De regula fidei catholicae, seu De fide catholica auctore Francisco Veronio

발행: 1853년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

pertinent ad sidem, et extirpationem schismatis, et resormationem generalem Ecclesiae Dei in capite et in membris. a Idem in Basileensi, sess. 32. et 58, habetur. Num tot Patrum et Basiliensium auctoritas sufficit fundandae huic doctrinae saltem probabiliter Τ Εquidem Vasqueg et Omnes sere theologi, docent probabilem eam opinionem diciet esse, quae suos habet auctores et patronos doctos et prudentes, qui eam ut probabilem amplectuntur, 4-2. disp. 62. cap. 4.

0uod si quis quaerat, quid mihi videatur probabilius' respondeo ut respondi in simili de insallibilitate papae; sed

neutram harum quaestionum pluribus licet agere: ' Longe longius abest a fide, potestas indirecta popae in temporalia, seu Pontificem ut Pontificem letsi non habeat

ullam mere temporalem potestatem , tamen habere, in ordine ad bonum spirituale, summam potestatem disponendi de temporalibus rpbus omnium Christianorum, et proinde posse mutare regna, et uni auferre, et alteri conserre, tanquam Summum principem spiritualem, si id judicet ad salutem animarum necessarium, aut poSse abrogare leges principum aut condere. Probatur l', quia nihil horum habetur in professione nostra, aut Tridentino, aut alio universali. 2' Nullus doctorum id dicit esse de fide, ne quidem Bellarminus. δ' Ignota haec fuisse omnia Patribus eteone illis primorum saeculorum, evidens eSt; nec enim papae Liberius Constantium, Damasus Valentem, et nec idem Liberius Iulianum etiam apostatam, regno deponere Vel cogitarunt. 4' Ne quidem omnes praxes Ecclesiae universalis

sussicientes sunt fundando articulo sidet, ut supra diximus, quod releget lector, et his applicabit; multo minus praxes recentiorum aliquot Pontiscum sussicit praxi quod landetur in opinione probabili ex judicio sic agentis, et aliorum multorum, ut ibidem adnotavimus. Hinc contra hanc praxim

132쪽

possunt esse opiniones probabiles. Sane in hac maleria praestaret Silentium loquacitati, eo praesertim quod cum oc- - curreret OceaSio, parum ad rem referret discussio hujus quaestionis speculativae, cum facile foret solum minorem

propositionem discutere, scilicet deposito contendente hic et nunc non esse Suffcientem causam depositioni, quidquid sit de generali illa potestate; certum enim inter OmneS eSt, saltem non nisi ex gravissima et justissima causa, depositiones has esse attentandas; et qui in tali casu non praestaret armis, lite de facto caderet intentata; et meo quidem judicio, crimini deberet esse particularibus, de his statuendo quidquam pronuntiare, cum sit semina disco diarum inter Papam et reges bene consentientes Spargere. Ob quas etiam vel similes rationes praestat, nec de duabus praecedentibus quaestionibus agere. Satius est sequi concilium Tridentinum, quod de his omnibus siluit; non plus sapere quam oportet sayere, sed sapere ad sobrietatem, Paulo id prudenter admonente, Rom. 12. 3. S. 16. De judice controversiarum. Sic habet professio nostra: α Sacram Scripturam juxta

si eum sensum quem tenuit, et tenet S. Mater Ecclesia, si cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sa-σ crarum Scripturarum, admitto; nec eam unquam nisis juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpre- labor. u Et Tridentinum, Sess. 4. a Decernit synodus, ut nemo suae prudentiae innixus , in rebus fidei et na rum ad aediscationem doctrinae christianae pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorqueat, contra eum Sensum quem tenuit et tenet S. Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctorum, aut etium contra unanimem conSensum Patrum,

ipsam Scripturam sacram interpretari audeat. si Haec nec plura concilium. 0uare ut docti ina his contenta est de fi-

133쪽

de, et quod ibi praescribitur sequendum, quia propositumn roncilio universali; ita a contrario nihil aliud est de fido in hac materia, nec oportet plus Sapere, quam Sapuit concilium. Itaque 4', ut concilium abstinuit a termino inful-ιibilitatis in Ecclesia, etiam universali, in doctrina fidei et morum, ita licitum cuique ab eo abstinere. Quinimo ut utile est uti hoc termino, quippe apprime signis eativo, tum in scholis, tum in concionibus erudiendo populo, ita praestat abstinere in collationibus cum deviis. 2' Quia terminus iste non est conciliaris, non enim in ullo concilio reperitur, ut nec in Scriptura; cur ergo eo, praesertim ex so adversis, utemur Τ Difficiliorem eis reditum ad Ecclesiam sic reddemus, et probationem ejus quod injecerimus 3 Transubstantiationis nomine utitur Tridentina Synodus, sess. 43. can. 3. et cap. 4. Eo itaque nobis utendum, et non solum res eo Significata credenda: at non usa est termino

infallibilitatis; nec nos ergo utamur, nec sapientiores in fidei rebus simus concilio. Et si devius quid sentiendum sciscitetur, respondeamus susscere illi obvolvere id silentio. et ignorare id posse quod Tridentinum non docuit. 3' Res significata per ipsum terminum est de fide, dummodo nihil aliud eo termino significetur, nisi quod habet

