장음표시 사용
41쪽
tiam extensani, totis viribus mihi esse hanc in rem incumbendum moneo, non quia difficile sit meam sententiam perspicuis docere rationibus, cum ex iis quae in capite de quantitate statuta sunt, nullo negotio colligatur, sed quia praeter aliquos Cartesii Astipulatores communis dissentit Philosophorum sententia, quorum aliqui negant
extensionem ad primariam corporis essentiam pertinere, omnes ve
ro osse integram eiusdem essentiam, qui volunt aliquid aliud omnino necessarium & essentiale quod nos lateat, in interiori substantia corporis reperiri. Itaque ad id ostendendum quod extensio est primaria & substantialis corporis essentia, duas contorqueo rationes , quarum prima in eo posita est quod ex altera parte extensio non potest neque divina omnipotentia a corpore separari, quod ni ita seret, contra id quod supra docuimus, extensum ex inextensis fieri posset; δc ex altera extensio significat id, quod actu &reipsa inest, non puram modi possibilitatem, quae est attributum:
secunda vero ducitur ex eo, quod in antecessum ostendimus, ante omnes partes semper extensionem natura priorem ostendi. Illam Vero meae sententiae particulam quod extensio est integra corporis ei sentia, perspicue monstro, dum in prima objectorum serie adversus Musschembroechium aliosque Recentiores obiicientes impenetrabilitatem corporum, inertiam, vim attractionis & repulsionis aliasque similes qualitates ab e tensione quae est aliquod iners, non posse derivari, quemadmodum derivari deberent , si extensio integram corporis essentiam complecteretur, aio rationem accidentium cur actu sint, non esse ab essentia petendam, hasque omnes corporis proprietates aliud non esse, quam accidentales vires motrices proxime in corporibus jam constitutis a Deo creatas in distantia attrahentes, idest versus se invicem directas, in conta diu & in interiori substantia repellentes, quibus corporum exten
forum , quae ipsa per se penetrari possunt, & aliorum motui ne quaquam obsistunt, impenetrabilitas & vis inertiae acceptae feren dae sunt e id quod in Physicis & paulo post enucleatius ostendo .
Cl. vero Fortunato a Britia objicienti tantum abesse ut impenetrabilitas sit perpetuum substantiae extensae accidens , ut etiam sit primaria illius essentia, & extensionis ipsius rationem con tineat , quia cum extensum sit id quod habet partes extra par tes , partes non possunt esse evira partes, nisi sint ante impenetrabiles , occurro hac duplici distinctione ; ut sint partes potentiales extra partes ne. ut sint actuales subd. non debent actu &omnino penetrari cin debeat esse absolute impenetrabiles ne. qua
42쪽
FATIO. XXX cum altera prespicuum fit penetrabilitatem atque impenetrabilit,tem esse inter duo aut plura reipsa distincta relationem , qualis esse non potest inter potentiales minimeque distinctas unius prωmitivi eorpusculi partes; altera vero significatur ad eum finem ut duo ex. g. extensa continua majus extensum, faciant f nam extemsum ex in extensis componi nequit J non opus esse ut sint impenetrabilia , sed solum ut alterum cum altero non prorsus compene tretui, & alioquin ad compenetrationem praeter ejusdem possibilitatem desiderari motricem vim , qua alterum in alterius substantiam se in trudat. Sequitur altera obiectorum series , in qua mitto prima duo, quia cum posita sint in eo , quod ubi elementaeorporum sunt extensa , non potest haberi ulla ratio extensionis, nec prima eorum, quae corpori conveniunt, jam supra significavi. mus quid iisdem respondeamus, & quod attinet ad tertium ex Businovi chlano systemate excerptum, in eo positum, quod pum Ela inextensia non sunt quidem idonea gignendae extensioni continuae, sed tamen sunt apta efficiendae interruptae, qualis esse potest
in corporibus, in quibus utrum extensio sit interrupta , an continua, sensus referre non possunt, ostendo in corporibus dari veram extensionem , hanc autem interruptam esse nequire. Cum vero Busthouichius mihi responderit hanc suam extensionem esse veram
