장음표시 사용
12쪽
Uo consilio factum est, ut ante omnes alias Philosophiae partes, si a Logica discesseris, Ontologiam aggrediamur : idem nobis, quamdiu in hac facultate versabimur, propesitum erit, ac esse oportebit. Si enim illud , propter quod aliis partibus haec anteponitur, non semper in eadem exponenda spectabimus:
Philosephiae totius initium ab illa sumi oportere frustra judicavi
semus 3. 7 I. Log. Iam vero cum hujusmodi ratio a nobis inita suerit, ut omnibus aliis Philosophiae partibus eas propositiones, atque principia, unde suas enuntiationes exponerent, ac demonstrarent, affatim suppeditaremus f. cit.: nostri muneris esse intelligimus ea potissimum Entis generatim inspem attributa explicare, quae in explicandis, atque ostendendis attributis rerum specialium, quae ut obiecta primaria ceterae Philosophiae partes considerant *.cit. usui esse futura noverimus. Quod pro viribus esse facturos recipimus ac pollicemur, ablegatis quam pluribus earum quaestionum, quae sub specie ingenii acuendi in libros a Peripateticis de hac materie conscriptos multis alioquin utilibus, ac scitu dignis resertos
obrepserunt quaeque tum ad entium particularium naturam cognoscendam non conserunt , aut conferre non intelliguntur ; tum
ipsae per se multum horridae sunt, ac spinosae, soloque primo im
tuitu delicatiores nostrae aetatis Philosophos a lectione deterrent . Verumtamen judicium de inutilitate quarumdam ontologiae propositionum non ita facile proserendum est, ut si quando lectores in aliquam inciderint, cujus usus ipsis non innotescat; statim ab illa , ramquam ab ea, quae ingenii malestriati otioque suo abutentis negotium sit, sibi judicent esse abstinendum . Multa enim sunt
hujus sacultatis theoremata, quorum usum, etsi non mediocrem,
pervidere non possunt, ii potissimum qui vel non satis acris judicii sunt, vel methodo Mathematica, quam in Logicae praeceptis et L in philosophando explanavimus, nequaquam utuntur. Ut innumerabilia quae proserri possent , exempla praeteream , quotusquisque est Recentiorum Philosophorum , qui eam quaestionem an idem accidens transire possit e subjecto in subjectum , quam in Metaphysicis Peripateticorum reperimus , ex professo pertractet T. II. a Immo
13쪽
Immo quamplurimi sunt, qui nec summis quidem labiis attingunt
Nihilotamenminus tantum in ea momenti est, ut inde potissimae quaestionis, quae in Physica hodiernum agitatur, quaeque eam facit aut necessariam, aut contingentem,& arbitrio libero Dei subjectam, sol tio petenda sit. Si enim accidens e subiecto in subjectum migrare non potest, dum alterum corpus in alterum impingitur, vires motrices impingentis in impactum ad illud movendum nequaquam transibunt; sed generatio motus in hoc ex Carteia opinione tribuenda erit soli Deo, qui propter legem in rerum molitione, quam ipse sibi liberrime tulit quamque idcirco poterat non constituere, partem impetus, aut motus in impingente in nihilum redigit, Scaliam in impacto progignit . Sin vero hujusmodi transitus fieri potest, natura incursus necessario requirit, ut pars aliqua virium in corpora, quae unius motui opponuntur, migret. Quo leges mintuum , & tota Physica , quae ab iis pendet, necessaria fiunt, Scarbitrio Supremi Numinis subtrahuntur; non quia Deus hanc impetus communicationem impedire non possit, sed quia si jura naturae salva esse velit, eisque per suum concursum se accommodet, aliter facere nequit. Quo loco satis, ut levissime dicam, mirari non possum eos recentiores Philosophos, qui multam operam etiam in disciplinis mathematicis posuerunt. Cum enim in hujusmodi suadiis eam rationem tenuerint, ut ante generalibus quibusdam huius facultatis partibus, quae vulgo Mathematicae Vocantur, Operam dederint, quam ad has, aut illas speciales, quae mixtae dicuntur, animum appellerent, rati in posterioribus ne hilum quidem progredi posse , qui in