장음표시 사용
21쪽
ni copia qualitatum mentis, quae diutina contemplatione & attemtionis ad easdem res defixione factum est ut rebus ipsis assixae cre--derentur, qualitates omnium entium ad multo pauciores easque s lum quas natura Vult, reducamus, & earum adminiculo omnia, sere explicare contendamus 8 Ad id confrmandum affero exemplum hujusmet ipsius unitatis de qua nunc disseritur, quae intellecta ut a nobis explicata fuit, magna in luce versatur, nec ullas menti tenebras offundit. Sin autem velis esse aliquod negativum in ente exsistens, incidis in eam dissicultatem, quod negativum idem re- ipsa fiat ac positivum, vel si malis eam esse possitivum aliquod abentis positivo diversum, majorem accipis plagam, quia inducis rem quae necessaria non est, cujusque ideam nullam habes, nec alteri quid sit hoc positivum a positivo entis diversum explicare potes,& in simplicissima entis natura compositionem aliquam diversorum comminisceris. Ex his colligo quid sit unitas per se, quidve unitas per accidens, de quibus tanta luctatio est inter Peripateticos, dc in quarum usu atque ad rem praesentem applicatione tanta am. biguitas tantaeque tenebrae sunt: scilicet unitatem per se esse absolutam 3c in omni statu impossibilitatem divisionis in quascumque partes, cujusmodi est unitas essentialium animae, aut corpusculi primitivi; unitatem autem per accidens esse impossibilitatem divisionis in partes, sed conditionaram , nimirum sub ea conditione ut moneat idem ens quod antea ; qualis est hominis ex anima & coopere coaliti unitas. Dum solvo argumenta, quae Peripatetici pose sunt objicere, doceo quantum peccent ipsorum definitiones adversus regulas in Logica traditas, & praesertim adversus eam qua statuitur ut res valde diversae diverso nomine diversaque definitione explicem
tur . Hinc transeo ad alias duas entis proprietates, veritatem &persectionem , 3c quod attinet ad hanc , pluribus doceo Scholasticos definientes persectionem puram & simpliciter smplicem tamquam eam , quae est melior ipsa quam non ipsa, persectionem autem secundum quid cujus satius est esse expertem , quam illam habere , veras quidem proferre definitiones , sed quae nulli propemodum usui sunt ; quod peccare solent major pars definitionum, quae ab iis traditae fuerunt I 68. Log. nuin. 8. Cum id doceo, - simul ostendo quanto definitiones supra traditae a nobis futurae sint usui in Theologia Naturali, cum ostendendum suscipiemus quaenam ex corporum , & animarum persectionibus in Deum cadant, quaenam secus, una illa & simplicissima ratione, quod Deus continet in
se omne ens, nihilque negantis includit, atque idcirco complem
22쪽
tur omnes illas persectioneς quae sunt purum ens, non autem ibias, quae negationem aliquam habent inclusam. Sequitur scholium tertium, in quo disputo de differentiis entis. Primas voco, quae aliam nullam prius in ente determinate requirunt, quam cum eo jungi posse intelligantur, ut differentia ab otio : secundas, quae primam aliquam determinate requirunt, nec sine illa in ente esse possunt : ud differentia in alio secum trahit etiam differentiam ab alio, quod in ente a se nullum accidens esse potest , ut infra monstramus rtertias quae 3cc. Quibus aliisque constitutis tracto quaestionem de uni voca quam defendo, entis significatione ratione habita entium
a se, ab alio, per se,& in alio, non quia valde utilis sit, sed ut
errorem Aristotelaeorum confutem, qui magnum ponunt discrimen' inter differentias entis, interque aliorum generum disserentias, primasque vocant imbibitas, veluti insitas, atque ita idem ac ens, ut ens sine iis cogitari non possit; secundas autem dissiυas, ut
