- 아카이브

Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

xx PRAEFATI o.

gulis instantibu singula spatii puncta percurrit, respondeo tantum abesse ut inde velocitas qua nulla maior dari possit, colligatur,

ut potius indidem elici queat aut nullum esse quire motum , aut extensum ex punctis inextensis, vel superficiebus pariter inextensis se continenter sequentibus non posse constare. Si enim, ut Adversarii volunt , corpus singulis instantibus unum punctum sive unam superficiem tantummodo percurrit , corporis superficies

eodem instanti reperiretur in tribus spatii superficiebus, in illa unde digreditur, in illa quam percurrit, & in illa ad quam pere nit: quod cum nullo modo esse queat, evincit quod propositum est. Cum nomine temporis Philosophi intelligant continuam rerum successionem, hanc & ideo tempus in solo corporum motu reperiri contendo, non in alia quacumque re, nec in ideis animae nostrae, proptereaquod per aliquod tempus quaelibet idea perstet eadem necen est. Maximam ac difficillimam pro contraria sententia rationem ex eo ductam , quod quaelibet creata res est ineontinua mutatione & effluxu a Deo, a quo non solum creari, verum etiam conservari, idest continuate creari debet, facile solvo hoc pacto, quod ficat duo corpora aequali percita versus sanadem plagam velocitate, mutant quidem situm natione habita coris

porum quiescentium , aut aliter motorum , non vero alterum alterius ratione, Sc idcirco perinde est ac si quiescerent, atque in e dem loco permanerent; ita si res creatae ad Deum referantur pro sus immutabilem , sunt omnes in continua mutatione , sed quia haec mutatio est in omnibus eadem, si ad se vicissim reserantur, praetex motum perinde se habent, ac si in eodem prorsus statu persisterent. Dum alias solvo difficultates , magis magisque meam

confirmo sententiam, doceoque tempus non esse nisi certum quemdam aequabilem motum, qui pro aliorum mensura sumitur,& hoc pacto facilem mihi viam munio ad solutionem illius gravissimi Zenonis contra sententiam in superioribus defensam argumenti , quod Achilles appellatur. Restat articulus sextus, in quo disti Elis ac declaratis variis infinitorum aut infinite parvorum gradibus 8c ordinibus, ex motu corporis quot ad finem cujusdam determinati spatii in infinitum propius semper accedit & reipsa praetergreditur, mihi videor tuto colligere dari posse quantitates infinite magnas aut parvas cujuscumque gradus. Gravissimas difficultates ea praesertim distinmone quod infinitum transiri quidem non potest velocitate finita, bene vero infinita, ita solvo , ut planum iaciam, si quid haberent momenti, consequens fore etiam motum,

32쪽

quo a nihilo spatii ad spatium finitum transitur, inter Impossibilia numerari oportere . Ad hujusinodi sex articulos , quibus liano obscurissimum locum mihi videor in bona luce posuisse , longi ssi.

mum appingo scholium, quod pro numero articulorum in totidem distinguo paragraphos. In animadversionibus ad articulum primum adverto idcirco me definitionem quantitatis in genere a partibus non derivasse , proptereaquod extensum continuum habet eas solum iapotentia. Verum aliam hic damus, sed prius originem indicamus cujuscumque quantitatis; quam esse volumus extensum etiam pro numero, si modo illam numero tribuamus potestatem, quam eidem ascribunt. Nam cum unitates , ex quibus numerus apud Mathematicos fit, has habeant tres proprietates necesse sit, I debeant e se inter ipsas adamussim aequales ; a ec arbitrio cujuscumque Philosophi pendeat, quae cuiusque magnitudinis quantitas pro unitat sumatur; 3 ejusdem unitatis partes minores atque minores in infinitum sumi possint, eaque dispecta intelligi queat in quot quis

partes voluerit: ostendo haec tria cadere in extensa vel quae prorsus continua sint, vel quae ex continuis componantur, non autem

