장음표시 사용
231쪽
1natae, sanguinis haerentis copia , arteriarum distentarum pulsatione vehementiore , ac collecti seminis virulentia & acrimonia discindantur , atque tandem putrefacto finguine qdi a discissis est uit S virulento semini permiscetur , in verum abscessum abeant in perinaeo latentem. Possiint ergo , imb debent haec omnia inter causas abscessitu peringet enu merari , qui supervenit gonorrhoeae, maxime quidem si in aegrotante acci dant, cu)us acrior sit sanguinis diathesis , aut qui vesic uias seminarias, prostatas, glandulasve Comperianεs praegressa multiplici stonorrhoea labefactatas habeat. Attamen experientia compertum est gOnorrhoeam quidem , quae in vesiculis seminariis tantum aut prostatis sedem habuerit, rarius in abscessium degenerare ; sive quod major firmiorqtie illarum moles dilacerationi, sine qua suppuratio nulla fit , magis resistat ; sive quod multa , lata, brevia emissaria , quae ex illis partibus in urethram aperiuntur , liberiorem viam haerenti & corrupto semini praebeant, unde minori essicacia concludentes cellulas debet erodere : Contra vero gonor rhoeam in qua glandulae CoWperianae affectae fluat, in abscessum frequentius abire , ratione contraria ,sive quod minor Sc mollior illarum moles facilius corrumpatur ; sive quod semen inibi collectum, cum longo, obliquo, angusto ductu in urethram effandatur, diutius in ipsis restiter, atque adeo ipsarum contextum promptius pessiandet. Caeterium Ι'. A quacumque causa , & in quacumque perinaei parte suppuratio fiat, symptomata Omnia , quae gonor rhoeam comitantur , Ut dys Tia urenS ; tumor, calor, dolor, tensio, rubor perinaei, imb ipsius penis multum intenduntur; nec mirum, cum suppuratio incipiens sit ultimus inflammationis gradUS. 1'. Quin imb accedit dolor pulsativus manifestus, quoniam arteriae per partem inflammatam 3c suppurationi proximam distributae , cum stagnante Ianguine turgeant, ab eo qui jugiter appellit qualibet cordis systole, Scmagis δί validiiis dilatantur, ac proinde alternatione eadem dolentes par tes vehementius δc dolorifice quatiunt. 3 '. At verb facta semel suppuratione , remittuntur symptomata Omnia quae recruduerant, celi atque pulsativus dolor, quia soluta continui unitate , fauciatae Sc discissis partes jam minus tenduntur, ac circulanti sanguini debilius obshant. P. Pus in abscessit latens, pro qualitate magis vel minus acri, sinus sibi cudit varios partium juxta positarum erosione , vel introrsum , & tunc exurethra emuit 1, vel extrorsum, & tunc a perinaeo manat r, Vel in utramque
partem, tunc utrinque profluit , & ab urethra, dc a perinaeo. Quinetiam vidimus non semel cuniculos istiusmodi in urethra de in perinaeo multiplicari, inad verb pertusis recti tunicis in podicem aperiri, ita ut urethrae principio & ani extremo cum perinaeo per viaS latentes communicantibus, urina, pus, faeces alvinae liquidiores, flatusque urethra, podice , aut perinari fistulis promiscue excernerentur.3'. Calli varii sinuum latera citb obsident , quoniam haerentis puris particulae non paucae limpham per confinia circulantem ita in spissant, utinassii eta durities inde concilietur, quod promptius solet accidere, si urina
aut taces in sinus illos irrumpant. B b iij
232쪽
Quae partes possint abscedere in
Ilicea in foeminis Diagno sis abscessus in perii deo. Prognosis ab cetSuSin pelinaeo.
60. Hinc ergo multiplices perinaei fissulse 1, varie cum urethra , cum ano inter se commUnicantes λ quae modo paucum , modo multum, modo se rosum dc tenue, modo viscidum, modo sanguinolentum pus profundunt inflammantur modo, modo instaminationis expertes striit, pro diversis erratis in victu aut in usu rerum non naturalium.
