Conciliorum: sive, de morborum curationibus. Liber posthumus

발행: 1684년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 약학

71쪽

vero in curatione susceptam probare nulliaqpositum. Vidi plures aegros periisse magis debitorum remediorum neglectu, quam intempestiva & temeraria tape eorundem administratione. Uenae sectio, ut iscisti, nullo modo omittenda erat, quae in corpore plethorico, quale tuum est, omnino requiritur de praecipuus scopus est in morbis a plenitudine obortis, nescit. sanguinis copia ad affectam partem confluens malum adaugeat, dummodo in primcipio instituatur. Incohantibus enim morbis, ex Hippocratis decreto, si quid movendum videtur, movendum. Gignitur enim Phleg-mone ex sanguini, copiosioris influxu quam pars postulat, undecunq, etiam influat, aut si qualitate praeter redundantiam molestussat. Requirebat eandem febris, quae accessit, non quidem acuta, quod materia Phlegmones in parte externa, longe a corde dissita, haere. bat, magna tamen, quod inflammatio fuerit magna & profunda. Huic generationi in Te procul dubio, si orarincipientem caulam re spexeris, magnam ansam praebuit, nimius concionandi labor & ardor immodicus, quo factum, ut per aestum attenuato sanguine & concalefacto, exagitante motu & in fervorem sanguinis massam deducente, propulsio, foras sanguine e vasis majoribus ad minora, & inde ad minima, donec tandem e venis qua si expressus & ad in ania musculorum spacia delatus, in Phlegmonem degeneraverit. Ex quibus patet, quam male di quanto damno tuo neglecta fuerit ve-

72쪽

nae sectio. Nec obstabat, quam pretendis, virium imbecillitas, tanquam contraindicans, cum illa Dgravante sanguinis & humorum copia, minime vero res lutione aliqua eneverit. De purgatione omissa itidem es culpandus, prae. sertim in corpore cacochymo & sedentariae vitae assueto. Etsi enim inflammationes a sanguine maxime natales ortus derivent, attamen

ansam iis praebent humores vitiosi & calidi, qui saepe sanguinem secum rapiunt. Hi itaq; CX-Purgandi, id quod commode effeceris infusis Rhabarbari cum corrigentibus in decocto Ta- marindorum addita uncia una syrupi Rosarum stlutivi & de Cichorio cumRhabarbaro. Quod Phlegmonen ipsiam attinet, cum jam suppurata sit nihil habeo quod addam. An sponte sua a

Perta fuerit, an vero ferro vel medicamentis, de eo nihil in literis tuis. Illud taediosum, diuturnum & sape minus tutum. Hoc non sine dolore. Ut ut sit, pus diligenter eVacuandum, non una vice, sed pluribus ue dolor mitigandus; si reliquiae quaedam non suppuratae apparU Iint, in pus concoquendae s vulnus . mundisii candum, ut ejus fieri possit agglutinatio, Malia, quae Chyrurgo tuo ex artis lege administi anda relinquo. Tu his fruere in commodum tuum uberrimum meq, ut facis, amare perge.. Vale.

73쪽

Pro eodem Viro in alia Phlegmone.

Ouod consilium meum tantopere Tibi adiceptum fuisse refers, id amoris tui est non meriti mei. Optassim equidem, ut coram Tibi operam meam locasse potuissem, ted eo erant res meae loco, ut mihi meo esse tunc temporis denegatum fuerit. Quod sicribis, tumorem alterum in brachio tuo obortum Eue, id gi a viter molesteq; fero, qui amicorum incommodis non minuς ac meis assici soleo. Sed quid mirum, cum prior Phlegmone, orificio eius debito citius occluso, nondum perfecte curata esset, imo M vasis calentis Languinis copia tabesset. Hinc effectum, ut facultas corpΟωris rectrix, rebus suis considens, ea qua Prem batur sanguinis & humorum mole siesie exonerans, sanguinem denuo in imbecillas M ignobiles partes detrusierit, qui novam Phlegmonem excitavit , quod ab initio prioris sanguis venae sectione non fuerit exhaustus, qui praecipuus scopus in hujusimodi affectibus, a plethora oriundis, haberi let, imo M purgatio neglexia

fuit, quae omnino necessaria erat. Siquidem ubi Anguis mitti nequit, vel ubi venae lectio omissa fuit, largius ducenda alvus est, sit Galenosides habenda, aut alia ratione educendum su-Pervacuum. Cum itaq; in periculo alterius Phlegmones versieris, autor Tibi fuerim, ut

74쪽

larga manu sine mora sanguinem detrahas &postea etiam cacochymiae evacuationem instituas, praesertim cum cutis tua, ut seribis, sit

iniecta prurigine. A sortioribus abstinendam duco, ne succi exagitentur. Probarim insulam Sente & Rhabarbari cum corrigentibus in decocto Tamarindorum, adjecto syrupo Rosaceo solutivo & de Cichorio cum Rha barbaro, Purgato corpore ad alterantia progrediendum, Rarum enim est, eos, qui inflammationibus hujusimodi corripiuntur, a febri immunes esse, vel saltem hepate calidiore, tanquam parte mittente , non esse praeditos. Refrigerantia itaq. non sunt negligenda. In quem finem conducet usius Apogematis ex Cichorio, Acetosia,

