Conciliorum: sive, de morborum curationibus. Liber posthumus

발행: 1684년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 약학

301쪽

quae non aliquam de viribus & substanxia corporis nostri partem depraedetur: si Votis res agetur, autor tibi fuerim, ut ab iis imposterum tibi temperes, nec iis, nisi urgente necessitate utaris. Insipientis est, quod Letf-, Medicorum Ocero, monet, in secunda Valetudine adversis

praesidia consumere. Interim Omnes nervos intendere Te velim, ut genium tuum frugi de proba victus ratione prudenter defraudes. Haec tutissima omnium medicina. Hac si curare potueris, inquit 'Diogenianus, prospera Tibi cuncta siuccedent. Quodsi Vero eam neglexeris, Vel Galeno teste, neq- secunda Valetudo sierVari, nec adversia commode curari poterit. Habet enim non minimum momenti vel in illa servanda, vel hac propulsanda. Nempe ut lampadis ellychnium olei somento consservatur: Sic genuinus humani corporis calor, humiditas, ta vires, quae continua ta occulta e

halatione fatiscunt, ualubri potus & cibi pabulo conservanrur ue improba vero & inord, nata evertuntur & pessundantur. Nec corpori saltem incommodat mala victus ratio, sed &anima, corporis ergastulo inclusia, illiusque illecebris irretita, vitiata corporis mole in virtutum actiones libere prodire nequit. Hinc docte admodum, ut caetera omnia, Naturae genius ille M interpres Arisoteles, probitatem iamentis affectus a sanguinis ia humorum disip titione dependere arguit, atque ideo insecta quaedam, apes Sc formicas prudentia ante Diere maiora animalia assirmati Quantum praeterea

302쪽

terea ad morum ingentiq; culturam recta Se

proba victus norma conferat, Galauus, naturalium arcanorum indagator acerrimus testatur,

dum bonam victus rationem animam bonis moribus imbuere asserit. Arctissima sane con-λrtii lege anima corpori devincta est. Hinc Trito, omnis augustioris Capientiae magister, neminem siponte malum esse, sed ex vitiato corporis habitu atq; inerti ac rudi victus regimine homines fieri malos putat. Anima seil. tanta vitiorum lue CX corporis contagione polluitur, ut non alius sit quam prava mens pravi corporis incola. Scite itaq; Homerus, Omnifariae Doctrinae fons, siubdolum Sc fraudulentum abeonem. corpore deformem, his versibus

finxit M perbelle depinxit, dum ait ;

Haec ideo a me allata sunt, ut videar, quanti sit momenti probam victus legem instituere dc institutam omni studio observare, hoc praesertimaevo, quo pleriq 3 mortalium vitam in laxu Sedeliciis Sybaritaruis moro traducunt, qui Sar j danapali exemplo malunt Vivere ut edant, quam edere ut vivant. Horum in deliciis fere aemuli sunt Londinenses vestri, epulationibus Meonviviis, Lacedaemoniis olim φελ id, Cretensibus vero τἀ απρια nominatis, quod iis vim tan-

am interessent, deditissimi, quorum menta

303쪽

non tantum omnis aris ferculoram apparatu SI aromatum illecebra fiunt pollucibiles, sed &variis ad gulae voluptates ex frugibus, Sacch ratis operibus & ejus farinae aliis ballariis, quae in siecundis mensis, quarum Ioues perhibentur autores, apponi solent, splendidissimae. In eam rem nullis sumptibus parcunt, ut Omnis generis lautitias terra marique congerant, ne quid ga'neae voluptatibus desit, ArcheIirato edocti, Qui Athenaeo aut Ore, non minori studio, ubi singula edulia optima na2erςntur, in Gatir logia Gua exposuit, quam qui Orbis desicriptiones & Navigationes aggrediuntur. Videas eos in conviviis ejusmodi Coelum, qu*d aiunt, Terrae misicere, dum quae in Terra elicunt, quae in Aquis natant, quaeq; in Aere Volitant,

