D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

36s Epistola

cor acutum & lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur. Caeterum Lashus non ita multo post antequam librum suum typis edendum curasset, e rebus humanis exemptus est,& Hosius qui uirtutes suas potius qua uitia celare didicerat, ab editione libri sui abstinendum sibi quoque esse existimauit, ne cum Iaruis sicut aliquando dicebat pugnare, uel

aerena uerberare uelle uideretur.

Hunc itaque Hosij de oppresso Dei uerbo libellu nos ad te Rex inuicte mittimus, ex quo . magis etiam liquide perspicies, quod haeretici scripturas habere possunt, Biblia habere possunt, Euangelium habere possunt, Verum autescripturarum int elle flum, verum Euagelij sei sum, quia extra Ecclesiam sunt,habere no po*sunt. Licet Euangelij verba in ore &. in lingua prompta habeant,licet disputent, dividant, a sumenta faciant, patrum & Conciliorum dicta & auetoritates adferant, mendaces sunt, lupi sunt, hostes Christi sunt, quamdiu sese ad Ecclesiam, quae corpus eius est,no adiungunt. Sicut enim ait Tertullianus, si quis in tibiam flauerit, non propterea tibiam hominem secerit, quamuis de anima sua flauerit, ita non statim verum & expressum Dei verbum fecerit, quicquid aliquis ex scriptura in medium attulerit , nisi idipsum cum Cathedra unitatis concordaverit Cathedram autem unitatis, sicut in

alijs, sic in hoc quoque praesenti libello aliam

412쪽

esse non posse ostendit Holius, quam eam quae& in capite Orbis urbe Roma, cuius fide Apostolica voce laudatam esse scimus, in qua per petuo ut eiusdem auctoris verbis viam uo conseruatam eam fuisse, quae est ab Apostolis traditionem refert Irenaeus, cui totam do strinam Apostolos una cum sanguine profudisse aiierit Tertullianus:ad quam accessu n habere perfidiam nunquam potuisse testatur Cyprianus. quam ita semper incorruptae patrum dodirilia fuisse tenacem, ut quoties Romana fides diceretur, Catholica intelligeretur, ex ijs quae scripserunt Ambrosius & Hieronymus didicimus in qua semper Apostolicae Cathedrae viguisse principatum narrat Augustinus: quam haeretici saetoris semper expertem permansisse, nec unquam in ea qui contrarium sentiret sedisse, quin potius Apostolicam gratiam inuiolatam custodiuisse, testatur Theodoretus: ad quam

propterea de fidei causis iam inde ab ipsis Apostolorum temporibus nunquam non relatum

fuisse,asserit Bernardus, quod ibi potissimum damna fidei sarcita iri spes foret, ubi fides non

posset sentire defectum : cuius morem mururas gentes propterea imitatos esse in sacris rebus scripsit Lanifrancus : quod tanti magisterii ex apice Apostolico primordiis ci 'ret, & nulla per orbem Ecclesia aeque ut Romana ab omni fece haereseon cunetis retro

'Iemporibus pura permansit . Sed non estiast,

413쪽

instituti nostri sustis ea de re disserere. Cum autem in Episcoporum vigilantia pririm ti in sit praesidii collocatum,ut homines ista unitatis Cathedram & cognoscant, & audiant, visum quoque est intelligentibus viris,ut ex euapta curae vigilantiaeque pastoralis gregis D minici pastoribus ad imitandum proponerentur, quae mirabiliter in omnibus Hosti Ecclesiasticis adtis & gestis elucescunt: quanta fide,

charitate, lenitate,seueritate, clementia, patietatia,praeditos eos esse oporteat, qui homines erroribus implicatos, a studiis iniquitatis ad xiam

