Explicatio verborum Salomonis : in herbis, verbis & lapidibus magna est virtus. Unà cum adjuncta tractatiuncula de quinta essentia metallorum in gratiam eorum qui tenentur studio divinorum atquè naturalium miraculorum conscripta atque hîc oculis subj

발행: 1664년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

21쪽

bra sua aegra tali sanguine meretricio ex Christi vulneribus ( ut putabatur promanante inungerent, sperando, se hoc remedio esse sanitatem re- cupera uros ; quemadmodum 8c multi inde convaluerunt, atque lupae illae callidae eo magnam pecuniae Vim corraserunt. Re autem accurate pers

quosdam ad id perquirendum constitutos sacerdotes eXplorata, tota impostura fallax deprehenditur dZ in maleficii reas animadvertitur. Suboritur jam quaestio , Utrum haec sanatio proxenerit a Deo, an Diabolo y Autorem ea Diabolum habere nequit; quia Cacodaemon caret potentia sanandi homines, quippe qui alioqui fida sua organa, scortatores, ho- , noris praedones, libellorum famoserum autores lconsimilisque sceleris genimina ad mortem mittit 1Ton pateretur, sed ad fidam suae sibi serviendae servitutis continuationem in vita longaeVa conserVaret;quod tamen nequaquam fit. Unde elucet, Sata- inae deesse potestatem faciendi quicquam ex vi ipropria, e Xcepto eo, quod ipsi Deus singulariter lpermittit, Veluti conspicias inJobo, ubi Deus ipsi sdedit copiam percutiendi & affigendi hominem sulceribus, ut toti mundo Constantia Patientiae ejus sannotesceret. Qua igitur vi, quaerat qu's, homines consa-huerunt respectu hi us Miraculi est ascinantis ' Non aliter quam per si iam ipsorum Fidem valide conceptam, dum nihil aliud sibi persuaserunt, quam illud

divinum esse Miraculum, quod memorata Crux fmguinem emittat. Pergat quis rogare; Uuomodo perficem qiusquam boni fieri queat citra opem ac praesidium Dei Quod homo, Deo non adjutant' nec procU

rante,

22쪽

vgRpo RuM SALOMONIS. agrante, nihil ex propria facultate essicere queat, SS. Scriptura multipliciter, commonstrat ippe quando homo in re una aut altera sibi Fidem validam conceperit in bonum, Deus ipsi fit patronus Sc adjutor, ut bonum consummare possit. Quod si cujus Fides collimat ad malum. SatanaS ei fert opem ad illud perficiendum , quatenus ei a Deo permittitur , Utpote quo ablattente, ne Satanas quidem ei auxilio esse poterit ad Liae ctum Fidei malae procurandum. Quid alias de Diabolo sentiendum , quale ipse sit Monstruin pravum seu Malani necessariunt, quousque sua ipsi Extensio a Deo concessii , ut polleat vi trans figurandi se in incomprehensibilem , invisibilem spiritualemque essentiam, atque vice versa eX propria Virtute in quamcunque corporalem, palpabilem visibilemque formam ac speciem hominum, belluarum, avium, vermium &c. se concentrandi,

huc non spe stat, sed de eo (Deo volente in Sexta Pharmacopoeiae meae Spagyricae parte, ubi de dij ferentia Spirituum agitur , uberiora aliquotrias. Quia plerique sibi imaginantur, Mundum gavisurum esse beata quiete , si nulli darentur Diaboli, nulli malitiosi Spiritus, nulli malignae impietatis homines neu ulla alia noxia animalia deglutientia et quod tamen ita non est. Nisi enim duo darentur Contraria , MundUS existere nullus posset ; quippe quoniam ne minimum quidem sine duobus Contrariis EntibuS pro

gigni potest. Enimvero ubi duo Contraria inte r

23쪽

r EXPLICATIO se colluctantur, semper generatur Tertium. Ca piatur Exemplum de Aqua o Igne. Aqua aquae ac Ignis Igni additus, non constituunt aliquod Ter lium, sed manent tranquilla, cum ejusdem sint naturae : Sed Ignis & Aqua, cum naturae sint contrariar si quando coeunt, ingens eXcitant tonitru , crepitum ac concussionem , atque ex utroque fit unum aliquod Tertium, nempe, prout satis