suum genus in plures quidem dividant species, sed aliud sint aegenus, cum in nostra sententia omnes in essentia primaria & substantiali differentiae simul insitae sint & divisivae ; insitae quia cum genere arctissime colligatae sunt, & ab eo nulla ratione separari possunt, & vix ab eodem internoscuntur; divisivae quia genus in species dispertiuntur: itemque omnes a genere distinctae sint distinctione reali, non secundum sensum communem, sed secundum nostras definitiones, scilicet distinctione per mentem quidem, ut est: omnis distinctio per nos , sed sumto a rebus fundamento , quia cum mens esse noscat simile genus & cum una differentia conjunctum in uno, & cum altera in altero, ideoque sine prima, idcirco eadem mens fundamentum sumit cognoscendi illud genus esse quid aliud ac est prior differentia, sine qua potest exstare. Atque his aliisque nonnullis animadversis quod attinet ad ea quae in Oatologia Peripateticorum parvo cum fructu tractantur, finem impono primae parti Ontologiae, & venio ad secundam, in qua de nonnullis generalibus entium speciebus disserendum est. Capitis primi, quod est de substantia, accidentibus & modis deque vi & mutationibus status, actione & passione atque de relationibus, initium capio a definitione tum substantiae , quae est ens per se, sive est ens quod ut sit & exsiliat, non indiget alio ente, in quo sit tanquam interior illius determinatio , tum accidentis sive modi, quod indiget alio ente in quo reperiatur tamquam interior & mutabilis ipsius determinatio, cum hoc tamen discrimine, quod accidens est aliquod ait solutum, uti vis motrix in corpore; modus autem relativum, utib et motus Disit Zoo by Cooste
23쪽
motus vel figura. Tum aio substantiam aliam esse persectam qua non solum non indiget alio ente, in quo sit tamquam interior &mutabilis illius determinatio, Verum nec ente , a quo creetur &eonservetur, cujusmodi est solum ens a se ; aliam vero imperfectam, quae non indiget quidem alio ente , in quo tamquam interior &m utabilis ipsius determinatio reperiatur, qua in re differt ab ac- ei dentibus & modis, sed indiget eo, a quo creetur & conservetur; uti sunt animae & corpora. Deinde traditis vis in genere, mutationis status , relationis, & relatorum definitionibus, tria st tuo, primum id quod est relativum, per se proxime gigni, varia. ri , aut corrumpi non posse, sed gigni , variari aut corrumpi debere aliquod absolutum, ex quo deinde relativum absque alio exsistat, varietur, aut corrumpatur: secundo cum fundamentum reis
Iationis est aequaliter in utroque ex relatis, relationem esse proprie in sola mente, non aliquid re ipse, sed solum fundamentum esse reipsa; cum vero sandamentum relationis ab alio in aliud ex relatis re ipsa derivatur, relationem non esse tantum in mente , sed reipsa reperiri: tertio in substantia sive corporea sive spiritali non posse exsistere mutationes status ipsas per se, sed debere in ipsis exstare aliquod absolutum & permanens, a quo mutationes originem ducant, quodque dicitur vis. Cum vero haec enuntiatio in uuiversa Philosophia familiam ducat, tum eam conficio duplici eaque evidenti, ut mihi quidem videtur, ratione ducta a natura mutationis, uti motus, altera ex eo, quia mutatio ipsa per se est aliquod pure relativum , quod sine aliquo absoluto esse non potest ;altera ex eo, quod sine vi permanenti mutationis sequentis nulla foret ratio sufficiens nec in antegressa, quia jam praeteriit, nec in
ipsa quia nihil est suimet ipsius ratio sufficiens praeter ens a se tum vindico ab objectis Cartesii, & aliorum illo praesertim evidenti principio , quod ut nihil novi sit, quemadmodum usuuenit
in cessatione mutationis, nihil novi requiritur; ut vero aliquid novi sit, quemadmodum accidit in continuatione mutationis, aliquid novi desideratur, quod sit illius caussa, quod dum exsequor simul ostendo adversus Dibnitium, Wolphium, & alios vires corporum & animarum esse accidentia , quae in hisce substantiis jam
