Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

701쪽

I χ. cit. dat quidem potestatem expellendi emphyleutam propter non solutos canones , non

vero simul recipiendi pensionem, propter cujus onussionem potest expellere: sola enim privatio est poena sufficiens dc gravissima . Proin hujusmodi protestatio est vel facto proprio , vel Juri contraria , quae nihil operatur, et. si per dolum, culpam latam , & probabiliter etiam per levem notabiliter deterioret rem emphyte ricam in substantia , itaut fundus ipse notabiliter infructuosior fiat, & minoris valoris. Communis ex L M. de Arub. cic modo dominus

declaret caducitatem , nec eam rursus remittat acceptando canonem &c. Pro notabili deterio. ratione de lare Bavari tit. 21. ari 18. etiam habetur , fi colonus immodicis lignationibus extirpet silvas caeduas irrequisito domino; itemst multis annis non stercoret agros &c. 3. si rein emphyleuticam sine consensu domini vendat , vel aster alienet, ut supra explicavimus, alienatione ceteroquin dc abstrahendo a requis-tione praevia domini ) valida, de secuta tradiatione, L mi cit se Lue .sside V. S. Sumcit ta- mea consensus domini rationabiliter praesumptu&; quia tunc non committitur culpa injustia

the , consequenter locus non est tantae poenae,

4. saltem de Iure Bavar. si transgrediatur va-cta in concellione emphyleusis inita : si plus Iaris alienet, quam ipse habuerit : si sine u luntate domini clam discedat a praedio m. de quibus vid. Cancell. Schmid. ad tit. 21. per Plures articulos , praesertim In se zo. 17 Quaeres, an caducitas incurratur ipso I re, vel opus sit sententia privationisὸ R. Qua primum dominus declarat, se rem habere pro caduca , incurritur ipso Iure, B a. c. de Iuriem t. nov. p. c. 3. z. Si tamen emphyt -

702쪽

De rerum permutatione. 689ta negaret culpam vel delictum, cui annexa est caducitas, adeuadus foret Iudex, ut ferret sen- itentiam declaratoriam culpae' vel delicti . Et, ii emphyleuta re satis cognita vel liquida renueret cedere praedio & possessione, non auctoritate domini , sed decreto & ministerio Iudicis expellendus seret, Fachin. I. I. Couetrod. c.9y. In Bavaria in casu negatae culpae opus est formali processii judiciario , nec sussicit nuda Iudicis accessio, arg. tit. 12. art. 6. Iur. Ba r.

μ rerum permutatione.

et Quae res permutari possint. 3 Aa, se quomodo beneficia ecclesiasti . 1 T Ermutatio latis e accepta dicit omnem

commutationem, & contractum, in quo res quaecumque datur pro alia ; in quo sensa comprehendit etiam emptionem-venditionem , mutuum, & plerosque contractus; sed in hoc sensu non est hujus loci: generaliter accepta est contractus reatis, quo res aliqua datur ea Iege, in vicissitn detuν res alia . Si res in specie dc determinata, non fungibilis, detur pro alia recerta in specie non sungibili , seu corpus pro corpore, V. g. equus A. pro equo B. haec domus pro hoc agro, vocatur a quibusdam cum Uve-1enbec. Vultejo, P. Dirhing stricte permutatio rsi vero species pro genere, vel vicissim; aut fixes fungibilis pro non fungibili , vel vicissim ;G g r aut

703쪽

- 69o Lib. III. ratulus XIX. aut si langi bilis pro fungibili, seu quantitas pro

quantitate detur , quae frequentius contingunt, ut si equus A. detur pro aliquo equo, vel pro

frumento, aut frumentum Pro vino&c. te permutatio. Adeoque generaliter accepta per-

mutatio comprehendit stricte & late talem: prior videtur recte dici contractus nominarus , posterior innominatus, & vix differt, saltem in effectu , ab illo contractu innominato , quem vocant, do, ut des; ratio, qua ipsium Ius inter permutationem & contractus innominatos

facit discrimen, dum in s. lib. 19. ponit de

utrisque diversos titulos , quartum de rerum permutatione, & quintum de praescriptis verbis, quae actio per se competit contractibus innominatis, consequenter indicat, aliquam permutationem sutique stricte sumptain) non esse comtrachum innominatum: quamvis DD. plerique, utique attendentes praecise , quod communius dc frequentius evenire solet, permutationem indiscriminatim vocare soleant contractum innominatum. Id certum ., quod in utraque, striete & late accepta, debeat saltem ex una parte intervenire traditio, ut detur actio, vel ex permutato, vel praescriptis verbis, quia & altera pars cogatur ad realiter implendum ; cum permutatio non perficiatur solo consensu , sed reali praestatione , atque ideo contractus realis sit, I. I. g. 2. I. 3. h. t. Si utraque parS rem actualiter tradat, demum evadit perfecta pe mutatio . Quamdiu ex neutra parte secuta est traditio, negotium consistit in nudo pacto de permutando . Praeterea notandum, quod res, quae

