D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Io . D. Stamsai Hosti optimis se se statim initio coepit adiunx ere, ex quorum consuetudine melior in dies, atq; per sectior euadebat; illius quoque memor, quod qui in sole ambulat etiamsi ob aliam causa inambulet, fieri natura tame ut coloretur, & qui in taberna unguentarij haeserit, odorem loci vel nolens asportat. Erat igitur in Ecclesia&& in Monasterio assiduus. Religiosos S. Domi nici, tamquam Angelos Dei unice colebat, &in intimam eorum familiaritatem immersus, vitae instituta ., & cius regulae obseruationes curiosius inuestigabat, quorum Angelica conuersatione, tantum fuit ad amorem vitae solitariae inflammatus, ut ipse quoque seculo renunciare, seque ad illius regulae societatem adiuno ere voluisse videretur: nec obscure vim istius desi

derij praestierebat. Ipsi quoque religiosi viri cu

Hosium in animo prudentiana, in lingua silentium,in vultu pudorem, in moribus ferre sacerdotium,& magnam olim ad religionis amplitudinem accellionem futuram ex illius societate animaduerterent, singulari voluntatis sue inest ' natione in Holaum propendebant:& profecto utriusque partis desiderium consentientes exitus accepisset, nisi quod sicut ait scriptura, non erat in homine via eius. Ille volebat latere, scd Dominus volebat super cadelabrum ponere'. Ille se humiliabat,sed Dominus in oculis omnium gentium ac nationum exaltandum reseruabat. Ille mundum fugere,sed Dominus cogi. tauit

22쪽

Cardinalis . ἰta. milit mos eius mala mundi corripere. Quamobrem etiam Hosj pater tuam voluntatem diuinae voluntati adiungens,cuna ipse quoque iudicaret minime hoc magno & excello animo conuenire, mundi fugam persequi,& adipiscendae virtutis gratia adiutrice, sicut ille ait, uti so- Iituditae cum nec in traquillo mari nauigatio-riis peritus, nec in si imma quiete & octo miles expeditus probari c6sueuerit) coepit ipse quoque filium charissimum ab illa cogitatione de ingressu religionis suscepta , modis omnibus auertere, idque unum omni cura prouidere, sicut olim D. Gregorij Na Zianaeni parcies pro uidisse memorantur ne vel inuito sibi &reluctanti religionis habitu filius assumeret: conatu'. ad extremit, est homo pietatis & religno - 1iis studiosissimus, auersionem animi mi, delerendique Monasterij periculum religionis superioribus denunciare, si filio suo religionis habitum imponerent: quod certe secisse non impetu voluntatis aut cupiditate victius existimandus est, sed quod ,id quod deinceps cuenit, in luce hominum collocandu esse filium suti,in

spiritu cui seruiebat in timore, praeuidebat. V sus autem est Hosius per nouem continuos an-TOS unius praeceptoris opera, maioresque in litteris progressus, vel quam ipse praeceptor su- cerat, vel aetatis imbecillitas fere & sustinere posse videbatur, sponteque sua ad grauiora studia contendebat , quae captum magistri homi-

- - nis

23쪽

nis non omnium eruditissmi, excedebant qui etiam parentibus denunciauit v t alios praeceptores ingenio pueri,& profici cili cupiditati c5sentaneos inquirerent. Iam enim hoc quoque Hostus intelligere coeperat, quam esset pericu, losum oci una, di quam sit omnibus quod aiut, nertus sustenda ignavia; quoque nullum esset frenu ad irangendos adolescentiae impetus , dc auerte da carnis vitia remediu effcacius,perpetua & honesta occupatione,ut ne umqua ut ait Hieronymus. Diabolus inueniat ociosos.Numquam igitur libros de manu, oculos a libro le- .ctioneque demittebat, etiam dum cibum sumeret, altera manu alimenta capiebat, altera librum oculis offerebat,ita ut ex ea quoq; contentione, sicut ante ex ieiunij studio, nequid incommodi filio crearetur, pater amantissimus dubitare cogeretur.Ac sicut olim vestes Origenis,nc ad JHartyrium curreret, mater eius ab

scondebat ; sic Holij quoque nostri pater libros subtrahebat, ne nimis assiduo studio Glius vitam suam indiscrimen adduceret. Caeterum ille nec de contentione quicquam re mittebat, & in lalios atque alios libros, nouos

subinde sumptus impensasq; faciebat; non ut

eos faceret caenaculorum ornamenta,sed ut ad

manum haberet studiorum instrumenta e ligVt pater admiraretur cum & cibi di potus de somni, & temporis magna est et in lilio pa simonia , in conquircnda tamen atque

