Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

171쪽

. De Sacra unctione.

sUMMARIUM.t Quid sit Uncti area, oleum simplex, cbri a.

42.A quo benedici utrumque debeat. 3 os, unctio sit necessaria ad valorem ordinis Sacerdotalis , ω Episcopalis. O T TMis Sacra , de qua hic agitur, quia

in ordinatione sacerdotum adhibetur,. est delibutio per oleum olivarum materiale dc benedictum, facta secundum formam ab E clesa tradit m. Adhibetur in 4. Sacramentis , Bapusino, Confirmatione , Extrema unaione ,

di Ordine presbyterili & ςpiscopali . oleum vel est simplex, vel mistum, ex oleo & balsamo , quod appellatur Chrisma . Simplex aliud

dicitur cathechumenorum, Quod principaliter ad inungendos baptigandos , cc aliud infirmorum, quod ordinatur ad inungendos moribundos iα Extrema unctione. Μistin vero, seu Chrisma, applicatur in Confirmationis & ordinis presbyteralis& episcopalis Sacramentis. Quamvis Pr habiliter valeret Sacramentum Confirmationis, quod per oleum simplex: Extrema unctio, quae per Chrisma conserretur. . a Dico I. Oleum simplex utrumque, & Chrisma, debet esse novum, seu illo anno, quo adhibetur , benedictum& coofectum, juxta traditi nem Ecclesiae & can. I p. d. 3. de Consecr. Ouamvis autem utrumque oleum benedici , & Chrisma confici debeat ex itraditione Ecclesiae ab Episc Pis, a Summo tamen Pontifice tam benedictio olei quam

172쪽

De Dera Unctione. Is' quam confectio Chrismatis delegari potest simplici Sacerdoti quia non apparet, quare id fieri non possit, cum collatio ordinum delegari possita Pontifice simplici Sacerdoti . Objic. in Conc.

Florent. β. secundum in Decreto Eugenii pro materia Sacramenti Confirmationis requiritur Chrisma

ab Episcopo benedictum: ergo benedictio Episcopalis est de essentia materiq Sacramenti Confirmationis : ergo ab alio, quam ab Episcopo, fieri non potest. R. Concilium Florentinum ibi non tantum exprimit necessaria necessitate Sacramenti sed

etiam alia, quae sunt necessaria necessitate praecepti ecclesiastici, in quo Papa dispensare potest. 3 Dico et . Unctio Sacerdotis non est necessaria ad valorem ordinis Sacerdotalis: partim quia id nec ex Scripturis nec aliunde probari potest, partim quia materia Sacerdotii proxima in ordine ad potestatem in verum Christi Corpus, seu ad conficiendam Eucharistiam, est traditio patenae cum hostia & calicis cum vino: in ordine autem ad potestatem in mysticum Corpus Christi, seu ad fideles absolvendos a peccatis, est impositio manuum episcopalium, non inunctio chrismatica.

Dico 3. neque unctio ad valorem consecrationis epistopalis requiritur. Ita commnis contra paucos, fundata partim in c. un. pr. b. t. ubi unctio Episcopi, quae secundum morem Graecae Ecclesiae fuerat omissa, ex mandato Innoc. III. d bet suppleri secundum morem Ecclesiae Romanae: ergo Pontifex declaravit, ordinem & consecrationem valuisse ; alias reiterari debuisset: partim quia non satis probari necessitas unctionis ad valorem potest, cum alia sit materia consecrationis episcopalis, nempe impositio manuum juxta I.Τμmoth. q. U. Iq. ubi S. Paulus monet Timotheum

Episcopum, ne negligat gratiam, quam accepit per impositionem manuum.

173쪽

TITULUS XVI

De Sacrament0 non iterandis. SUMMARI UΜ.i Quid sit Sacramentum, se quae reiurari ae

queant .

a Quid si in bis aliquid fuerit omissum.

X C Acramentum Novae Legis, ut definit Ca- O techismus Romanus, est signum aliquod sensibile scilicet practicum gratiae invisibilis ad nostram justificationem divinitus institutum . Unde singula Sacramenta requirunt rem sensibilem velut materiam , ceria verba tamquam formam, & personam ministri intende iis facere, quod Christus instituit , & per applicationem materiae ac per verba significatur. Tria ex Sacramentis, quae interveniente unctione conserri selent, imprimunt characterem in anima, seu signum aliquod spirituale indelebile nimirum Baptismus , Confirmatio , & ordo. Trid. fri . can. 9. de Sacram. in genere, atque ideo reiterari non possunt, h. e. semel valide collata de novo conferri valide aut suscipi. Trid. I. c. & qui hoc attentarent scienter, gramvissimum sacrilegii peccatum committerent. 2 Dico . Si in collatione ordinis Confimmationis , Baptismi certo fuit aliquid omissum , quod pertinet ad essentiam talis Sacr menti , de novo totaliter conserri debet: si v ro, quod omissum est, non spectet ad valorem, sed solum requiritur ex praecepto, caute h. e. debita cum reverentia, &cura, ut evitetur sca

174쪽

De Sacramentis non iteravis. I 6 Iobjic. in c. Neod. habetur, quod, si in ordinatione presbyteri, vel diaconi, omissa fuerit impositio manuum, ordinatio non sit reiteranda, sed supplendum, quod omitam: sed impositio manuum est de essentia ordinationis saltem presbyteri : ergo . Resp. ibi est sermo de prima manuum impositione , quae in ordinatione Sace dotis praecedit porrectionem patenae cum hostia &c. qua confertur potestas conficiendi Eucharistiάm & sacrificandi ; & haec impositio

non est de essentia ordinationis sacerdotalis uti nulla impossitio est de essentia ordinationis in diaconum ut omnes fatentur: sed tantum a1-tera impositio manuum , qua traditur potestas absolvendi a peccatis, est de essentia ordinati nis sacerdotalis inadaequatae . Vel est sermo de impositione manuum , quae non est facta percontactum physicum , qui ex praecepto Ecclesia tantum , non ex necessitate Sacramenti requiritur Dixi , certo ; si enim dubium dumtaxat sit, an aliquid essentiale sit omissum, sub conditione conferri potest , imo Sacramentum B ptismi , & ordinis , saltem sacerdotalis , debet ob summam necessitatem Baptismi, & ob 'gravia animarum praejudicia , si sacerdotium non valide esset collatum.

a Qui dicantur filii presbnerorum , legitimi se

illegitimi. 1 Omnes illegitimi sunt irregulares. ,

3 Et speciale quid habent siti presisterorum.

175쪽

1 6 S i occultus sit, etiam Episcopus dispensat.1 DEx filios presisterorum veniunt hic , qui

L patrem habent clericum in Ordine sacro constitutum: si pater post susceptos in legitimo matximonio filios ordine sacro initiatus est , sunt legitimi: si vero post susceptum ordinem sacrum eos genuit, sunt illegitimi. De utrisquo his agitur, uti & de omnibus illegitimis , 1ea desectu natalium laborantibus, quia sunt irregulares, & inhabiles tum ad ordines, tum ad beneficia ecclesiastica, scut & servi , obligati ad ratiocinia, corpore vitiati , & bigami, de quibus in sequentibus titulis . Porro illegitimi

in genere dicuntur, qui non sunt procreati ex legitimo thoro, h. e. ex matrimonio vel vere vel saltem putative valido. Si nati sunt ex parentibus quidem solutis, inter quos tamen Potuit Ua-- Iidum consistere matrimonium vel tempore conceptionis, vel nativitatis, vel intermedio, ap- Pellantur naturales, vel nothi: si vero inter parentes nec tempore conceptionis potuit consistere validum matrimonium, nec tempore nativiratis , nec intermedio, vocantur orti ex damna .

to coitu, aut secundum jus canonicum Spurii, uti sunt adulterini, sacrilegi, incestuosi. a Dico I. Illegitimi omnes sunt irregulares, i)aut nec ad ordines minores sine praevia legitimatione aut dispensatione promoveri licite possint, vel jam ordinati ad beneficia ecclesiastica. c. I. x. Ois 6. b. t. Objic. culpa parentum non debet nocere filiis, nec filius debet portare iniquitatem patris. Mech. I 8. R. id verum est in tantum, ut filii non proprie puniendi sint propter delicta parentum; non tamen, ut ipsis negari nequeat favor alias non debitui, ubi justa

176쪽

suppetit causia negandi, nimirum reverentia erga ordines & ministeria ecclesiastica, ad quae promoveri macula , quam inducit defectus nat Iium , laborantes non convenit, & timor, ne filii imitentur parentum incontinentiam. Haec igitur exclusio ab ordinibus fundatur non tam in

poena, quam indefectu & in habilitate quadam ex delicto parentum redundante in filios. 3 Dico et . Filii presbyterorum illegitimi praeter inhabilitatem ad ordines & beneficia, aliis illegitimis communem , specialiter inhabilitati

sunt ad beneficium quodcumque etiam dissimi Ie , in iis Ecclesiis , in quibus patres eorum habent, vel habuerunt beneficium , nec in dictis Ecclesiis quoquomodo ministrare, nec Pen- sones ex beneficiis suorum patrum capere Possunt. Trid. ff. et s. c. I s. de res. Dixi, iis i-timi; nam legitimi solummodo prohibentur immediate patri succedere in beneficio, quod parer habuit titulum, C. 7. I 3. I p. b. t.

4 Dico 3. Illegitimi habilitantur ad ordines dc beneficia non modo per subsequens matrimonium a suis parentibus postea contractum, dc per Rescriptum Papae , vel dispensationem, ut habet communis ex variis juribus, sed etiam per Professionem dc vota Religiosa , licet non ad Praelaturas, etiam ordinis Religiosi . Textus & glosa in c. I. 9 fn. h. t. s Quaeres, an Episcopus dispensare possit in

desectu natalium; R. I. ad ordines minores, dc beneficia simplicia, potest, c. I. b. t. in 6. R. a. probabiliter etiam ad ordines maiores, ad beneficia curata, dc ad dignitates, si defectu natalium sit occultus. Ita cum Diana, Avila, Barb. Engel. P. Franciscus Schmier de potestate ord

nis c. 6. n. 86. I96. 67 . contra communem. Pro

batur eΣ Trid. quoi set . e.6. de res dicit: liceat

177쪽

- Titulus XVII. viscopis in omnibus irregularitatibus , ω δεμ nensionibus , ex delicto occulto provenientibus , excepta. ea quae oritur ex homicidio volunt ris , se exceptis aliis deductis ad forum conten-rio in dispensare : cum igitur irregularitas tu legitimitatis oriatur ex delicto , quamvis non proprio, bene tamen ex alieno parentum, T eae ad eam. videtur extendi dispositio Tridentini, utpote beneficium Principis & mera gratia , in nullius praejudicium cedens , quod est largissimae interpretationis, G I6. de I S. c. a. M Privit. Et sane, si non extenderetur ad i Tegularitatem inductam propter delictum alienum , meliorisu forent conditioni irregulares ex Proprio. delicto , quam irregulares ex delicto alieno , & ex desectu . Adde, quod sub voce Hicti in lata acceptione. etiam venire possit defectus, ex. aliquo. tamen delicto ortus. Ergo, si desectus. natalium sit occultus, seu. non notorius , probabiliter in eo disipensare concessit

iscopis Tridentinum Accedit, quod dici va-1eat , Tridentinum in suo privilegio Episcopis concessis vocem delicti retulisse ad I pensiones,

non ad irregularitates; cum irregularitates seem contrahantur absque. delicto , siispensiones. numquam sne melicto 6 ouamvis vero privilegium hoc & facultas dispectandi in vitio natalium sit latae interpretationis, ipsa tamen actualis dispensatio , quia derogat juri communi , stricte. accipiendat est . Quare simpliciter dispensatus ad ordine&, ad beneficia &c. non hoc ipso censetur dispensatus. in ordines majores, ad beneficia curata &c..

178쪽

De fervis non ordinandis Iss

ae I T U L U S X VIII. De fimis non ordinandis, ct eorum

manumissone .. SUMMA RIV m zr Servi alii fant proprie, alii improprie tales.