anterioribur versatus diligenter non sit: idem tamen nec faciunt, nec faciendum censent in Philosophia, perindo ac si partes illae Mathematicae, quae de hac, aut illa specie quantitatis disserunt, principia, quibus inniterentur, haberent in ea facultate, quae quantitatem in genere contemplatur; partes vero Philosophiae, quae in singulis entium speciebus considerandis versantur, ab ea parte, quae ens generatim suscipit contemplandum , nullum principium , unde explicarent ostenderentque suas propositiones , repeterent . Quot mihi praestantes alioquin viros audire , & videre contigit ad illum Christiani Wolphii de Ontologia librum grandem ut ipsi vocabant, mea vero sententia si necessitatis materiae ratio habeatur , exiguum nauseantes, & cum lectionis molestiam delicatuli serre non possent, lecta libri fronte , primisque delibatis capitibus librum cum indignatione seponentes . Verum quae malum i est ista Philosophorum nostri temporis in philosophando mollitiet
14쪽
IIties 3 An qui totius intricatissimae Recentioriim Algebrae molestias devoraverunt , quique inter tot infinita, quorum aliud alio maius sit, tamdiu vitam tradu erunt; illi unius de ente generatim inspecto libri lectionem uno & altero mense terminandam non serant Dicent fortasse certitudinem cognitionis, quae in algebraicis operationibus obtinetur, fructunque uberrimum ac amplissimum, quem, illa ad alias Mathematicae partes totamque Physicam traducta , capimus, tanta voluptate animos eorum, qui his studiis totos se dedunt, perfundere, ut molestas alioquin calculi tricas non sentiant. Quae cum absint ab Ontologia , cujus incertitudinem infinitae Philosophorum quaestiones, inutilitatem vero ii, qui in Ρhysicis sine illa excelluerunt, satis ostendunt; mirum esse non debet, s laborem cujus fructus non constat, in illa addiscenda nemo cordatus subire velit. Sed qui ita loquuntur, primum illud non vident, quantum de Oatologiae certitudine detrahitur, tantum lem etiam de Physicae, immo & de Mathematicae detrahi. Quod enim ad Mathematicas pertinet, labefactata continui in infinitum divisibilitate, Sc revocatis in dubium ejusdem indivisibilibus punctis,
quae duo diligenter in Ontologia considerantur , universa Mathesis, cujus subjecta materies quantitas continua est , labet, δc corruat oportet, uti Cl. Huetius initio Evangelicae Demonstrationis, aliique Philosophi Sceptici,& mathematicae certitudinis adversirii viderunt.
Sin autem contrariam sententiam , scilicet continui ex punctis sive ex rebus in extensis numeroque finitis compositionem tamquam probabilem in scientiam naturalem admittimus, quamnam, bone Deus i in Recentiorum Physica stragem edemus Z De cujus demonstratione , quam hic locus non postulat, nec si maxime postularet, dare possemus, integrum nobis, cum ad Physicam ventum erit,
servamus. Interim si placet, adiri poterit celeberrimas in Physicis, ac Mathematicus P. Lana, qui ab hoc punctorum physicorum systemate, cui mordicus erat addictus, quam plurimarum motus legum,& maxime illius Galilaeanae de proportione duplicata velocitatum ac temporum, quam spatia a mobili aequabiliter accelerato percursa inter se habent, falsitatem ceteroquin evidenter collegit. Ex quibus etiam perspicuum fit, quam utilis, ac propemodum necessaria rerumoniologicarum cognitio sit iis, qui Physicam aggrediuntur, Rinoffenso pede percurrere amant. Porro si qui Philosophi sine On-tologiae adminiculo in Physicis praestiterunt, ut de Newtono praesertim nonnulli velle videntur; id acceptum serre debent Ontologia
principiis de continui usque in infinitum divisibilitate, de natura
15쪽