Quaecumque de viris hactenus dista standi, debent haec eadem de mulie ribus intelligi, sed mutatis mutandis. Fiunt in illis ex stuppurata gonor rhoea abscessus in prostatis, quorum pus nisi per lacunas evacuetur , Viam sibi sensim cudit vel in urethram vel in vaginam. Idem accidit in inter- foemineo, si glandulae CoWperianae , quae ibidem in f zminis latent , ex gonor rhoea virulenta inflammentur δc suppurentur, Sc tunc abscessus vel in vaginam , vel in podicem , vel in utramque partem aperiri solet. Quod ad botry formes vaginae glandulas , quae in f Cerninis tertiam gonorrhoeae sedem praebent, vix permittit conformationis ac sius ratio , ut in absces sum abire possint, sed venerea vaginae ulcuscula inducunt, sit inflammatae suppurentur , ut infra suo loco probabimus. Diagnos s. Abscessus f ns dignoscitur exacerbatione symptomatum Omnium , quae inflammationi propria sunt ; Fa lus vero symptomatum eorumdem mitigatione, partis inflammatae mollitie, obscur a puris latentis fluc
Exterior & quasi subculanea puris fluctuatio ad ani confinia CoWperianas glandulas ; Interior & profundior vesiculas seminarias, aut prostaras assici demonstrat ; Has quidem , si1 ano illas vero , si1 penis radici proximior sit ; dextras sinistrasve, prout in dextro vel in sinistro latere percipitur. Fistulo 1 perinaei ulcera externa oculis patent ; situs, numerus, Commercia eorumdem vel ex accidentibus manifesta sunt , vel immisso specillo explorantur. Interna vero ex frequenti puris estJuxu per Urethram , ex obscuro doloris sensu in perinaeo, ex frequenti urethrae inflammatione cum stranguria, quae puris exundatione cessant, demum ex praegressis g norrhoeis, 3c methodo qua curatae fuerunt abunde conjiciuntur.
Progisosis. Abscessus quivis in perinaeo periculosus , quia partes glandulosas assicit, quas ad cicatricem perducere facile non est. Eo periclitositor , quo major δc profundior 1, hinc periculossiores abscessus vesicritarum seminariarum & prostatarum, quam glandularum COWperia
Periculosissimus, si1 pus conclusum diutius lateat, quia hinc multiplex &callosus sinus progerminat, quo urethrae principium , podeae perinaeum
Ulcus externum & fistulosum perinaei haud facile ; internum, quod in Urethram apertum est , dissicillime curatur ; & neutrum fere unquam, nisi inciso perinseo & detecta morbi sede. Multiplicia & sisti ilo a perinaei ulcera, quae cum Urethra ano communicant , vix debent curanda suscipi, chim non liceat intimos morbi recessiis perscrutari, sine quo tamen luditur opera , vel saltem non liceat , nisi cum maxima partium deperditione , & incisione multiplici , quod semper periculosum est. Proinde utplurimum satius est palliativam cura-
233쪽
Z I B E R III. CAPUT I V. 19'tionem adhibere, ne infametur operatio , quae multis saluti fuit, quod
maxime veram est de aegrotis morbo diuturniore exhaustis de emaciatis, Scin quibus sanguis Vitio non vacat. Curatio. Therapeia quadruplex ad quadruplicem morbi statum repertulida est. I'. Ad suppurationem imminentem , quam omni Ope atque Opera Oportet praecaVere, si praecaveri possit ; Σ'. Ad abscessum in perinaeo genitum, unde pus semel confectum educi debet quam Ocyssime; 3P. Ad cuniculos multos, varios, quos pus diutius conclusum egit in varia loca finitima, & quos incidere necesse est 1, '. Ad mitigationem palliativam morbi, si ad curationem desperati aggredi non liceat.
I. Nihil non tentandum est ut imminens perinaei suppuratio praecavea tur. Venae sectiones iterandae frequenter de largiter ; diaeta tenuis , & cor poris quies imperanda 1, causae externae, unde inflammatio recruduit, diligenter amovendae larga potatio ptisanae refrigerantis, de qua silpra cap. I. praescribenda , paranda fomenta & semicupia emollientia, temperantia, anodyna, ex decocto althaeae , brancae ursinae, malvae, violariae, aut ex lacte tepido , admovenda cataplasmata anodyna, relaxantia, de mica panis, aut ex emollientibus pulpis radicum althaeae, nymphoeae , liliorum alborum & c. foliorumque malvae , brancae ursinae, betae, violariae &c. Injiciendi clysteres cum decocto emolliente, cum sero lactis, cum medulla recenter ex
tracta cassiae ad j j. &c. Adhibenda narcotica , ut syrupus diacodii, tinctura anodyna, laudanum dec. quae dolorem leniendo resolutioni faveant &c. II. Quod si frustrato remediorum successu inflammatio in suppuratum abierit, puri latenti, ubi primum certa sui dederit indicia, via paranda est, ne sinus sibi cudat, ac vari os callos inducat. Itaque I Q. Immisso in urethram cathetere, locus abscessus aperiendus est sectione, quae sit ad raphen parallela, breviore vel longiore, magis inlisve alta pro ipsius abscessus situ , extensione , altitudine , sed ab ure -.thra, quam catheter indicat, caute declinando. . .
