Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

151쪽

3 138 Utulas M. . accedunt ad conficiendam Eucharistiam, &per

annexum castitatis votum magis consecrant Deo suscipientes. De prima tonsura , ut vocant, quae confertur ante omnes praedictos controversia

est, an sit ordo proprie diὶ tus, dc de Episcopatu, an sit ordo substantialiter distinctus a presbyteratu, vel solum accidentalis extensio istius: de quibus postea . De presbyteratu saltem certum est , quod sit Sacramentum : de subdiaconatu&1diaconatu communis habet doctrina : de quatuor minoribus saltem defacto est communior sententia: de prima tonsura & Episcopatu , si sint ordines veri & distincti , id ipsum per consequentiam doctrinae affirmandum cen- latur. Ordinationi , seu ordini active sumpto , respondet , ordo passive sumptus , qui est essectus ordinationis, & certus gradus ministrorum Ecclesiae, vi cujus alii dicuntur minorime, scit. ostiarii, lectores, exorcistae, acolythi, alii autem subdiaconi, diaconi pres teri . Quia vero Ordo non consertur sine legitimo ministro ,es cnullus rite ordinatur nisi debito tempore &sine debitis qualitatibus ; ideo hic agitur de qualitate ordinantis , de qualitatibus ordinan Eorum , & de temporibus ordinationum prius tamen praemittendum aliquid videtur de numero ordinum , an nimirum Praeter 7. recensitos etiam pro ordine proprie dicto habenda sit prima tonsura, & pro 1peciali ordine episcopatuS. et Dico I. Prima tonsura quae injure etiam psalmistatus vocatur can. 2 . d. 23. can. 2. d. q.

n. si quis Episcopus casi. I . probabilius est ordo proprie dictus. Ita communis Cain nonistarum antiquiorum & praestantiorum cum Abbat. Host. Io: Andr. Ant. de Butrio, Felino, quibus acceduut recentiores , Barb. Fagn. &

152쪽

De tempordus ordinationum sec. I 39Begnudellius nuper Vicarius Generalis Frisiugae, contra communem Theologorum. Prob. I. c. cum contingat II. de aetat. se quatit. ubi Inn . III. interrogatus, an Abbates conseren-rio primam tonsuram conserant Clericatus om

dinem, respondit, quod per primam tonsuram , Iuxta formam Ecclesiae datam , Clericalis ordo conueratur ab ipsis, s sint Abbates Sacerdotes, Oc benedicti ab Episcopo. a. ex can. Geros Ior. Jbi: Clericorum gradus se nomina haecontrogiarius, ualmista, lector, exorcista, acu hus,

Iubaiaconus, diaconus , presister , Episcopus En novem ordines, ac inter hos etiam malmia tum, qui in jure sumitur pro prima tonsura, ut notant DD. in can. psalmista 2 o. d. 23. e . . - si si M MMopus et . q. 1. ubi psalmista, seu tonlura initiatus, non minus ac

alii ordinati , nempe lector, subdiaconus c cc. ju- hetur deponi , fi 1ponsam Christi, seu m)nialem corrupit, & c. a. de ρmis is 6. ubi prae-1cribitur modus degradandi clericum solemniter usque ad primam vestem inclusive nempe us--que ad superpellicium in quae datur in collatione

tonsurae stuncque radatur caput illius, ne to mrae, seu Clericatus vestigium remaneat in eodem r1ed depositio, & degradatio clerici est dejectio

ab ordine clericali, ut omnes fatentur : ergo cum tonsuratus possit secundum SS. Canones deponi & degradari, &sic dejici ab ordine, ton-1ura debet esse ordo, a quo talis dejicitur. 3. ex Trident. quod fess. 2I. c. I. de res prohibet quidquam accipi pro coliatione quorumcumque ordinum, etiam clericatis tonsurae: notetur particula etiam , quae est implicativa praecedentium. 4. Ex Bulla Sanctum Sixti U. ubi ait: ad fuscipiendum Clericalem , aliosve ordines &c.