datur pro alia , non debet esse pecunia, alias foret empti venditio, aut locatio conductio. Αmutuo, cum quo permutatio rerum fungibilium

valde convenit, tamea adhuc differt, quod in

704쪽

De rerum permutatione. 69 Ihoc contractu reddenda sit alia res similis, v g. pecunia pro pecunia, frumentum pro frumento &c. neque intenditur principaliter acquisitio alterius rei , sicut in permutatione , sed principaliter spectatur utilitas mutuatarii. 2 Dicti I. Permutari possunt omnes & solae res, quae emi dc vendi , 2. etiam ecclesiasticae immobiles δc mobiles pretiosae, ex justa tamen causa , & cum debitis solemnitatibus , 3. quae sunt necessariae, licet permutatio fiat inter duas Ecclesias , 4. possunt tamen permutari res sacrae dc spirituales inter se , licet vendi nequeant, s. dc vicissim res alienae , licet vendi possint, sub permutationem non cadunt. ParS I. constat ex l. r. f. b. t. , I. I. 1f. de contr.empl. Pars 2. ex c. I. s. se Extraυ. Ambitiose, lat. Com. de reb. EccI. alien. c. 6. h. t. ParS 3. CX cit. Extraυ. 3c iis , quae ad tit. XIII. de reb. E cI. alien. n. q. dicta sunt. Pars q. ex eo,

quia id nulli bi prohibetur in Iure, neque continet simoniam, modo temporale pro spirituali non interveniat per modum pretii: 3c hinc res sacra dc spiritualis pro temporali juxta C.

. b. t. permutari nequit , sicut vendi ; cum id foret simoniacum . Pars s. eX I. I. 3.se 4. 1'. b. t. Unde, qui rem alienam permutat , & tradit alteri, non habet actionem praescriptis etiam verbis ad hoc , ut Zc alter tia- dat rem; quia aetus fuit nullus 'agere tameta permittitur condictione causa data causa non fecuta, β. 4. cit. Sed contra hoc Objic. I. In d. I. I. g. I. conceditur actio in factum ad interesse , si res aliena fuit permutata , dc postmodum a domino evicta. 2 Permutatio numeratur inter titulos ad praescribendum habiles, si res aliena ignoranti per viam Per

705쪽

εsa Ub. III. Titulus XIX. permutatio rei alienae parit actionem publicianam , I. 7. s. f. de puH. in rem act. R. ad utrumque: illud procedere, 'quando jam ex utraque parte facta est traditio; qui enim rem propriam dedit, & alienam accepit bona fide, utiaque alterum sibi habet obstrictum liae praestandam evictionem, & inchoat, domino non comparente, praescriptionem, proin recte utitur Metione publiciana, & gaudet evictionis jam 3 Dico et . Etiam beneficia ecclesiastica inter

se permutari possunt, observatis tamen sequentibus, a. si permutatio fiat justa de caesa, C. s. h. t. a. in manibus legitimi superioris, ad quem spectat institutio , & ejus auctoritate , c. aenis.

eod. in 6. c. s. cit. c. 7. seq. alias enim committeretur simonia juris ecclesiastici , permut

tio foret nulla , & mutantes incurrerent α- communicationem , d. c. s. se Extraυ. 2. de fimonia in . comm. licitum tamen est permutare volentibus praevie inter se convenire, at cum relatione ad futurum superioris consensum . Si autem superior resignationes permutantium.a

ceptet , facultatem non habet beneficia resignata conferendi aliis , nisi permutantibus cum non resignent absolute, sed conditionale, c.an. cit. Clem. un. eod. Quare si permutatio etiam ex alia causa non sortiretur effectum, liber est reditus ad beneficia praehabita, b. t. 3. cum consensu habentium jus praesentandi, eligendi, conferendi, prout nempe fuerint beneficia patronata, electiva, collativa; cum fieri nequeat permutatio cum praejudicio aliorum, A. si pe mutantes habeant in beneficiis jus vel in re ,

vel saltem ad rem, c. H. de except. Cum Tesaliena permutari nequeat , s.. prohibitum quoque est permutare beneficium cum alia re etiam spirituali vel sacra absque auctoritate Pontib