a'. Immisso in vulnus digito , si qui sinus adsint, incidendi ' si quae liga
turae , dissecandae , ac omnia quantum fieri poterit, ex arte ita complananda , ut pus nullibi lateat, ut remedia quocumque penetrent, ut Omniaeonspici, vel saltem facile explorari possint . . . .
3'. Quin imb, si qui calli lateant, exscindendi si loci ratio permiserit, vel saltem digitis conterendi, aut quod praestat, summo scalpello scarificandi, ita ut procurata suppuratione sponte evanescant, neque ad O Opus sit adhibendis cathaereticis, quae ulceris oras depascendo dc suppurationem in dies renovando , coitionem impediunt Vel morantur. . 4'. VUlnus carpto tomento opplendium prima curatione ; deinde curandum cum vulgari digestivo , si omnia satis sana esse videantur ; sin minus , cum digestivo , cui oleum hyperici, tinctura myrrhae aut Abgyptia cum, admista sint, si putrefactio nimia in gangraenam videatur vergere. P. Procedente suppuratione , ulcus mox injectionibus detergentibus, nempe decocto hordei cum melle rosato , & postea vulnerariis, ut de cocto hyperici, agrimoniae, faniculae , bugulae &c. quotidie eluendum est ; ac demum adhibito balsamo Arcaei, imo vero baIsamo viridi, si molliores carnes succrescant, ad cicatricem deducendum.
Curatio abscessus in perinseo. I. Suppu
234쪽
In hac autem curatione ea praecipue cautio adhibenda est, ne qu1ς sinus, utcumque exilis, curantem Chirurgum superstes fallat 1, ideoque perpetuo attendendum est ad indolem copiamque puris, quod emuit 1, ad indolem carnium, quae progerminant ; ad laxitatem duritiem ve partium quae ulceri contiguae sun , ut inde sit gna colligi possint, quae sinum ali cubi latentem arguant, vel quae ab importuno metu tandem liberent me
III. Ulce- . Verum si aegrotantium incuria, vel negligentia medentium pugra fistulosa diutius coercitum cuniculos in finitima loca latenter egerit, tunc non dis disiccan simili , tamen paulo dissiciliore operatione opus erit, quam Variam pro vario ulcerum fistulosorum situ, δί vario eorumdem commercio cum vicinis partibus institui necesse es .
Nam 1 v. Si ulcus vel ulcera interne caeca eXtrorsum tantUm aperian
tur , tunc eadem plane methodo, quam propos imus, operatio instituenda est, hoc uno tantsim discrimine quod ad cuniculos omnes disse candos , dc ad callos vel forfice exscindendos, vel suppuratione di sibi Vendos, vel absumendos cathaereticis tanto cautius ac diligentius atteiidendum sit, quanto plures de frequentiores tum hi, tum illi in fistulosis ulceribus adesse debent. a P. Si ulcus vel ulcera utrimque pervia, dc extrorsum & introrsum imurethram simul aperta sint, ab incidenda urethra tunc abstinere nullo modo licet: Quapropter immissb cathetere sulcato , ulceratae pars urethrae & perinaei longitudinali plaga secundum catheteris sulcum , scalpello seti lithotomo dissecanda, non sechs ac in lithotomia. D in caetera Omma , .ut in praecedente casu peragenda , sinus & cuniculi omnes incidendi, calli exscindendi, & si qui supersint vel suppuratione vel cathaereticis absumendi, vulnus demum arte eadem , iisdemque remediis curandum. Ha una est discriminis ratio , quod cum dissecta sit urethra , catheter in v sca detinendus sit, quemadmodum in lithotomia ex usia esse consuevit, Ut ea arte urina ab ulcere quantum fieri potest avertatur, cui sale suo,