di realem , quae ex Veris 3c realibus coexsistendi modis in histopunctis oritur, propterea quod haec puncta sunt interjecto vacuo inter se distantia, ad haec repono hanc distantiam inter quaelibet duo puncta non esse nec actualem, nec potentialem in ipsius sentientia, sed solum in nostra. Nam actualis distantia inter duo di Giuncta postulat actualem extensiionem esse interpositam g. 7o. Vacuum autem interceptum non eli actu extensum f. 37. Quod vero attinet ad potentialem, adverto eam esse in nostro systemate, quia redigi potest ad actum interpositione alicujus determinati e tensi, quo distantia illa fit actualis, non autem in Baschovichiano, quia si repugnet hujusmodi extensum continuum, distantia inter puncta disiuncta numquam redigi potest ad actum, eo quod alia quidem in infinitum p Ela inextensa interponi possunt inter duo quaelibet, sed semper disjuncta, quia ob rationem contra Zenonem allatam f. II. n. I. cui CL Auctor assentitur, ex punctis inextensis se contingentibus extensum fieri nequit. Sed consulenda sunt, quae scripsi j III. num. 17. 18. & I9., quibus mihi videor id prorsus evidentibus rationibus consecisse. Ne autem ad sartumtectum servandum praesentiae Corporis Christi in Eucharistico Sacramento mysterium
43쪽
xxxil PR. E FATIO. eum Peripateticis confugiamus ad inexplicabilem illam Inter ex.
tensionem in ordine ad se, & extensionem in ordine ad loeum distinctionem, quam in scholio sequenti prorsus everto, in tertia objectorum serie ex meo systemate, quo corporum penetrationem fieri posse constat, novam eamque facillimam elicio rationem explicandi , quomodo Corpus Christi compenetratione plurium ipsius primitivorum corpusculorum ad quemcumque vel minimum & c auscumque figurae locum sine depravatione humanae figurae & sina amissione extensionis ipsi debitae redigi possit. Quartam & ult, mam objectorum seriem paucis propono & solvo, eo quia nititur illa praejudicata opinione, quae facit extensionem corpori cum ina.
ni communem , quamque cum suis rationum momentis articulo secundo de duantitate resutavimus. Sequitur scholium, in quo primum adverto futurum esse ut si quis animum advertat ad haec duo, alterum primariam & substantialem corporis essentiam in substantia extensa a me collocari, alterum vires omnes corporum
accidentales esse, ut docui 3. 42. hasque vires omnibus in collisione corporum primariis legibus atque phaenomenis explicandis esse idoneas, ut paulo post & luculentius in Physica ostendam, & jam feci perspicuum tom. I. Phys. Gen. 3. 2 o. , parum esse momenti videat in iis, quae contra sententiam hanc diiueruntur a Cl. Viris
Dibnitio, Wolphio, Musschenbroechio tu Effri de Phres a Domina Du-Castelet in Institutionibus Physicis, & a pluribus aliis, qui chii vestigia secuti sunt, his duobus substantia extensa absolutam
atque perseEtam corporis notionem non contineri, principium agen di & vires motrices ascisci oportere, ad naturam & essentiam corporis pertinere quoque ina penetrabilitatem, vim inertiae, attractionis & repulsionis, quae a sola extensione non profluunt, persectam essentiae corporis, uti & alterius cujuscumque substantiae, notionem, minime inesse , eo quod per sensus , qui totam corporum superficiem attingunt, eorumdem cognitionem acquirimus , & quia si inesset, leges motuum ab eadem derivare potuissemus, quas tamen a posteriori solum didicimus, & alia huiusmodi, quae ex citatis auctoribus quisque facile haurire potest. Nam plurima ex his subolere videntur obscuram illam atque confusam essentiae rerum Wolphii notionem, in qua nullum fit discrimen inter essentiam rerum primariam & substantialem interque secundariam & accidentalem , neque inter necessitatem differentiarum antequam cum genere conjungantur, & postquam conjunctae fuerunt. Cum autemhκρ discrimina in Philosophiam esse inducenda f. Ias. Igo. Log.