24쪽

retur. Accidit autem ut pater non paucorum millium sumptus,& in Ecclesiam & Monasterium,& in Hospitale S. Spiritus extruendum factos,& istas quoque in libros immoderatas fi- iij impens s comemoraret. Cui Hosius noster, modestissima, ut par eratioratione usus respondit;Si pietatis tuae meritum nollet apud Deum amittere, ne sumptus ad honorem Dei saetos eum dolore memoraret:liabere istam commemorationem exprobationis,& abiecti paenitentisque animi significationem . Longe plures adhuc opes in thesauris Dei repositas, assertia ri, unde possi impcnsas faetas copiose refundere. Quo filij resposo pius pater delectatus, tantum no cxosculatus est filis sui pectus, sicut olim Origenis dormientis pater eius osculatus 'esse perhibetur, tamquam Spiritus Sancti domicilium . 3

Missus est postea Vilna Cracouiam ut in Academia celeberrima quae semper in patria nostra habita est altrix doetissimoruvirorum, & quasi quo da optimarum artiu domicilium ) piis & eruditissimis praeceptoribus uteretur , ac sitim illam proficiendi cumulate satiaret. Agebat interim annu aetatis suae duo decimum , cum Martinus Lutherus ignobili isi-

25쪽

D.stam; lai .Hos i mus Apostata, Christique perduellis, bustiim

Illud legum ac religionum , omnium ira dco- . dio, pellimis consultoribus audaciam ministrate, eam fidem & do et inam coepit, 'ppugnare, quam una, Sancta, Catholica Apostolica Romana profitetur Ecclesia, ac aliam victissim o uam, Apostolis &Apostolicis viris, maioribus, . ci patribus nostris incognitam, quam a uetore& praeceptore suo Sathana, cuin quo non unu 1alis modium se comedisse gloriatur, sub scam no eruta, vel ex aliqua tenebricosa popina extractam , pro puro puto verbo Dei venit: ta .hat, coepit in vulgus 1yargere, ac uniuersaara vetustatem, patres, concilia, pontifices, uniuersitatem, consensione, valde caeco impetu crroris S impietatis codemnare. Cuius rei fama, climex vicina Germania in patria quoque nostram

initio per uasisset, omniu pariter calculis & sententijs,impudentissimi hominis audacia danabatur , nec quidquam aures hominum minus ferre poterat, quam ut una, Sancta, Catholica, Apostolica,t ornana, fides & religio,vnius Apostate ,heri, quod aiunt, & nudius tertius nati somnijs, & incredibili deliratione atq stultitia labefactaretur,& couelleretur. Atque utinam ne nunc quidem ciusmodi blasphemijs aures hominum alicuissent. Sed Hosius praecipuecti ad via veritatis erratibus ostendedam natus esset, conseruandae religionis studio ac diuini nominis Zelo maiori, quam pro aetatis tyroς, nio

26쪽

I et

Cardinalis nita. nio inflammatus, in illis nascentis mali quati

crepundijs, arma quae poterat in noua Lutheri dogmata civpit expedire: csis cliptisque carnii. nibus,impurissimae do strinae editate ita, de Catholicae & Apostolicae do strinae veritatem, nudatis fraudibus ob oculos hominum ponere,& ex intimo fallentium artificio depromptas artes, ut aetas adhuc tenera & carminis logesserre poterant, aggressus est magno prorsus di in uicto animo omnibus ostendere: ac si quos pestiletes eius gdiaeris libros, qui per Lutheranae factionis administros, ad perniciem hominum comparandam sparges antur, conquirere& habere poterat, omnes illico Vulcano corrigendos of erebat. Quo tempore illud quoque memoria dignum accidit, quod cum in eadem Academia bonis litteris operam daret, Fabia nus Cema, iuuenis nobili loco & familia in Prussia natus,& Hosio nostro dom cstica familiaritate coniunctissimus, nisi quod non aeque ut ille, a rebus notiis abhorrebat, & bla plicinos Luthetante factionis libellos, Germanica praesertim lingua scriptos, non grauatim lectitabat, in acuta aliquando febrim incidit.Cuius . vicem cum Hosius doleret, ossicia coni olan . tium & libenter & studiose praestabat, ac sar, pe ad lectulum decumbentis allidebat. Quondam ergo die, sub capite iacemis queiada in libellum aspicit,quem cum in manus accepistet,

ex haereticum este cognouisi et Haec est, inquit, ista

27쪽

DAtam lar Hosi ista febris,quae te adeo grauiter excruciat. Tum alti hoc ipse tibi sciens & volens accersis, duistas pestes non soluina nimii, sed &inlectulutuum recipis. Quamobrem si febrim a corpore tuo cupis propulsatam, prius ab animo tuo, blasphemiarum studium,& omnem haereticorum librorum colluuiem a tua consuetudine quam citissime remoue, nec dubites quin testatim febris acerbitas deserat,& corporis sanitas remota peste consequatur: ac ita libellum fammis vltricibus obiecit. Postridie vero cum ad visitandum amicum reuersus esset, a febrietelictum illo ipso tempore inuenit, quo libellum ignibus exurendum tradiderat: & magnam est uterque ex ea re consolationem assecutus, alterum illum Machariunt Egyptium adolescentem plane a 'ροντα diceres. ' LVAM vis autem in illa ipsa ciuitate Cra- coui en .natus esset Hostus,n5 plures tamen in ea quam duas vias nouerat Vnam, quae

eX domo paterna ducebat ad Ecclesiam, ait ram quae ducebat ad Academiam : quam sibi - quoque laudem & Basilio suo Cregorius N

asian Zenus tribuit, cum a.Platone re ea bonae

indolis,& futurae frugis specimen habere didicisset.Et quoniam erat facie viilde liberal quq