ammoniacali multum noceret, donec tandem coalitio internorum labi Tum urethrae catheteris usum inutilem faciat. 3'. Si ulcus vel ulcera externo occlusa introrsum tantum in Urethram Connaveant, planε eadem operatio instituenda est, ac cautiones eaedem adlaibendae, ut morbus perfectam absolutamque curationem recipiat. Ca
rerum notari velim abscessum istiusmodi in perinaeo , qui illaesa cute in Urethram tantum pateat, rarum esse, ideoque cum purulento prostatarum aut vesichilarum seminariarum stillicidio ab incautis confundi posse , a quo tamen videtur satis aperte distingui, QDidii puris profluvium uberius sit, 29. Quod tumor mollis adsit in perinaeo cum fluctuatione collectilium tris 1, 3'. Quod tumor ille crescat cum urina emittitur, parte scilicet
lotii illuc illabente ab urethra qua dissicilius decurrit '. Quod pressis
detumescat pure cum lotio per urethram exundante , quae singula abscessus praesentiam, ejusdemque cum urethra commercium abunde arguun . Denique si ulcus vel ulcera, quae extrorsum patescunt, non modb, Cum urethra sed cum podice etiam communicent, Operatio, si forte tentanda videatur , eoiuem modo tunc celebranda est ac in casu praecedente,
235쪽
L1ByR III. CApit T IV. 1 of red cuniculorum ductum sequendo ad podicem usque extendenda est, ubi sectio eadem institui debet, ac in ani fistulL Caeteroquin cautiones
omnes eaedem ac in praecedentibus cassibus adhibendae. I V. Demum si malum radicalem dc absolutam curationem admittere non videatur , ut cum ulceribus multis, obliquis, fistulosis , callosis , sinuosis, cum urethra dc podice hinc & inde communicantibus perinaeum totum suffossum est emaxime sit aeger valetudine infirmus & cachecticus sit , atque febre lenta qua contabescit valde extenuatus , palliativam saltem therapeiam adhibere necessiim est , quae morbi augmento obviam eat , vitamque licet miserrimam possit producere : Ad quem finem valent, I Q. Quaecumque muriaticam sanguinis acrimoniam minuunt, eluunt, vel demulcent ; ut diaeta tenuis, humectans, refrigerans ; abstinentia a Vino , Venere , exercitiis, equitatione , pathematis animi vehementioribus ; balnea tepida aquae dulcis i juscula aut apOZemata refrigerantia lactis usus etiam pro omni alimento ; iterata cathartica blanda ex diluto J ij. medullae cassiae in seri lactis depurati lib. i. vel ex mannae calabrinae j ij. in cyatho ptisanae distblutis, addita salis vegetatis 5j. si ita e re esse vi
Quaecumque ulcera detergunt, ut aquae minerales aciduli Sc ferro inei saporis ; ptisana vel bochetam ex radicibus Jc lignis sudorificis ; infusiones Traumatica seu vulnerariae, ut saniculae, bugulae, alkimilia , salviae , ment hae dcc. 3'. Quaecumque balsamica sunt, adeoque cava ulcera explent δc ad cicatricem deducunt , vel saltem compescunt , cohibentque ne serpant , ut Terebinthina Chia vel Veneta ad 3 j. Balsama de Copaii, Peruvianum , Canadense &c. ad gutt. vj. viij. x. xij. saccharo pulverato obvoluta in bolos, vel una cum syrupo capillorum veneris confusa ut uno hausta ex
'. Quaecumque partium affectarum tonum firmant, humoresqtie 1b1dem congestos liquefaciunt , ac ideo utroque nomine circulationi tum san ruinis tum limphae promovendae idonea sunt, ut fotus vel embroche perinaei cum aquis thermalibus, Balerucanis , Baregianis, Borboniensi bus &c. aut inunctiones suspensa manu identidem repetendae cum unguento mercuriali.