44쪽
PRAEFATIO. X xx HI planum secerimus, inde colligo solam substantiam extensam ad primariam corporis essentiam pertinere ; principium agendi, scilicet vires motrices, attractionem 3c repulsionem, atque inde pendentes impenetrabilitatem & inertiae vim ad secundariam . Quia vero Musichen broechius magnam in eo facit vim , quod interiores rerum substantiae adminiculo sensuum , quibus utimur ad eas cingnoscendas, quique solam ipsarum superficiem nobis reserre possunt, nobis perspectae non sunt, idque confirmat exemplo ejus, qui Vasa clausa corporibus plena deserri videns, inde vellet in eorum, quae ibi continentur, cognitionem ex solo externi libramenti aspectu venire, qui prosecto nimiae temeritatis esset ab omnibus arguendus idcirco hac de re accuratius disputo, ne quis inde colligat prima etiam & substantialem corporis essentiam temere a nobis explicatam filisse, utorque distin tione inter et sentiam corporis, quod ex pluribus diversis corpusculis primitivis varie inter se contextis coali. tum est , quam ex solo exteriori aspectu non posse conjici qualis sit, homini assentior, interque ementiam unius cujuslibet corpusculi,
quam arroganter me non facturum arbitror si contendo nobis esse
satis perspectam & exploratam ad eum finem , ut plurima illius
attributa & praecipuas in motus communicatione inter primitiva corpuscula leges tuto ex illa colligamus. Quod duobus confirmo, altero quia ut sola rerum superficies contingi non potest , sed i terior substantia contingatur necesse est g. 73., ita nec sola videri & cognosci quit, sed idea superficiei cum idea substantiae extemia, cujus illa est aliqua differentia , in mentem illabitur, quia*. I 33.
Log. planum secimus, ut ens in determinatum exsistere nequit, sed prorsus determinatum exstet necesse est, ita nostri intellectus ideas rerum indeterminatarum sive generum esse in eodem conjunctas cumideis differentiarum, & sola mentis virtute alias ab aliis quassi separatas considerari; altera vero quia quodlibet primitivum corpusculum omnino continuum licet aliud alio densitus esse possit, est ejusdem ubique tenoris 3c ejusdem ubique densitatis atque speciei, ut qui superficiem viderit, idest aliquam interioris substantiae partem , totam substantiam cognosse dicendus sit. Quod declaro hoc exemplo. Si quis sciat in vase contineri nummos aureos ejusdem speciei, & in summo vase esse videat illos qui vulgo dicuntur Zecbini, nonne omnes alios usque ad fundum tales esse cognoscit ZQuo Vero haec in quibus maximum est in tota Philosophia momentum, adhuc in maiori luce ponamus, in medium affero rationes , quibus sententiam Muschenbroechii aliorumque Cl. Philoso- T. II. e Pho-
45쪽
phorum cum universe quod attinet ad omnes substantias, tum ve ro maxime cum agitur de corporea, suadere conatur Cl. vir Ioannes Gualbertus de Soria in Pisano Lyceo Philasophiae Prosesor, quibusque sub oculos ponuntur duo sontes, unde orta est haec ceteroquin communis praejudicata opinio, quod substantiae materialis intima essentia cognosci nequit,&ejus notio substantia extensa non contineatur; primus est quia non solum de Soria , verum etiam alii plurimi, Aristotelaei praesertim & Newtoniani, duo ponunt extensionum genera , alteram permeabilem , immobilem , in sed blem in spatio vacuo; alteram impenetrabilem, mobilem, sectilem in materia, sive in corpore, cum alioquin nulla sit prorsus in vacuo, sed sola potentia extensionis β. 37. in solis autem primitivis corpusculis sit vera extensio mobilis, sed quae ipsa per se penetrari queat ab alia extensione 3. 