Tridentinum, Ecclesiae esse judicare de vero sensu Scriai furarum , et de qualibet mota controversia, eique assen-liendum, et ejus sensum admittendum, quae nunquam e rat ob assistentiam spiritus sancti, ei promissam, Ioan. cap. 14. 46. 26. et cap. 46. 43. qui errare non potest; nam

impossibile est mentiri Deum, Hebr. 6. 48. Si quid aliud scholasticus nomine infallibilitatis significet, ut saepe saepius ingerit subtiliter, non erit de fide, quidquid illud sit,

sive certissimum, sive probabile. et subtilitatis scholae proprium, nec simplicitati fidei apium, scholis denique continendum, neutiquam deviis in castra catholica reducendis

134쪽

proponendum; et si quaerunt illi, quid in hoc re sit illissentiendum, quo stant Catholici, respondendum, silentem de iis Ecclesiam dehere imitari, et sine praejudicio fidei

haec posse ign0rari: non plus sapere quam oportet sapere, sed Iapere ad sobrietatem, Rom. 12. 3. Nos Ecclesiae nomine nihil debere docere . nisi quod docuit; cum in castra catholica transierit devius, nos illum, si sequi lihuerit, in scholas ducturos et subtiliora esse docturos. Sane similis, vel sere similis est haec quaestio, illi scholasticae, an praedestinatus possit damnari, et reprobus salvari. Ut enim Ecclesia non est Ecclesia , nisi habeat assistentiam

Spiritus sancti, qui est infallibilis, et proinde Ecclesia per ipsum est infallibilis: ita praedestinatus non est pra

destinatus , nisi cum praedestinatione; itaque Sicut, posita illa , seu ut loquimur in scholis , in sensu composito , quia Deus non potest non perducere ad effectum quod statuit, non potest damnari; in sensu tamen diviso, ut loquuntur nostrae scholae, potest damnari; ita Ecclesia in sensu diviso, posset errare, sed in tali casu non foret Ecclesia, sicut in simili casu non foret praedestinatus; ingenSu vero composito non potest errare. Sed quis non videt haec nimis subtilia, esse extra septa fidei, Seu non esse de fide mixtis his subtilitatibus, et proinde continenda inter scholas 3 Contineamus ergo nos intra terminos Tridentinos, nec aliud tanquam de sde proponamus. Facillima sane erit probatio dogmatis nostri sic propositi, et ei sa-cile devius subscribet. Cur viam reditus sentibus et dumetis obsidemus, ne facilis sit reditus Τ. ' Non est de fide, Deum vel Scripturas non esse judicem controversiarum, sed Ecclesiam solam; imo proclamandum, quod pellicit devios ad nos, Deum esse primum et summum judicem, et Scripturam esse judicem

et quidem potiorem Ecclesia; quippe cum illa contineat ver-

135쪽

In m Dei, hujus locutio sit humana seu hominum. Prohntur 1', quia nec Prosessio nostra, nec Tridentinum denegat Deo, vel Scripturae hanc diguitatem judicis. Imo Christus, Joan. 42. 48. Serino quem locutus sum, ille judi- cubit eum in novissimo die: ut et Ioan. 7. 5. Leae n0stra judicat hominem, etc. Et bene Suareg, traei. de Fide, disp. 5. Secl. 2. si Regula fidei est vel inanimis, vel viva ani- muta; prior est Scriptura et traditio; viva et loqliens est Ecclesia, concilium generale, et episcopus romanus; et ita resultant quinque regulae. v Idem repetit saepius, secl. 34. 5. 6. 7. 8. Ubi, lum alibi, indiscriminatim Scripturae seu verbo Dei, et Ecclesiae, judicium de controversiis a- seri hit, et cum eo alii theologi post Augustinum, lib. de Unit. Eccl. cap. 2. et alios Patres frequenter. 3' In more

positum est dicere litigantibus: Leae judicabit. Quidni ergo idem dicemus de Scriptura Τ 4' 0uod subtilius dicimus in scholis, legem esse regulam, ex qua judeae judicat, legem

nutem proprie non judicare, quia non potest audire contendentes, ut Aquaque parte ad se eam attrahente: ita Scripturam: est extra simplicitatem fidei, et proinde non est eum illa subtilitate de fide, sed intra septa theologiae coer

cendum.

δ' Non est de fide, ut jam diximus, papam extru Concilium generale, esse judicem summum controversiarum: nec etiam extra illud esse infullibilem in judicio ferendo de rebus fidei, auι morum. Patet quia nec est in prose sione nostra, nec in Tridentino, et haec jam ostendimus. Atque haec satis me regula si dei, et secretione eae ea d eirina fidei catholicae a scholastica, quibusvis opinionibus, et popularibus erroribus, in omnibus controversiis hoc

saeculo molia.

SEARCH

MENU NAVIGATION