s. III. DE SEMINIS STILLICIDIO, IDO DE GONORRHOEA
Qtii gravi Sc diuturna, vel frequentiore gonorrhoea laboravere, so lent non raro mensibus de interdum annis aliquot, imo quandoque toto vitae tempore involuntarium seminis profluvium pati sine ullo venereae voluptatis sensu , vel saltem cum se illa minimo ; modo quidem copia pau- cum sed perpetuum , quod jugi fluxu distili et, cum Maabulant , sedent, aut alia quaevis munia Oboeunt l, modo vero rarius sed simul uberius, quo guttis maioribus exundet, cum ad egestionem etiam parum dissicilem ni tuntur ; cum libidinoSe cogitant, aut cum tento veretro ad venerem ieis
liativis remediis mi istigandum Descriptio
236쪽
culis coerceatur in statu natu
Constat autem ex Physiologia semen ferme totum , quod ab urethra defluit , e vesiculis seminariis aut e prostatis manare ; tacundum quidem dc prolificum ab illis , in quas a testibus convehitur per vasa deferen
tia ; intacundum vero δί mere limphaticum ab his, ubi secernitur. Vesiculae autem seminariae cum urethrae diues a communicant binis emissariis, tinaquaeque suo , inter quae exigua interjacet prominentia caput Gallinaginis i ive V eru- montanum nuncupata. Prostatae vero in urethram hiant osiaculis duodecim , numerosioribus quidem sed etiam angustioribus , ut serosius tenuiusque semen , quod recondunt, archius concludant. Caeterium haec seminis emissaria interjectis fibris muscularibus, quae sphincterum vice funguntur, ut multi putant, vel solo circumpositarum partium ela tere ita occluduntur in statu naturali, ut ne gutta quidem seminis extillare inde possit , nisi vesiculae seminariae aut prostatri valide
Comprimantur , tum systallica membranarum circum vestientium constrictione, tum simul*nea musculorum erectorum & acceleratorum superi cumbentium contractione , ut in ejaculationis opere solenne est.
Liquet inde seminis stillicidium praeternati irale, de quo agitur , gemino emissariorum vitio produci, 10. Si nimis ampliata dc dilatata sint, atque semi- aperta in urethram continenter hient. Σ'. Si partium ambientium inertia & laxitate debilius constringantur, unde nimis laxe conniveant, nec semen vi constrictoria coerceant satis essicaci. A Priore cluidem vitio dependet perpetuum & stillatilium profluvium seminis , a posteriore verbprofluvium alterum, quod identidem recurrit, simul ac vesiculae semina-xiae aut prostatae vel leviter premuntur , ut in egestione paulo dissiciliore, Vel parumper constringuntur , ut in prima venereae Voluptatis promulside. Solet autem vitium utrumque emissariis conceptaculorum seminar o Tum a gOnOrrhoea gravi, diuturna, frequente induci, atque adeo nequaquam mirum est alterutrum seminis stillicidium gonorrhoeis Istiusmodi superesse. Nam Semeia putulentum debet in gravi aut diuturna go-norrhoea emissaria, unde emuit, vel copia' dilatare , vel acrimonia corrodere , ac utroque modo eadem praetermodium ampliare ; 2'. Partes, quibus emissaria eadem cinguntur , inflammatione adjacentium prostatarum dc vesicularum seminariarum tumefactione , continuoque puris copiosi transfluxu distractae δύ elongatae ultra tonum, debent inde debilius constringi, atque adeo emissaria ignavius occlusa seminis stillicidium ex levissima pressione frequenter permittere. Haec utraque causa stillicidii seminis plerumque fovetur , turn vitio seminis ipsius, si a veneno venereo aut remediis phlogisticis tantam acrimoniam contraxerit, ut vesiculas δc prostatas ad frequentiorem & fere continuam expressionem irritando sollicitet : tum vitio ipsarum prostatarum& vesicularum , si diuturna 3c assidua phlogos affectae acutius sentiant, ac facilius in erethismum adigantur , quo collectus humor ad egressum perpetim urgeatur. Sic notum est lippitudinem , quae a glandularum palpebras ambientium qaxitate dependet, ab earumdem phlogosi & humoris lemosi
Symplomata. IV. Si perpetuum adsit seminis stillicidium, utcumque pam
237쪽
hum, rarior inde futurus est ad venerem stimulus : quia semen in vesica lis seminariis dc prostatis parcius collectum, copia , calore , morsiunculis
Venerem rarius Iollicitabit. 20. Hoc autem maxime verum est, si vesiculae seminariae assiciantur ;minus vero , si solae prostatae: quia semen , quod vesiculis seminariis continetur, magis actuosum , energicum , esticax est, dc proinde ad venerem magis facit ; contra vero prostatarum semen vappidius est inertiusque , Scideo ad venerem minus emcax.