apparet ex pul Vere bombardico hic infra ; & supra

in aere ex Igne ac Aqua Tomtina oriri. I lixivium acre acri lixivio affusum manet tranquillum,quemadmodum & acetum aceto infusum ; cum similis sint naturae. Quod si lixivium acetumque confundantur, ingens fit strepitus, flatus & tandem unum Tertium ex utroque veluti pulcherrimum spectatu est , si quando potens aliqua vi r aut Spiritus Sa lis cum aliquo Metallo in siccam quandam Mas

sim concentratur, eaque in minuta frustula con

fringitur ac in liquorem silicum immittitur. Tunc

enim Contrarium Unum in alterum operatur , &enascuntur in Vitro montes ac Valles , parvae ac

magnae arbores, ita ut spectat'ri sint admirationi: quemadmodum & ne minimum quidem in mundo procrescere potest sine duobus Contrariis. Etenim quum semen aliquod in terram satum est , germinat atque extuberat illud in sale nitroso fixo, nequit autem excrescere in herbam duriusculam nisi admisso acte ad ingenendam germini crustam seu pelliculam. AM enim Spiritu nitrota volatili aci do impraegnatur, qui est Contrarium Salis nitrosi fixi. Deus jam inde a principio duo Contraria creavit,

24쪽

l VIR po RuM SALOMONIS.

vit, ut ex illis discrimen inter Bonum ac Malum addiscatur .Eccur Deus indulsitati Spiritus caelestes se in duas partes contrarias dispescerent ; id quod ipse quidem prohibere potuisset, dummodo voluisset. Quomodo vero Mundus existere potuisset

sine parte contraria Nonne aeterna comperta

fuisset Tranquillitas' prout ex Emblemate inserto fundamenta iter conspicias. Itaque hinc patescit; Mundum sine duabus Materiis contrariis non posse se esse Mundum,veluti Deo annuente propediem

fusius comprobabitur. HISTORIA V. De quodam sene mortifere aegrotante, qui rescens Christi corpore ac sanguine relut in momento conraluit qαoad Corpus S animam. Ontigit ut quidam amicorum convenientes

epulati sint, finitoque convivio in suum se

quisque habitaculum receperit hic autem senex ab illis sanus ac sospes cubitum abiit. Caeterum postridie ex more negocia sua obiturus, male habere coepit atque cum vestibus se in cubile reposuit, ubi ipsum mox Parox simus febrilis tam fortis invasit, ut per g horas ingentem persentisceret alterationem. Parox simo levatus annitebatur cubitu surgere, sed vero se tam languidum debilitatumque comperiebat, ut cubitum redire cogeretur. Omnis sanguis ipsius se ad cor ex toto corpore proripue rat, neque ex illo quicquam residui in arterijs con

spiciebatur , Infirmitasque indies ingravescebat.

25쪽

r6 EXPLICATIO

Quia appetentia edendi ac bibendi prorsus deperdita erat, ita ut nihil ille qiuicquam assumere pos

siet, unde corpus Vires recta peraret. Et , quod

erat pessimum, ille vir nihil bibere consueverat nisi vinum generosum, quod jam ita fastidiebat, ut illud ne odorari quidem posset. Hinc sibi aquas

uvis Corinthiacis, malis Hesperiis, glycyrrhiZa aliisque salutiferis medicatas percoqui curabat. CV rabat quoque sibi cocta ex vetulis gallinis aliisque carnibus juscula parari, sed vires prostratae non re parabantur. Deinceps ex rato Medicorum consilio praescriptae adhibebantur Aquae cordiales, sed aegro scuncta tanto erant fastidio , ut nullo earum uti spoliet. Occipit igitur bibere cerevisiam secunda riam, clim vinum ipsi esset nauseosum: nec eo minus ipse semper remansit defessus , infirmitasque adeo invalescebat, ut a subvenientibus ex lecto tollendus ac in lectum reponendus esset. Interim aeger sibi maxime imaginabatur, Vinum dummodo illo denuo uti posset, sibi fore Balsamum

seu Aquam Vitae ad recuperandum suas sibi vi res amissas. Hinc pilistare aliquoties attentans, duntaxat extremum sui digiti illo imbuit ; sed odor ac sapor ipsi erant nauseae tantae, Ut ne guttam quidem illius imbibere valeret. Cerasa quoque acidula cium baccis rhibis atque consimilibus refocillantibus eidem indita nihil salutis afferebant. Naturali quidem intellectu aeger necdum orbabatur, attamen mors ipsi ante oculos obversabatur 3 quippe quam jam abhinc octi luo interdiu noctuque exspectatam exspectabat. Qua propter