persectis Deus proxime creat, non autem essentialia ob eam rationem , quod cum tam animae, quam corpora sint ipsa per se indisserentia ut illae migrent sive ab hac idea ad has , sive ad illas alias, & corpora sive ab hoc loco versus hunc alium dextrorsum , sive ab hoc versus alterum sinistrorsum, vis quoque si foret essentialis 3c cum substantia necessario conjuncta, foret indifferens ad hosce
24쪽
diversos status, qui simul esse non queunt, ideoque non seret Uera vis, utpote quae est ultima ratio mutationis, qua posita conti nuo mutatio absque alio sequitur . Ualde longum sequitur scha lium, in quo superiora & alia cum iis connexa latius explico. Ac primum definito subjecto tamquam eo, in quo intrinsecus ineli aliud, quod ab eodem abesse potest, quin ens quod dicitur subjectum, intereat, ex regulis fabricandi vocabula rationem elicio, cur
vires ex. g. corporum & animarum , earumque mutationes quae non solum opus habent ente, a quo creentur & conserventur, verum etiam ente creato in quo tamquam interiores & mutabiles
ipsius determinationes exsistant, vocarim accidentia; cur illa quae universe non indigent ente in quo tamquam interiores & mutabiles determinationes exsistant, uti sunt Deus, animae & corpora, substantias dixerim ; cur tandem Deus, qui nec indiget ente a quo creetur δc conservetur, substantiam perfectam ; animas autem &corpora, quae illo indigent, substantias impersectas appellarim: quae omnia nobis usui erunt, cum animas & corpora esse substantias a divina discretas adversus impium Spinosam ostendemus. Tum ostenda substantiam nequire dispesci nec in partes specie diversas, quia genera& differentiae sunt ita inter se aptae atque connexae, ut neque Deus
ipse possit alia ab aliis disjungere, nec in partes numero plures, quod alibi ottendam non solum Deum & alios spiritus qui inextensae substantiae sunt, verum etiam illa corpora quae una substantia sunt, non , uti sunt ea quae in sensus incurrunt , plurium coagmentatio, hanc partitionem repudiare. Ex his colligo peccare is, stantiae definitiones ab aliis traditas, Wolphianam in eo sitam, ut sit subiectum determinationum intrinsecus exsistentium constantium& variabilium, quia determinationes constantes Sc essentiales, uti sunt differentiae specificae, sunt ipsam et interior substantia, non Vero in substantia tamquam in subjecto exsiliunt: Lochianam in eo positam, quod substantia est complexio rerum omnium cognitarum, sive proprietates sint, sive accidentia , quae in re omnino ob lcura sunt, tamquam in subjecto, proptereaquod adcidentia ob naturam
a substantialibus determinationibus adeo diversam , esse a subst1ntiae definitione excludenda constat ex iis quae disseruimus: Leibnitianam quae teste ac suffragatore Wolphio ita se habet; substautia es ens praeditum υi agendi, quia jam in superioribus docere incoepimus, & infra enucleatius dotebimuς in substantiis creatis , praesertim corporeis hanc agendi vim essentialem non esse, sed purum accidens in iis a Deo creatum , quodque ab iisdem separar potest: tandem Cartesianam, quae cum poaat substantiam id est Diuitiam by Coral
25쪽
quod ita exsistit ut nulla indigeat re ad exsistendum, convenit insitam substantiam persectam, qualis est sola substantia a se, non in
alias impersectas, quae tametsi indigeant alio ente, a quo creentur 8c conserventur, non tamen indigent illo, in quo tamquam interiores & mutabiles ipsius determinationes reperiantur; & ansam
praebuit impio Spinosae defendendi suum unius tantum substantiae systema, quod suo loco refutabimus. Illud etiam colligo subitantiis nihil substantiale posse addi, nihil detrahi, & resello rationem , quam ad essiciendum substantias augeri posse extensive, ut a junt, aliqui Peripatetici ex eo deducunt , quod hominis adulti stibstantia corporea major sit, quam ejusdem infantis, moneoque, si quae Aristotelaei in Philosophicis peccarunt, multa autem eos peccasse fatendum est, id maxime accidisse, cum exemplis a scientia naturali