153쪽

χη , ritulin n. . h. c. II .. n. M s. quae respondit, primam tonsuram imprimere Characterem , quod convenit ordinis Sacramento . s. Ex Pontificali Romano , quod tit de Clerico jaciendo , dicit: qui libet ordinandorum debet habere suum superpeia ficium super brachium sinistrum: item: ordinatis nempe ad primam tonsuram ) redeunt ad loca sua; ergo tonsurati sunt ordinati seu Ordinem Clari caelem consecuti .. . -ὶ λ

s Objic. a. Ponxifex in c. cum euntietat G I. cum respondit, per collationem Primae tonserae conferri ordinem, sumpsit Ordinem improprie. m. Prima tonsura est dispositio ad indimi: e go non est ordo. 3. Triae seg. 33. c., truce sendo ordines omitti tonsuram , imo ab illis eam distinguit, dum ait: Ordines , qui Sace

vitio ex incis defervirent. ita distrisuri sunt, tit qui jam clericali tonsura insignit, essent , per

minores ad majores ascenderent .i . Si tonsura ei. ordo, esset etiam Sacramemum ei sed Sacramentum non est, quia nec habet materiam ct formam specialem, nec confert specialem P tiestatem cum relatione ad Eucharistiae Sacramentum , vel facientem aliquid ad Eucharistiam. R. ad 1. Negando assertum; partim quia non est ratio verba Pontificis accipiendi in se su improprio , partim quia non est credibile , quod Pontifex interrogatus sit , ani tonsura sit improprie dictus ordo, vel Papa decidere hoc voluerit cum nemo dubitaverit, tossummes, se ordinem, saltem improprie dictum in partim quia. pari jure dicam , quod reliqui ordines minores non fiat proprie dicti ordines. Ad dis .ant. est dispositio ad ordines tantum, n. simul

ordo, c.. ant. se n. cons Etiam quatuor min

res sunt diipostio ad ordines maiores, & Subrdiaconatus et Diaconatus ad Presbyte tum , sit.

154쪽

De temporibus ordinationum sec. I Inon tantum , sed simul ordines proprie dicti etiam juxta Adversiarios. Ad 3. Trid. Ac. cit.

tonsuram explicite non recensuit inter ordines, quia noluit sententiam oppositam damnare; Pr Pterea autem non exclusit, imo per verba, qui

jam clericali tonsura insigniti essent , implicite

videtur insinuasse, quod tonsura sit ordo; cum insigniri denotet impressionem signi, nempe characteris spiritualis, qui in omni ordine imprimitur in anima Sed de mente Trident. dc S. Congreg. jam audivimus paulo ante 4MAd 4.

c. ma. n. min. Si enim ordo est, hoc ipse non minus Sacramentum esse meret , ac reliquiquatuor minores ordines, distinctum a reliquis: nam communis Theologorum cum S. Thomae in q. d. 24. qu. I. ar. I. ω2. Trid. fess. I . de

cet s tunc dari ordinem & Sacramentum speciale a reliquis distinctum, quando datur specialis materia dc forma, atque consertur specialis potestas ad certum ministerium sacrum rite obeundum cum gratia interna: sed in collatione primae tonsurae datur specialis materia , &quidem remota superpellicium seu vellis alba, dc materia proxima illius traditio, cum rasione capillorum: datur & specialis. forma, quae con-sstit in verbis, quae profert ordinans,i dum tradens illam vestem dicit, induat te Dominus sc. dc dum ita deprecatur, Oremur Dominum nostru 1, Jesum Christum pro bis ramulis fuis, qui ad deponendum comas capitum suorum pro cus amore festinant, ut donet eis vir. S.' nempe internam gratiam ) ut habet Pontificale Romanum l. c. Sed & confertur specialis potestas ad certum ministerium sacrum, nempe ad cantandos Psalmos, Lectiones, & Responsoria: sicut Lector deputatur ad Lectiones simpliciter pronuntiandas: si a tem.