virium, de similitudine effectuum qui a caussis similibus proficiscum. tur, deque aliis innumerabilibus, quae ipsi tamquam aliunde certa, R explorata in suis demonstrationibus adhibuerunt . Quamobrein mihi satis non probatur sententia Cl. Vemeji, qui in opere De Metaph ica lib. I. cap. 3. pag. 49. edit. Rom. I733. putat Ontes giam non inepte dici posse veluti Appendiculam Logicae, propterea quod modum praescribit, quo regulae ejusdem ad singulas disciplinas accommodari possint, eamque non esse adeo necessariam quemadmodum aliqui praedicant, ut qui singula ad regulas bonae Logica recte exigere possent, quod plerique viri celeberrimi nostra meis moria , qui Metaphysica in vel non attigerant, vel obliti erant, naturae lumine tum in Metaphysicis, tum in ceteris disciplinis magno cum rei litterariae fructu fecerunt, ii prorsus omni Ontologia supersedere facile quirent. Cum enim ex iis quae tum paulo ante, tum vero in Dialectica disputavimus, planissime constet On-tologiae principia esse adeo necest arta , ut sine iisdem nec regulae Logicae , nec aliarum Philosophiae partium propositiones ostendi possint, ad summum dici potest non esse prorsus necessarium e dem separatim tractare principia , propterea quod identidem se prout res postulat, possunt exponi , quemadmodum in Logica secimus ; satius tamen esse & Philo Aphiae Methodo convenientius. eadem cogere in unum veluti scientiae corpus, quo A accuratius tractentur, & magis in promtu sint iis , qui habent opus iisdein in singulis Philosophiae partibus, atque in ceteris disciplinis. Atque his quod attinet ad universam Ontologiam praefatis, venio ad si gulas ipsius partes, ex quibus magis magiique ejusdem utilitas atque necessitas elucescent. Ontologiam itaque, cujus quemadmodum & ipsius obiectorum praemitto definitiones , tres in parteς dispesco, in quarum prima de ente generatim deque ipsirus attributis, in altera de aliquibus magis generalibus entium speciebus, in tertia de entium a se invicem dependentia, sive de caussis disputabimus . Positis iis quae de Ontologiae principiis in Logici tractata sunt , capite primo partis primae necessitatem expendo essentiarum , & primum statuo essentiam entis a se esse prorsus necessariam & quod ad omnia absolute immutabilem tum quod pertinet ad exsistentiam , quia ens a se necessario exsistit , &semper exstitit atque exstabit, tum quod ad connexionem essentialium, quia nullum ex ementialibus ab aliis disjungi potest, tum quod ad accidentia, quia nullum accidens in ente a te esse potest: secundo essentiam entis ab alio, si sit substantialis, non esse quidem
16쪽
necessariam 3c immutabilem , quod attinet ad exsistentiam atque ad accidentia, sed esse absolute necessariam & immutabilem, quod
attinet ad copulationem partium essentiam constituentium, generis stilicet & differentiarum: tertio essentiam secundariam & accidentalem, ut hominis ex mente & corpore constantis, nec elle necessariam quod attinet ad copulationem , sed solum quod attinet ad
compositum, quia compositum, ex. gr. homo sine corpore Sc anima
copulatis esse nequit. Aliquas adversus secundam partem dissicubtates propono & diluo. In scholio adnexo primum adverto, noa satis evoluta a Wolphio & ab aliis essentiae substantialis quae vera & propria essentia est, natura, nec notato inter ipsam & accidentalem discrimine, multos inde fluxisse errores in definiendis rerum essentiis, & praesertim in investiganda primitiva corporis essentia, per
quam differt ab eo quod non est corpus, ad quam multa eorum, quae constanter inesse in corporibus sensibus deprehenduntur, pertinere exsistimata sunt, tametsi eorumdem origo, tamquam acciden tium, sit aliunde quam ab inrerioribus entis corporei praedicatis repetendat hincque factum esse, ut in reddenda ratione plurium generalium naturae phaenomenorum, ut impenetrabilitatis, inertiae, virium attracticium & expultricium, communicationis motus inter corpora& legum ejusdem in collisione aliorumque inde prosectorum aqua Pihilosophis haereret, ipsisque foret in solis observationibus con-q uiescendum, & idoneam ad explicanda particularia quaedam hujus