73., & in partes secari nequeat. Secundus vero est, quia hi Philosophi rati impenetrabilitatem Jc vim inertiae atque agendi principium ad essentiam corporeae substantiae pertinere , nec illa noscentes in extensione inclusa aut ab eadem prosecta, aliquid aliud quod horum contineret rationem, in intima substantiae corporis essentia latere sibi persuaserunt, cum ex eo quod corpuscula continua, extensa, alia ab aliis penetrari possunt 3. 73. iam elicuerim in superioribus, & insta luiseu lentius sim collecturus impenetrabilitatem in statu proximo &inde pendentem inertiae vim non a primitiva essentia pendere materiae, sed a viribus accidentalibus, quae sunt agendi Principium, quaeque in materia iam constituta a Deo creantur & generantur. Qua in re & similibus doctissimis Philosophis usuvenire mihi videri significo, quod adolascentibus saepissime contigisse animadvertis cum iisdem prima Geometriae principia explicarem. Comperiebam eos ad liquidae veritatis cognitionem non pervenire, quod in simplicissimis definitionibus, & in facillimis enuntiationibus abstrusum aliquod putabant latere mysterium ipsis ignotum, soli autem Praeceptori perspectum, eosdemque ut facilius patentem veritatem perciperent, ab hac falsa persuasione deterrebam, atque dicebam me in iisdem aliud nihil percipere, quam quod appareret & ipsi quinque intelligerent. Ita Philosophi in simplicissimis generalibus Onto. logiae notionibus quae clarissimae sunt, utpote sons & origo omnis perspicuitatis , quae in multis particularibus notionibus ex iisdem certe compositis reperitur , atque in iis praesertim extensionis continui , materiae & substantiae corporeae in ejusque recensitis impenetrabilitatis 3c inertiae notionibus magnum aliquod mysterium ines.se Disiti orat
46쪽
PRAEFATIO. xxx Vse putant; quod salsum est, cum extenta 3c continuae substantiae per sensus proxime ingressa notio sit ipsa per se clara & evidens,
nisi quis extensionem repetere velit a partibus actu distinctis, quas hvie loco densissimas offudisse tenebras jam supra notavimus III. num. 32. & originem impenetrabilitatis & inertiae non a viribus accidentalibus, sed ab essentia primaria corporis , quod pariter huic disputationi magnam obscuritatem aspersit. Ad quos Philosophos magis magisque refutandos in memoriam revoco quae asvernis Cl. Verneyum iisdem innixum principiis C. I a. disputavi. Demum profiteor me maxime dolere Cl. Soriam, Verneyum, Busfierium, Genuensem aliosque non paucos de animae humanae spiritali & immortali natura praeclare sentientes hanc mordicus de- sendisse sententiam, quod substantiae & essentiae rerum landitus cognosci non possunt, idque praesertim cum agitur de corporea. Nam hoc pacto nescientes atque imprudenteς suae momentum auctoritatis addiderunt illi hoc in negotio spiritualitatis animae nedum periculosae, verum etiam perniciosae Lochii sententiae, qua putat fieri posse ut materia virtutem accipiat cogitandi. Siquidem L chius totus est in ostendendo a nobis ignorari quid sit substantiatum universe , tum singillatim cum agitur de corporea aut spiri-aali, quidve intimae rerum essentiae , atque contendit in iisdem semper aliquid esse quod nostras cognitiones prorsus effugiat, ut
