D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

vitam quoque ipsam non ob aliud mihi

existimem , quam ut praebeat sensum materi que malis. io modo enim quaeso te haec mihi vita vitalis aut iucunda esse potest, cum ei vitam ademptam videam, qui multis vitam dare solebat: ei vitam ademptam videam, qui multos a morte ac a peste ad vitam salutemq. sempiternam reuocabat: ei vitam ademptam videam, qui solus propemodurn recte vita uti sciebat ' Quibus, inquam, oculis hanc tantam

Ecclesiae solitudinem, tam excellenti sicut de suo Basilio ait Theologus gloria detonsae ac

spoliatae atque huiusmodi corona excussae aspiciemusΘBellum Haereticorum imminet, & qui ducem se praebeat nobis non est .Laborat infirmitatibus Ecclesia, & medicum non inuenirimus.Tempus consilij est, & consilium dare solitus abijt . Helias assumptus est,& Halliseus non est relictus. O calamitatem intolerabilem

cuius exitus non apparet. O noctem acerbissi .mam, quae lucis ortum non e pectat: o insceluces tenebras quae solem non sperant. Amisit Ecclesia dei consessorem, Religio propugnato

rem,haeresis euersorem,patria senatorem, antiquitas conseruatorem, nouitas depulsorem,populus doctorem, do fit praeceptorem, pietas tutorem,impietas persequutorem, Pastores exe-plum , impostores aduersarium, veritas domicilium, falsitas inimicum,orbis uniuersus in talia tenebris lumen clarissimum amisit. Et inte-

432쪽

namentum c6llegii Cardinalium, Curiae Res

manae splendorem, isto tuo cultu & veneratio. ne complectare. Sed ego tamen hoc tibi nomine volo debere plurimum, atque, ut te in suuscepta propositaque sententia magis etiam atque magis confirmem, mitto ad te earum rerucommentariolum, quae in illius viri ad beatorum sedes migratione acciderunt: ex cuius loetione perspicies, quam consentientes exitus

anteactae vitae studijs, vere Abrahamicus ille senex, & quasi alter Isidorus Petosiota. ω m

. κνι λέγε πιακ' -ς acceperit, quamque

etiam fuerit sanctissimo & doctissimo Patri de praeceptori vestro D. Augustino deditus, in

cuius precibus tantum opis, tantum ad salute

consequendam praesidij collocabat. Benedictus Deus, qui nobis in hac prope deposita Reip.Christianae parte in his communibus miserijs, & aerumnis, videre tamen dederit sup tiorum saeculorum scelicitatem, & opera sanetorum, quae summa cum admirationem ec clesiasticis Annalibus legebamus, his nostris oculis aspicere, his manibus contrectare con cesserit. Magnis enim profecto non verebor enim veram & Hosio meque dignam vocem

edere Magnus ille Hostus. Nisonis Α- manus altera Pauli Mors Lutheri,coeli ianitor, Orbis amor. Religionis Christianae luctibus atq; funeribus subuenisse existimatur. Sed me reprimo, ne tu

433쪽

nien Domini sempiternis taculorum aetatibus benedictum . Ei commentariolo mam Iugubrem & epistolam plenam querimoniam d Iotis nostri indicem adiunxi, ut te quoque ad societatem molestiae illeae adiungam, mihique nonnullam leuationem adferam. Omnis enim acerbitas tanto esse tolerabilior consueuit, quanto inter plures diuiditur, sicut onus quod multorum humeris & viribus sustinetur. Lo gior esse nolo.Hula enim qui me cruciat dolori protexi magis gemitus di fletus quam pro lixae Epistole debentur Bene vale,& nos quod

facis,ama,nec amare desine. Datum Romae.

Februarij Anno M. D. LXXXII. Stantilaus Rescius S a nitem sigillator

434쪽

Epistola

sia memo iam singulati beneuolentia, te &anio mum & oculos cΘnuertisse videre mihi videor. Quod superest me & hos posthumos Hosij Cardinatis laetus Regiae tus clementiae & pro-teetioni qua summa possum animi naei submissione etiam atque etiam diligenter ac studiose commendo: & licet indignus, tamen sacerdos cum ad altare Domini stetero precari nunqui intermittam: ut tu Domine mi Rex sapiens sis sicut habet sapientiam Angelus Dei,& intellia gas omnia super terram, utque tibi Dominus det aetatem quam mereris, & conseruet animuquem dedit, Amen. Dathm Romae. Calendis Septembr. Anno Domini Millesimo Quingentesimo octuagesinio secundo.