Fumaria, Lupulo, Portulaca & Capillaribus Parati, adjectis Hyrupo de Endivia, de Cichorio, Ox3 charo & similibus, pro praesentis Medici

rudicio. Imprimis vero commendatam Tibi habeas Tincturam Corallorum. Sed vide, ut eam fideli manu consectam procures. Mihi quidem illa arridet, quae fit succo limonum exacte depurato, a qua syria pus unica Sachari adjectione differt, & merae sunt Golutiones, non

CX tractiones. Utrumq; tamen praestans remedi-

iam ad sanguinis vitia depuranda, haepatis quoq, diserasian corrigendam Sc tonum ejus conservandum. His factis pleniorem evacuationem instituere poteris, prout Medico tuo ordinario visum fuerit, quem multa ex artis lege praescripsis e video, quibus plura addere Vanum es et, imo fastidiosium. Hoc fallem accudendum du-

75쪽

co, ut moneam Chyrurgum, ut ulcus omnis orditie detergeat. Neq, enim impleri cavitas potest nisi ulcus probe detergeatur, de quo Maliis ipse viderit. Sed manum de tabula. Tu haec qualiacunq; aequi boniq3 consule, meque in pectore tuo serva, qui Tibi omnia precor& auguror felicia. vale, Sc vive.

CONCIL. XI.

rante ad verendum patrem ejus. J Ergratae mihi fuerunt literae tuae, Vir reverende, gratiores futurae, nisi filiolum tuum dulcissimum gravissima & contumaci ad modum tussi crudeliter emacerari sinistro mihi Mercurio annunciassent. Malum hoc ab Hippocrate, Medicorum coryphaeo, in censu morborum, qui pueros infestare solent, numeratur,& in filiolo Tuo a Catarrho, ex sacra Palladis arce in stubjectos pulmones depluo, ortus sivi primordia derivare videtur. Natura, rerum parens, industrius alioquin humani corporis opifex, estinxit homini caput sublime, amplo cerebro donatum, cujus moles homini, quam caeteris animalibus major & propterea prae aliis animantibus Catarrhis obnoxium. Nam cerebri medulla copiosis copiosum requirit alimentum: Ubi vero plurimum excrementi generatur, praesiertim si cerebrum natura debile, aut aliis

76쪽

ex causis intemperatum existit, quale fere Pue Torum est, humida intemperie praeditum. Hinc fit, ut excrementa illa cum statis digeri nequeant, augeantur indies, donec tandem luxuria

ent, & cumulata per causas moventes CXcitCntur, atq3 sponte sua vel prae copia in stubjectasPartes depluant. His quoque materiam tape prehent prava ia inordinata victus ratio, quae silantis est Catarrhis generandis, in pueris maXime. natura siua voracibus, & appetitui potius, quam reste rationi auscultantibus. Siquidem Diogeniani suffragio, ex iis aegrotamias, CX quibus vivimus. Etsi vero collecta in rationis domicilio Catarrhalis materia in alias ais alias partes deturbari soleat, attamen in filiolo tuo Per Venas in pulmones, natura debiliores iaasperam arteriam praecipitatur, ibiq; cumulata,

servore quodam novo ob cordis viciniam con- coepto, fermentata irritat facultatem, quam postea natura ceu molestam valido modo explodere tentat, resipirationis organis noxa eX-urgit validissima & pene suffocatoria, hoc est,

vehemens ematio, qua plurimus spiritus consertim & celeriter erumpens impetu sto explodit illapsa excrementa, aliquando etiam ipsorummet pulmonum vitio genita, meatus eorum obstruentia. Huic tussi leniendae omni studio Occurrendum in tenello corpore, ne ad sanguinis sputum deducatur, rupto aliquo ob vehementem motum pulmonis vale, vel etiam misellum iterata sine intermissione sere validissima efflatione suffocet vel febrim accendat, retenta

intus

77쪽

intus materia, id quod in puerulis hu)usmodi,

medicamenta ut plurimum aversiantibus, Herculei laboris est. Siquidem malum mordicus linens vulgaribus praesidiis vix longo temporis effluxu cedit. Si consilio meo locus fuerit, velim, ut expurgatis per Mannam in jure pulli solutam, viis communibus, Catarrho iistendo exhibeas ei hora mni ochlear Diacodii, vel hujus loco Diacodium album, a Rioerio descriptum, quod humores calidos & acres teinperare, & somnum conciliare aptum est, cori. tinuandum, donec defluxio fuerit pacata. Huic remedio specifica quaedam ad tussim hujusinodi adjungenda, in quorum censi longa experieΠηtia probatum mihi est Electuarium. Radicum Tusiilaginis bene mundatarum, dij. Coquantur in aqua Farfarae ad optimam distatutionem; tundantur & cribro cremor excipiatur, adde do sachari candi & penidii ad pondus pulpae,ia coquendo parum, ut probe miseeantur, de quo tapius in die exhibeatur urgente iussi Sunt qui eodem mado parent Electuarium ex radicibus Altheae, quod mire laudant in Tussi

puerorum Mihi familiares sunt rotulae ex pulpa radicum Altheae paratae. Mulierculae guttulam unam vel alteram exhibent aquae destillantis a limace exiguo sale conspersio, quam propi nant in haustulo cerevisiae communis calefactae, idq; certo experimento tussim demulcere affrii mant. Ex his eligere poteris,quod Tibi maxime arriserit & Medico tuo ordinario placuerit. EXtra vers inungendum curabis pectus manu ia