rerum universitatis phaenomena viam sibi iidem prorsus obstruxerint. Quod vero pertinet ad essentias accidentales & secundarias, atque ad mixtas, quae partim constant ex substantiis, partim ex modo quo hae substantiae coalescunt, uti sunt corpora in sensus incurrentia , duo hic tantum monemus , eoquod in disputatione de Ento composito id enucleatius expendetur , alterum considerandam efferem, cujus essentiam inquirimus; quia si substantia sit, ejus essen. tia substantialis esse debet; si accidens, accidentalis; si mixta, ex utrisque constet necesse est : alterum vero, id quod est accidens substantiae, tale non esse ratione habita accidentis, ut quatuor latera sunt accidentia corporis , non vero figurae quadratae ; & quod est accidens entis simplicis, huiusmodi non esse ratione habita compositi in primo gradu; 3c quod est accidens ratione habita compositi in primo gradu, esse posse necessarium enti quod in secundo compositum &c. Tum expono sententiam Cl. Verneji, qui primum explosa communi essentiae definitione essentia est id per quod res est id quod es, quia ex tali definitione doctiores non evadimus, &substi.
17쪽
substituta hac altera essentia est rumulus proprietatum omnium, ea quo res est baee, non alia, duplicem distinguit essentiam , alteram metaphylicam & nominalem, quae ex quibusdam tantum ideis notioribus mente componitur; alteram realem & physicam , quae omnes rei proprietates sive omnia quae in re sunt, complectitur, iaex his plures elicit canones, quales sunt ex essentia metaphysica non bene inserri physicam similem esse, quia singularum rerum
naturam nemo cognoscit, sed tantum proprietates aliquas, quae totam essentiam non faciunt essentias rerum physicas esse me s& immutabiles, quia si quid additur, aut detrahitur, corrumpuntur , non variantur essentias metaphysicas & nominales esse variabiles , quia cumulus proprietatum mente comprehensus augeri& minui quit; definitiones rerum quae a Deo conditae sunt, effetantum definitiones nominales, quia essentiam physicam, quae nos latet , non complectuntur ; definitiones id earum nonnullas esse reales, ut puncti , lineae, superficiei, non vero omnes, eo quod definitio, ex. g. trianguli tamquam figurae tribus rectis lineis conclusae omnes trianguli proprietates non continet ; ia tandem nullas esse physicas proprietates, sed tantum metaphysicas, quia cum ali qui Philosophi vocarint etantiam, quod primo menti occurrit, ut rationale in homine; quod vero secnndo, proprietatem, ut en risui aptum , tam menti se offert risibile , quam rationale , tamque ex risibili colligi potest effo rationale, quam e contrario, ut etiangargumentatur Bumerius . Ut his satisfaciam, primum dii tinctionis inter essentiam & attributa ortae non ab arbitrio, sed ob ipsa natura essentiae quae complectitur ea quae in re actu sunt , & attributorum quae sunt tantum possibilitates modorum & accidentium , necessitatem ostendo ex eo quod ementia est ratio a priori, unde cognitionem aliorum omnium, quae in rem cadere possunt, haurire quimus; indeque ducere potamus notas idoneas ad res cognoscendas, atque ab aliis omnibus internoscendas easdemque paucas, & facile memoriae mandandas, ut necessie est ad obtinendam
definitionum, quae illas continent, finem ; proptereaquod essentialia pauca sunt, attributa vero quae inde colligi possiunt, sunt innumerabilia , ut doceo producto ab homine exemplo trianguli , quod non solum est dimidium rectanguli , sed infinitas habet ad alias
infinitas figuras inaequalitatis relationes. Quo explicato doctrinae Verneji hanc aliam oppono ; aliud esse clare cognoscere rem, aliud eta eamdem cogitatione complecti ac comprehendere ut primam habeamus cognitionem, satis esse omnia quae in re actu stini, Scad Diuiti co by Cooste
18쪽