155쪽

xvii ritulus XL tem haec potestas, per ordinem lectoratus collata ad simpliciter legendum , facit aliquid & ha- .het relationem ad Sacramentum Eucharistiae, etiam potestas , ad pie cantandum per toHuram collata facit aliquid , & relationem habet ad Eucharistiae Sacramentum , scit. excitando cor da fidelium ad illud devote suscipiendum. 4. Dico a. Episcopatus probabilius est ordo distinctus a presbyteratu, consequenter & S cramentum distinctum. Ita communis Canonustarum, quibus ex Theologis inter alios etiam

consentit Tannerus to. q. d. 7. q. 2. n. 32. Prob. I.

ex epist. S. Anaculi 3. c. I. ubi ait: Sacerdotum vi do , prout Dominus eum instituit bipartitus est, nempe Sacerdotalis & Episcopalis . a. ex Trid. ses. 23. r. q. ubi sic loquitur : Geet imsuper Sare ancta SNodus, in ordinatione vias porum, Sacerdotum, ceterorum ordinum, me populi see. consensum, Me vocationem, in auctoritatem requiri . En clare insinuat, aliam esse ordinationem seu ordinem Episcop, Tum, quam Sacerdotum, adeoque distinctum . a. In collatione Episcopatus , seu in consecra

tione & ordinatione Episcopali adhibetur materia , dc serma specialis , & confertur pol sas specialis spiritualis : sed propter has ca sis admittitur distinctio inter alios ordines, qui

omnes juxta communem sunt Sacramenta . Objic. I. Si omnes ordines , qui juxta nos sunt novem , sunt Sacramenta , tunc dantur plura'. Sacramenta ordinis quam unum , consequenter male nos instruit 'Catechesis , dum docet tantum septem esse Sacramenta. 2. Episcopatus essentialiter praesupponit Sacerdotium: ergo ta

tum est pars Sacerdotii accidentaliter perfectiva, non ordo substantialiter diversus a Sace dotio. R. ad a. Plura Sacramenta ordinis physice

156쪽

De temporibus ordinationum sec. 143sce quidem distincta, unum tamen moraliter per aggregationem, & ratione finis, ad que reseruntur omnes ordines , nempe ad constituendum idoneum Ministrum Eucharistiae qua Sacramenti & qua Sacrificii : ad quem tamen finem diversimode se habent. Adet. trans amrec. n. cons Episcopatus etiam essentialiter prinsupponit Baptismum, itaut invalide conferatur non baptizato , & tamen est Sacramentum a Baptismo distinctum.1 Dico 3. Minister ordinis ordinarius est Episcopus , & quidem consecratus necessario . Communis eX c. I. de ordinatis ab Episcopo O . & Trid. Mess. 23. c. q. secan. 7. de Sacri Ord. Dixi I. Ordinarius, seu ad quem spectat conferre ordines ratione officii; nam extraordinarius minister, nempe ex delegatione &'privilegio speciali Pontificis, possunt esse simplices Sacerdotes , dc defacto respectu suorum regularium , quoad primam tonsuram sunt Abbates Sacerdotes, & benedicti c. II. de aetat. se qua- sit. item ex consuetudine quoad q. minores , modo habeant jus utendi mitra, pedo, & annulo I imo aliqui eg speciali privilegio , sed pauci , quoad subdiaconatum diaconatum ἐnullus autem quoad presbyteratum . Dixi i. Consecratus ; nam electus tantum, aut confirmatus Episcopus , & nondum consecrationem adeptus , non habet potestatem'& exercitium ordinis Episcopalis. quia hunc nondum accepit. Dixi 3. Necessario, ita nimirum, ut alias ordinaret invalide ; si autem consecratus si , ordinatio valet , licet esset improbra, excomis municatus, suspensius, interdictus, degradatus, schisinaticus, haereticus Ecc. quia potestas Ordi nandi landatur in charactere Episcopali indelebili , per consecrationem Episcopalem impresso,