706쪽

De rerum permutatione. 603tificis, per c. s. cis. ω c. n. de pact. ubi ge*neraliter prohibetur omne pactum circa beneficia , uti dc 6. itye rveniente quacumque pa- Chione simoniaca , qualis etiam probabilius eo set , si conveniretur de compensvione Pecuniaria , vel pensione , pro dimisso beneficio pinguiore, vel reditus ampliores ferente , verc. stu. cit. t. t. ut bene . Eori. sine diminut. quia id foret simoniacum. -

Objic. I. contra ultimum membrum . Compensatio pecuniaria solum statuitur pro fiuctibus majoribus : ergo selum fit pro re tem Tati: ergo non committitursimonia, in c. s. h. t. approbarur permutatio duarum Ecclesiarum, in qua excessias redituum, quos una Ecclesia praebebat majores , per pecuniam fuit Compensatus : ergo. 3. Talis compensatio fieri potest auctoritate Summi Pontificis : ergo non est simoniaca, saltem de jure divino & naturali. R. ad 1. n. ant. nam beneficiati permutantes non sunt domini fundorum beneficialium, ex quibus percipiunt reditus , neque redituum futurorum, quos nondum perceperunt, sed solum beneficiorum, seu .tituli & juris percipiendi reditus, quod jus est spirituali officio an nexum, nec ista annexio ab Epistopo, minus ab ipsis permutantibus, tolli potest; & quia aliud non habent , hoc jus spirituali annexum dant

vel promittunt pro pecunia , atque ideo committunt simoniam, Iurisdivini, arg. can. 7. ca . I. q. 3. Certe hoc modo etiam vendibilia redderentur omnia beneficia sne simonia , quia venditor protestari posset ac dicere, quCd solos reditus annuos a titulo abstractos vel jus ad illos vendat , jus vero & titulum beneficii donet: quod nemo facile admiserit. Ad 2. C.

707쪽

εμ Lib. III. Utvlus XX.chialium , quae pleno jure fuerunt incorporatae duobus Conventibus, fundi, ex quibus aliqui, ad unam Ecclesiam pertinentes , ferebant ampliores reditus, fuerunt aliquid mere temporale, ac insuper in Conventuum dominio, atque ideo facile ostenditur, quod mere temporale , nimirum ipsi fundi meliores, pecunia compensatum fuerit : econtra 'beneficiati nullius rei , quam juris ac tituli beneficialis dominium habent, & ideo, si pro hoc paciscuntur de compensatione pecuniaria , conveniunt de temporali dando pro spirituali. Ad 3. disi. cons non est simoniaca, si fiat auctoritate Pontificis , jus ad fructus futuros, vel excessum fructuum separantis a titulo spirituali, qui solus id potest, c. GH. si fiat ab inferiore quocumque, n. c f.

TITULUS XX.

3 . . '

s Guibus modis acquiratur. 6 suinam in illo succedant. 8 Ad quid obligetur dominus directus.s Ad quid vagallus, seu fudatarius. Io Actio nudatis. /II Iz auibus modis amittatur Dudum. I Eudum, sicut de emphyleusi, cui valde' I vicinum est, diximus , sumitur 1. . obj Sive pro ipsa re in seudum concessa , ct sic opponitur alsidio, seu bonis altodiatibus, a. e fective pro jure, quod ex concessione seuditam domino directo, a quo conceditur quam vaga

708쪽

De Audis. Osis seu fudario, aut beneficiato , a quo accipitur circa rem seudalem resultat, 3. formatiter pro contractu ipso, quo res conceditur in Dudum . In hoc contractu essentialia , sine quibus non consistit , sunt I. mutua conventio ι

consensus , et . translatio dominii utilis quod nihil est aliud, quam jus utendi fruendi tanquam re propria , seu ususfructus causalis 3. & quidem rei immobilis , seu immobili aequivalentis, A. retento tamen dominio directo, seu proprietate . s. promissio fidelitatis ex parte accipientis . Naturalia vero , quae quidem per se & ex natura hujus negotii insunt , eX- cludi tamen per conventionem possimi, qualia sunt I. ut benevole & gratis, sine pretio, concedatur rei utilitas, et . perpetuo , & cum jure succedendi haeredibus indulto, 3. & quidem solis agnatis, seu masculis , ab intestato venientibus, 4. sub nova tamen investitura, s. & sine potestate alienandi absque consensu domini , 6. ut accipiens sub juramento promittat fidelitatem, se obliget ad servitia persenalia. 2 Dico I. Feudum formaliter se essensialiter spectatum est contractus consensualis bonae fidei, quo alicui conceditur res immobilis, aut immobili aequivalens , cum translatione dominii utilis , & sub onere fidelitatis specialis .