ad summum praecipuas ipsius proprietates sive possibilitates cognoscere; ut vero alteram, opus esse scire omnes ejusdem potentias& possibilitates non solum absolutorum accidentium , sed etiam modorum, qui sunt relatae ad aliud naturae; cumque ex altera
parte hae possibilitates sint infinitae, & ex altera sola divina mens
infinita cognoscere queat, nos prima cognitione contentos esse debere, & quod pertinet ad secundam , in cognitione possibilitatum
quae sunt elegantiores & potioris usus, atque ex aliis non ita facile colligendae, nobis esse conquiescendum . Addo etiam contra ipsum, ex regulis definitionum, quas in Logica attulimus, & ex ratione quam ibidem 3. Is . dedimus, definitionem quae traditur peressentialia, non debere complecti attributa: & licet aliis non moveam litem circa definitiones, si modo serventur ea quae citato loco praescripta sunt, & praesertim ea lex ut notas possibiles complectantur, tamen adverto non valde placere definitiones definitionum nominalium atque realium, quas Auctor tradidit ,& plus arridere illas, quas I 63. Log. tradidimus . Nam quae definitio continet proprietates non quidem omnes, quae rei quatenus exsistir, conveniunt, sed tamen possibiles , illa non est pura nominis definitio , sed rei 3c entis quod ex illis proprietatibus quae simul esse queunt, componitur, quodque ens non est quidem individuum atque omnino determinatum sive conjunctum cum omnibus possibilibus determinationibus, sine quibus reipsa exsistere nequit 3. III. Log. sed ex parte determinatum, & ex parte inde terminatum, uti sunt omnia quae inter individuum & ens interponuntur. Aliquibus aliis hac de re disputatis, transeo ad caput secundum, in quo agitur de attributis entis, unitate, veritate & perfectione, & articulo primo unitatem & distinctionem illi oppositam examino. Quod
attinet ad unitatem , statuo quodlibet ens esse unum unitate huiusmodi ut in plura entia distincta disiungi non possit, neque divina potentia, idque ab obiectis vindico adversariorum , Sc praesertim ab eo, quod in aliorum sententia prorsus est insolubile, posito in diυisibilitate cujuslibet extensi corpusculi , proptereaquod infra demonstro quodlibet primitivum corpusculum esse prorsus insectile in plura, tametsi eo sensu dividi possit ut plura in infinitum corpuscula , sed eo minora quo plura sunt, eidem primo simul sumta aequalia esse possint . Tum alia duo constituo, primo negativum non esse actu & reipsa attributum entis, sed in ente esse solam percipiendi negationes possibilitatem, proptereaquod contrarium aliud alius attributum esse non potest; secundo unitatem
19쪽
enti non addere nisi aliquod negativum, scilicet impossibilitatem
dividendi ens in plures partes . Ex quo colligo magis confirmari quod in Logica statuimus f. I 32. unitatem Sc alia attributa entis non efficere ut ens in genere ex pluribus ideis coalescat, quia haec attributa extrinsecus adveniunt, & in ente non est nisi ens, quod est ratio cur illa percipiamus. Deinde explicata distinctione tamquam eo, quo unum non est aliud , ex dictis elicio distinitiones
esse proprie tantum in mente, & in rebus esse tantum fundamem
tum & possibilitatem distinguendi , sive percipiendi hoc negativum,
scilicet unum non esse aliud . Ad obje um ductum ex communi sententia duplicem admittente distinctionem , realem , atque memtalem , respondeo me quoque eamdem admittere, sed alio in sensu. Nam distinino realis in mea sententia est illa, in qua proximum fundamentum sive possibilitas cognoscendi unum non esse aliud, est reipsa, adeout ad id cognoscendum aliud nihil postuletur , quam applicatio mentis ad haec duo quae distinguuntur, uti est distinctio inter duas ex. g. substantias. Distinctio vero mentalis est illa, in qua proximum fundamentum non est re ipsa, sed mens aliquid prius supplere cogitando debet, quam aliud ab alio distinguat; ut est distinctio inter ens δc negativum attributum , ex. g. inter ens & unitatem, quia prius mens