in spiritales substantias;& quod attinet ad primum, quoniam iam docui corporum penetrationem fieri posse, inde consequi declaro ad

illud congruentiae pro demonstranda extensorum aequalitate principium, ab omnibus sere tum antiquis, tum recentioribus Mathematicis usurpatum,&ab aliquibus tamquam nimis crassum atque mechanicum δc geometrica subtilitate rem non attingens a Geometriae finibus expulsum, sartum tectu in servandum, non esse necessarium cum Clavio aliisque confugere ad virtutem mentis, quae

idea imaginaria sibi hoc tamquam pol sibile fingit, & inde perfectam extensorum aequalitatem, non artificio mechanico, sed pura contemplatione deducit, quia ex iis colligo hanc ideam realem esuse,&principio congruentiae ab eadem petito aequalitatis negotium exquisita ratione quae Geometram decet, tractari; si modo etiam ejusdem densitatis ponantur. Ex iis vero quae hactenus tradita sunt, elicio quantitatem continuam male definiri esse illam inter cujus partes alia nulla interponi quit , Sc definiri oportere illam , quae

est una tantum, sive sit unum tantum extensum, vel una tantum

vis motrix, si agitur de quantitate conti uua permanente; sive unus tantum motus , si de successiva , qui motus ab uaa profectus vi sine ullis morulis esse,& aequabilis semper perseverare debet, quia infra contra communem omnium Philosophorum sententiam dozebo, si celeritas aut diremo aliquantum varietar, vim in corpore

33쪽

positam non variari ipsam in individuo, idest eamdem ex parte manentem augeri aut minui, sed priorem prorsus corrumpi, knovam a Deo creari. Quod pertinet ad animadversiones in secundum articulum, ajo mihi videri me non arroganter iacturum, si affirmem mihi tam beato esse licuisse, ut intricatissimae quaestionis sol verem nodum , dum inter duas quae in scholis obtinebant sententias, alteram excludentem vacui inter corpora possibilitatem , eo- quod inde sequeretur dari extensionem sine extensa substantia , alteram admittentem, eo quod vacuum non foret positive , sed solum negative extensum, tertiam excogitari, quae utramque ex pa te verum attingere , ex parte ab eodem aberrare doceret . Dum

vero perspicue doceo nec entia negativa , nec possibilitates ipsas per se poste constare, ut pote quae non sunt substantiae i, sed attributa, quae aliquid postulant a quo proficiscantur, k in quo inhaereant, sub oculos pono in quot se inextricabiles laqueos induantqua veteres, qua recentiores Philosophi, cum ut ab his angustiis evadant, explicare conantur quid sit hujusmodi vacuum, ollendoque in primis & maxime perspicuis Philosophiae principiis peccare tum eos, qui vacuum tamquam increatum arbitrantur , tum eos qui tamquam creatum - Quantum vero mea sententia distet

ab illa quae ad Spinosianum systema propius accedit, quam Cl.Viri Morus, Rapsonus, Nevvlonus, Clarkius defenderunt & in primis Leonardus Lessius e S. I. qui spatium idem esse ac divinam Immensitatem voluerunt, ex eo colligo quod hi vacuum esse acta extensum statuerunt, ego autem solum in potentia . Quod adeo Iatum inter Spinosianum & meum systema discrimen causa suit, cur mihi haec impune & cogitare, & in primo Phys. Gen. tomo post accuratum censorum e Famen hac ipsa in re publici juris sacere licuerir, de quo mihi summopere gratulandum censuerunt Cl. Auctores Litterarii Bernensis Diarii. Cum autem Philosophiae Proses fores ex Congregatione Missionum in Collegio S. Laetari Placentiae in quibusdam thesibus eam impugnassent sententiam ob illud unum quod D. Thomae principiis adversatur , doceo sententiae D.