435쪽

REVERENDO ET RELIGI o

Patri F. Rogerio Gyrard, in The logia Magistro, Priori apud , S. Augustinum Parisijs, μ

, O vero nunquam dubitaui fore, Vt ea quae coram in urbe tecuna egeram, & animo & voluntate summa cum redires in Galliam exequerere: sed magis etiam auxit meam de te totoq; istὀ negotio expectationem hominis tibi ami cissimi P.Ioannis Bapt.Fereneti oratio, ex qua

hiirificam vim tui desiderij liquidissime perspexi: atque eo etiam tibi nomine & ago & habeo gratias: nec equidem adhuc moleste sero quod aliter quam optabamus consilia nostra ceciderint. Facile enim 't puto intermissione operae nostro adhue studio dilisentiaque praestabimus. Quod vero laudatissimi Cardinalis Hosj memoriam omni tibi ossicio atque pietate prosequendam existimas , facis tu quidem id, quod faciunt, qui se Catholicos & Orthodo

xos esse meminerunt, ut acerrimum orthodo

xae fidei propugnatorem: vel ut Gregorij xiij. Pont. Max. pleno maturitatis di iudicij testia auonio utar, Columnam illam Ecclesiae, or- Bb a name

436쪽

se r,consessornm in cαlis numerum auxeris. Laetantur ad se moribus consimilem venisse, athletam athletae,coronatum coronati, animo castum corde puri,praeconem sermonis , minimstri sermonis. Nos autem quod attinet, si ad vota singulorum respicimus, quandocumq. tan-

deni obijsses, parum vixisses, si ad res gestas satis diu vixisti, si ad memoriam uerunt, semper

vives. Is enim erat innocentim mae vitae tuae

splendor, ea verborum & eruditionis ubertas, ea vultus orisque dignitas, ea morum suauitas, tantum praeterea iuuandi proximi desiderium, tam ardens de Varmien .Ecclesiae, atque adeo omnium ecclesiarum salute, deque Elbingensium couersione sine ulla vel temporis vel contentionis remissione sollicitudo, ut nunqua no esset mors tua Christianae Reip. immatura sutura.Sed parce tu quoque mihi,frater charissime, quod in istarii in rerum commemoratione , & libenter & studiose liarreo: adhuc enim cum Hosio vivere, cum illo mihi loquivideor. Praeterea vero Holium laudans, virtute laudo, virtute laudas, Deum laudo. Interest omni una qui virtutem, qui pietatem colunt, scire Ho- sum quis fuerit: erat enim maximum & singulare vivendi moriendique exemplum nobis propositum .' ita ut nisi pulcherrimum istud του οMου cognomen a maioribus suis haereditarium accepisset, id ipse sibi posteriique suis virtutis tuae praestantia peperi siet. Bonus

437쪽

totum plane vitae rationumque mearum cursum ita euerterunt, ut si mecum hoc tempore esses, non eum proseisto videres quem reliqueras, non eum quem noras, quem sens sen

tem via Flaminia prosequentem, ad pontem Miluit m proficiscens dimiseras, ne vestigiuna qui depi eius hec simulachrum, sed qualidam

spirantis mortui efigiem videres. Etsiaenim nihil magis in hoc meo calamitoso tempore curo , quam Ut ne curem, neue doloris magnitudine iuccumbam, nec esse quicquam solitudine amicius statuam, omnesque umbras &recessus appetam, in quibus mihi omnis seresen per sermo est cum sacris litteris,haec tamen omnia quocunq; me Verto, dolor ex absentia Cardinalis Hosij acceptus interpellat, eum porro fetus sequitur, cui repugno quoad possum:sed adhuc pares non sumus. Quo magis me quem tuis orationibus subleuandum suscipias dignuesse putabis. Ego vero idem vicissim tibi impendam apud venerandos sanctorum Apostolorum cineres charitatis ossicium. Quae geruntur in urbe ex D. Stanissa o Hosio, eius de quo agi mus Cardinalis nepote cognosces, cuius ratio nes tibi caeterisque constatribus nostris paulo

prosecto diligentius commendarem, nisi vos sponte vestra ad augendam & ornandam illius familiae dignitatem incitatos esse mihi persuaderem, quae nobis tam salutarem Ecclesiae Dei virum Episcopum plane Ecclesie natum, memorem

