Conciliorum: sive, de morborum curationibus. Liber posthumus

발행: 1684년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 약학

51쪽

ex meo consilio aggredi statueris, ut renes ab arenialis, tantopere Tibi molestis, liberes, cathte Tibi, secundum jam senium ingresso, procedendum erit, ne quid damni corporis tui Oeconomia sustineat. Non parum quidem consernnt aquae istae Vitriolatae, quae ferri mineram, praeter fluentes lambunt, ad renes ab arenulis & lithyasi vindicandos. Harum enim substantia liquida, notanda quantitas per inti

mos viscerum recessus praeterfluens, peccantes k in propriis cuniculis stagnantes succos egregie everrit 3 Cumprimis vero materiam muci-laginosam & tartaream, eX qua coagmentatitur,

renum calidam intemperiem, generationis ea

rum causiam essectricem egregie, si quod aliud praesidium, corrigunt, hoc ipsis plurimum profuturae, si nihil impediat. In morborum enim curatione, feliciter peragenda necesse est ut omnia consentiant. Quia tamen senilis aetas per exhalationem calidi atque humidi innati frigidior est atque siccior, ob id ergo viribus & fa

cultatibus, concoctrice maxime & expultrice debilis & infirma, metuendum ne tanta aqUae,3 praesectim frigidae, ingurgitatio, calorem natim Vum , praecipuum Concoctionis Organum &virtutum animae instrumentum, penitus destruat Ze extinguat. Aquae sane potus ob dictas rationes senibus est infestus, quibus vinus convenientius exhibendum. Deus enim, Platonis,

Philomphi e antistitis, siuffragio, vinum hominibus, quasi auxiliare adversius sienectutis auste-c D ritate ret

52쪽

ritatem pharmacum, largitus est; ut revivisicere videantur & moestitiae oblivio capiat atq; ipse animi habitus mollis eduro factus, ut ferrum igni impositum, tractabilior fiat. Unde& vinum Lac sienum a nonnullis scite admodum nominatur. Ulut sit, cum in hac sienili

aetate tua vivax perstet in tui recondita caloris nativi aura & spiritus, quem Tibi Deus,

bonorum omnium largitor beneficentissimus, Perpetuum Velit, aquis mineralibus ut medicamento, Don potu, magno, ut spero, Commodo tuo uti poteris, his instructus necessariis cautelis, Ac primo quidem cum Senes superfluitatibus abundent, necesse est, ut ante aquarum potum prima corporis regio ab omni humorum, in ea congestorum, Caburrassedulo eluatur, quo liberior pateat aquis transitus, nec in Via haerentes, negotium facessant. Id

quod sicquenti potiuncula commode perficies habito aetatis respectu. R Radicum Altheae, Liquiritiae His anicae, ana Sij. Seminum Coriandri, M Tamarinisorum, ana 3 vi. Folior. Senae mund. biij Bulliant in C q. aquae cum colatura, in qua dissolve Cassiae noviter e

Canna extracta vel plus, post duarum horarum infusionem clarifica cum albumine ovi,

in quo dissolve Hyrupi Di assereos ' j. Misice fiat

pario, uno die intermedio repeten a augendodosin Cyrupi,si operatio non satisfecerit expectistioni. Praemissa levi hac potiuncula bonis aevibus incipe p0tum aquarum tribus poculis, quae libram mensuralem unam cum dimidia consti- tuas ti

53쪽

tuant, sequἡntibus diebus dosin unico poculo

augendo, usique dum libris siex compleveris, quam dosin continuare poteris, quoad libitum fuerit, ac deinde sensim a siumma dosi ad primam descendere Te velim. Sussiciat illa quantitas in sienili corpore, ne concoctio depraVetur & calor nativus stupprimatur. Antequam Vero matutino tempore circa horam septimam Te ad sontem confers, omni ingenio elaborandum, ut per modestum motum non tantum

corporis vires siusicitentur, sed & excrementa quoad alvum & urinam expellantur. Quo facto, corpore ab aeris externi injuriis vestibus probe munito, locus sontis destinatus motu