3V. Quod si seminis profluvium continuum non sit, sed identidem tantum rariusque recurrat, haud tanta futura est ad venerem frigiditas :quia semen in conceptaculis copiosius colligi, ac proinde paulo majori efficacia libidinem accendere poterit, praesertim si semen quod profluit, non a vesiculis seminariis, sed a prostatis tantum promanet. Q. Verum si tento veretro in armis aliquandiu standum sit, semine citius quam par esset profluente, atque adeo subtracto veneris stimulo languidus penis brevi flacces et ante aggressiim opus, unde manifesta saltem ad venerem minus parabilem impotentia. Q. Demum si copiosum sit seminis profluvium, conseqriens est exhausta senssim balsamica & spirituosa sanguinis parte , marcorem , phthisim , tabem dorsalem inducenda esse , ratione eadem eademque de caus ac in iis, qui venere immoderata sese extenuant. Diagno sis. Morbus & causa morbi primaria , gonor rhoea scilicet, indicantur aegrotantis confessione.
Geminae morbi species ex se patent, atque inde colligere facile est, quonam vitio seminis emissaria laborent, cum stillatilium profluvium ab emissariorum ampliatione, quae semi-hiulca t, profluvium vero intermittens ab emi ariorum laxitate dependeat , quae inertius occlusa sunt. Tandem haud arduum est utrae ex vesiculis seminariis prostati ve in vitio sint dignoscere. Semen enim tenue, serosum , limpidum a prosta tis ; spissiim vero , viscidum, albicans a vesiculis defluit. Prognosiis. Seminis stillicidium raro periculosum est, nec unquam nisi nimium sit , quod rarum est. At si non periculosum , saltem inconnmodum est , potissimum iis, qui dolent funeratam vel funeri proximam eam partem habere , qua se Achiules esse gloriabantur. Curatu dissicilius est stillicidium seminis perpetuum , quam profluvium ident1dem recurrens , cum dissicilius sit latiorum emissariorum amplitudinem minuere, quam partibus inertia peccantibus tonum reddere. Curatio. I Q. Cum experientia docuerit perpetuum seminis stillicidium, praeter emissariorum laxitatem , a levi prostatarum & vesicularum seminariarum , aut earumdem emissariorum phlogosi quandoque foveri, sicut in lippientibus vitiosam lemarum secretionem a simili glandularum, quae palpebras cingunt, affectione dependere diximus, praestat initio unam aut alteram venae sectionem praemittere, qua methodo vidi non semel recens seminis profluvium feliciter curatum fuisse. Simili de causa, clim seminis acrimonia a veneno vel a remediis
contracta stillicidium plerumque intendat, demulcentia adisibenda sunt ,
Diagnosis . Prognosis. curatio
238쪽
ut balnea domestica , aquae minerales acidulce , juscula vel aporemata dia luentia dc temperantia , serum lactis chalybeatum dc succo fumariae alte- , ratum, lac ipsum semel aut bis in die, imb etiam pro omni alimento . . 3'. Inde ad vulneraria & balsamica deveniendum , quae ulceris reliquias , si quae in seminis conceptaculis lateant, detergant Sc ad cicatricem perducant. In hunc finem utilia sunt infusa levia ex vulnerariis herbis Helveticis , vel sola vel lacte affuso temperata ; infusa simili modo parata cum foliis menthae vulgaris de millefolii ; bocheta aut decocta ex ra
dicibus de lignis sudorificis jam supra praescripta , Cap. de gonorrhoea; The rebinthina Veneta , vel cocta vel ovi vitello diluta a 3 f. ad 3 j. Balsama varia de Copaii, de Tolu, Peruvianum, Canadense dcc. a guttis sex ad
duodecim cum saccharo pulverato in bolum conformata &c. . - . Utiliter quoque adhibentur fomenta vel embro ches perinaei, aut injectiones in urethram cum decoctis vulnerariis, vel quod praesentius est, cum aquis thermalibus, ut hoc modo vitiosa partium laxitas corrigatur. ue'. Qtibd si haec universaliora minus bene succedant, advocanda erunt in usum styptica & astringentia interna , quae virtute specifica pristinum tonum emissariis restituant. Hac virtute pollent corallia rubra praeparata, oculi cancrorum fluviatilium, succinum, diaphoreticum minerate, vel quae essicaciora sunt, cornu cervi philosophice praeparatum , spodium, tetra sigillata , creta Brianconensiis , lapis haematites, sanguis draconis , alumen rupeum , crocus Martialis astringens &c. ex quorum trious quatuorve tenuissime tritis, ana ad do sim quindecim granorum praescrietis, δί conserva rosarum vel syriapo cydoniorum exceptis boli vel optatae parantur, quibus per dies aliquot utendum est.