438쪽

satione & consuetudine hominum Meletium, in contemptu vitae martyrij que desiderio Cyprianimi reserebat , non enim vereor ne san

ctissimi illi viti inuideant, si ijsdeni quibus ipsi

abundabant laudibus, hic illorum discipulus N imitator honoretur) didicit quod docuerui, sec;t quod iusseruntdequutus est quo praeceia scrunt dum illos in omnibus vitae studijs imitatur pse quoque posteris suis se praebuit imitandum . Faetus enim ad extremum erat velut arca quaedam virtutibus abundans, ex qua in . orbem uni Uersum totius pietatis exempla emanabant. Fuit uelut quaedam uox clamantis in

orbe Christiano:Non est fides nisi una,& quicquid extra uitam fidem est, non fides, sed perfidia est. Fuit uelut manus, cathedram unitatis in qua Dominus posuit do strinam ueritatis ostedens: Fuit uelut tuba vastum in auribus om-l nium clangorem fundens, quod quisquis cum. Romana Ecclesia in fidei doctrina non concox dat, Christianus non est: Nisi quod in omnibus Hosj laudibus percensendis, non me sed Ho-

. sio laudatore opus esset. Hoc auteni exceptri quicunque Hosium laudare ii oluerit, aut mecum sit, aut me sequatur oportet. Neque mihi

tamen in hoc ossicii praedicationisque genere pertimescendum esse uideo, ne dulcedine di turnae, quae mihi cum Hosio i mercessit,consuetudinis delinitus, libentius haec omnia praedia care de illo uidear, qu m uςrius, cum ita com

. . . ' munis,

439쪽

haunis,ita conflans, ita perpetua, sit omnium de illius pietate opinio , ut etsi praecipuum esse meum erga illum studium debeat, pene tamen aequaliter cum caeteri, versari videatur. Hi s tu e ego interim rebus & cogitationibus in hac orbitate mea pascor, his deleetor, his perfruor, quod amplissimi quique atque optimi viride Hosio nostro opinantur, non secus ac de homine e collo in terram ad salutem Reip. Christia. hae delapso, quod nemo bonus, nemo .hristianus est, qui modo se Catholicum e sile meminerit, qui Hosio totius pietatis testimonium re

eruditionis laudem non ad murmuratione tacita , sed voce & clamore & litteris non perhibeat. Quae ego omnia, & si de Hosio meo semper expemui,haec optaui, hic speraui, hoc pre.

datus sum,haec euentura praedixi, cum illam vitae innocentiam, illam morum suauitatem &elegantiam per 2o.sere continuos annos , non solum ad exemplum patriae nostrae totiusque ordinis Ecclesiastici, sed etiam memoriam tempiterni temporis, huic nostro seculo donatalii aspicerem, plura tamen quam sperabam acciderunt: Sed iterum Venia abs te peto: φιλε ωος γὰρ συμφορα, Me vero hoc tepore loquaciore iacit amor.Loquacitas autem sicut ait ille in qdificationem nulla turpis,si quando turpis. Non est, inquam, reprehedenda loquacitas, cum nimio amore pietatis & nimio odio impietatis.

440쪽

inquam,& perfectus erat doctor Hosaus, saciebat quod docebat, ac omnia vitae suae temporra & momenta tanta cum innocentiae laude transegerat, nullus ut unquam eunt diem viderit, quo cuiusque interesset Hosium mori. Tanta praeterea contentione atque doctrina, verborumque & sententiarum ubertate fidem Ee clesiae Dei cum scriptis in omnes orbis Christ.

partes seruentissimis illis & admirabilibus Epi- stolis, tu etia libris editis propagauit, ut qu*d olim dἴGr sorio Taumaturgo, hoc de Hosti quoque nostri lucubrationibus recte dici pos se videatur, quod ea ipsa Dei mater virgo seriabenti dictitauerit: nec alia post illum scribendi

contra haereses materia stetiptoribus vllis reli

eta es e vide tur . Quo laetum est ut Hosius Orbi Christiano valde magnus esset, Hosj gloriae orbis angustus videatur. Caeterorum enim mortes, priuatos, haec una communem quendam lucium 8c dolorem in animis piorum Scintelligentium hominum excitati it.Ex quorum ego libris & litteris, etoo. fere testimonia magna cum animi mei voluptate collegi, quibus illi, quasi conspiratione facta , totius laudis Zegloriae principatum,cum in cultu pietatis,tum in doctrins & eruditionis excelletia attribu sit. Alij columnam Ecclesiae vocant, alij ornamentum Collegij Cardinaltu. Alii splendore Curiae Romanae,alij Phaenicem Cardinalium, alij

Polonicum Patri archam alii senem vere Abraha.

SEARCH

MENU NAVIGATION