Explicatio verborum Salomonis : in herbis, verbis & lapidibus magna est virtus. Unà cum adjuncta tractatiuncula de quinta essentia metallorum in gratiam eorum qui tenentur studio divinorum atquè naturalium miraculorum conscripta atque hîc oculis subj

발행: 1664년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

41쪽

et EXPLICATIO

post ejus mortem. Etiam filii inobsequentes in hoc: tanquam in spectulum inspiciant re certo statuant, se taliter a filiis sui postea tractatum iri, qualiter

ipsi antea parentes suos trae artant.

HIs TORIA XIV. De quodam homicida , qui ex conspectu cujusdam capitis Pitutari quod suspicatur esse humanunc, suum prodit

homicidium.

T Atro quidam hominem in sylva jugularat, quic inter occidendum occidenti dixit insons: Com penset hoc tibi Deus. Evestigio latro pecuniam occisi capit & abit. Multis post homicidium annis ali quando homicida apud lanionem caput vitulinum mercatur, quod in apertum saccum suum ab ipso coniici curat. Quo facto,ad caput vituli expavescit, cum sibi videretur videre caput illius quem quondam trucidarat. Aperiens itaque saccum, intro pi cit atque denuo expavescit, & sacco cum capite vi

tulino post si derelicto abit. Lanius nesciens, quid sibi hoc velit, insequitur homicidam postulando, ut

vituli caput, pro quo solvisset , secum auferret. Homicida autem ita angitur , ut post se respiciat, numquis adsit ipsum prensurus. Circumstantes (quibus iniicitur suspicio, hoc non esierecti vesti gium, sed alicujus criminis grandis alicubi patra ti indicium) homicidam detinent ; qui examinatus, homicidium confitetur & ob id ad supplicium rapitur. Hic homicida procul dubio secum desecutura Dei indicta nihil commentatus est, quip-

42쪽

VERBO RuM SALOMON S. δpe quoniam multi jam anni effuxerant, ex quibus ille impune abierat: Verumtamen ultima trucidati verba imprecantia tandem aliquando fidem veri tatis mereri debuerunt. Deus namque est longa mimis So non continuo punit, sed mavult, ut pec cator resipiscat poenitentiamque agat: si non ne cesse est consequi Dei vindictam mercedemque maleficii meritam. Quapropter nemo impius Un quam meditetur , Res Vacat periculo, ego peccare pergam, Deus est tam benignus, ut nullus puniat. Sed cave tibi, ajo ego ; Deus suum temporis articUllum novit, quando sibi veniendum sit ; ipse quippe propterea non emansurus est, quamVis sero ad

ibi Veniat.

HI S. TORIA XV. De muto capro exanimi amicos probante.

P Rudenti cuidam patri seni erat adolescens filius

nasutulus, qui, ut sibi persuadebat, vel ipso plusi patre sapiebat, & proinde eidem obedire nolebat, sed secietatem cum amicis fucatis compotoribusquel conflabat & patrimonium dilapidabat sub speciet conciliandi sibi inde amicos certos, quorum patro- l cinio ac ope post patris obitum niteretur frueretur que. Quantumcunque autem pater contradicebat Ii omnem istiusmodi amicitiam non esse ex corde Vel ram, sed ore duntaxat simulatam, filius tamen pa si tris dicto audiens ecte nolebat,usque dum nihil am-l plius restabat abliguriendum. Tunc pater aliud quaerebat medium edomandi filium efferatum,

43쪽

ET PLICAT II quippe quem sic affatur : Agedum i hirce in.

Obsequens , pertinax ac ferox , cum tu tui patris consilio omnino parere nolis, te capere mortuus convincet dc Vera faciet , qtiae e-l

go tibi jam toties dixi. Obsequere mihi in

hoc atque sic age et Ingrestiis caulam , macta caprum , quem inde in saccum , & primis tenebris ad illum quem pro optimo amicorum tuo- irum putas, tectam defer , obsecrans, ut tibi (ut-

pote qui comminiscaris, te homicidium fecisse, & nescire quo cadaver abstrudas suppetias ferat iatque permittat, ut illud alicubi inhumetur & tibi ilocus evadendi subministretur. Illico namque t comperies, Verus ne sit amicus , necne. Et si- , mulatque hujus animum exploraveris, illinc cum liuo te capro capesse ad reliquos amicos tuos, ad eos hac via explorate cognoscendos, Sc comperieS et

se verum , quod tibi ego frequenter dixi. Filius ijussui patris obediens, suum deportat caprum ab iuno amico ficto ad alium, atque a nemine intro- mittitur, sed a quolibet eorum redarguitur & cum isuo capro abigitur , usque dum cunctis in cassum lsollicitatis, tandem ad unum quem existimavit lminimum omnium, pervenit, qui datis auribus fa- icilibus, ipsum in aedes admittit 8c consilio juvat, squa via periculum effugiat. Filius igitur animad-

vertens, hunc esse Verum syncerumque amicum, enarrat, se in sacco non bajulare virumqtiendam loccisum, sed saltem caprum, idque instinctu patris ad discernendum inter amicos falsos ac veros. Post haec eliperimenta accepta, hircum filius patri do

44쪽

lmIam referens, commemoravit, se ab uno duntaxat ex omnibus intromissium, caeteros autem Univer-

sos compertos esse fucatos, Sc proinde se cogi ad confitendum , quod male egerit M in Deum atque in patrem graviter deliquerit , dum tam obstinate ipsi repugnasset. Pater errata condonans, filium in gratiam recipit, qui ini semitam rectam rediens, deinceps patris ves b gia calcavit. Enimvero si hic pater conticuisset,l aut filium ulterius instruere intermississet , ille procul dubio ad horam fati ultimam usque: haedus efferus permansisset: qui tamen fido pa- tris benevoli alloquio re sermone aspero tandem resipuit ac probus evasit. Sicut igitur hic nonnullae Historiae sunt relatae , quemadmodum matris maledictio repatris benedictio , tametsi non nisi nuda sint verba , tam in vita quam post mortem

eorum exercent magnas suas vires: Ita quoque

Historiae multae referri possient , quibus commi probaretur , quod praeter benedictionis Scmaledictionis verba etiam voces jocosae con tineant vires ingentes, idque cumprimis sagato , pestilenti aliisque periculosis temporibus, ubi vel per se corda homiliatim sunt debilia ;3c leviter sensibilia , atque citius verba auribus admittunt quam alias , prout ego non semel ex pertus sum , quod juniores homines Vexandi gratia invicem se jocando interroga runt : An tu hilaras peste Ec, ita palles

45쪽

mos impresserunt,ut illico peste correpti atque ex- tincti sint. Paucis his Historiis satis cognoscendum . dedimus, verbis vires inesse ingenteS. Supervaca-lneum igitur foret, plura Exempla in medium pro- i

l .. ferre.

Videamus jam de Viribus latentibus in Lapidibus, utpote de quibus Salomon nihil scripsi set, iis ipsi innotuisset, quidie in illis reconditum esset.

De Viribus ac virtute Lapidum.

D Aracelsus quidem sub finem sui Coeli Philosopho rum adscribit Lapidibus & nominatim Gemmis

multas Virtutes, Veruntamen potiUS prolat Vel au-

ditione accepit vel in aliorum scriptis legit, quam iEXperientia cognitum habuit, id quod grandium t

non est expers errorum. Quippe praeter caetera eX- - -, Smaragdum confortare Visum memOuamque, t conservare castitatem, eaque rupta rumpi; sed fa- bulae sunt expertes Veritatis. Adamantem esse et

Crystallum nigram , vulgo dictam Dianiant, & poste solvi sanguine hircino id quod etiam a Verita- te alienum est. Illum hoc alicubi legisse largior, sed longius vero aberrat quam coetu a terra distat. Ad- scribitur quoque Adamanti,ipsum esse tam durUm, i ut incudi superimpositus ac malleo gravi percussus imaneat integer: id quod etiam a vero discrepat.' Hanc quippe gemmam in mortario perfacile fcomminuas & in pulverem tenuem redigas. Quum ego

46쪽

d VERBORUM SALOMONIS.

egoin adolescentia mea peregrinarer,Lutetiae Parimitiorum offendi Chrystirgum Argentorato ortili 'dum, qui apud herum stium adamantem IOOo. DU-aeatis aestimatiam , quem auro claudere tenebatur, parvo malleolo,ViX pondus drachmae aequante,fru istillatim contrivit, conquerens de illis concionatoribus eae quibus audiverat,adamante ne magno qUil dem malleo comminui posse,utpote de quo ipse jami diversi quid non sine sitio damno comperisset. Tali t bus & consimilibus absurdis libri veterum scatent ;l ubi identidem alter alterius somnia exscripta pro i sequitur: quod tamen fieri nequaquam debebat, i sed multo praestaret, neminem plura scribere quam quot perdocuisset ipsum experientia. Caeteroquini Paracelsus perbene de Geminis scribit , quod ip i quoad Interiora sua multo puriores sint quam i l psum aurum fixum s quod & compertum est vel rum. Ubi autem sunt illi, qui ex gemmis callent extrahere Tincturas es caces Revera perdissici les repertii. Quia vel Corrosivum fortissimum in eas nihil prorsus essicere valet. Quicunque Vero illas sine ullo corrosivo in aquam limpidam reducere potest, ille poterit inde Tincturas viresque nobiliores deinceps saltem cum Spiritu vini extrahere Sub haec si quis Tincturas e gemmis elicuerit illisq; ingressim dare calluerit, habebit inctu ram ad tingendum Metalla. Id autem e perlongis quo est petitum, siquidem perpaucum Tincturae in gemmis reconditum est ; exceptis quibusdam ilapillis non pellucidis, qui Tinctura fiunt plenistimi, veluti Jaspis aliique complures nullius penes

47쪽

8 EXPLICATIO vulgus aestiniationis lapides. Etenim tota libra Rubinorum, Smaragdorum daspidum Caspiarum seu Turcosarum, Sapphirorum & consimilium vix semidrachmam Tincturae in se continet. ae ego Experientia didici re propterea de illis etiam exstandamento dicere atque scribere scio. Hoc autem esse verum, sic comperias: Uni librae vitri puri immisce quasi drachmam cineris Veneris, fortique igne simul funde & reperies vitrum prasinum. Similiter tota quoque vitri libra pulcherrimo Sapphiro conformatur; si modo drachma Cobolii vel bismuthi, paleae seu scoriae fusa addatur. Consimi liter una drachma ferruginis transformat libram vitri in lapidem flavum Hyacintho aemulum. Ali quanto melius animadverti potest, parum Tinctu-: rae inesse gemmis, si quis Tincturam Auri, aut sali tem drachmam Mercurii Philosophorum ex Aurol & Argento extracti fundat cum una libra vi- tri, tunc namque ejus odi vitrum evadit summe rubidum similiter Rubino respectu coloris, prout ego egi. Quo si quis adeo fortunatus esset, ut vitro praeter bellum colorem etiam indere posset duritiem , illi nihil laborandum esset de panis pretio. Ex quo elucet, quod parum Tincturae possit multa vitra tingere , & idcirco perparum Tincturaei in gemmis reperiatur: exceptis quibusdam nullius laestimationis lapidibus vulgaribus, in quibus mul tum Titieturae inest. Quippe praeter caeteros vili

sima illa gemmarum Jaspis plus Tincturae quam

ulla alia gemmarum in se continet: utpote qUae alioquin indigna esset, ut vel nominetenus inter i

gemmas i

48쪽

VgREORUM SALOMONIS.

t gemmas referretur. Boni quippiam ii aspide rei conditum esse, vel ex eo arguitur, quod inter cal l teras gemmas in illa tabella, quam Aaron super pe-ll istore gestare tenebatur, in memoriam XII. Tri l butim Israelis, is haec nominatim Tribui Benjaminil alitibuta sit. Ex specie ejus externa minime id ap- paret, quippe quae plerumque est virore non trans i lucido, aut coloribus ex rubro & albo mistis praedi-l ta reperitur. Quantum mihi constat, illa nullum a

l lium praestat sui usum, nisi ut ipsi sigilla incidantur; l quippe quae aliquantae est duritiei atque se laevem

l acutamque in formam praebet secandam. Equidem l alias praesto erant gemmae longe formosiores, quae