Thomae atque S. S. P. P. mani selle convenire cum ea nostrae particula, qua statuimus vacuum extra Deum nihil esse , nec aAuali extensione donatum, sed unam recipiendi extensa potentiam ream- dein vero nihil definire de altera particula , qua ob supra allatas rationes ad verae 3c realis, non commentitiae A imaginariae pote Iiae naturam sartam tectam servandam contendimus hanc ipsam p

tentiam in Deo reperiri , quicum facillime conciliatur ob illud ib

34쪽

num , quod tam in nostra , quam tu S. S. P. P. opinione Deus ab aeterno in se fuit , & nunc extra mundum pariter in se est. Ex quibus conficio meam hanc opinationem propter allatam ab hisee Philosophi q eaussam non fuisse explodendam . Ad Genuensis rati nex, quae mihi aliquam dissicultatem facere possitnt, hic non resis pondeo, proptereaquod iam iisdem in Physca Gen. cumulate satis sedi, & satius duco refutare illas, quae ex Cl. Moniliae disquisitione adversus Materialistas elici post unt. Hi ne transeo ad animadversiones in tertium articulum, in quo impugnaturus sententiam Buschovichii ejusque Sectatoris Benvenuti, qui extensum expunctis inextensis inter se disjunctis interiecto vacuo consare volunt , eadem quae adversus utrumque scripsi tom. ΙΙ. Phys. Gen. si ve in infirmando ipsorum systemate, sive in resutandis eorumdem rationibus, hic repeto, proptereaquod tametsi primus in altero opere quod inscribitur Philosophiae Naturalis Theoria an. I738.

Prostat Viennae in Austria, disputationem hanc a capite arcessierit, tamen expositis a me rationibus tum in vindicanda mea opinione ab ipsorum objectis, tum in eorumdem consutanda minime satisfecit, ut hic planum facio. Deinde paucis examino censuram , qua supra laudati Philosophiae Prose res in meum systema sunt usi, quaque volunt eodem notiones subitantiae simplicis atque compolitae labefieri, in extenso partes poni, & negari,& principia Ontologica a landamentis everti , doceoque quod attinet ad secundum , jam me ostendisse non esse in extenso partes actuales & diltinctione reali maxima secretas, sed solum in potentia, quatenus unum extensum continuum potest aequari multis inter se disjunctis : quod attinet ad primum, tantum abesse ut idem syllem a notionem substantiae simplicis atque compositae labefactet , ut etiam in majori luee hunc valde obscurum Philosophiae locum de necessaria cujuslibet sub tantiae simplicitate feliciter ponat,& inter alia perspicuum faciat duo esse genera substantiarum simplicium , alias scilicet esse substantias Isimplices extensas, uti sunt corpuscula primitiva; alias vero inextensas , uti sunt animae & Deus: quod denique ad teditium , hac eadem opinations principia Ontologica non solum a

fundamentis non everti, verum nec ipsorum culmen attingi;& si confugiant aut ad cerebrem illam rationem a Wolphio allatam pro Leibnitiano systemate in hoc positam , primum corporum elementum est principium corporum internum irresolubile in aliud prius ; haec autem elementa si ex aliis sunt composita, elementa non sunt nec priora; ergo substantiae simplices sint opo

ter x

35쪽

xxlv PRAEFATIO.