6'. Possunt quoque tuto adhiberi injeoiones astringentes, modo semen ab omni seminio venereo immune sit , & proinde possit sine periculo intus coerceri. Praeparantur injectiones istiusmodi ex radicibus bistortae, tormentillae, pimpinellae, gallis, balaustiis, malicorio , capulis glandium &c. in aqua fabrorum decoctis, unciae cuilibet decocti addendo grana aliquot sacchari Saturnini vel aluminis rupei. Celebris est ad eum dem scopum injectio, quae sit cum pulvere dicto de erρο , cujus semi- drachma in unciis octo aquae stillaritiae plantaginis dii Tolvitur Hujus autem pulveris conficiendi processium infra proponemus ad Operis calcem, in Mantissa quarto libro adjicienda. Sed de his omnibus fusius infra Lib. q. CV. Io. Ubi de curatione gonorrhoea di ilis , quae post administratam hydrargyrosim aliquando superest. v. Ut curatio profluvii feliciter succedat, servanda est diaeta tenuis,
humectans, refrigerans ; aeger Venere, Vino , CXercitio Vehementiore ,
equitatione diu se abstineat, vel iisdem parce utatur i, urinam diutius ne contineat, & alvum, si tenera non sit, enemate emolliente frequenter in iciendam curet.
Mulieres Caetertina Ut in viris, sic etiam in Deminis gonor rhoea gravis aut diu- quoque se- turna solet inferre profluvium stillatilium seminalis humoris, qui a prosiamin lj4 hR glandulis Comperianis , vel botryformibus vaginae glandulis eX-bshb illat. Sed ipsae stillicidium istiusmodi parum curant, quod cum fluore t muliebri amant confundere, nec medicam opem expetunt, cum incom-
239쪽
L tardi III. CAPUT I V. 1 os,nodo muliebrium madori providere soleant ipsae fotu ex decoctione li- l; hihao
tharoyrii in aqua fabrorum, vel in aceto. Quod sit tamen malum adeo postgonor, ingravescat, ut a Medico opem cogantur petere, methodo eadem, qua-- Ih am Iem modo praescripsimus, curandae venient.
s. IV. DE STRANGURIA CONTUMACI, FREQUENTIORIS
Gonor rhoeam virulentam, diuturnam , frequentiorem stranguria contumax, ut vulgo aiunt, habiti salιs non raro sequitur , in qua non pleno alveo , non fluxu aequabili & continuo ; sed filo tenui, pius interrupto , & bifido urina redditur ; non motu facili longe prosilit, sed vix
prorumpit conatu maximo; non potest in vesica commode diu contineri,
sed inquieti & crebra stimulatione ad mictitandum sollicitat.
Haec tamen, quamdiu modum tenent, tolerabilia sunt. At si Baccho , Venere, OXercitio, equitatione, Vigil HS, acriore diaeta, animi pathematis vehementioribus exacerbentur , calere , dolere, reniti perinaeum ;stranguriam 1n ischuriam derepente mutari, continuum quidem esse micturiendi desiderium , sed ur1nam omnino supprimi ; & conatu etiam maximo vel nihil , vel pauculum quid mucosum , pituitosum , purulentum excerni frequenti observatione compertum est , unde febris accenditur ;tumet, dolet, tenditur vesica ultra modum plena, cum periculo imminentis inflammationis ; accidit vomitio urinam redolens, ac tandem caetera omnia symptomata ingruunt, quae solent ischuria inferri. Perseverat eadem morbi vehementia longiori vel breviori temp'r' spatio , pro causarum energia , aegrotantis temperatura, ureth & vici Darium urethrae partium labe , remediorum adhibitorum successu, donec sensim remittente paroxysmo urina primum stillatim guttis raris & parvis , dein guttis grandioribus & crebrioribus, demum filo tenui sed con tinuo rursi,s prodeata Tunc ubi primum procedente resolutione partium tonus relaxatus est, solet quandoque per unum aut alterum diem quid in cosum , pituitosum , purulentum , saniosum &c. guttatim emitti. Caeterum si immisso cathetere urethrae ductus caute exploretur tum etiam cum omnia maxime libera esse videntur, via quidem in ipsa penis longitudine facile pervia esse solet, sed in perinaeo ubi principio urethrae prostatae & vesiculae seminariae adjacent, non unicum , sed duos, tres, quatuorVe Obices plerumque reperire est, successire de ut sic dicam gradarie dispositos, urethram annullaribus ligaturis totidem sti Ingentes, magis minusve duris, magis minusve latis, facilius vel diIΠcilius luperabilibus, tandem majori vel minori intervallo invicem dissitis. . Inde ergo necessaria consecutione manifestum est , stranguriam hab1tualem , quae a gonorrhoea ortum habet, memoracis in urethra Obicibus, si urethrae ductum tantum angustent i, ischuriam vero , quae stranguriae identidem succedit, iisdem produci, si tumefacti urethrae canalem penittis constipent. Docet autem tum Anatomica sectio eorum, qui dum in vivis erant , stranguria gonor rhoeae Pedisequa laboravere, tum natuna gonor rhorae ipsius, a qua stranguria induci solet, vario umque tymp-
riis obicibus , qui in rethram obsident.