mediocri vel equo vel pedibus petatur. Inter bibendum non plenis haustibus majoribus, sed sensim & mediocribus, portio conveniens absolvatur, ut pededentim aquae distributio fieri

queat, neq; Ventriculus quantitate oppressus eas rejiciat; qua de causa necessarium erit, ut

dum sitamma dosis bibitur, hinc inde leviter

obambulando horae spatium absumatur. Interim inter singula pocula pro stomachi corroboratione & caloris nativi fomento atq; sistentatione de morsilis Aromatici rosiati, de confectione seminum Carui, Anisi, Foeniculi, corticum Aurantiorum & ejus sarinae aliis, porti. uncula quaedam assumpta summe utilis & necessaria erit. Prae reliquis pulverem peplicΠm

jam olim Tibi praescriptum, aut hujus loco radices Helenii conditas commendarem. Absoluta quotidiana potus portione subsequatur

54쪽

motus corporis moderatus, ne corpus si More dissiuat, quo aquae forsan in corpore stagnanteS, nec omnes excretae trahuntur in corporis

habitum, & variis symptomatibus ansam praebent. Quod si aquae non transierint, sed in corpore siubstiterint, omni studio promovendae erunt. Et observandus probe locus, in quo

moram trahunt, ut aptis remediis iisdem transitus paretur. Quodsi in ventre remorentur, evacuari poterunt enemate aliquo in eam rem accommodato ue si vero in ventriculo, vel habitu corporis retineantur, 'purgandum erit, &in eum finem Medicus consuendus. In multis constitutionibus liberius & citius transeunt si in lecto propinentur, vix alias praeterfluxura quia meatus lecti calore sunt patentiores, qui in aere contracti aquis transitum negant. Sunt,

qui in hunc finem primo haustui permiscent Syriapum de Glycirrhiga vel de Althea alii Spiritum Salis aut Uitrioli, nonnulli lapidem Pru-nellae in iis dissolvunt, imo M vinum Rhenanum in medio aquarum potu commendant. Plurimi Medicorum, ut aquas magis effectua.

les reddant, specificis utuntur. Si Te dicto audientem habuerim, velim praeter syriapum de Alihea singulis diebus in primo Aquarum haustu asi umendum, ut mane, a somno CXpergefactus, scrupulos duos pitularum de Terebin. thina devorares. subsequente postea consueta Pollas portione. Hae enim materiam arenialis generandis aptam subtrahunt ac renes abstergunt- Totius hujus studii decursu proba victus ratio

55쪽

l ratio, tum in quantitate, tum in qualitate, tumi & in ordine observanda, ne quid corporis in conomia de trementi capiat & aquarum opta tus effectus impediatur. Et certe quod aquae multis minus Vel omnino non prosunt, id ipsum intemperantiae eorum adscribe idum. Aquae hae ut plurimum magnum excitare solent appetitum, unde multi, sui obliti, plus in mensa ingerunt, quam natura conficere podest. Hinc cruditates, morborum nutrices. Ab hoc itaq3 malo sedulo cavendum. Imprimis vero caven-

dum, ne cibi quicquam ingeras, antequam A. quae viscera praeterlapis transierint. Cibus sithoni succi, facilis concoctionis & promptae distributionis. Noxia sint omni sale affluentia, muria asservata & fumo inruarata, quemadmodum & pinguai, sive sint ex quadrupedum seu volatilium seu piseium genere. Damnantur aut 'es aquaticae, pisces lacustres Sc coenosas equas amantes, quales sint auguillae. Obsiint lacticinia& acrumina nec non fructus horarii & alia

quorum minutias recensere nimis longum foret. Nunquam ad satietatem edendum. Hinc tritum illud Itallorum proverbium 3 Qui multum

edere optat, parum comedat: Hoc est, parum

edendo, diu vivet, Sc sic multum edet. Vitan. da quoque ciborum varietas in una eademq3 mense ob concoctionis inaequalitatem & optiimam naturae simplici diaeta satisfactionem.