inde colligat esse in materia aliquid nobis incognitum, quod esse possit cognitionis capax, cuique saltem cum sufficienti ratione ob banc eamdem caussam quod nescitur quid sit, hanc potentiam
negare non possumus. Qua de re polliceor me accurate tractaturum in Psychologia, & paulo post aliqua disputaturum adversus
quasdam Lochii rationes. Nam articulo secundo prius expendenda
suscipio corporis attributa, & praeter illa duo, quae iam in animosium elicui, impossibilitatis divisionis in partes, & possibilitatis
compenetrationis, conficio tertium ex iisdem ortum principiis,sci. licet corpusculum primitivum nulla ratione comprimi potest ideoque persecte durum est, quorum secundum ex primo oritur ipsum per se, primum autem manifeste sequitur ex eo, quod corpusculum hujusmodi nullas habet actuaIes partes atque idcirco nec potest morum habere intestinum , qui compressioni necessarius est . Quod si materiam omnino continuam simul fluidam ac moblem in Physicam induxere Cl. Viri de Lanis, Mollierius, Bernullius, & recenter Fromondux in libro edito Liburni delia Fluidita de Corpi, in hoc suisse deceptos adverto, quod ex materia extem e a sa
47쪽
sa omnino continua consequi non viderunt quod nos effecimus, nullas in eadem actuales partes exsistere posse. Ad ea quae contradicuntur & praesertim ad illud argumentum , quo Leibnitiani corpora dura ex hac universitate eliminarunt, ductum ex eo quod si corpora serent omnino dura, ubi alterum ad alterius superficiem perveniret, in instanti finita pars motus vis corrumperetur & gigneretur, contraquam velit una ex legibus motus in eo posita, ut nulla pars ejusdem in momento aut corrumpatur, aut generetur,
sed solum paulatim Sc per omnes interpofitos graὸus, facilem ex meis principirs collegi lblutionem tom. I. Phys Gen. f. 2oI., quam in consequentibus explicabo,& hic significo, dum ajo posita penetrationis possibilitate, & vi repellente, quae illam impedit per sensibile spatium, inde consequi corruptionem Jc generationem vix non in instanti, sed in tempusculo per omnes interpositos gradus. Ex his eruo figuram uniuscujusque corpusculi esse prorsus necassariam & invariabilem , & substantiam extensam esse genus in corpusculis primitivis, eo quod in eo omnia conveniunt; hanc, vel
illam densitatem, eo quod aliud alio densius esse potest, hanc, veli, Iam figuram, Sc hanc vel illam magnitudinem esse differentias substan, tales , eo quod in iis differre possunt,&posteaquam hae differentit cum substantia extensa conjunctae sunt, amplius separari non poς
sunt quin totum intereat. In scholio adnexo primum refero me hunc locum accurate tractasse tom. I. Phys Gen. q. 84, & muruto luculentius tom. III. f. I 63. ubi exposui sententiam Cl. Frmanondi, Sc sequenti ubi eamdem copiose resutavi, ostendens arginmenta ipsius de aliorum rem n tantum conficere , si cum umro congruerent communes Philosophorum circa continuum 3c cloca naturam corporum fluidorum opinationes ; nullius autem esse momenti in nostro, quod attinet ad utramque materiam , systemate.