240쪽
tomatum, quae hunc affectam comitantur, obices istiusmodi in sex gea nera distinguendos esse : Ulcaictata callosa & cacoethea , quae in ipsis prostatarum aut vesicularum seminariarum emissariis pertinacius insident, Callos sive cicatrices duriores δc callosas, quas sanata ulcuscula in
urethra relinquunt, 3'. Carunculas, δc excrescentias live hypers arcoses , in quas ulcuscula fungosa iis ethrae abeunt, Q. VCru- montanum praetumidum , quod in Arethram ultra modum prominet, P. Prostatas aut V
siculas seminarias duras, callosas , hirrhoidaeas , 6'. Easdem demum fungosas , spongiosas ad frequentem tumefactionem nimium faciles. IV. Fere quidem perpetuum est in gonorrhoea ut supra dictum est , virulenti seminis profluvio ulcera varia produci in variis urethrae par tibus , sed praesertim in extremis prostatarum & vesicularum seminariarum emissariis. Frequenter autem accidit, si gonorrhoea negligatur vel
male curetur, ut haec urethrae ulcuscula perfecte non sanentur, ea vero
maxime , quae in ipsis prostatarum aut vesicularum seminariarum emissariis sita sunt vel proxime adstant, quoniam affluxu virulenti seminis, quod exinde jugi ter stillat, continuo irritantur δc foventur. Debent ergo ulcera, quae initio leNia , superficiaria, mollia erant, tractu temporis in ulcera cacoethea , fistulosa , callis obsita degenerare , quibus urethrae ductum varie angustari, δc urinae fluxum magis vel minus inhiberi continget , prout errore qualicumque diaetae aucta sangiuinis effervescentia vel acrimonia, ulcerum labia magis vel minus intume scent.1' abd si enata in urethra ulcuscula ad curationem feliciter tandem perduci supponamus, ut saepissime contingere minime negamus, at sal- rem sanata haec ulcuscula in cicatrices non raro coibunt nimium duras , quae in se strictius constipatae , quam esset antea illibata cutis ejusdem loci, circularem urethrae ambitum angustabunt corrugando, potis amitin vero si ulcera profundiora fuerint, de obductae eis cicatrices callosae sint,
ut in illis partibus frequenter accidit sussicientis detersionis defectu. Eo
pacto urinae fluxum stranguria retardari ; imb si cicatrices tumesiant, is . clitaria stipprimi posse manifestum est. Possumus in confirmationem exemplum adducere haud dissimile, quo constat cicatricibus, in quas Oris ulcera in syphiliticis post ptyalismum coalescunt, mansoriorum musculorum tendines, quibus ulcera inusta erant, ita corrugari Sc inferiorem maxillam
ita surstim retrahi, ut os vix diduci possit, sed quasi fraeno adstrictum videatur , quod gallice dicitur etre briri
3'. Quin imb cum ulcuscula venerea in urethra progerminantia nedum detergi possint, sed e contra jugi seminis putridi & acrioris urinae illapsu magis in dies sordescant, haud adeo rarum esse debet superflua
carnis luxurie in excrescentias sive hyperfarcoses abire , seu ut vulgbamim , carunculas , callosas aut fungo sas , magnas aut parvas, sessiles aut
pensiles, in his aut illis urethrae locis sitas, numero plures pauciores vo&c. pro vitio vel copia succi nutritii, dc pro latitudine, numero, sita
ulcerum , unde liquet urinae fluxum varie retardatum iri. Novimus quidem omnimodam caruncularum in urethra existentiam ae
plurimis nunc negari, sed non alio forsan argumento, ut est genus hominum varium & mutabile, ac novitatis semper cupidum, quam quod uou