tet, atque Ιὀeo nee corpora, nec extensa , nec figurata, nec magna ; aut ad hanc alteram in qua multum momenti homines ponere audivi, si extensum ex inextensis non componatur, nulla erit suffciens extensionis ratio , nec ulla eiusdem origo afferri poterit, quia per id quod iam extensum est, cujusmodi sunt nostra primitiva corpuscula , ratio lassiciens extensi, ejusque origo non prodincuntur in medium. : ad primum adverto me jam lom. I. Phys Gen. q. 2I. num. II. perspicuum secisse bene colligi esse substantias simplices, quia si semper ad compositas in resolutione deveniremus, progressus in in sinitum exstaret, & ideo sussiciens & ulti. ma ratio eorum quae corpori conveniunt, reddi non posset, ut entis a se ratio lassiciens non datur in serie entium ab alio infini. ta ; alia vero perperam esse conclusa, quia ex altera parte extensum ex inextensis componi nequit , & ex altera mea corpuscula primitiva sunt actu simplicia, ut supra ostendi, & ideo vera ele. menta corporum quae in sensus incurrunt, quaeque ex pluribus primitivis coalita sunt, & nihilominus extensa, figurata, & magna; quae iam feci perspicua, R iterum faciam ad num. 8. g. 23I: ad secundam vero me valde mirari auctores Philosophiae Wolphianae addictissimos post ea , quae a me tom. I. Phys. Gen. congruenter Wolphianis principiis in hanc rem identidem disputata sunt, tantam in hac ratione vim collocare, ut invictam apud condatiores qua Veteres, qua Recentiores Philosophos continui extensi quod ex inextensis componi nequit, demonstrationem prae illa nihili s ciant. Nam ex dictis principiis compertum fit nullam essentiae alicujus internam rationem lassicientem atque originem afferri posse, sed - solum externam ductam ab ente, a quo illa essentia sit generata . Has animadversiones concludo solutione eorum , quae Cl Vernejus respondet Rudigero, Culloro , Cudvvorto, qui non intelligentes quomodo in nitae partes in una exilissima materiae parto contineri queant , volunt prima corporum elementa esse substantias simplices simul Sc extensas , ridentque Cartesianos, NevvtOnianos aliosque , qui divisionem in infinitum amplexantur , dum monet hane esse pulchram fallaciam negandi hujusmodi in partes infinitas divisionem quae perspicuis omnino rationibus demonstratur, eo quod non intelligunt infinitum , quod mortalium nemo intelligere potest ; atque assentior Cl. Auctori nullius esse momenti allatas ab hisce Philosophis rationes; verum adverto non clare percipi & evidenter monstrari extensi divisionem in partes in infinitum, nisi eo sensu quem ea plicavimu. l. 21. Phyc. Gen. 3c hie

36쪽

g. 86. ut quoque monui 234. num. I7. Log. & ex altera rationem pro simplicitate primorum elementorum paulo ante conclusam tum ex evidentibus duci principiis, tum optime conciliari eum divisione extensi usque in infinitum, quatenus a me defenditur & defendi oportere monstratum fuit. Ex quo adversus ipsum concludo hanc sententiam in hac Philosophiae luce oculatis viris jure ac merito obtrudi posse, sed prout a me explicatur atque desenditur. Venio ad animadversiones in articulum quartum &quintum , in quibus tria potissimum mihi explicanda propono; primo rationem cur nomine temporis intelligi nequeat illa successio& continuata mutatio quae reperitur in qualibet creata re ratione habita Dei a quo perpetuo fluit, sed intelligi debeat illa sola,

quae in motu reperitur; quae ratio , ut discedam ab ea quam si pra commemoravi 3c hic latius expono, est in eo posita, quod ibia mutatio & continuata renovatio exsistentiae rerum, quae a Deo conservantur, satis non est ad eam temporis ingerendam notionem, qua fiat ut rationes inter plura tempora cognoscamus , auscillaet aliud alii sit aequale , an maius , an minus : secundo qui fiat ut ex motu primam temporis ejusque proportionum notionem acquiramus: tertio intimam rationem, cur Physici hodiernum pro velocitatis mensura statuant spatium per tempus divisiam , quam in mea temporis, quod sit idem ac certus aliquis motus aequabblis , sententia sub oculos pono , itaque eamdem sententiam confise mo. Hinc curro ad varias difficultates, quae adversus meum systema fieri possunt, earumque solutionem etiam cum agitur de iis quae ab antiquis temporibus inenodabiles existimatae sunt, claram atque perspicuam ex meis principiis depromo. Cum vero in superioribus definierim motum per illam proximam contingendi plures alterius corporis partes potentiam, hic declaro me non esse alienum