Veritatis reuocare conabuntur. Quae omnia

Hosius Cyprianum & Augusinum imitatus, summa fide propterea perscribebat, ut de ijs qui conuersi videbantur iuxta Pauli praeceptu

congauderent omnia membra,de ijs autem qui nihilominus obstinati veritati repugnabant, compaterentur reliqua membra ; & sicut D minus praecipit, ut eos qui voci pastoris suis bedire noluerunt Ecclesiae de nunciaret.Eccle sia vero iuxta potestatem a Deo sibi traditam

conuenientia remedia morbis egrotantili adhuberet, ut non solum,sicut ait Augustinus, tene-hras erroris, vox praedicantis expellat, Verui etiam malae consuetudinis vincula vis timoris abrumpat. Si enim errantes docerentur tantu,

α non etiam terrerentur, vetustate consuetum

dinis obdurati,ad capessendam viam salutis pi- rius mouerentur. Vicissim autem si tantii

terre

414쪽

terrerentii & non etiam docerentur, improba quasi dominatione premi videremur. Quod aute ad Ecclesiasticas Auctoris Epi stolas attinet, quarum bonam partem hoc teli pore in lucem hominu mittimus, eq iide puto.

futurum, ut leotorem non solutam ultent,Veruetia delectet. Sunt enim plenet Zeli,plens pietatis,plens Euangelico libertatis, Apostolicis plane consilijs & sententijs abundantes. Na quod Paulus Timotheo suo praecipit dicens : Tu veriro vigila, in omnibus labora, opus fac Euangelistae, ininisterium tuum imple. Et iterum: Clama necesses,insta oportune,importune, argue, increpa : id Hostus noster per Epistolas suas re& veritate cumulatissime expleuisse existimatiir: quibus enim ille vigilijs, quibus laboribus, pepercitὸ quod tempus sine lectione transmisit Θ quas litteras sine doctrina & adhortatione scripsitὸ Nullius unquam magnitudinem.& potentiam pertimuit, nullius sibi fasces de secures reformidandas esse in causa Christi putauit, vim

cillim autem nulliui, unquani tenuitatem vel contempsit vel neglexit . fotum Orbem Chri .stianum tuas oues esse reputabat, pro omnium

salute aeque laborabat, omnibus i e debitorem sentiebat, Catholicos in fide confirmabat, hae qrcticos docebat, medios cosovebat, omnes di ligebat. Reges docebat, quomodo seruire deberent Domino in timore. Subditis ostendebat

nullius inorialis pertimescendam esse potςΠ

415쪽

3 6 Epistola

tiam, quae ab una san Aa Catholica Ecclesta

quempiam abducere attentaret. Omnia molitatus est, in omnia se vertit. Iam se submittit, ut pontem in coelum faciat properantibus: iam se eri rit, ut se murum opponat persequentibus; iam quod Paulus praecipit mutat vocem sua; iam sicut gallina expandit alas suas. Conatu

haereticorum, nemo acrius, nemo seruentius, nemo apertius, apud Reges terrae in omnibus

Orbis Christiani partibus sine vilis dissimulationis inuolucris oppugnauit, studia & consiliacatholicorum nemo diligentius fouit, promouit, excitauit: nenio familiarius rationem fidei suae omni poscenti exposuit, nemo Luthe- ranae perfidiae foeditatem, progressionem, diuisionem, vanitatem, simplicis veritatis amicis planius atque simplicius eaeposuit. QuI omniacu ex magna parte pro Regni tui, ut diximus, salute, cum apud antece rem tuum Sigismundum,tum apud Regni tui Senatores & Equites, per Epistolas suas molitus sit, tibi quoq; prae- caeteris,o Rex,conuenire videtur, tam laudati Senatoris & Episcopi plena maturitatis consilia cognoscere, illumque quasi adhuc in illo grauimmo Regni tui Senatu lententias ex intiam a sapientiae arte venientes proferentem cogitare. Porro que de conspiratione potius, quam confoederatione haereticorum, in illius excusesone,& de quatuor in ea cosiderandis scripsit, neminem tali ingenio suturum puto, quin ea