Coena prandio sit liberalior, quonium ventri culus vesperi non est ita laxus & languidus,otque ideo majorem cibi quantitatem conco-

P3 quere

56쪽

quere potest. Sit tamen in edendo modηs Pro potu utere Cerevisia Mediocri, bene de-ricata, non nOVa, neque acida, vel hujus loco Vino albo tenui aut Rhenano, sed de his Catis superci Hoc saltem adjiciam, ut labores alvum indies lubricam habere 3 in hunc sinem conducent Pitulae Mastichinae vel similes sub lecti introitum Ssi. dosi devorandae, quibus

etiam uti poteris aquarum actione alvum pe tente. Necesse sene, ut haec via alvi regia in- dies pateat, ne compressis infimi ventris vasis aquae remorentur, & viscera inflent.. Faxit Deus Opi' max' ut Omnia cedant in salutem tuam uberrimam. Vale, & me ama.

CONCI L. VI. In lumbricis cum febri mariis accidentibus in filiosi Sedierendi cujusdam Viri. M εἰς me habet incommoda filioli tui dul

cissimi valetudo, digni sane qui diutis time sit superstes, si Deo visium fuerit. In eo restituendo imploras paterna erga filiolum pietate operam meam Medicam, si foriam rebus ejus serenior adspiraret aura periclitaturus. Equidem nullum soleo detrectare laborem, quo Vel amicum mihi demereri, vel gratam amicis Obsequii vicem rependere possim S ideo & in hoc lubens tua jussa capesiam. Tussis assidua de sicca , somnus turbulentus, ventriculi subversio , spirandi dissicultas, nocturnum sudoris proflu-

57쪽

profluvium 3 quibus & febricula quaedam cuml extremorum inordinato frigore in convortium venit, nec non reliqua symp omatum caterva, quorum in literis tuis mentionem facis, Omnia

sunt, nisi meum me fallit judicium, vermium genuina soboles. Etsi vero inficias ire nequeam, signa admodum Varia M incerta, atq; aliis affectibus communia esse, aliquando ob iura adeo, ut pe doctissimorum etiam Medicorum majore ex parte eludant: Attamen eum jam vermes aliquot de Teretrum genere. per alvum CXcreverit, res extra omnem dubi lationis aleam posita esse videtur. Vivi, an mortui fuerint, de eo ne Verbulum quidem,

quod tamen in prognosi rite danda haud exi- gui est momenti. Quippe si mortui excludantur, sine febri vel Caltem benigna, bonum esse

solet. Nam ob alimenti inopiam interfectos esse putandum. Si vero vigente maligna febri excernantur, malum est signum. VCnenum enim internum praeostendunt, ob cujus vim sunt interempti. Eadem ratio de vivis est assignanda, qui pe horrenda, interdum etiam lethalia symptomata excitant. Ita Erastinus Ro-terodamus in oratione, quam pro Medicinae

laude scripsit, vidisse sie refert Italu m, Phliarium

Spoletanum nomine, qui cum nunquam in Germauia versiatus esset, pulchre tamen Gera manorum lingua locutus fit, quasi daemone at quo detentus, cui cum Panaceus, celebris Me

dicus, medicamenta exhibuisset, magnum e- duxit vermium numerum, solvitq; bominem D 4 nainbo,

58쪽

morbo, & linguae Germanicae uῖ atque scientia privavit. Vidi Sc ipse puerulum a me post mortem dissectum, cui intestina a Tereire perso- Tata apparebant. Viden' quam misera sit ho

munculorum conditio, quos Ctiam Vi Vos vermes erodunt, nedum ut sepulti iis in escam veniant, ut vere dixerit, qui 2ripsit,

ου ψυχαριον ξον νεκρον. Caeterum a materia pituitosa & visicida, quae ab ingluvie, cibis facile putrescentibus& crassum siccum generantibus in intestinis accumulatur, ortus sui primordia duc*rC uno omnes ore assirmant Medicinae periti, dum calor nativus & vitalis materiam illam virtute sua insormat, non secus ac insecta quaedam ) sole procreantur, cum nimirum materia ad illius vim suscipiendam apta nata est. EgrCωgie rem peregisti, qui alvum filioli tui Enema-xe eluendam curasti. Quale illud fuerit, & quaenam levis ista, quam exhibuisti, Medicina sit, de eo altum silentium. Familiari in usu est Enema, quod ex lacte sacharo dulcorato conficitur. Vermes enim lacte ia dulcibus gaudentes ad ea lascivi ut ac moventur, atq; ita tapecUm Cnomate CVerruntur. Sed in vermium