petitis res abstractas illustrare conati sunt, seu potius cum ex par ticularibus notionibus , quas de corporibus deque corporum qualitatibus habebant, notiones universales quae ad omnes substantias varumque proprietates pertinerent, elicuerunt. Cum enim sere Omnes ideae corporum Sc qualitatum corporearum quibus mentes hu jus generis Philosophorum insormabantur, aut falsitatis aut saltem obscuritatis vitio serent insectae , simili labe notiones omnes uni versales inde expressas insecerunt. Inde autem efficio valde necessarium fuisse Physicam restituere, non solum ut suus praestantissimae facultati decor constaret, verum etiam ut Ontologiae nativus color& dignitas redderetur. Immo cum in Physicam quoque Generalem Recentiorum, verbo absit invidia, multa obrepserint aut a Veritatu, aut a perspicuitate aliena, quae mihi tam beato esse licuit uicorrigerem atque illustrarem, addo me potuisse eorum adminiculo
ei iam quam plurima Ontologiae principia reformare & explicare, ut liquere poteli ex iis quae hactenus disputata sunt, & luculentius constabit ex iis quae in posterum disputabuntur. His animadversi S revertor ad proprietates substantiae, & illam explico, quae a Peripateticis in eo statuitur, ut substantia aliquod contrarium non habeat a quo perimatur, contraquam usuuenit in accidentibus, quae cum in subitantia esse debeant, fieri potest, ut alterum ab altero expellatur, quia contraria sent, ut contingit in duabus viribus,
altera versus orientem, altera versus occasum, quae in eodem cor pore permanere nequeunt, eoquod eodem tempore corpus Versus
utramque contrariam partem ferri non potest. Denique aliis missis substantiae proprietatibus , qua ς Peripatetici recensent, illa ui aM considero in eo politam , quod substantia est subjectum v rui
26쪽
xiis accidentibus recipiendis idoneum , quam tamen in solas su stantias finitas, quales sunt animae & corpora, non in infinita cadere adverto. Quod attinet ad accidentia & ad illam celebrem quaestionem, an absoluta Dei potentia fieri possit, ut haec sine ullo omnino subjecto ipsa per se consistant, cum valde implicata sit cum rebus, quae ad scientiam pertinent naturalem , mihi de illa integrum servo in eum locum, & hic unum illud doceo, quam partem in hac & in s milibus quaestionibus, quae cum fidei mysteriis necessitudinem habent, amplecti sit e re christiana, eam scit, cet quae salva in primis fide quod caput est, lumini naturali quam- minimum adversatur. Hoc enim infelicissimo tempore in pluribus Europae regionibus res christiana eo deducta est, ut homines omni omnino fidei & religioni nuntium mittere malint, quam principiis quae naturaliter norunt. Quod cum ita sit, quis non videt ad hanc impiis hominibus ansam tollendam e vera religione nunc esse, quam maxime fieri potest, difficultates e Philosophia petitas minuere,& illud unum in hdei mysteriis asserendis defendere, quod salva fide
quam minimum notiones naturales labefactare videtur Τ Alteram tracto quaestionem, in qua solvenda multo luculentius confirmo quod in superioribus statui, dum illud conficio caussam effectricem mutationis status, ex. g. motus localis, esse aliquid non positum in rerum successione , sed permanens & ab ipsa mutatione distinctum atque diversum, atque non solum ab objectis Cartesii, qui nullam esse vult motricem vim a motu distinctam , verum etiam ab ilo quod ex communi quadam ducitur praejudicata opinione, clarissime vindico . Praesertim vero refello eas quas recenter attulit P. Ogerio rationes, & illam in