in una eademque mensa unum in Ventrem co

cervant, & quarti Elementi, Ignis loco, Fortia Uina ia Aromata iis adjungunt. ina in re Auli Vitellii Caesaris luxum imitari videntur,

qui, Suetonio reserente, in una patina Sacrotum piscium Jecinora, Phasianorum & Pavonum cerebella, Lusiciniarum & Phoenicon rum linguas, muraenarum lactes, a Parthia fretoq; Lbθaniae per nauarcos & triremes petita commiscuit ue M inter alia complura inaudita Scmaximorum sumptuum edulia in coena sibi apponi curavit. Proh monstrum hominis i quorum plurimi hoc sieculo reperiuntur, ventrinati, quem pro Deo habent, cui quotidie sum, ptuosias holitas immolant. Hi aures obturant

ad omnes de sobrietatis studio persuasiones, ut iure

304쪽

iure conqueri possis cum Catone, populi Romani luxum censorie coarguente, dissicillimum el- se verba ventri facere, qui aures non habeat.

Cum itaq; hoc aeuu omni gulae & intemperantiae barathro profundius immersa videantur.

quam unquam antehac nec ullus Is intem p rantiae modus, Operae me precium facturum speravi, si tibi quae in Victu obsiervanda, quaeve sunt fugienda, prascriberem, ne cum gulae hu- uino' proceribus sobriae vitae limites excedendo in eandem cum aliis luxus profusionem incurras, praesertim cum Deus lares tibi fixerit in tate omni luxuriae genere amuente, si . quidem ea Te in victu assectare observarim, quae minus probi sunt succi. Nimis longum foret singulas diaetae minutias recensere. Itaq; generalia sialtem paucis perstringam. His cognitis de particularibus facile erit judicium. Cibo itaq; utaris concoctu facili, qui bene nil triat & in probum vertatur sanguinem, quique

minime sit excrementosius, sed boni sicci, mediocriter humidus & flatus expers. Elixa assis praestare scias. Facilius chim concoquuntur, promptius m eorsus distribuuntur & humidius praebent alimentum. Nolim tamen ut ab iis prorius abstineas, quae etsi non tam fre

quentur, concedi tamen possimi praesertim si potius interna eorum pulpa, quam exterior superficies, ignis calore torrida necaque reddita. Frixa crassum stanguinem generant non sine acrimonia, ut & usta Sc tosta, ex ustione igneam qualitatem obtin*ntia. Pinguia ventri

i lar culo

305쪽

culo noxia & tunicas ejus laxant nauseamque parant, appetitum prosternunt atque concoctionem impediunt, in biliosis etiam corporibus

facile in bilem vertuntur. Carnes macilentae& extenuatae durae sunt & siccae, concoctioni renitentes & parum nutrientes 3 Inter has mediae omnium optimae. Acida nervis inimica:

Dulcia Ha par ia viscera infarciunt & facilebilesie unt. Aromata acredine sua, calidaque dc sicca qualitate jecur & sanguinem plus quam par est excalefaciunt. Sal, divinus livioni &Homero dictus, & omnia, quibus ad gulae seporem Salcarpit tabescere, quae mari ia salsilagi, ne condita &,fumo sunt indurata plane sunt

noxia. Nativa enim eorum humiditas absumitur, unde substantia eorum condensetur & im duratur, quo nomine coctioni resistunt, inidoneum praebent alimentum, melancholicos affectus inducunt & sanguinem inficiunt. Jurulenta ubertim ingurgitata fluctuationem Sc cruditatem faciunt. Ex animalium carnibus V iustorum dura est, sicca, virosa, nervosa, sto. macho molestiam creans, paucique & pravi alimenti. Tenella aetas humidiore quidem succo teneriore qς pulpa reserta est, sed & mucosa, mollis, atq ue excrementis abundans, facilius ia-men concoquitur & alvum fluidam reddit. In saginatis omnibus multa cruda humiditas colligitur. Castratorum carnes teneriores, sapidiores & concoctu faciliores. Omnes carnes calidae & humidae sunt, absolute consideratae. Ceneramur enim ex sanguine calido & humu

306쪽

do. Bovinat tamen resipectu aliorum animalium sicca est ia dura. concoctu dissicilis & alvum sistens, sanguinem procreat sicciorem &ime- clancholicum, firmum tamen praebet alimentum. i Vitulina temperata sed humidior, boni succi, concoctu fatilis, sanis & aegrotantibus conveniens. Vervecina annicula aut bimula omnium optima & temperata, facile concoquitur Scest vaporosia, ut Sanctorius loquitur. Persipi, rat enim noctis sipatio trientem librae magis, quam caetera solitaq; edulia. Huic inferior est villa, mali succi ia excrementitit, dissicilis concoctu ob substantiam vi idam & lentam par- tu frequentiam. Agnina recens nata multa excrementitia humiditate sicalet, mucosa &- pituitos a. Ad ultior vero Optimum praebet alimentum di facile a ventriculo conficitur. Suilla, Pol dicata, a qua immolationis initium, in

activis temperata est, in passivis humida, magnam cum hominis carne assinitatem habet, ut Parisiis quondam scelerati quidam pando

chei Sc cauponus carnem humanam cum Broimatibus in pastillis coctam pro suilla magni vendiderint. Haec vero valentissime nutrit, si modo concocta suerit. Crassum & lentum lia. bet siccum &ideo nutrimentum praebet fir muni ac durabile, quod dissipari facile nequit. Nec enim perspirat ipsa facile, nec permittit alia edulia simul ingesta persipirare, Porcello. rum, quos G ei, dum sant lactentes & adhuc subrum es, die vero a partu decimo Sa. cres nominabant, quod tum ad sacrificia 1 do

307쪽

nei essent, & amisso nomine Iactanti uiri Ne- frendes quoq3 appellabant, quoniam nec dum fabam frendere possint; horum, inquam, Caro ob vis idos & crudos ejus humores ab Hippo erate improbatur. Minus nutrit stilla, & facile quidem ob tenuitatem substantiae distribuitur. diu prompte disicutitur. Ferina omnis sicca est, dura ia crassa, sanguinis'; melancholici

parens. In volatilium genere GalPinarum, pullorum gallinaceorum, caponum & gallorum Indicorum juniorum carnes temperatae sunt &humidae concoctou faciles, boni sicci & multum nutrientis. Si vero Veteranei sint, durae, ner- vota, macrae 3 glocientium & incubentium, damnantur. Pulli columbini inter cupedias habentur & optime concoquuntur , succum generant neque crassum neq; tenuem, sed inter hos medium. Ansierum caro calida est & humida, crassa, concoctu dissicilis tu excrementitia, ut 8c Anatum. Omnia enim quae humida& palustria incolunt loca, carnes habent humidas & stuperfluitatibus plenas. Sylve sires

melancholicum sanguinem generant. Montanae aves optimum succum generant, bene nutriunt & excrementorum minimam copiam obtinent. Ex piscium censu probantur saxatiles, Graecis dicti, inter maritimos scopulos alti & capti, ab undis agitati motuq; continuo sicciores redditi, qui simi siq u a mosi, carnem teneram & friabilem habentes. Alimonia ex his non modo concoctu facilis, d humanis

quoq; corporibus saluberrima. Sanguinem V enim

308쪽

enim si instantiae constitutione mediocrem geUCrant. Q i Vero in paludibus & stagnis, in limoi, sor ijdis at l. graviter olentibus aquis

degunt, insaluberrimi sint. Nam minus natant aereq; & victu deteriore utuntur, praesertim ut Galenus notat, qui in aqua vel fluminibus populos arum urbium hominum stercoribus Sc pravis id genus siccis victitant, pessima his caro est, quae comesta corporis nostri alimoniam consipurcare fatis est. Hi difficile

concoquuntur Sc magnum faciunt excremen

torum proventum Sc Arabum judicio caecit tem inducunt. Cancri, ostrear & ostracoder-mata glutino as habent carnes ta concoctioni rebelles. Arborum 8c Plantarum fructus pleriqὴ corruptioni lia putredini sunt obnoxii. Horarii crudos Sc malos succos generant,quemadmodum Sc legumina ac olera,sunt quoque flatu lenta. Bulbosa flatibus turgent, ut radicessere omnes. Acrumina, ut caepae & similia, acri sio si acco sanguinem dc jecur inflammant& propemodum adurunt. Lac omnium sere alimentorum est praestantissimum, facile concoquitur & levi negotio in sanguinem vertitur; s illicienter alit, corpus roborat Sc impinguat & alvum emollit. Est tamen fumosium, capiti noxium, stomachum cum intestinis inflat & facile corrumpitur. In ventriculo etiam

pituitoso facile accessit, in biliosis vero nidorem contrahit. Butyrum calidum, sed magis humidum, nutrit, impinguat, ventrem laxat.

Nimius illius eius ventriculi tonum dissolvit,

nauseam

309쪽

nauseam parat, appetitum aufert, in calido et, am Ventriculo facile accenditur ia in bilem mutatur. Caseus multum alit, sed ob caliditatem & siccitatem concoctu dissicilis est, male distribuitur, alvum constringit, mali succi est; ik si forte in corpore fuerit ex calefactus, facile

a trabiliarium humorem generat, pia sertim antiquus. Moderata tamen talis conditura haec casei incommoda corriget, qUae hurno mlentorem incidit, nervosium ventriculi os roborat, appetitumP languentem acrimonia si a excitat, nauseam i, silist. Sed de his fatis sit Perque. Caeterum cum non Catis sit ad valet viii. nem, probos cibo ingerere, nisi in iis . flumen, dis modum & ordinem observes, regulas quas dam annotabo, quibus Observatis inccncussa valetudine uti poteris. Ac primo quidem cum jejunia stomachum malis repleant humoribus, Hippocratei quoq; iemel tanium in die cibo

indulgere corpus emaciare CXsiccare M alvum sistere, sobonius quoq, affirmat, e CS esIC aceIbioribus moribus, quam qui bis se victu frugalreficiunt.Quin ia huic mori assueti plus una vice ingerunt,ut Ventriculo,famelico longo jejunio, sal, faciant, uuam vires ejus conficere possunt, unde calor naturalis congesta alimentorum copia, ut ligna, coacervata lignorum strue,

sust catur, ia virium robur imminuitur & alia mala insequuntur. Ut ellychnium lampadis frequentem exigit olei suffectionem, quam si consertim affuderis, ellychnium extinguetur Sic & ventriculi calorem ciborum copia sup-V a PrimeS.

310쪽

Primes.Praestat sane cibum partire & bis in die assumere. Hic ab omnibus fere gentibus recte snstitutus fuit ustis atque a celeberrimis tum Graecorum tum Latinorum Medicis approbatus. brei bis cibo ia potu, frugali iamen, reficiebantur, quem cibi assumendi morem Medos quoq;, Persas& Aborios observasse autor est Valerius Maximus: & celsus vici has normam Praescribens, bis die potius, quam semel cibum in sanis hominibus, & hunc quidem plurimum,

modo concoquant, sumendum constulit. Sciens utiq; ex copioso nutrimento rite confecto virium robur, firmamq; valetudinum parari, Satius sane est, in singulis pastibus cibum imminuere, quam post lautas epulas longum jejunium eXercere. Mens, tamen non sint aequales, sed coena levior. Plerumq; enim de uberiori coena ex ventriculo crudo exhalant & per studia & negotia statim a cibo susicepta attrahun tiar ad caput vapores & fumi crassi, quos cerebrum, quia nec arcere adventantes nec dissi-Pare receptos potest, jure hosipitii retinet, qui facile in humores condensantur zk postea in subjectas partes destillant. Inter unam Vero& alteram mensiana, nullus cibus M potus qualiscunq; etiam ingeratur. Quodsi enim cibus assumatur priori nondum concocto, male conή-oquetur, unde cruditates morborum nutrices. Ut enim si ad socum calefacias aquam & jam ferventi infundas frigidam, rursus extinguetur calor 3 ita turbatur concoctio, cum rursus cibi

h potus ingeru'tur crudi. Id quod tibi probe

notandum,

SEARCH

MENU NAVIGATION