28쪽

Cardinalis cita. Irpuritatem in animo reclusa iri, in vultis,in fronte, in oculis, repraesentabat, & iam vestiri coeperat rosea lanugine vultus, cum intemperan,

tiae periculum pius adolescens formidaret, on ni adhibita cautione prouidere conatus est, ne voluptates, quarum tutissima est quies, in infirmo & iuuenili corpore ad luxuriam excit ret. Qtiamobrem,iuxta Doctoris illius sanctissimi consilium; non solum alienarum, Verum tiam domesticarum foeminarum consuetudi

nem fugiebat: & cum esset in plateas Ciuitatis procedendu, illud Ecclesiastici consiliu obseruabat; Noli circuspicere in vicis Ciuitatis, ne

oberraueris in plateis illius, auerte faciem tua a muliere compta,& nς circumspicias speciem

alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt,& ex hoc concupiscentia, quasi ignis exardescet,faciemque suam togatae vestis, qua ab

ineunte aetate utebatur, semper manica Ope

riebat, ne videret mulierem ad concupiscenducam,Vel ab aliqua videretur & caperetur. Ipsis quoq; B cchanalium diebus cum amici & cognati, pro veteri patris cosuetudine, paulo liberalius coenitarct, in cubiculo reclusus D. Ioannis Chrysostomi Homiliam de comparatione Regis & Monachi ex Grsca Latinam faciebat, a quo studio velut ab intepestiua occupatione, cum a sua sorore citerisque coetanei, abreptus ad conuiuium & ad extremum delitiarucomitem saltationein traheretur, in medio ca z.. B naculo

29쪽

naculo e conspectu conuiuarum sere sugiens euolauit, ac ad interatissam scriptionem se recepit , nec unquam deinceps in omni vita sita, ad hoc liisionis & recreationis genus accessit.

Habebat etiam in usu ad Ecclesia S. Stanisai in Shatha, in qua S. ille Christi Martyr dc Episcopus Stanistatis pro fide & veritate sanguine suum effuderat, singulis ut vocant feriissextis

accedere, quam consuetudinem constantissi-nie seruabat, nec aut morbo, aut aeris intemperie, aut viarum impedimentis,aut caeteris occu' pationibus a proposita sententia unquam reis uocabatur: cumque aliquando sebri ac dysenteria simul laboraret, & a sitis prohiberetur, ne ad Syatha accederet, quod ex eo motu non vulgare periculum attritae valetudini phsset aeeertiri; solebat, ex suo praeceptore caeterisque domesticis secretius percontari, nunquid recta in caelestem patriam euolaret, si in illo itinere moreretur: qui cum adolescentis animum ad obeunda pietatis officia magis etiam accend

Tent, & sui & periculi oblitus, ad S. Marty- . iis S patroni sui memoriam feruentissimo anilno in summo suo languore accedebat: ubicu caeteras virtutes, & dona gratiarum, tum prae cipue continentiae laudem a Domino cuin lacrymis flagitabat . Sic ille pietatem studijs adiungebat, studia pietate exornabat.Et quamuis doctrina propter pietatis cultum non egeret, ita tamen doctrinas omnes persequutus est,ac sine

30쪽

sthe vestigium quidem adhuc in studiis pietatis posuisset. In litteris humanioribus, Graecis pariter ac Latinis & in extrerna Philosophia, breuissimo tempore,usq; ad multorum admirationem profecit,in Aristotele praesertim, quem sua lingua loquentem legebat, ac l5ge melius

quam Latinam eius versionem intellexisse, ac etiam in Cicerone, quem maximo cum seu ista

octies a capite ad calcem legisse postremis istis

vitae suae diebus referebat: quo videlicet sicut de Damasceno legimus, limpidiorem creati rarum notitiam tenendo, & earum opificem clarius intelligeret, &ob miraculum maioris faceret & amaret, ad hune enim ille quoque Mnem, cursum actionum & studiorum suorum referebat.Tantam autem pietatis dodimisque famam apud omnes eoil egerati v t caeteri coetanei,& ex ijs multi qui aetate praecedebant, H sj adolescentiam imitandam sibi proponerent Aesicut Athenis olim sodalitiu illud no igno, bile, praeceptorem & ducem, Magnum illum Basilium adhue adolescentem di illius cursum di mores 1 sic Hosium quoq; nostru Craco uia caeteri sequebantur; adeo ut in eius praesentia non solum a factis, verum etiam a diciis intemperantioribus abstinerent; ac ipsi quandoque praeceptorest cum paulo ad explicandum dissicilior quaestio incidisset, Hosium censorem Marbitrum opinionum suarum adhibere non ve

Iecundarentur. Licet enim in discipulorum ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION