De regula fidei catholicae, seu De fide catholica auctore Francisco Veronio

발행: 1853년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

te, quidquid illud sit, sub speciebus, sed solum Christum

creditum ibi esse, ergo Palumniose id nobis assingit Daillaeus. Prohatur δ', ex responso doctissimae Facultatis theologicae Parisiensis in haec verba: Petitur a DD. doctoribus, respondeant: κ An sactum contentum in pag. 63, epist. D. Da illaei, ad D. Munglati. anni 634, sit verum. Subsignati doctores theologicae Facultatis Parisiensis r spondent quod factum est sulsum, et impositum Ecclesiae Patholicae, quae adorando Sanctam Eucharistiam, non credit ibi adorare aliud subsistens velatum ab accidentibus panis et vini, quam Jesuin Christum, dicit anathema iis, qui ibi vellent adorare aliam quamcumque substantiam. Et salso Supponitur ab auctore plus esse periculi in adoratione Catholici, quam Lutherani, quod Catholicus desert adorationem suam objecto non adorabili, et proinde ejus servitium necessario illieitum esse et prohibitum a Deo; cum verum sit, objectum quod Catholicus ibi adorat, esse Iesuin Christum, adorabilem ubicumque est, et proinde in Eucharistia, in qua Ecclesia catholica, post consecrationem, non agnoscit nec recognoscit aliam substantiam. quam Iesum Christum; quare nec aliam ibi adorat, nec potest adorare. Et si ex inconsideratione aut aliter, loco Eucharistiae, propositus foret panis non consecratus, CR- tholicus non intendit, nec credit adorare, nec POSSe ad0rar' dictum panem, nec vult eum adorare, nec aliud Subsistens quam Iesum Christum, 48 aprilis 4643. Suhsignati in originali: Iacobus Hennequin, Emmerelg, Perreret, duFresne, du Minie, Chapetas, M. Cantat, Broiisse, Iudas, . de Mauhy. a Quis vel deviorum serat ministros doctrinam salsam catholicis imponentes, et ea impostura Scissionem foventes tam noxiam Ecclesiae, saluti animarum et

imperio 3 . . .

112쪽

2' Η:uid longe dissimilis calumnia est, cum idem Dai laeus praeter odorationem Christi sub speciebus fingit, Apol. pag. 45, 46, 66, nos adorare Sacramentum latria absoluta. Quis Catholicorum singit duas adorationes absolutas, unam Christi in Eucharistia, aliam Eucharistiae ipsius, sive subsistentis ficti a Dalilaeo Τ Εt cum dicimus nos adorare adoratione absoluta sacramentum, intelliginius Chri stum ipsum sub Speciebus, quem Saepe rem sacrame uti et sacramentum, quod ibi sit tanquam causa gratiae, Solemus nuncupare; alias absit ut sacramentum adoratione absoluta, quod sine idololatria non possemus, adoremus. Veneratio Symbolorum, de qua postea ut distinctorum a Christo, est omnium nostrorum sententia solum relativa, non absoluta. En aliam itaque vel similem praecedenti impost uris m.

δ' Non est de fide, imo nec verum, duas nitorationes poni a Trid. , sess. 43, cap. 5. alteram Christi, alteram sacramenti, ut supponit Dalilaeus. 1' 0uia Tirident. non habet esse duas. 2' Recte Vasqueet, disp. 409. cap. 3. :u Cum, inquit, Tridentinum de adoratione sacramenti Εueharistiae loquitur, atque assirmat latriae cultum, qui vero Deo debetur, huic sacramento in venerBtione esse exhibendum, de Christo sub speciebus contento, vel de ipsis ut Christum continentibus loquitur; nam et ipsum Christum

ad rationem sacramenti pertinere multi recte arbitrantur; imo cum ipse sit res sacramenti, Sacramentum etiam dicitur; aut saltem species non dicuntur Sacramentum, nisi quatenus sub se corpus et sanguinem Christi re ipsa continet. u Haec recte Vasqueg. δ' Probatur, quin hahet Tridentinum, latriae cultum, qui vero Deo debetur, huic Sacramento tu veneratione eaehiberi. At certum est cultum illum latriae esse absolutum, et certum etiam absolutum Disitigod by Cooste

113쪽

non deberi nisi Christo, non nutem speciebus. 4' Quia addit Tridentinum pullum illum delatum a magis, ete. Quis autem non v idet cultum illum fuisse absolutum Christi ipsius, nec alium 3 5' Infert illum eae praesentia Christi, adorabilis ubicumque sit. Ergo nulla ibi mentio adorationis symbolorum. Quare sacramenti nomine adorandi Iatria abso uta, Christus ipse sub symbolis intelligitur, qui sub illis etiam sacramentum a nostris saepe dicitur, quod sit ibi significans et dans gratiam. uli jam diximus. Sollem quae dicimus , a nemine Catholicorum habentur ut opposita fidei catholicae; ergo saltem salsum est, de fide esse,

duas adorationes poni a Triden lino, Christi et sacramenti, tanquam distinctas, seu ut duas; una et eadem varie et vario modo exprimitur. 4' De veneratione symbolorum, quae Sine dubio, reI tiva est, non absoluta, non foret quod quidquam diceremus; de illa enim nihil dixit Da illaeus, nec ulla est peculiaris dissicullas. VasqueZ, pari. 3. disp. 1 8. cap. 42, doeet pluribus: u eumdem modum in sacramenti Eucha ristiae adoratione servandum, quem in imaginum cultu; scilicet corpus Christi in Eucharistia dignum esse adora. tione latriae. α 0uod pluribus probat, cap. 42. Quomodo vero, addit ibidem, species ipsae Sacramenti adorentur, seu veneratione dignae sint, inter scholasticos dissensio est; omnes enim eodem modo de speciehus Sacramenti, quod de imaginibus Christi, philosophari debent, cum sit utrobique terminus idem formalis Christus scilicet ador tus; non est tamen tam servens affectus reverentiae erga Christum in imagine, quam in sacramento, ob ejus in isto praesentiam, et aliquo signo exteriori majorem hanc reverentiam erga ChriStum in sacramento, quam in imagine indieamus. Species sacramentales, inquit idem ibidem, sunt

114쪽

i es inni imae, et secundum se rapaces non sunt cultus et

honoris, nisi qualentis conjunctae cum Christo quem coi linent. Quare adoralio nulla ratione in exterioribus accidentibus sistere potest, sed ad inlima penetrare debet, nec adorantur accidentia, sed Christus contentus sub illis. a Re- lege quae dixinuis de imaginum cultu, et hic opplica eodem omnino modo, sicut ibi diximus, non esse de fide imaginem ne quidem Christi adorari, multo minus Iairia. imo vel cultu religioso coli, mullo minus eodem cultu quo prototypon, ita dicimus non esse de fide species sacramentales seu symbola adorari, multo minus cultu latriae coli, vel cultu relisioso, vel eodem cullia quo Christus; nec proinde sacramentum Eucharistiae sumplum, ut Saepe Sumi solet, pro symbolis, signis et speciebus. Nec Calliolicus ullus intendit sic adorare albedinem et rotunditatem quam cernit oculis, sed solum Christum quem non videt, credit tamen ibi contentum: symbola tamen, Sicut vestem regis, veneratur. u Recentiores aliqui putant, inquit VasqueZ, cap. illo 12, Gabrielem in ea fuisse Sententia, ut diceret sacramentum hoc, id est, Species Sacramentales, per figuram synecdochen, hoc est, ratione Christi sub eo contenti, non autem proprie, adorari; si quod ipsemet Vosqueg censet non improbandum. 5' Placet etiam ob multa alia conjuncta, addere istud ex VasqueZ, disp. 109. cap. 4: u Ex affectu latriae, qui dicitur adoratio, et ei rea exemplar primo Versatur, deri-Vatur nota exterior submissionis, quae communi modo loquendi dicitur honor, cultus et adoratio ejus, quod eorporaliter contingit, aut coram quo fit; ita ut per illud in

prototypon transmittatur; at opus externum laudis, quo laudamus exemplaris excellentiam, opus eliam orationis, et sacrificii, solum dicitur communiter aut laus, aut oratio, Diuitigod by Cooste

115쪽

aut sacrificium ad exemplar relatum, non ad imagines; et ideo communiter nec ad imagines, nec ad res inanimatas et adhuc per accidens haec omnia referri, sed coram illis seri dicuntur. Idem quod de imaginibus hactenus diximus, de speciobus et accidentibus sacramentalibus dicendum arbitror, ob eamdem prorsus rationem. Dala opera dixi, de speciebus seu Becidentibus sacramentalibus, nam si de sacramento loquamur, cum aliquid illius sit Christus ipse, ut supra nolavimus, sicut absolute dicimus ipsi latriam in spiritu exhiberi, Sic etiam et orationem, et laudem divinam, et sacrificium, ad ipsum posse referri hac de causa

6' Uno verbo, ut eodem honore regio, non duplici aut diverso, honoratur rex sine pallio et cum pallio, aut rhe- da tectus; ridendumque se aulicis et prudentibus exhiberet, qui regi absque pallio honorem redderet regium, palliato aut rheda tecto denegaret; et stultus omnino judicaretur, si hinc a regia rebellis fugeret, ne palliatum aut rheda lectum colere cogeretur: ita ridendos, ne dicam stultos , se exhibent devii, dum Eucharistiam ipsam adorare, idololatriae incusant, Seu Christum vel ut palliatum et lectum symbolis squomodo propositum Christum sub speeiebus Eucharistiam, et sacramentum Eucharistiae nuneupamusin horrent odorare, ei propterea scissionem ah Ecclesia laciunt, neutiquam laetendam licite, seu non esse idololatriam si non adoretur corpus Christi in Euch ristia, .Seu Si ChristuS extra Sacramentum, Seu etiam in sacramento adoretur; ut hahel ur in epist. ad Mungia it. pag. 63. jam relata. O singularem stultitiam in hoc praecipue schisma sacere ab Ecclesia romana, quod tamen ex ministris in hoc maxime indatur, ut ex Apologia et epist. ad Munglati. supra citatis retulimust Sane Christus seu nudus

116쪽

in praySepi, aut cruce, Seu tectuS vrelibus. Seu opertus

coelo aut symbolis quo in statu Christum ipsum sacram Pntum Eucharistiae nuncupamus, et hoc senSu, nec nito Sucramentum hoc latriae adoramusὶ eodem prorsus cultu adoratur. Riderent devios, doctoresque nostros aulici, si quis haec regio honore applicata discuteret, et quali honore pallium regis operiens regem , aut in vestiario repositum, honorandum foret, multis clamoribus digladiaretur. 7' Spectatum admissi risum tenealis amicit Devios acriter, et tam multis decertantes quali honore seu species sacramen Ialeg, quae sunt pallii seu opertorii instar, seuoacramentum, id est, species tegentes Christum, et ut in- eludentes Christum, seu Christus sic tectus sit colendus, et an duplex sit honor, et praeterea alius sit relativus specierum, et quali S. Vereor et ne aulici, cum ista tot sublilitatibus in scholis nostris involvimus, taciti subsannent nos; nec forsan immerito, eum non sine risu exciperentur applicata honori regio, in quo tamen est eadem omnino ratio, et Similes prorsus formari circa illum possint dissicultates et moveri lites. 8' Altamen saltem, si credere Christum esse realiter praesentem sub symbolis Eucharistiae, ejusque corpus subiis creditum adorare in Euchariata, nullum habet ven num, nec praejudicat saluti illud credentis, et sic ad rantis . nemo Sanae mentis potest dicere praejudicare saluti, aut venenum aliquod habere, sacramenti seu Eucharistiae adoratio, et quidem latriae absolutae et Summae, modo a nobis explicato. Unde rurSus Sequitur, ries bonum Christianum, nec ferendum civem, nec hominem Sensatum haberi posse, qui dictam refugit adorationem sacramentu seu Eucharistiae exhibere, ut patet ex dictis.

117쪽

S. 14. De sacrificio missae.

Sic habet professio nostra: Prositeor in Missa Uerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis. Et Trid. sess. 22. can. 4: a Si quis diaxerit in Missa non offerri Deo verum et proprium, Sacri cium, aut quod offerri non sit aliud, quam nobis Christum ad manducandum dari, anathema sit. a Et ean. 3: αSi quis dixerit Missae sacrificium tantum esse laudeS et

gratiarurn actiones, aut nudam commemorationem Sacrifieii in cruce peracti, non autem propitiatorium, vel Soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitalibus offerri debere, anathema sit. a Haec ibi de fide, quia proposita a conellio universali; a contrario nihil sequentium est de fide. primo, itaque de fide non est, sacrificium Missae esse

sacrificium absolutum, et non tantummodo commemoratruvum, seu relativum, Verumtamen verum et proprium; Sed

et quae sequuntur, in quibus nutant doctores, ut reseram, non sunt de fide. Prohatur 4', quia Tridentinum nihil de his rebus statuit, in quo non deerant viri doctissimi, qui scirent haec controversa esse in scholis. Probatur itaque: 2' Quia haee controvertuntur etiam inter doctores scholasticos, reserente VasqueZ, disp. 222. cujus vel soli capies tum tituli sussiciunt nostro intento his verbis: a Oblationem illam quae quibusdam verbis fit a sacerdote ad rationem sacrificii nullo modo pertinere, u cap. 4. α Neque fractionem, neque distributionem hujus sacramenti ad essentiam sacrificii spectare, a cap. 2. a De consumptione ii jus sacramenti comparata cum sacrificio variae sententiae,u cap. a. u Essentiam hujus sacrificii in sola consumptione non consistere, neque eam aptam esse ut ad aliquid horum a Christo institueretur, v cap. l. a In Sola CODSe-Diuitigod by Cooste

118쪽

cratione huius sacramenti totam essentiam hujus sacrificii positam esse in uniVersum probatur, α Cap. 5.κ Vera ratio sacrificii in consecratione posita, varie ex ponitur a theologis, et cap. 6. u Eatenus solum in conSecratione rationem hujus sacrificii positam esse, quatenus sacrisicium crucis eo repraesentatur, testimoniis Patruin OStenditur, si cap. I. u Essentia hujus sacrisscii ex sola mortis Christi repraesentatione, Optima ratione colligitur, a cap. 8. si Diluuntur objecta adversariorum, a cap. 9. RIta. varii Varie sentiunt; proinde nihil horum est de fide. Summa sententia VasqueZ habetur cap. 8: a Ratio sacrificii in significatione omnipotentiae Dei auctoris vitae et momtis formaliter posita est: ac proinde si sit oblatio aliqua per quam absque rei oblatae immutatione vera et reali, Deus auctor vitae et mortis denotari et coli possit, vere et proprie sacrificium dici debet. Hujusmodi autem est consecratio corporis et sanguinis Christi absque reali immutatione ipsius Christi, ob solam repraesentationem mortis e jus: illa igitur vere et proprie sacrificium erit. Porro Butem per solam repraesentationem mortis Christi in conse-eratione, ita sigiliscari Deum auctorem vitae et m0rtis, sicut per ipsam cruentam mortem Christi, manifestum est: nam commemoratio mortis Christi repraesentat, et quasi praesentem α eam facit, denotat Deum, auctorem vitae et mortis, ac si tunc Christus in honorem Dei re ipsa occideretur; atque adeo ad essentiam sacrificii in universum immutatio rei oblatae non requiritur, quia comi ue morativum Sacrificium , Sine illa esse potest, tametsi ad essentiam sacrificii absoluti necessaria sit, eo quod ratio formalis sacrificii, quae est significatio non in verbis, sed in rebus, qua denotatur Deus auctor vitae et mortis, sine tali immutatione in sacrificio commemora livo re periatur. Est tamen valde observandum, ad sacrificium comme-Disiligod by Cooste

119쪽

inorati vitui, quod vere et proprie Sacrificium dicitur, non satis esse si solum sit signum nudum mortis nlicujus rei

nullo modo continens in se rem ipsum cujus morS repraesentatur; sic enim non diceretur res illa cujus mors r praesentatur, in sacrificium Offerri, neque vere commemorativum sacrificium, quin potius signum tantum et larva sacrificii esset, sed necessario requiritur ut res ipsa cujus mors repraesentatur, sit Signum mortis sui ipsius; V. g. , si vera esset sententia haereticorum, qui negant sub Speciebus panis et vini corpus et sanguinem Christi, et substantia panis et vini ibi esset, repraesentari quidem posset mors Christi, ut ipsi haeretici etiam concedunt, at Christus in sacrificium non vere et re ipsa sed tantum in figura offerretur. Nam quo pacto vere et reipsa in sacrificium offerri dici potest id, cirea quod actio sacerdotis offerentis non reipsa, sed tantum similitudine quadam, et in figuruversatur 3 u Caeterum, cum ipsemet Christus sit sub speciebus panis et vini, et circa illum actio sacerdotis offerentis ipsa ita versetur, ut ipsemet per Species ponis et

vini, ex modo peculiari quo a Sacerdote consecr3tur, repraesentet cruentam et realem mortem sui ipsius, et ea repraesentatione denotet Deum auctorem vitae et mortis,

quamvis non dicatur reipsa et vere, sed in sola figura et similitudine, occidi et mori, tamen Vere et re ipsa immolari , et in sacrificium offerri dicitur. u Haec VasqueZ. Quid facilius creditu sacriticio vero et proprio, solum tamen

commentor utivo, non absoluto, sic explicato 2' ut saltem, posito quod aeredere corpus Christi esse realiter sub symbolis panis, nec habeat venenum, Nec Pru judicet saluti credentia, ex Apol. cap. 7, quiS non dicet, credere sacrificium verum et Proprium, Sed commemor tivum, ut explicatum, non habere venenum, nec praejudicare saluti' ex quo rursus deducet, nec bonum Chri-Diuitigeo by Cooste

120쪽

stianum, nec serendum cisem, nec hominem sensa iam

haberi y isse in imperio, qui non credit late sacrificium: quod sufficit quo quis sit Catholicus, ut supra diximus in simili. De ympiιiullane; praeter jam relata ex Tridentino, nil-dendum in explicationem ex eodem, quod habet, sess. illa 22. cap. 2. α Et quoniam in divino hoc sacrificio quod in

Missa peragitur, idem ille Christus continetur, et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente Oh tulit, docet sancta synodus sacrificium istud, vere propitiatorium esse, per ipsumque fieri ut si cum vero corde et recta fide, cum metu et reverentia contriti ac poenitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur sttgratiam inveniamus in auxilio opportuno. Hujus quippe oblatione placatus Dominus gratiam et donum poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit: una enim eademque est hostia, idem nunc offerens Sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa; cujus quidem oblationis cruentae, inquam, fruetus per hanc uberrime percipiuntur, tantum

abest ut illi per hanc quovis modo derogetur. Quare non solum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus, sed pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis rite juxta Apostolorum tradi-lionem offertur. K Haec ibi. Quare ut haec sunt de fide, ita nec plura sunt fide credenda. Sicque quae blaterant adversarii contra prostitialiovem facile diluuntur. Itaque 4' longe abest ut sacrificium Missae sit prostiliatorium, sicut sacriscium crucis. Nam istud meritorium fuit redemptionis,

seu remissionis peccatorum et gratiarum omnium, quae no- his conseruntur, et omne meritum Christi in eo fuit consummatum, et hoc sensu suit propitiatorium; illud vero esse voluit Christus, veluti instrumentum, inquit bene Va-

SEARCH

MENU NAVIGATION