Omnes sunt irregulares ..

r Emi alii sunt proprie tales, qui nempσo contra naturalem libertatem jure gentium alieno dominio instat jumentorum subjecti sunt, quod fit vel captivitate in bello justo, vel nativitate, si quis nempe ex matre serva, seu ancilla stricte dictae, natus est Tales inter Christianos non dantur in reverentiam nominis & libertatis Christianae, in quam nos Christus posuit .. Alii autem sunt improprie tales, nimirum homines adoriptitit, &, qui ex istis generantur, originarii , vel, ut aliqui vocantur, proprii , qui nimirum dominis suis non solum ratione bonorum& possessionum suarum, uti emphyleutae, & seu datarii, sed etiam personaliter devine hi sunt, vel

ad colendos agros, aliave obsequia perpetuo, adstripti , itaut sine eorum voluntate, consensu, seu manumissione ab hac cultura, vel obsequiis recedere non possint .. Qui a servitute per domini consensum dimittuntur plene, vocantur manumsis, qui vero non plene, sed sub conditione operarum temporalium, ex personali obligatione. adhuc prae

standarum, dicuntur liberti 1 vel libertini . et Dico Nec servi proprie dicti: nec liberti di nec homines adscriptitii, originarii, & proprii , licite ordinantur, tot. h. t. de Iemis non . in. item can. I. I 2. tr. ω fn. d. Co

179쪽

Τitulus XIX. . sentit communis DD. & praxis. Ratio est , quia dignitas clericalis non convenit conditi ni servili, & horum hominum vilitati. Neque sine injuria dominorum hi homines possunt abstrahi a debitis servitiis & obsequiis , quae cum ministerio Ecclesiae compatibilia vel non sunt, vel sine indecore praestari nequeunt.

TITULUS XIX. De ObIigatis ad ratiocinia ordinandis,

viri non .

x cuinam dicantur obligati ad ratiocisia. α Quomodo sint irregulares. a Bligati ad ratiseisia dicuntur, qui pr

pter administrationem alienorum bonorum temporalium , vel publicam , qualem habent Curiales , seu qui procurant negotia& ossicia curiae , uti Quaestores , tributorum Collectores , Procuratores Collegiorum, Prae fecti Urbium , Commissarii militum , M. vel

Privatam , uti Tutores, Curatores, Testamentorum Executores &c. adstriguntur alteri ad rationes reddendas. Ad hos non pertinent administratores rerum Ecclesiasticarum , caus Tum & locorum piorum , defenseres pauperum : neque obligati aliis ex mutuo, aut alio

contractu.

α Dico . obligati ad ratiocinia non ordia nantur licite, nisi deposito prius ossicio rati nes reddiderint , & plenam a suis principalibus liberationem obtinuerint , cam y9. d. Finco. 3. d. sq. cap. uv. b. L Ratio est partim,

180쪽

De corpore vitiatis sec. Is ne contingat inde Ecclesiam litibus aliisque

incommodis vexari . ordinatos vero temporalibus curis nimium involvi, partim ne fiat praejudicium & fraus iis , quibus obligati sunt :si enim ordinati fuerint , consequuntur privilegium competentiae , vi cujus in ipsos plena executio fieri nequit , sed relinqui eis debet congrua sustentatio.

2. An promo ri ad aliquem ordinem , e, an

promoti ministrare in aliquo pri t. 3 Quis dissipenset in vitio corporis.1 T Diali corpore , quos ordinari non con-V venit, sunt in triplici classe. In I. Mutilati . In 2. Debit lati . In 3. Defommes . Ad Mutilatos spectant , qui carent aliquo corporis membro, V. g. lingua, oculis, auribus; manu, uti muti, coeci, surdi, unimant; item qui cum peccato mortali sibi ipsis vim intulerunt etiam partem membri tantum, v. g. digitum amputando, & qui seipsos castrarunt, vel castrari fecerunt, aut sponte permiserunt. Ad Debialitatos , qui unum vel plura membra , quae ad sacrum ministerium requiruntur , habent prorsus inutilia, uti quibus est lingua valde ligata, manus arida, aut digitis canonicis, indice & pollice destituta, crus valde contractum : item laborantes morbo gravi moraliter incurabili sive corporis, uti

Ieprosi, epileptici seu morbo caduco correpti sivo TITULUS XX. De corpore vitiatis , vel non.

SEARCH

MENU NAVIGATION