicis effusione imbuto XII. facies parvae comparuerunt informam ejus qui hodieque monstratur & quom eronica Christo crucem suam per urbem seria salem ad montem supplicii portanti faciem ipsius cruentam abstersisse perhibetur. Unde sacerdos tanto magis expavefactus est, & adstantes rem ad Magistratum deferunt. Hinc pannus iste pictus ab Episcopo & toto Clericorum ordine illius Io ci exaltatus & in perpetuam recordationem asser vatus est. Qui semel singulis annis expromitur oculis vulgi contrectandus. Fit igitur ingens aegrotantium concursus id temporis ad istum lo-

18쪽

TERRORuM SALOMONIS. IPcum , inter quos non pauci mancorum ac claudorum, qui eo confluunt, inde recti atque sani domum redeunt. Ego quidem ipse ibi nullus praesto fui talium Miraculorum , veruntamen de rei veritate ex multorum gravissimorum testium ore mihi constat. Quae sane sanitas ex sola Fide & Fides ex auditu oritur. Miractatos a quotannis multa ibi fiunt, quae consistere non possent , si qua fraude patrarentur, prout plerique incredulorum suspicantur : illa quippe Miracula

non eduntur clam, sed palam. Neque Vero re pugnarim, nonnus Uam gentium intervenire multum impos urarum , sed laudato loco nihil talium comperitur , sed existimattir, illum sacerdotem fuisse virum pliani , qui verba sua non sine fide forti atque devotione grandi super pane ac vino protulcrit. Caeteroquin enim ex pane Scvino neutiquam Caro & sanguis facta essent, sed Elementa illa , si super illis ab improbo quodam secrifico verba inest cacia fuissent pronunciata fortasse panis ac vinum remansisses at. Nullus dubito , quin omnes aegre credentes hanc Hi storiam pro fabula habituri atque ludibrio ex cepturi Iant. Atenim tales non nisi semetipsos ludos faciunt atque corda sua obstinata produnt. Annon Deo omnia sunt possibilia ' Non ne ipse sispernaturalia Magnalia operatur per suos vere credentes Quum autem Fides ic ea in hodierno Christianismo maligno maximam partem sit eritincta , quomodo res

B a sese

19쪽

ro EXPLICATIO

sese aliter habere possunt Christus ait expresse

Nos montes esse transiocaturos, si modo fidem tan- ltam haberemus, quantum est granum sinapi: sed lubinam gentium reperias tales Christianos, quales istia Fi de duntaxat unum arenae granum transferre et

possunt Multi homines nolunt plus credere quam ipsi oculis videre manibusque tangere possunt, sed hac via XII. Articuli Christianae Fidei prorsus pes standantur. Quotus quisque potest oculis videre manibusq ; tangere, quod S. Virgo Maria Christum de Verbo Dei atque obumbratione Sp. Sancti concepit ac peperit ; quod ipse crucifixus, mortuus & sepultus descendit ad inferna, atque tertio die resurgensi ad coelos adscendit sessurus ad dextram Dei Patris sui coelestis,dum inde rediturus est judicatum vivos lmortuosque &c. Ecquis intellectu potest capere, quod Christus in deserto tam paucis panibus pisci busque tot millia hominum saturavit atq; ex fragmentis superantibus tot cophinos compleVit, prout apud SS Euangelistas Marco & Johanne videre est. Ut quid credimus, illud esse factum, cum tamen idem non manibus tangere neque oculis subjicere possimus Quod si nihil aliud credere Volumus,

uam quantum ratione nostra comprehendere posss timus, nulla omnibus illis operibus fides habenda est, quae& Christi viventis tempore &post ipsius mortem ab discipulis aliisque Christianis piis edita sunt. Enimvero taliter disputaturus facile pro fabula habebit, quaecunque de Christo scripta sunt. Quippe tantum saltem quisque credere cUpit,qUantum ad gustum facere & usui sibi fore sentit, caetera

credere

20쪽

credere fastidit. Non quidem dissitemur,fidem esse rem incoactam, usqueadeo ut qui credere nolit, Fidem detrahere postit more sudaeorum indurato rum, qui Messiae promissi adventum etiamnum in hodiernum diem usque praestolantur. Quid autem Christus incredulo dixit Thomae, qui prius credere nolebat quam manum suam in ipsius latus digi gitosque suos in vestigia clavorum in manibus perumdibusque ipsius immisisset Qviridisti me, Thoma,

ct tetigi, si credidi it Beati autem, qui non riderunt S crediderunt. Maneat igitur Thomas, quicunque Vult esse Thomas ; tutius autem est adhaerere Petio,

Paulo aliisque fidelibus quam stare a parte dubi

tantis Thomae. HISTORIA IV. De falsis rei acuus, quae per meretriciarum Nonnarum incantationem in quodam coenobio ope Diabolit procurata sunt.

SAtan aliquando nonnullas ita naturae suae consortes in quadam primaria Germaniae civi tate Imperiali in ipsorum Monasterio reddidit, e in tales sagas scraptiusque convertit, quales i ncr Oi cem ligneam a se excavatam menstruosum suum fornicantium sanguinem tanta arte instillare cui luerunt, ut quinque Christi vulnera illo jugiter maduerint ac manarint. Mo pellexerunt con currentia multa millia hominum avidorum spe chandi Miraculum. Hinc manci, caeci Variisque morbis affecti homines eo convolar Unt, Ut mem-

SEARCH

MENU NAVIGATION