157쪽

α per Ecclesiam, inaustribili , dc hinc valet oi

do, quem conseri consecratus, modo adhibeat debitam materiam ac formam, atque intentionem ordinandi habeat. Nec obstat, quod in c. I. de selimat. di captur ordinationes , a, Episcopo haeretico sectae , este irritae Asensus enim est , quod snti irritae quoad executionem, quae taliter ordiri tis p hibita est, nou quoad substantiam a Ceteri, nempe Probitys, & status gratiae , negatio censurae, irregularitatis, haeresis &c.. solum re uiruntur ad licitam, non ad validam ordinati nem, seu ut ordinando non peccet Episcopus. 6 Dico . Ut Episcopus licite ordinet , etiam requiritur, ut: sit proprius , seu ut ordinandus ips2 sit subjectus . 3.i ib. t. in 6. India fess. Isso. c. 2.. ω-33. c. 8. de ref. nisi nimirum pro- Prius. ordinandi Episcopus, sonsentiat vel viva Voce , vel, ut habet usius communis, in scripto, seu per litteras , quas vocant dimissorias , vel dimissoriales, vel commendatis,as , aut reverendas , aut nisi ordinandus habeat privilegium R. Papa, vi qujus ordinari possit a quolibet Episcopo habente communionem cum Sede AP solica, quale habent Religiosi Societatis Iesai,& Alumni pontificii in Germaoia . Proprις autem Episcopus, vel orian Mus Episcopo subditus esse potest. tripuis it o. L Ratione Originis, si nempe ordinandus natus seu oriundus est in dioecesi, in qua pater habet domicilium. a. Ratione, domicilii, si nempe ordinandus e. I coi Originis. egressus, habitare id in aliqua dioecesi cum intentione ibi perpetuo manendi, nisi Per accidens quid avocet: proin quasi domicilium, mi idclicet quis habitare quidem cπd in aliqua' dice si, ait cum animo non stabiliter inanendi, ita sesum per notabilem anni panem, vel cxiam per Flare tantumi annos, uti studiosi in Academiis,

158쪽

De temporibus ordinationum sec.. I snon suffcit, per c. 3. cit. Denique 3. ratione beneficii, quod nimirum quis. actu obtinuit in titulum , & possidere coepit in aliqua dioecesi ex J. cIt. Si Episcopus ex nullo horum capite sibi subditum Ordinet sine licentia proprii Episcopi, agit illicite . Objic. Si Abbas sine licentia ordinet nonsu ditum, V. g. Regularis iacularem, sine licentia proprii Episcopi, agit invalide: ergo etiam Episcopus ordinans non subditum sine licentia proprii Episcopi. R. c. ant. n. confy nam EpiscopuSOrdinat vi characteris Episcopalis, quem ipsi nec Pontifex. auferre potest Abbas. vero tantum vi privilegii, quod ipsi a Pontifice restrictum est. 7 Quaeres, quis concedere possit litteras dimitasoriasὸ R. I. Solus Episcopus proprius Ordinandi, confirmatus tamen & non excommunicatus . quia haec concessio est actus Jurisdictionis, c. 3. cat. Unde Vicarius Generalis sine speciali mandato , aut nisi Episcopus degat in remotis, non potest, c. 3. cit. Neque capitulum Sede vacante infra annum a die. vacationis, nisi arctatis ratione beneficii ccclesastici. Trid. fe s . c. i . de re f. R. 2. Superiores Regulares suis subditis.

Regularibus simo & Novitiis suis ad ordines

minores. S. Pius V. in Constat. Romanus 'Pontifex ) at non ad Episcopum alienum , sed ad

Episcopum suae dioecesis, nisi sint exempti. Trig. g. 2 7. c. a O. de res. vel nisi longo tempore omdinationem non institueret Episcopus proprias. Saecularibus vero, si quos forte habeant 1ubdi . tos Pranati Regulares, dare dimissorias ad alienum Episcopum nequeunt, etsi essent exempti, c. 3. cit. β. fv. Trid. I. c. Excipe , nisi essent plenissimo. jure exempti, &in saeculares jurisdictionem quasi Episcopalem obtinerentia 8 Dico 3. EX parte ordinandi, ut valide ordinetur, requiritur 1. ut sit mas. 1. Ut si bapti-