26쪽

propter amici ipsum consolabantur , apprecantes beatam ex hac vita migrationem ; ipse vero credere nesciebat, sibi etiamdum mortem impendere, utpote qui nullos praesentiret dolores. E diverso Medici conjugem liberosque compellant : Attendite vobis ratione hujus aegroti, ut pote qui celerius opinione ad plures abierit Vestra. Et tandem enim intellectu , visu atque auditu deficitur Clinicus. Uxore liberisque cubile ei aliquando reconcinna

turis, ipse sedili imponitur, ubi post aliquantam sessionem a se ipso deficit manibus pedibusque

distensis atque oculis capitis distortis Quo viso, liberi vociferantur et Pater intermori

tur, pater intermoritur.

Et cum dicto in genua procidentes, Deo pro

patre supplicabant. Actutum vicini convocantur, qui succurrunt reponentes semimortuum in cubi te, ubi ad se rediit, simulatque aliquantisper recit buerat. Quum igitur ex liberorum narrationes ae

ger intellexisset, se jam manibus pedibusque dis

lentis jacuisse instar mortui, rationem facile secum inire potuit, continuo de se actum fore, oc proinde jussit accersi sacerdotem, ut secum S. Cae nam pro Viatico transmigrationis salutari ab eo ac ceptam sumeret. Ipsus quippe Meditationes eranthae: Si Christiani credunt, Christi corpus sangui nemq; in S.Caena esse medicina ac sanatione animae, quidni etiam corporis utpote quorum ignobilius alterum alteri nobiliori se nequeat adaequare. Concipit itaq; Clinicus Fidem forte, Christi Corpus ac sanguine sibi non modo sore Medicina animae, sed

27쪽

28 EXPLICATIO etiam Corporis Quum igitur ad praevium Conscientiae e amen ipsi Sacerdos sacram Hos iam in os indidisset atque mox Calicem porrexisset, tantum robur subitaneum, simul atque illa assium-serat, ejus cor, cerebrum ac omnia reliqUa corporis membra occupaVit ac pervasit,ut ipse quasi alius ac noVus homo evaderet. Quo peralio, Sacerdos abiens adpromisit, se curaturum, ut Deo pro

ipse publice (dies quippe erat Dominicus) suppli

caretur. aegrotus acti itum melius habere coepit. A meridie nonnulli intimorum accedunt Visum,ntim aegrotus Vitam cum morte commutarit, quippe qui jam conjugi liberisque valedixerat. Audito autem, ipsum etiamnum in vivis esse valetudinemque in melius ire, stabant nescientes , quidnam ad ea dicerent prae admiratione, quod ipse eXValetudine desperata emergeret. Enimvero ipse, qui adeo aegrotaverat, paulatim infit aliquantulum comedere , etiam potest denuo citra nauseam Vi no uti, derelinquens aq iam ac cerevisiam. Sanguis qui ad cor se proripuerat, sensim in arterias refluit ita ut aeger ex die in diem melius valeat atque demum Vires amissas recuperet. Hic vir adhuc in vita manet,quoad Dei voluntas tulerit. Amicis sciscitantibus, cujus remedii usu tam subito consanuisset, respondit Se non ni i Corpore ac sanguine Christi usum esse. Ate nim alii existimabant, Corpus ac sanguinem Chri sti in S. Caena quidem ad curandam animae invale tudinem a Christo institutam esse, sed ad corporis morbos adhibenda esse naturalia remedia a Deo in

eum finem creata.