Curatione recta methodo procedendum, si quid effatu dignum facere volueris, & levis pe error malum in se ia sua natura graVe exasperat. Aliis siquidem praesidiis utendum, cum lumbrici adsunt nullo alio morbo aut febri praesente, aliis cum febris iisdem est conjuncta, aliis etiam cum sola si1spicio est, aliis. Cum certo de iis constat. Nam quae Vermes jugu lanx

59쪽

lant, amara sunt, pleraque calida infigniter iasicca, quae febrim Vel accendere vel acoensam adaugere possunt, atq; in tenella aetate ventriculo, Sc hepati, imo & aliis partibus vim inferre apta sunt, quod crimen vulgus & curiosiuis atq praecipites mulierculae nostrae, in cu-xandis vermibus promisicue porrigentes, quorum notitiam habent, frequenter incurrunt. In filioli his casu, cum febriculam, putredinis siobo.lem, comitem habeat, mitioribus remediis rem tentandam esse judicarim, quae Teretes necare& necatos per sed i deturbare illico queant, ne putrescentes gravia inducant symptomata. Putrefacti enim veneni quandam naturam induunt, unde tetra in vitae Sc rationis domicilia anathymiasis elata, lipothymiae & convulsio-l nibus, epilepticarum aemulis, aliis 3 malis ansam Praebere solent, ac Lepe mortem accersere.

Ita mihi in praxi mea non ita pridem occurrit puerulus febri correptus, omnino a VermibUS in intestinis ἀοijo, per integrum diem,quorum plures postea rejecit, qui etiam de crudeli ti-l biarum dolore conquestus est. Si Te dicto audientem habuerim, Velim, ut et Julapium pro-l pines ex aqua Graminis, Galegae & Portulacael ana Siij. Syrupi Acetositatis Citri S jE. Pulveris Corallinae Bii. Misice fiat Julapium pro

tribus dosibus, cujus una pars mane jejuno Ventriculo, altera tertia pomeridiana, & terti l somni hora exhibeatur. Hoc Julapium non tantum febrilem aestum temperabit & putredinem inhibebit, sied & vermes enecabit, elueΠ- dos

60쪽

dos a meridie Enemate supra nominato vel simili. Sequenti die materiam vermium in intestinis collectam, & vermes ipὶs leni cathar tico deturbandos suaserim. In eum finem eX- hibere poteris filiolo tuo Rhabarbari pulveri- sati 5 E. Corallinae gr. xi. Tundantur, & cum aqua graminis fiat potio, aut si mavis, cum eadem aqua fiat pasta pro Pilutis, superbibendo tria vel quatuor Cochlearia Julebi Violacet,

quod hoc alliciat vermes, Corallina interficiat, Rhabarbarum vero eosdem educat. Quod quidem remedium repetere poteris interposito uno aut altero die, quibus commode propinabis Julapium dictum. Iterandae enim sunt purgationes in verminationibus puerorum, donec impuritati corporis satisfactum fuerit, quod Lepe non nisi longo templare fieri solet. Mer curius dulcis, Chymicorum Draco mitigatus

a multis celebratur miris encomtis tanquam singulare vermium ipsius'; minerae, in qua nidulantur, everriculum. Etsi vero concedam Mercurium specifica virtute vermibus adve

fari, attamen caute Sc siummo iudicio hunc Deorum nuncium ingerendum duxerim, qui eadem indole eodemq; ingenio praeditus est in sublunari mundo, quali Planetam esse serunt, qui cum bonis bonus, cum malis est admodum maleficus. Hunc maximas tape in Microcosino Excitare tempestates praeter meipsum alii quoq, Observarunt praetici. Alios quippe virus me curiale ejaculans multavit salivatione; alios dentium vacillatione & oris ardore , fauci- UT I i

SEARCH

MENU NAVIGATION