159쪽

ratus. 3. Ut non positive invitus, c. 8. de eo Mers conjug. c. I. de pres t. non bUtis. c. g.

s. item de baptismσ. Ratio , quia hae conditi nes jure divino, & ultima jure naturali, necessariae sunt . Objι. In jure canonico fit mentio diaconidarum, presbyterarum , imo & epist

Parum, can. 23. causa p. q. I. can. I 8. 19. d. 3

Oc. ergo seminae ordinantur valide. R. n. confnon enim appellantur his nominibus, quod o dinem diaconatus , presbyteratus &c. recep

sint , & ad ministerium Altaris deputatae sint, quod exercetur vi ordinis; sed vel ideo, quia

erant conjuges virorum, qui cum illarum conse 1u in diaconos, presbyteros, vel Episcopos fuerunt assumpti; vel quia erant praepositae moni lium: vel quia voto continentiae emisso deserineis hant in temporalibus tum Ecclesiae tum sacris ministris, aut supellectilis lineae ad usus sacros deputatae munditiam sibi habebant commissams Dico 6. Ut licite quis ordinetur, Tequiruntur plura, nempe I. ut confirmationis Sacrame

tum prius susceperit . a. Ut sit in statu gratiae. si Ut sit ordinanti subjectus secundum dicta .

4. Ut habeat plenum rationis usum. s. Legitia mam aetatem, nempe pro prima tonsura ann discretionis c. n. b. t. in 6. & pro 6. minoribus etiam; cum tempus non fit determinatum injuree pro subdiaconatu annum a a. pro diaconatu a 3. & pro presbyteratu et s. Trid.I11 23. c. I a. or . sufficit autem, si hi anni sint inehoati, ut e vlicat communis sensus DD. & praxis: pro D 2copatu 3α annos completos. 6. Debitam scie etiam. 7. Competentem morum probitatem. 8. Ut non sit Neophytus, seu recens conversus ex J daismo vel Paganismo. 9. Ut non sit uxoratuS, nisi accedat consensus uxoris , vel Religionem ingredientis, vel laltem emittentis votum camstia

160쪽

De temporibus ordinationum sec. 147stitatis . Io. Ut non sit infamis , infamia, vel juris vel fasti, atque universim. D. Ut non sit irregularis quacumque irregularitate , ex des orta vel delicto, cujusmodi irregulares comprehenduntur his versibus: Infirmus: demens: vitiatus t femina:semus: Infamis: novus : ignorans: baptismatepeccans. Ordineve: occidens a mutilos : bigamusque et noctu ue Haeresiis: obstrictus: pauper: puer exulat aris. Nota, per raminam intelligi hermaphroditum,

in quo nempe reperitur uterque sexus, mast

Ius Jc femineus, modo semineus non PraevR-leat, nam femina mera, vel praevalens sexu semineo , jure divino est incapax ordinis , ac in valide ordinatur: pauperem vero , si sit persona vilis, referri ad infantes; alias enim irreg

laris non est , nisi respestu ordinis Sacri , qui

Praerequirit titulum mensiae: de quo statim. Ceterae irregularitates explicantur in titulis pluribus tum hujus lib. I. tum lib. V. Io Dico . Ut aliquis ordinetur licite in su

diaconum, requiritur etiam titulus mensae. Trident. Meg. 21. c. a. de res Ratio est, ne ordine Sacro initiatus, qui tenetur in clericata Permanere, re defectu alimentorum cogatur cum dedecore status clericalis mendicare, vel sordidum quaestum exercere. Per Utitulum mensae intelli H-tur cautio , qua providetur oes,nando de sui cienti eaque perpetua sustentatione. Est triplexa. Titulus beneficii qui proprie est titulus, reliqui vero solum vicem tituli obtinent, de ei tal tum aequiparantur quando nempe ordinandus actu jam habet beneficium perpetuum , pacifice. Possessiun , & ad congruam 1ustentationem sus&silentes praebens reditus. a. Titulus patrimonii,

qudndo nimirum ordinandus ac tu habet bona

SEARCH

MENU NAVIGATION