Quibus

28쪽

Quibus hic e diverso dixit: Si qua Medicina est tantae virtutis, ut vel gravissimos animae languores depellere queat, quidni & illa levioribus Corporum ris morbis laboranti esse saluti posset Ubi quod contradiceret,nemo habebat. Haec Curatio mirificet subita fundamentum suum habet ex verbis Christi; Christi quippe verbis Fides citra ullam dubitatio nem adhaerescebat, & subsequebantur Fidei fru eius, nimirum Corporis & Animae sanitas. Quod si aeger dubitasset & fidem verbis Christi nullam habuisset, nulli quoque Fidei se uetus conseo ut potuissient. Eccujus enim Verbis esset fidendum, si Dei Verbis non esset fidendum.

Habent sane mortalium hominum Verba tantas vires, ut per annos ab ipsorum obitu multos etiam num operentur atque vires suas eΣerceant, prout Historiae sequentes comprobant, ctar igitUr mortalium hominum Verba verbis Dei immortalis esssent antehabenda Eo autem insolentiae jam (eheul Pseudo- Christianismus processit, ut Verbum Dei a majori mortalium parte non nisi pro fabula putetur, det

Christianorum vere credentium perpauci repe riantur; unde & tot Controversiae, acerrimae Vi tilitigantium contentiones , disputationes atque persecutiones propullularunt, ut pro illis in meliorem statum vertendis divinam misericordiam im

29쪽

EXPLICATIO

SO HISTORIA VI De trucidato illo Romano SULPITIO, cujus Vertaelamis aliquot ab i ius occisione annis Pires suas exis ruerunt ac Fidem Veri merita hunc

HIstoria prisca commemorat de quodam insigni Philosopho Romano, qui in quadam sylva alatronibus invadentibus trucidatus est. Corvis autem aliquot inter trucidandum transvolantibus, dicebat Sulpitius homicidis: Isi erunt necis meae ultores. Sulpitii cadaver in sylva defodiebatur, ita ut ipsius agnatos lateret, quo ipse pervenisset. Latrones autem aliquot post annis in civitatem venientes, se inter populum sistunt, ut auscultent, quid rerum ibi agatur. Interea loci dum nonnulli corvi crocitantes (Deo ita dirigente turbam transvolant, infit unus homicidarum sic dicere sociis: Ecce robis ultores occis Sulpitii l Nonnemo circumstantium ta lia inaudiens, deproperansque ad Magistratum ii los defert, qui comprehensi & ad quaestionem abrepti crimen confitentur & ad supplicium ra piuntur. Ita verum fiebat, quod sub ultimam vitae suae horam Sulpitius tanquam Ethnicus fatus erat. Ut quid igitur dubitant homines & non cre dunt, confore Verum, quod Christus ceu Veritas

ipsa sub vitae suae finem dixit.

30쪽

VγRBORuM SALOMONIS. δX HISTORIA VII. Cousimiliter Vera , qua inter nos Chri os conti

git.

i A Ccidit quondam, ut duorum Fabrorum cui

lotrariorum a peregrinatione sua domum rei versurorum alter alteri obviam fieret. Unus animi advertens, alterum inter peregrinandum nonni

hil nummorum comparsisse, ei insidias meditatusi est, quibus ipsi nori minus vitam quam pecuniami adimeret. Ipsis igitur una per quandam sylvanal commeantibus , homicida captat occasionem in- terficiendi vita comitem. Hic Vero , anteqUam: occidione occumberet, his interpellat occidentem : Corpore meo jam putrefasto , te ossa meal accusatura prodent. Homicida Verba istiusmodii nihil moratur, sed pecuniam occiso adimens do- mumque rediens , ossicinam opificii sui instituit. Multis post annis, ubi trucidatus ille jam compus truerat & nihil nisi ossa ejus supererant, usu Venit, ut cujusdam Nobilis in memorata sylva feras Venal turi canes ad occisi illius ossa deferrentur atque ibii cor isterent latrantes. E vestigio Nobilis ille eo Ministrum ablegat indagaturum s Quidnam sibi vellet iste canum latratus. Qui eo perVe niens , nihil nisi ossa humana invenit, quae tota a caeli vi erant candefacta. Quo relato, Nobis lis ipse eo equitans contendit atque comperi(,

ossa illa esse tam belle albida , proinde jubet,

SEARCH

MENU NAVIGATION