Communis quoad rem αχ.Dud. tit. 1. 3. Or 23. Prout vero 'involvit quoque naturalia , dicitur esse benevola ac perpetua concessio rei immobilis vel immobili aequivalentis , translato dominio utili retenta proprietate, in alterum sub onere specialis fidelitatis juratae , servitii persenalis, & in alienabilis in non haeredes agnatos sine consensu domini . Communis seudist rum quoad rem. Differt ab empistein, quod in hac Promittitur canon annuus & realis, non fi-

709쪽

Lib. III. Titulus o.

delitas, aut servitia Personalia . A Locatione, quod in bac non concedatur dominium utile ,.

1ed solum usus rei. Ab Utafractu formali, quod in hoc non dominium utile, sed tam jus reati utendi fruendi alienis rebus certae personae tribuatur . Α cauisti vero , quod in hoc non promittatur fidelitas aut obsequium persense. A contractu censuali, quod in hoc traensferatur etiam dominium directum reservata pensione annua.. A mutuo, quod in hoc detur res fungibilis cum omni dominio. Acontria is libellario, quod in hoc statis temporibus res conce

sa revocetur data certa pecunia. Objic. I. se dum non perficitur, nisi fiat traditio rei in se dum concessae per investituram: ergo non De ficitur selo consensa : ergo non est contractu&consensualis, 1. seudum est contractus per consuetudinem introductus , quia Ius seudate est S dicitur e faetudinarium : sed hoc est stricti Juris: ergo & contractus feadalis, non nae fidei. R. ad i. Traditio per investituram est solum complementum accidentale & integrale ad transferendum jas in re., sicut traditio inemptione-venditione non substantiale. Ad et Licet sit contractus per consuetudinem primitus introductus, regulatur tamen praecipue secundum Ius commune scriptum, z. Dud. tit. I. pr.3 Dico a. Feudum presertim objective spectatum , dividitur in proprium.sea rectum, in

quo nempe reperiuntur non solum essentialia, sed et lain omnia naturalia laudi, quale indubio esse p aesumitur. Et in imprσrium seu non rectum , in quo solum essentialia , non vero omnia seudi naturalia concurrunt, seu quod in aliquo a natura laudi declinant Species seudi, rostrai sunt a. seudum nobile, quod illum , cui

consertur, vel supponit esse nobilem, vel facit

710쪽

De Feudis. - 697 ex voluntate domini concedentis potestatem nobilitandi habentis: & ignobile , quod nobilem

non supponit, nec nobilitatem consert. Si prius concedatur cum quadam potestate regali , vel cum jure exercendi regalia , ut .si concedatur Regnum, Principatus , Comitatus, vel qui in Germania quoad hoc aequiparatur, Baronatus, Vocatur Regiae, quia per vexillum , si laico , di per sceptrum , si conferatur ecclesiastico, fieri solet investitura . 2. No m, quod quis acquirit primus, &non per successionem in jam acquisito ab uno ex majoribus p ac antiquum seu vetus , quod etiam vocari solet paternum , vel avitum , quod quis acquirit per successi nem ab aliquo ex astendentibus, vel progenitoribus. 3. Haereditarium ex pacto se providentia , h. e. in quo ex pacto primi acquirentis&provisione Iuris seudalis prospectum est solis

agnatis destendentibus, ut laudum conservetur

in familia, vel certa gente; quapropter dc , miliare , aut gentilitium dicitur , ruet Dudum familiae , sive dein descendentes agnati quoad alia defuncti vastalli bona haeredes sint, si e

non . q. Ecclesiasticum, quod conceditur a Praelato ecclesiastico in bonis ad Ecclesam pertinentibus; vel, ut est probabile, quod Praelato aut Communitati ecclesiasticae etiam a laico , vep. gr. ab Imperatore, concessum est : & culare , quod a laico in bonis ad Ecclesiam non pertinentibus constituitur , & datur Iaico . y Lurum a ligando antonomastice dictum , quia ita arcte ligat vassallum , ut d mino praestet fidelitatem adversus quoseumque excepto tamen simpex Summo Pontifice, argum. cap. 19. de Iurejur. & hinc a nemine, nisi a Superiorem non recognoscente, Concedi , nec a duobus dominis recipi potest, &Gg 6 non

SEARCH

MENU NAVIGATION