primis, quia vis motrix a motu distincta esset entitatula quaedam Peripateticorum , & occulta atque a nullo percepta ipsorum qualitas, docendo occultas horum qualitates in tribus peccare, primo quod minime ostendebatur easdem tamquam ab effectibus distinctas exstare; secundo quia illarum, ut antiperistasis, origo non bene explicabatur , utpote ducta a serma substantiali, quod nemo intelligere potuit; tertio nec modus, quo effectum gignerent, sub oculos ponebatur, ex. g. qua ratione antiperistasis in locis subterraneis tempore brumae calorem efficeret et at vim mintricem satis enucleate a nobis ostensam esse tamquam aliquid a
Puro motu distinctum & tamquam aliquod absolutum, quod ipsius motus tamquam relativi sit proxima ratio; ipsius originem bene a nobis constitutam fuisse, cum ad ipsum confugimus Deum , qui non solum creare & conservare potest res, quae solius ipsius ad
27쪽
exsistendum indigeant, quaeque substantiae dicuntur; verum etiam res quae praeter ipsum opus habeant etiam substantiis creatis , in quibus tamquam internae & mutabiles determinationes reperiuntur:& denique modum quo operatur, ipsum per se constare. Cum vero is neget se intelligere quid sit hoc absolutum quod appellatur vis motrix , addo nae illum certe advertere quid sint primae rerum notiones, uti entis, uti substantiae , & similium , quae ipsae per se clare intelliguntur, nec obscurae videntur nisi iis, qui eas plus explicare quam earum natura patiatur, contendunt: ad quod si animum advertat, futurum esse ut plane intelligat quid sit acciden universe , illud scilicet ens, quod in substantiis creatis creari potest, iisque jam constitutis accedere, δc simul intelligat sub hujusmodi accidentium specie aliud nihil nobis in hac rerum universi.
tate se offerre, nisi vires corporum & animarum, quibus tamquam proximis caussis eorum mutationes omnesque relationes inde profectae acceptae ferendae sunt. Succedit omnium longissimum caput secundum, in quo nostram circa quantitatem, extensionem, motum & tempus sententiam exisponimus continentibus lectionibus sine consueta scholiorum interpositione , proptereaquod cum tomo I. Phys Gen. hunc locum c
piose & accurate tractaverimus, hic animus est praecipua quaeda in capita persequi , 3c ad eumdem magis magisque illustrandum Rconfirmandum quaedam tantum minio accuratius expendere . Articulo primo trado generalem quantitatis definitionem , uti 3c definitiones quantitatis discretae & compositae, permanentis & successivae,sblidae vacuae secundum communem sententiam.Infra reddo rationem definitionum, & praesertim quantitatis in genere, quam explico esse id quod manente eadem essentia augeri & minui potest. Articulo secundo meam expono sententiam circa vacuum, quod eL se possibile suadeo in eo sensu, ut Deus possit ex cubiculo educere aerem & omnia alia corpora atque impedire ne alia succedant , quin tamen ad se accedant parietes; sed non in eo sensu ut sit acta extensum. Dum primum solvo objectum , & alias quinque difficultates , quas continuata serie adversus antegressas responsiones propono, gravissimae quaestionis intricatissimum ab antiquis temporibus nodum solvere, omnia in clarissima ponere luce, & universa quae negotium facessere possunt, de medio tollere mihi videor. Sequitur articulus tertius in quo primum adversus' Zenonem &alios conficio extensum non posse componi ex inextensis se contingentibus, nec adversus Businovichiuin ex inextensis interposito vari
28쪽
etio distantibus . Gravissimam dissicultatem Adversariorum repetitam ex eo quod sphaera aut angulus cubi tangunt planum perse um in
puncto inextenso, ut geometricis rationibus evidenter conficitur, quam a veteri memoria usque ad praesentem nemo plane diluere potuit,