debet illud cognoscere negativum & enti tamquam attributum affingere, quam alterum ab altero internoscat .. Peripateticam triplicis generis distinctionum doctrinam peccare ostendo, atque statuo inter maximam & minimam distinctionem dari plures majores aut minores , prout sumdamentum distinguendi maius vel minus est . His pauca articulo secundo subjungimus de veritate entis, quam definimus possibilitatem, qua cognosci potest, deque bonitate & persectione, quam diei mus esse possibilitatem, qua amari, quamque duplicis generis esse volumus, puram & simpliciter simplicem, quae est purum ens, quemadmodum pura imperiectio est sola negatio entis, & mixtam, quae includit partim ens, partim entis negationem . Longissimum adnecto scholium, in quo latius explico, quae summis sere labiis antegressis articulis delibavi . Ac primum monstrata summa quae in ente est, simplicitate , quaero quid addat unitas supra ens, ut cum scholasticis loquar, sive quid amplius includat unitas quodens per se non continet. Quaestione secundum ea, quae supra st tuimus, soluta & ab objectis Mastrii aliorumque Scotistarum vindicata , indeque arrepta occasione num. I. promitto ac recipio me
in his Ontolosiae Elementis operam esse daturum, ut non solum
20쪽
attesbuta negantia, verum etiam & alia multa quae substantiae eo gnitionis experti tamquam propria adscripta suere , substantiae intelligenti restituam . Nam aliis Philosophis annuentibus, aliis comni ventibus fastum esse adverto, ut illa veterem hujus possessionem depasceretur, sibique usurparet, aut saltem in societatem possessionis ex semisse adscribi vellet. Quo magno cum damno totius Philos phiae ingens utriusque finium confusio orta est. Hinc enim jurgia& lites, quae adhuc componi non potuerunt; hinc confusio in universam Philosophiam manavit. Atque utinam in me tantum esset
facultatis ut tamquam honorarius arbiter fines regere possem : voluntas certe non deerit , ac nitar terminos restituere quos natura.
pepigit. Ac Philosophi Recentiores , quibus haec subhorrida videmtur, aequo animo ferre debent, ut ad has subtiles quaestiones albquando excurrat oratio, & magnae utilitatis spe molestiam lectionis relevare . Animo revolvant quantum boni Universae Physicae attulerint Cartesius eiusque Sectatores, qui multas animae sensotiones, quae in corporum ditionem invaserant, intra suos limites
compulerunt. Hinc enim magna qualitatum occultarum atque latentium turba , quae densissimas corporum naturae tenebras offuderat , continuo dissipata est . Hinc quid in corporibus esset frigus &calor, quid asperum & laeve , quid durum & molle, quid lux, quid
color, quid sapor, quid aliae innumerabiles qualitates, quae antea mysteria quaedam occulta putabantur, facile intellectum est. Hinc proprietates corporum ad valde paucas extensionis, soliditatis, figurae, texturae, attractionis, inertiae, impenetrabilitatis, motus atque impetus redactae sunt, quibus innumerabilia eorum phaenom e-na quam clarissime explicata suerunt. Iam vero repurgata scientia corporum ab iis qualitatibus quae ab animae parte inferiore sive a facultate sentiendi aliquid simul ac corpora ad externos sensus appellunt , in corpora invaserant ; id quod esse non paucorum se tem errorum in Logica docuimus f. 337. restat repurganda scientia omnium entium ab iis qualitatibus, quae ab animae parte superi re, sive a facultate attendendi & reflectendi ad sensationes, quemadmodum ibidem j. 339. declaravimus, in omne entium genus migrarunt . In quo majorem etiam fructum laborum sperare licet. Quanto enim scientia omnium entium latius manat scientia codiporum , tanto latius errores in illam inducti serpserunt, tantoque utilior medicina sutura est. Quot tenebras Deus bone i a rebus omnibus dissipandas, quantam idearum claritatem & evidentiam in omnium rerum cognitione acquirendam praevideo, si rejecta imma-