t Iaspidis vice pectorali Aaronis inseri potuissent: cujus ratio nobis est ignota, sed sua ipsi Tincti ira sane probe adimi potest. Boni quid Jaspidi ineste, i Veteres his quoque Distichi verbis innuerunt: Auro quid melius y Iaspis. Ouid Iaspide Virtus.(uid Virtute Deus. Deitate O Nihil Si igitur Jaspis est preciosior Auro,M Virtus praestabilior Jaspide,& Deus milior Virtute,ac Deo me litis nihil, in Iaspide sane plus boni quam in Ataro ipso inesse necesse est. Cui quidem assertioni fides

non derogabitur, siquis modo ex ea gemma I in isturam elicere callet, quandoquidem ejus Corpus

nulli potest esse amplius usui. Posthabito igitur

hoc omni , Quaenam gemmarum contineant plurimum Tine turarum, cum illis non aegre carere queamUS,

utpote quibus suppetit Aurum purum, quod est mera Tis ura sine involucro,prout in meo primo Dialogo inter A dc B tractatur. D Iam

49쪽

s SEXPLICAT XoIam Fogiae nur ad Virtutes Medicinalis L numnam earum nonnulla in illis sint recondita. . Ulti antiquoriam, nec non nostri Medici moderni, qui Naturae indolem non norunt, etiamnum arbitrantur , quod gemmae pulverisse tae, si in corpus assumantur, multum operentur, i prout hoc est positum in more pharmacopol rum , qui tales lapillos aegrotis dant exhaurien- dos. Demirandum autem est , quod Medicorum o- mnium nemo talem crassum errorem cernere & labusum abolere asseectat. Gemmae sunt instar vi- itri , ventriculusque humanus est nulla praeditus lui extrahendi ex illis quicquam boni. Quod si iaqua fortissime Fortis id essicere nequit, neque t Aqua Regia , quanto minus praestare idem poterit limiser ille debilisque stomachus Quotusquis tae rautem caeco potest oculos ad Videndum aperi re Mundo videre nolenti Z Grandi profecto in- famiae est ea res illis omnibus, qui per ignoran- tiam aegrotantibus tales comminutos lapillos idant imbibendos. Praestaret sane , ut eis eqUi-

nam , caninam aut porcinam merdam exhibe

rent deglutiendam,quippe quibus nonnihil uaporis, odoris Viriumque inest lapidibus autem nihil prorsus. Quam misere sodes opulenti falsis lapidibus besoarticis ex gypso conflatis vexantur incurioseque tractantur i Sedenim ita secum agi volunt , quidni essicaciora procurant apothecis medicamenta O Nulla quippe exstant exempla,

tales

50쪽

VpRRORUM SALOMONIS. SI

tales inessicaces lapides unquam dextre quenquam curasse. Sed quid ego dicam Mundus vult decipi; idque non uno, sed duplici modo , quo aegrotantibus per gemmas, lapides be-Zoarticos , margaritas atque corallia imponitur.

Licet enim ab ipsis germani Iapides pulveris ali, puta granati , sapphiri , smaragdi, Hyacinthi

atque Carneoli imbibantur ; stomachus tamen in illos nihil agere potest , cum ne aqua quidem fortissime Fortis quicquam in eosdem possit quocirca & ipsi nihil suarum virium exserunt. i bus accedit & haec impostura , quod Materialistae loco memorotarum gemmarum alios lapides coloratos pharmacopolis divendant , prout ego non semel ipsemet vidi quod venundederint pro Sapphiris tales caeruleoslapides pellucidos , qui in v fodinis reperti a Metallariis nuncupantur Fluo

rex Hi autem Metallum Corporale nullum continent , sed colorem suum in igne amittunt atque albescunt. Horum quoque lapidum inve niuntur alii virides, alii rubidi. Tales Fluores pro veris gemmis venduntur Apothecariis a Ma terialistis. Pharmacopola eos , quippe quos non internoscit , minutim conterendos curat, Medicus autem aegris assumendos praescribit, qui bus tamen necessario plus noxae quam salutis asse ferunt , cum nimirum in illis etiamnum lateant Spiritus venenosi volatilesque. Hoc autem esse Verum , sic experiaris: Per prunas candefac particulam lapidum istiusmodi viridium aut cabruleorum in crucibulo , attendens , Vide-D si bis,

SEARCH

MENU NAVIGATION