ab ea sententia, quae statuit ipsum motum esse positum in ipsemet

actuali mutatione contactus, & ideo nullum esse actualem motum in vacuo, ubi nulla sunt corpora extensa & nullus actualis locus externus qui mutetur, sed solam proximam motus potentiam ortam a vi: nec sine caussa quia ex altera parte ubi nulla sunt extensa, quorum partes contingantur, corpus easdem alias post alias contingere nequit; sint enim ante necesse est, quam ad eas actu

reseratur: & ex altera in corpusculo primitivo, quod nullo modo comprimi posse , aut secari , 3c ideo nullum habere posse intestinum motum infra conficiemus , nulla potest alia percipi mutatio genita a vi motrice , nisi haec exterior ad extensum locum , qui

37쪽

in vaeuo est solum potentia, relationis mutatio. Quod pertinet ad animadversiones quae residuae sunt in articulum sextum, paucis me

expedio, eo quod hunc dissicillimum de quantitatibus infinite parvis

aut magnis locum in tribus Phys Gen. tomis accurate tractavi. Cum

vero defenderim possibilitatem transitus ad quantitates infinitas, sed solum qualitate pariter infinita, inde colligo impossibilem esse corporis ab aeternitate creati hypothesim, ex qua possibilitas transeundia spatio finito ad infinitum velocitate finita consequeretur. Atque his impono finem huic longissimo capiti,& gradum facio ad tertium quod sequitur, in quo praemissis entis simplicis atque compositi tum universe, tum diversorum graduum, & partium proximarum a que remorarum primi, secundi &c. gradus definitionibus, ex iis quae superiori capite statuta sunt , colligo extensum , qualia sunt primitiva corpuscula, esse actu simplex, ut pote quod partibus curet, potentia vero & virtute compositum , proptereaquod multis re ipsa distinctis aequivalere potest. Ex quo duco originem duplicis generis tum emis simplicis, idest simplicis extensi,& simplicis inextensi, tum entis compositi, idest compositi ex pluribus simplis cibus extensis & ex pluribus simplicibus ine, tensis, & ea in quihus conveniunt, eaque in quibus disserunt, expendo. Deinde plura

statuo circa essentiam entis compositi, I universe essentiam coinpositi positam esse in duobus, in partibus Zc in modo quo partes copulantur, sed hanc essentiam esse accidentalem & secundariam; a essentiam compositi in primo gradu positam esse in partibus simplicibus in modo quo partes simplices copulantur; 3 essentiam compositi in secundo in partibus compositis in primo & in modo

quo conjunguntur; 4 essentiam compositi in tertio &c. quae doctrina multum habet momenti in Physicis , in quibus corpora sub sensus cadentia sunt in altiori quodam gradu composita. Tum inente simplici dari essentiam primariam di substantialem evidenter . conficio contra adversariorum objecta , & ex his elicio simplicia posse creari, interire & variari, non vero generari & corrumpi ;composita autem generari & corrumpi posse, eo quod ad ipsorum essentiam pertinet etiam modus quo partes conjunguntur , qui tolli & variari quit. Tandem duo praedicatorum quae in ens compositum cadunt, distinguo genera , alia absoluta, quae a conjunctione partium, ut pote quae est aliquod relativum, non pendent, quaeque idcirco si non sint in singulis partibus', aut in aliqua e rum seorsim , neque in iisdem coniunctis esse possunt; alia vero relativa quae a conjunmone proficiscuntur , quaeque ob hanc ra-