Deinde moneo me nihil hic seorsim disserere de substantia exten- sonis experti. Tum adverto ex illa doctrina, quod tria superius memoratar sint differentiae substantiales, consequi veras superficies esse quidem in extenso, non autem extensum ex iisdem aliis aliaet consequentibus componi, quia differentiae vere Sc proprie sunt in substantia δc cum genere copulantur ; 3c substantia ex genere 3e differentiis constat, non autem ex solis disserentiis. Unde hoc loco Observo me non videre qua de caussa Cl. Auctores Diarii Litteraturae Italicae &Helveticae dum reserrent tomum primum meae
Physicae Gen. cui praeclarum sui iudicii testimonium mihi certe non debitum tribuerunt, ac meam impugnaverint sententiam quam
48쪽
pRAEFATI O. xxxvltibidem i. 18. defendi, Sc puncta, lineas & supersicies imaginati,
ne quidem exstare non autem reipsa contenderint. Nisi ex eo quod differentiae substantiales a genere distinguuntur ea minima distinctione, quam 3. 26. explicavimus, quaeque in sententia multorum a cogitatione pendet, colligere velint easdem in hac rerum universitate minime reperiri. Quod cum aberret a veritate , nemo non videt hinc effici terminos & superficies in substantia extensa, tamquam substantiales differentias, non imaginatione tantum, sed re ipsa exstare . Scio equidem me communi Philosophorum sententia quod contactus in pura superlicie, fiat, non in interiori sub. stantia, in staudem inductum citato loco defendisse quod erat alienum a vero. Sed cum operis progressu in perspicuam vulgaris cir ea contactum erroris cognitionem venissem , me ipsum correxi &in contrariam abii sententiam eodem tomo ΣΟΙ. num. 33. quem locum fi laudati Scriptores consuluissent , nullus dubito quin ab hac censura abstinuissent. Quibus disputatis, venio ad corporum accidentia, 3c ad modum quo corpora invicem agunt λ. operantur, atque articulo tertio corpora dum aliud in aliud incurrit 3c illud movet, esse caussas solum occasionales , Deum autem esse solam caussam effectricem doceo duabus rationibus, quarum altera duc, tur ex eo, quod corpus nec in altero corpore vim ad motum necessariam 3. 42. creare potest, nec cum illo communicare , quia vis ab alio in aliud corpus transmittere nequit; altera ex eo, quod corpora, Bla ipsorum estentia considerata , non autem viribus repellentibus iisdemque accidentalibus, se vicissim penetrant atquerrasmittunt sine ulla prorsus resistentia, atque idcirco sine ulla vis 8c motus communicatione. Deinde multas in contrarium rationes propono, quas mihi videor prorsus diluere. Nam ad infirmandam illam communem, quod inde consequeretur solum Deum esse caussam effectricem , distinguo tum inter motum interque motricem vim , quae est proxima caussa motus, quod ille non pendet proxime a Deo nec pendere potest 3. 42. sed a vi quae in corpore est ; haec autem vis a solo Deo pendet non solum quod attinet ad primum illius ortum , quia ut aliquid absolutum a solo Deo creari, conservari Sc destrui potest, sed etiam quod attinet ad communicationem , quia eadem numero vis ab alio in aliud corpus migrare nequit; tum inter mutationem internam substantiae quaeri praedita est, interque externam, quam illa in alia substantia ex. g. anima in corpote, gignit, quia quod attinet ad primam, anima est caussa effemiκ, cum mutet se ipsam per vim, quae est in
49쪽
eadem; quod attinet ad secundam, est caussa tantum occasionalis, quia non ipsa, sed Deus eam vim δέ motam in corpore gignit, id quod in Psychologia docebimus accuratius. Ad illam vero diis stinctionem Aristotelaeam quod creatio quae solo Deo convenire potest, est productio rei tum ex nihilo sui, tum eκ nihilo subjecti, ut creatio sebstantiae corporeae aut spiritalis; productio autem vix motricis in corpore quiescente est quidem produmo rei ex nihilo sui, non autem ex nihilo subiem , respondeo haec esse involucra
verborum in scholam inducta a Peripateticis, ut quarumdam inexplicabilium absolutarum sermarum in materia latentium novam generationem sine necessitate Dei creantis defenderent: ex claris
Ontologiae principiis consequi possibilitatem substantiarum in Deo