78쪽

sero Unguento pectorali vel saltem oleo amigdalarum dulcium, quorum utrumq; Vim emoliliendi, digerendi ia dissipandi obtinet. Quae

quidem si in usum adhibueris facile voti compos irato Apollinis numini litaveris , quae quidem a benignissimo Deo, qui solus sanat& curat, benigne fortunari opto. Vale, & me

ama.

CONCIL. XIIIn Asitia matronae cujusdam ad re*erendum

maritum 6M. Ergratae mihi fuerunt literae tuae humanio I dextro mihi Mercurio traditae, hoc ip.O gratiores, quod de nato Tibi ex conjuge tua lectissima, propitia Junone Lucina, siliolo, laeta mihi annunciarunt evangelia. Cum Tibi cum conjuge lectissima Calvum & perpetuum esse velit Deus opes max' qui Te utrisque benigne

beavit. Male saltem me habet Conjugis tuae, meliori fortuna dignae, Asitia & omnimodum ciborum fastidium, quo non tantum toto impraegnationis tempore, sed &nunc, dum nutricis munere fungitur, imo pectore ingemiscit, accedentibus insuper hystericis symptomatibus admodum molestis. Non Te latet, antequam Virum experta esset, & post contractum quoque matrimonium, quam mira & absurda Malacia, a pravis & certo modo corruptis humoribus,

79쪽

in ventriculo ob laesiam ejus concoctionem col lectis, Orta, misere fuerit e macerata. Recrudu it illa, dum utero gerebat, necdum evicta, cu-

jus genuina quaedam soboles est inappetentia

Ordinarium est hoc malum, virginibus chlorosi laborantibus, & gravidis quoq3 ob menstruorum suppressionem, quae in corpore moram trahentia vitiosiam induunt qualitatem, & ad partes superiores regurgitantia non tantum ventriculum & ejus maxime orificium stuperius, appetentiae sedem, pravo succo inficiunt, a quo actiones ejus depravantur & appetitus linprimis a naturali statu dejicitur 3 sed & vaporibus, ab eadem minera exhalantibus, hypochondria distendunt, caput graVant, atq8 mam-millas, de quo conqueritur, acrimonia sua vellicant. Hinc certe omnes lachrymae ac totius fundi calamitas. Inveterato huic malo & quasi in habitum degenerato, bonis avibus eradicanido culapio, aut potentiore aliquo numine opus erit, maxime cum in mulierum morbis curandis Medicos divino imprimis auxilio indigere, magnus ille & aeternum venerandus e Coo senex prudenter affirmet, quod non facile quivus mulierum morbus superetur, praesertim vetustus. Quia tamen naturae potentia ac Virtute, atque temperamenti bonitate incurabiles prope morbi interdum vincuntur, Velim, ut conjux tua dictum factum non minus de bonae famae, quam boni corporis habitus Nutrice, cui filiolum lactandum elocet, diligenter circumspiciat. Durus hic quidem sermo, sed sa.

80쪽

num consilium. Metuendum enim ne mater cum prole dulcissima, cibo debito destituti, fame pereant. Sine cibo vita diu prorogari nequit. Siquidem, ut ellychnium lampadis olei somento conservatur 3 Sic genuinus humani corporis calor, humiditas & vires, quae

continua & Occulta corporis exhalatione fatiscunt, salubri ia debito cibi & potus pabulo

conωrvantur, quo nec assumpto, nec apposito, neq; infanti lactando sataget conjuX, neq; proprias vires reparare ia custodire poterit quibus consiumptis ipsum extingui necesse est. Magna, fateor, sunt incommoda, quae ab infantum elocatione nutricum incuria cepe ispius contingunt, quae adeo nota sunt,ut veteribus proverbii occasionem praebuerint apud Aristophanem, Quemadmodum nutrices pascis male. Sed eduobus malis minus eligendum, & praestat filioli elocation em periclitari, quam matrem cum filio perdere. Tu haec serio tecum ruminabis, & quod maxime consultum videbitur, facies. Laborat praeterea Conjux tua pertinacissimis viscetum naturalium, Lienis praeὰr tim, obstructionibus, ad quas reserandas antequam accingamur, ventriculus probe erit ab omni humorum, in eo latitantium, saburra everren dus, ne si male sit huic coquo, totum amplius trahatur in malignitatis cons brtium. Hinc mari assimilatur, quali mala toti corpori comimunicet, ab eodemq; recipiat. Id leni emetico, addo etiam vitriolato, omnium Optime

feceris, Quid si hujus remedii vim experiatis

SEARCH

MENU NAVIGATION