38쪽

PRAEFATIO. xxVII

tionem etsi non reperiantur in aliqua earum, tamen In iis copulatis esse queunt. Ad quae distinguenda duas trado notas , alteram jam significatam & ex natura conjunctionis quae est aliquod rela. rivum, deductam; alteram in eo positam, quod praedicatum sub. stantiale & ita necessarium ut ab ente composito sine destructione totiuς disjungi nequeat, in singulis simplicibus partibus aut in aliqua esse debet, quo in composito reperiatur, eo quod modus, quo partes conjunguntur , est accidens quo partes carere possunt, quincorrumpantur. In scholio adnexo praeter alia adverto haec duo, primum in hac ultima enuntiatione multum esse momenti in universa Philosophia, ejusque usum nos jam vidisse in gravissima quaestione entis a se, quod exstare oportere ab entibus ab alio distinctum primo ex principiis in hac explicatis q. 9s. Logicae ostendimus, altero etiam monstrare possemus, & alios usus in Physicis & in Psychologia praesertim in illa valde agitata quaestione de animae humanae immateriali labstantia visuros: secundum autem iis quae de ente simplici extenso & inextenso disputata sunt, in clarissi ina poni luce hunc alioquin in Philosophorum libris obscurissimum locum de entis simplicis atque compositi natura. Nisi enim etiam in composito coris poreo possimus ad partes simplices pervenire, rationes ultimas eorum, quae in corpora cadunt, cognoscere non poterimus , & inde perceptionibus quoque rationum quae proximae sunt, aut in aliquo gradu remotae, magnas sentiemus offundi tenebras, eo quod omnes rationes a primis partibus quales sunt simplices, necessario proficiscuntur f. II 3. num. 3I. & seq. Quia vero ob hanc eamdem caussa ninoscendi ultimas rerum rationes necessarium est noscere ens a se ,

quod eas complectitur, idcirco capite quarto examinandum suscipio quid sit ens a se , quid ens ab alio, in cujus articulo primo ad ejus expendendas naturam & proprietates comparato primum statuo ens a se esse omnino positivum, nihil negativi includens; idque conficio duplici ratione, altera ducta ab eo quod genus & differentia entis a se sunt omnino positiva nihilque negativi includentia ; altera ducta ab eo , quod ens a se in se ipso continet omne possibile ens , quia vel non sunt possibilia entia ab alio , quod tamen est falsum , vel si sunt, creentur necesse est ab entea se, quod idcirco in se contineat oportet omne ens, quod extra se gignere potest, quam secundam rationem dum vindico ab Adversariorum objectis, distinguo inter negationes entium , & interentia e quorum utroque res creatae coalescunt,& primas non pro

xime, sed solum remote a Deo gigni , secunda vero ita esse in

39쪽

rebus creatis ostendo, ut simile esse in Ente a se a quo prodierunt, exstare debeat. Ex hac entis a se omnino positiva natura omnia illius elicio attributa, idest fuisse ab aeterno 3c in aeternum durat, rum, esse summe & infinite persectum , nullum habere accidens, esse intrinsecus immutabile, non esse extensum neque infinite, esse actum omnino purum, & tandem habere intellectum & quidem infinitum, & voluntatem optimam atque liberrimam . In variis a tem quas solvo quae contradicuntur rationibus , immutabilitatementis a se cum mundi post aeternitatem creatione, & cum ipsi libertate concilio. Hinc transeo ad secundum articulum, in quo dissero de possibilit te entis a se,& inde eruo alteram exsistentiae ejusdem demonstrationem. Qua in re primum statuo ens a se esse possibile, quia cum tam ens, quod est genus, quam disserentia a se sint prorsus positiva , nihil negativi includentia I alterum alterius negationem continere non pote it, atque idcirco haec duo coth. tradictoria esse nequeunt, ideoque sunt possibilia : deinde ex eo quod sit possibile , colligo idem ens a se reipsa exsistere, propterea-ruod si non exsisteret, nec foret possibile , cum nulla ratione eLe denuo quiret nec ab alio nec a se . Cum vero Peripatetici duplicis generis possibilitatem distinguentes , alteram internam , quae posita est in non repugnantia praedicatorum , alteram externam , quae posita est in ente externo, quod illiu& ad actum redigendi potentiam habet, respondeant ens a se si non exstaret, suturum quidem possibile intrinsecus, non autem extrinsecus, quia nullum foret ens potens illud gignere , sed nullam involveret contradicti nem ; cumque alii Philosophi Cartesium simili utentem ratione impugnantes affirment hoc pacto confici quidem exsistentiam entis ruse in mente, non vero extra mentem : adversus utrosque planum