tantum reperiri, quia ad hoc ut exsistant, habent opus sola divina potentia, & indigent solius entis a se , non alio creato subjecto; possibilitatem accidentium, uti suot vires motrices, proximam in substantia creata, quod in ea solum exsistere possunt, remotam in Deo qui ea gignere debet, sed in substantiis a se ereatis : 3c ideo sicuti astiva possibilitas substantiarum quae in Deo reperitur, non impedit quominus illarum productio su vera creatio quae soli enti infinito convenire potest, ita passivam accidentium, uti virium motricium, quae in substantiis creatis proxime est, impedimento non esse, quominus productio virium ti accidentium sit vera creatio quae in solum Deum cadere possit. Cum vero Cl. Crou- satius urgeat, sicuti nucleus cerasi quamvis actu cerasum non est, amen quia aptus est ut cerasi sermam recipiat, virtute corporum naturalium cerasum fieri potest, eamque formam recipere, quam non potest recipere nucleus alterius fructus ut amygdalae, ita etsi corpus quiescens non habeat motricem vim, tamen quia illi recipiendae est idoneum , virtute corporum naturalium recipere posse; repono in exemplo allato & in aliis similibus quae afferri pos
sent, rem eodem revolvi, quia nucleus non potest formam c
rasi recipere nisi novum partium interiorum situm, in quo sorma posita est, acquirat, non potest acquirere nisi per novum motum,
novum autem motum comparare nequit, nisi per novam motrice
vim, quae a Deo creari debet, uti docuimus. Cum denique adve sus rationem , quae affertur ad id ostendendum quod corpus non possit novam gignere vim, ductam ex eo quod inter non ens tkens intervallum est infinitum, idem auctor aiat rem finitam a s
gatione sui non distare intervallo infinito, sed solum finito; eamdem confirmo docendo hoc intervallum non esse quidem absolute,
50쪽
sed tamen esse relative infinitum. Tandem cum ad Crousatii confirmanda argumenta replicem res creatas posse superare intervallum relative infinitum, quia corpus a nihilo spatii ad spatium fiani tum transit, di etiam ad infinitum in nostra sententia qua ponimus dari posse vim & velocitatem infinitam; adverto discrimen esse inter intervallum relative infinitum, quod inter nihil spatii, di spatium aut finitum aut infinitum intercedit, interque interuaulum quo ens absolutum a negatione sui distat, quod illud non est nisi relatio quaedam corporis ad spatium, quam exigit vis absoluta in corpore a Deo creata, eo quod relativa ipsa per se creari, corrumpi & variari noo possunt , sed solum absoluta , ex quibus eadem exsistunt 3. 39. in quo nihil prosecto repugnar, quia relatio non est novum ens, quod a re creata gigni debeat, sed ex ipsa entis a Deo creati positione necessario exsistit, 3c sicuti codipus virtute Dei creantis proxime transit a statu non vis ad statum vis, ita virtute ejusilem vis transit a negatione spatii ad spatium finitum, aut etiam infinitum , si vis illa a Deo creata sit infinita: at substantiae & accidentia absoluta, uti vires, sunt aliquod novum ens ideoque indigent proxima actione Dei creantis, qui solus a non ente vero & absoluto ad creationem entis ejusdem transmittere potest. Quod attinet ad animae libertatem in hoc a me defenso caussarum occasionalium systemate, quod illam ob caussam male audit apud nonnullos Christianos Philosophos , adverto aliquid amplius quam vim determinatam ad unum tantum, uti est vis motrix, desilerari ut animam esse sui juris suarumque actionum dominam aptamque ad bene operandum , vel secus, laudemque me rendam, aut demerendam intelligi possit: ad id autem opus non esse ut animae humanae aliquem in se ipsae novum gignant & ab solutum actum , sed satis esse ut appetitum in ipsis a Deo genitum erga verum bonum dirigere possint in bonum apparens, cum agitur de actibus naturalibus, aut sinere se ipsius virtute impelli erga bonum verum, quorsum is spectat sua sponte & ex voluntate divina: id vero non esse alicujus novi Sc absoluti animae acci dentis generationem, sed illius tantum , quod vis in anima a Deo generata necessario gignet, in hanc potius partem quam in aliam diremitionem, quae pura relatio est. Sed hac de re alias enucleate disputo. Interim moneo ut consulantur ea quae tom. III. PhycGen. q. 164. n. I 6. & seq. adversus Crousiatium copiose diserui, ut virtute caussae creatae nihil novi absoluti essici posse docerem ,
quin animae libertas aliquid capiat detrimenti. His quae hactenus dispu