clarissime solvo illa mea doctrina, quod quemadmodum puncta, lineae & superficies ipsae per se esse non possunt, sed solum una cum substantia in longum, latum,& profundum extensa, quia initia & fines rerum esse possunt , sed non per se sola, utpote puri modi substantiae , non vero substantiae ; ita contactus esse potest, sed non in pura superficie , quia cum superficies sit initium corporis , contactus in supersicie est solum contactus initium , quod
idcirco esse per se nequit: moneoque geometricis rationibus confici quidem contactum fieri in puncto inextenso in hypothesi quod
idem contactus in pura supersicie fiat, non vero hanc hypothesim tamquam possibilem iisdem monstrari. Ex quo colligo corpora aut aliquantum abesse a superficie , quo in eventu nullus fit contactus, aut si usque ad eam perveniunt , se in interiorem alterius corporis subitantiam in trudere ; in quo altero eventu se in parte pro funde extensa contingunt . Dissicultates adversus Buschovichii sententiam alibi propono & relato. Deinde ex eo quod extensum ex inextens s componi non potest, evidenter colligo partes actu & re- ipsa distinctas tamquam partes in vero extenso non esse , & hoc pacto viam mihi munio ad omnes disjiciendas tenebras quae hanc materiam mirifice in omnium scriptis Philosophorum involvunt, Scad facilem omnium dissicultatum , quibus eadem undique premistur, solutionem, ut ex dicendis constabit. Interim ostendo partes
quae sunt in uno solum in potentia, posse quidem a Deo redigi adactum non in eodem corpusculo, quia ubi nullae sunt partes, nec illas Deus facere potest, nec quod attinet ad substantiam, nec quod attinet ad terminos , quos utpote aliquid relativum ipsos per se facere nequit, ubi non sunt ; sed in diversis primo minoribus duplo, triplo, quadruplo &c. , quorum duo, tria, quatuor &c. in infinitum, cum primum exaequent, tamquam ejusdem partes possunt haberi : quo in sensu declaro posse defendi continuum extemsum dividi posse in infinitum, quia geometricis rationibus id unumessicitur partes minores atque minores super continuo extenso posse
designari , non vero continuum posse vere dispesci in partes usque in infinitum . Ex quibus tria colligo, primo quodlibet corpusculum primitivum , quod est unum extensum vere continuum , esse Proprie unum , ut 3. 2O. me esse ostensurum recepi ac pollicitus T. II. c sum; Diuitigod by Gooste
29쪽
sum ; secundo illius essentiam non in partibus, sed in extensione
esse ponendam, quia extensio est ante partes, quae originem dineunt ab extensione, quatenus unum continuum extensum licet partibus actualibus careat, intelligitur esse aequale duobus aliis co pusculis aequalibus inter se distinfitis, tribus , quatuor &c.; tertio cum extensum continuum a Philosophis definitur id quod habet partes extra partes, hanc definitionem non esse a priori quae contineat essentiam continui , sed a posteriori, quae attributum sive possibilitatem. Demum statuo quidpiam a communi alienum sententia Philosophorum , si discesseris ab Eulero , qui, ut constat ex torn. I. de Magnete f. 43. aliquid est suspicatus , idest extensum continuum aliud alio omnino continuo densius esse posse in infinitum , idque quatuor conficio rationibus, prima quia nullus est definitus spissitudinis ac densitatis gradus , quemadmodum nullus est magnitudinis: secunda quia cum vacuum intra cubiculum sit pose sibilitas recipiendi corpora, δc haec neque per se esse queat, nec in alio ente quam in Deo, ideoque sit Dat attributum , & quidem infinitum esse debeat; cumque hujusmodi esse non queat extrinsecus ob externos fines jam positos; debebit esse infinitum intrinsecus quod aliter esse non potest, nisi continuum aliud alio densius in