facio , si aliquid intrinsecus est possibile , & ideo nullam involvit

contradictionem , reipsa esse debere fundamentum cur illud tamquam possibile mens cognoscat, quia ex altera parte mens suis co-snitionibus res non facit possibiles, sed illarum sundamentum sive apsam postibilitatem in rebus extra se ipsam offendit ; & ex altera possibilitas non est substantia quae ipsa per se exsistere possit, sed attributum quod in aliqua substantia esse debet q. Ias. n. Log. Ex quibus colligo si aliquid est revera intrinsecus possibile , & mens in eo tamquam possibili percipiendo non fallitur, in aliqua substantia esse oportere illius efficiendi & ad actum reducendi potentiam, Ridcirco suturum, ut cum jam demonstrarim tum ens a se esse possibile , tum in nulla prorsus substantia esse posse illius ad actum

40쪽

xedigendi potentiam, si non exstet , ex demonstrata Ipsius possibi

litate ejusdem exsistentia bene efficiatur. Ex his vero apparet quod alibi significavimus, nec ipsosmet Recentiores Philosophos se prorsus exuisse praejudicatis Aristotelicae sectae opinionibus, quia si id praestitissent, tartesii demonstrationem impugnassent non ex eo capite , quod ex idea possibilitatis Entis persectissimi non bene colligatur illud exsistere, sed ex eo, quod Cartesius eam possibilitatem

nequaquam evidenter monstravit. Quod cum ego fecerim quod attinet ad possibilitatem entis a se , ea simplici ratione , quae sua evidentia mentem lacessit, fore spero ut hoc pacto perspicue demostratam fuisse exsistentiam entis a se omnes assentiantur. Cum vero aliqui ex Atheis concedant exstare Ens a se sed distributum in plures substantias, adeout omnes substantiae sint ab aeterno &ase, & complexionem omnium substantiarum a se continere omne possibile ens, articulo secundo primum doceo Ens a se esse maxime simplex nec constare ex pluribus distinctis partibus, nec similibus, quia est unum tantum, Sc cum praedicatum a se sit se stantiale & in singulas partes cadat, omnes illae partes serent entia a se ; nec dissimilibus, quia aliae aliarum negationem continerent, quod enti a se convenire non potest: deinde esse unum tantum duabus rationibus ex ipsa mei petitis natura exsistentiae, quae necessario inclusa esse debet in ente a se , adeout in statu merae

possibilitatis nec percipi possit, & ita evidentibus , ut si quis ad

eas animum acriter intenderit, nullus dubitem quin hanc rem qua de agimus, iisdem cogi Sc effici clarissime videat. Ex quibus elicio corruere Epicureorum systema , qui omnes substantias, quales sunt animae & corpora , esse a se atque idcirco ab aeterno arbitrantur , & manere ens a se esse distinctum ab animabus atque corporibus , aliasque substantias vere creasse. Ex principiis vero quae supra statuta sunt, duas elicio perspicuas rationes , quibus necessitatem divinae conservationis ut res creatae perseverent, ostendo. In

brevi scholio, quod sequitur, moneo quod attinet ad ea , quae in hoc capite statuimus, plura superesse examinanda, sed mihi de iis integrum servare in Theologia Naturali, propteraquod ea quae de ente a se disputavimus, satis sunt ad eum finem quem in Ontologia propositum habemus, constituendi principia, quibus in singulis Philosophiae partibus opus est. Progredior ad caput quintum quod est de ente extenso & inextenso, sive de corporeo 3c spiritali, & in eius articulo primo, in quo primariam & substantialem corporis essentiam potio in extensione,& definio corpus esse substantiam Disiligod by Gooste

SEARCH

MENU NAVIGATION