416쪽

verlisma esse & proprie ad hoc tuum munus Regium pertinere , atque ad auertendum a ciuium tuorum capitibus nefariae conspirationis periculum sit existi naaturus. Huc accedit, quod sicut medici salutaris alicuius medicinae ama. titudinem mellis dulcedine temperant, sic suturum existimo, ut ipsa quoque haeretici, quos in Regno tuo sicut aegros suos medici, dolentibus adhuc oculis aspicis, tanto auidius erroris

sui medicinam in Hosj libris propositam aecipiant, quanto manifestius illam tui nominis dulcedine & gratia tinctam atque delibutam .

viderint.

Atque utinam possem sermones quoque Ηosis, quos eius propria manu in Evangelia conscriptos, Latina,Germanica, Polonica lina sua in thesauris adhuc meis teneo,in istorum lirorum comitatu ad te mittere. Sed aliquod adhuc tempus in ijs in ordinem cogedis ac describendis ponendum mihi esse video : nec demittam istam curam, suscipiam etiam omnem actionem, quam video verbi Dei niinistris fore gratissimam . Diuinitus autem, o Rex, factum esse puto, ut in ea tempora lucubrationum istarum edi tio inciderit,in quibus tu maximis & memor bilibus victorijs & triumphis, de coniurato La

lini simul & Polonici nominis hoste Moscho

reportatis, in Regnum hoc tuum reuerteris.

Nam sicut olim Abrahamo a quinque Regum Aa a cede

417쪽

cede reuertenti Melchiledech sacerdos Dellissunt gratulabundus occurrit. Sicut Moyses post cedem Madianitarum Phineae victoriam reportanti obviam prodi jt: sicut mulieres ex urbibus Israel congregatae, Dauidem Goliatreede nobilitatum, cum omnibus laetitiae signis. exceperunt:sicut Iosaphat post deletos Ammonitas &Moabitas cum Psalterijs & Cytharis occurrisse memorantur. Sic Hosius quoque alter quasi Melchisedech sacerdos Dei altissimi obuiam tibi in his suis lucubrationibus occur

ret, teque e praelio reuertentem cum Omnibus,

gaudi j laetitiaeque signis excipiet, ac eadem illa vota tu quoque causa concipiet, eademque te benedictione prosequetur.Puta eu tibi quo oue dicere, Benedictus Stephanus Deo excel-ilis,& bene,ctus Deus excelsus, quo protegen, te hostes in manibus tuis sunt. Et sicut olim trecenti illi viri Gedeoni victori laetissimis vocib., acclamauerunt: Domino & Gedeoni: Gladius, . Domini de Gedeonis. Ita quoque tibi Hosiunii acclamare existimabis, Domino & Stephano Regi, Gladius Domini & Stephani Regis, neq; dubites quin magnum si pondus haec illius o

ratio habitura. Fuit enim ille cum adhuc in ca ine viveret his tuis laudibus,& virtutibus ad te omni ossicio colendum non vulgari illo modo,sed pricipuo quodam studio, quod summis ac de Rep. Christiana bene meritis Principibus. debetur vehenientius inflammatus: idque tibi

418쪽

ad Steph. t.' rem eomprobare etiam conatus cst , cum de eo sero, mone cognouisset, quem habuisti, cum quodat ex his, qui ne quid habere commune cum Chri , sto videantur, Euangelici potius quam Chri-istiani dici malunt, quod genus hominu Esaias, Propheta vitos illusores vocat, sic enim ait et, Quo magis mihi desideratum hoc accidit, ut stra Maiestas tam aperte Christum conliteteretur, etiam eo tempore quo contra Christi,siosque rebelles mul torum eius generis homi, num opera uti necesse habebat, hoc maiore il. ilius exarsi desiderio propter tam sortem & immperterritum animum, quod nulla usa circuitionne tcstata publice est. Se non nisi unum Devia di eum patrum nostrorum Deum agnoscere,