infinitum intra cubiculum contineri queat: tertia quia etiam motus omnino continuus, ut infra ostendetur, alius alio velocior esse potest ; quarta demum quae una satis est ad rem omnino persuadendam, quia considerata sola ccrporum essentia, & sejunctis viribus repellentibus, quae sejungi possunt utpote accidentia, ipsa corpora se contingere possunt, ideoque ob ea quae supra statuta sunt, se
compenetrare , qua in compenetratione major fit densitas, tametsi corpora forent omnino continua. Ex qua ratione magis confirmo
illam quam supra astrinxi, dum ostenderem duo aut plura in extensa si se contingerent , Omnino compenetrari ut nihil unius extra alia sit. Disticultas vero quae ab omnibus Philosophis usque num tamquam invicta demonstratio putata est , ducta ex eo quod eκ altera parte in omni continuo partes se proxime contingunt, &ex altera contactus proximo major dari non potest, facile a nobis diluitur , proptereaquod ea ponit duo quae vulgus Philosophorum certa putat, nos falsa ostendimus; primo contactum fieri inpura superficie , cum supra docuerimus in interiori substantia illum persci oportere; secundo esse in continuo partes actuales, quia contactus est relatio inter duo prorsus distincta, cum tamen nullas esse hujusmodi partes in uno tantum continuo jam perspicuum sece
30쪽
έ mus . Ex quo duo colliguntur, alterum jam me incipere demonstrare, quod in antecelsum promiti, ablegationem partium actualium esse id, quod hunc locum in clarissima collocat luce , & omnes gravissimas de medio tollit dissicultates; alterum non esse ve. ram continui extensi definitionem , tamquam illius, inter cujut partes aliae interponi nequeunt . Articulum tertium excipit qua tus, in quo agitur de loco & motu, & a natura loci, qui extensus esse debet , ablegato vacuo , quod actu extensum non est, ex ligquae disputata sunt, colligo quod est contra communem aliorum sententiam , interiorem corporis majoris substantiam esse internum
corporis minoris locum, externum autem corporum locum esse s perficiem corporum ambientium eo tamen sensu, quo contactum
in supersicie fieri posse supra docuimus. Consequenter his definio
motum eam corporis affectionem, qua corpus fit proxime potens non solum plures alterius corporis partes tangendi , verum etiam alias post alias, sive mutandi continue locum extensum propter rationem seu vim in corpore moto sitam , eamque definitionem in omnes corporis motus convenire demonstro, & vindico a variis rationibus quae objiciuntur. Hunc vero motum conficio esse debere
continuum saltem in minimis eiusdem particulis, & occasione solvendi aliquas dissicultates planum facio non posse corpus a primis puncto aut superiacie proxime transire ad secunda , a secundis ad tertia, quia post primam superficiem non est secunda, sed substantia extensa & ad gravissimam Aristotelaeorum dissicultatem, quod ex altera parte Deus videt illud primum , ad quod post primam superficiem corpus transit, & ex altera substantia extensa , utpote quae habet partes ante & partes poli, prima esse nequit, facilem ex meo systemate colligo solutionem, proptereaquod veI Deus attendit ad illud solum corpusculum primum quod actu peragratur , vel etiam ad alia ipso minora , quae in ejus locum subiti- tui possunt . Si primum , illud primum quod a Deo videtur a
corpore percurri, est dictum corpusculum, quod est vere unum &noa habet partes ante & partes post , nisi in potentia : sin alterum , alia in infinitum minora posse percurri cognoscit, quin tamen umquam perveniat ad aliquod primum corpusculum quod sit inextensum. Quia vero motus est e genere quantitatum continuarum, uidem sere rationibus, quibus in simili extensi materia sum usus, nitor suadere motum omnino continuum alium alio omnino continuo esse posse velociorem,& ad rationem adversariorum, ductam x eo quod detur maxima velocitas , ea scilicet qua corpus sinc a gulis