solum illum in Regno terrisque subiectis coli, nec in se ietatem eius ullum Belial admitterquelle. Qii amobrem credibile non est, quant suerim studio videndae Vestrae Maiestatis ini flammatus,vi me tenere non possem, quin eXrelamarem cum illis saneto Rege & Propheta: is mihi dabit pennas, sicut columbae,& v labo/nisi quod ego non sicut columbae, sed si cut aquilae pennas, cuius velocitatem in scri' pluris praedicari memini, dari mihi cupiebam, vsque adeo mihi fuit omnis mora longa, qu non aduolarem ad Maiestatem Vestram, qu .lam Christianum illius pectus non exosciit . rem, qua tantum animi robur in Christi fido contra Christi perduelles tuenda Cc9 eruap

419쪽

da non illi gratularer. Hoc sibi certo persuadeo re potest Maiestas Vestra, quod si per ingraus

scentem hanc aetatem meam, & imbecilles vi. res licuisset, nihil secissem libentius,& ardetiusquam, ut in viam primo quoque tempore me Arem, ae ad vultum illius contemplandum semota quavis cunctatione me conferrem. Sic

ille Cardinalis sapientissimus, qui in omni reverissimum certissimumque pulchritudinis i dicium assecutus existimabatur,erga tuam pi tatem , & istum qui in te eminet zelum propagandae fidei Christianae suit inflammatus ; quε etiam magis semper in te est, quam istos fasces di ista quae geris Regia sceptra admiratus. Ne que enim tu,o virorum fortissime, vel minore in Deum fiducia, cum ad auctorem Deum victoriar tus gloriam reseras sicut ex tuis Suirensibus edictis, & litteris quas ista quoque urbs laudibus suis vehementer comprobaui apparet) vel minus fortiter, qui spiculis tuis totam

pene Moschouiam scrutatus es: vel minus sceliciter, qui res tam magnas tanta celeritate, nototo adhuc triennio a suscepto bello, minimo tuo incommodo consecisti, neque deteriore causa, quam olimGedeon, praelia Domini contra hostem Domini coniuratum Ecclesa: C tholicae aduersarium praeliaris. Qui ex patria nostra in has oras veniunt. tuam erga Deum pietatem,erga S. Sedem Apotholicam obseruantiam,erga Dei utinistros , rex Sacer-

420쪽

sacerdotes humani tatem, di liberalitatem, satis praedicare nequeunt. Haereticorum errores

qui diuinam Regiamque simul audi oritatem,&potestatem,& leges, & iudicia, & poena ita

contempserunt: nil ut eos delectare videatur, quod aut per naturam fas sit, aut per leges, liceat,& animo , & voluntate summa detestari te perhibent; nec ullius medicinae facultatem praetermitere, ut saluis hominibus errores eorum interire queant. Quamobrem etiam in arce Polocensi, quam ante triennium e Moschi manibus Herculea claua tua, vel potius seruentissimis orationibus extorsisti, quas ad Deum tota illamocte expugnationem praecedente,

apud tuum illud militare stragulum effudisti. Collegium Societatis Iesu, cuius hodie laus est in Evangelio, omnibus vitae praesidiis insit istum Regia plane animoque tuo digna liber Iitate erexisti, ut sit quasi quaedam ara fortit

dinis, sempiternumque victoriae tuae monume- tum, in quo tenera subditorum tuorum aetas

in recta fide imbueretur, & ij qui Graecorum erroribus implicati aut Haeretica perfidia contaminati sunt, tanto facilius luce ueritatis aspicerent,quanto illam saepius doctissimi viri oculis eorum offerrent: tibique etiam laetissimum illud carmen sempiternis saeculorum aetatibus occinerent, Domino & Stephano Regi, Cladius Domini & Stephani Regis. Et nunc etiam de Rigensi ciuitate, que adeo de totius Livo-

SEARCH

MENU NAVIGATION