De morbis veneris libri sex

발행: 1736년

분량: 640페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

p. Semin. Lactucae, Papaveris albi ,

iam ,

Extrahatur mucilago in aquar. Solaui , Plantaginis

Et Rosarum ma Iiti Add. Trochiscor. albi Rhasis 3 j. AM. F. Injettio,

Succorum depurator. Portu ac Solani Et sempervivi ana . Albumina ovorum, iij. Agitentur diu in mortario plumbeo cum pistillo plumbeo. Ex qua mis ura F. Injefilio. 9'. Ut exulcerat1ones , si quae excitentur in urethra aut jam ante adfuerint , unde pus, vel sanies manet, ex arte detergantur, & detersie cia trice Obducantur. De terguntur autem injecto decocto simplici hordei , in quo dis luitur mel Narbonense, vel si impar videatur , decocto sequente. Hord. non excorticat. p. iij.

Radio. Aristolochiae rotunda δ j. Foliorum plantagin. m- j-Gq. in s. q. aquae. Colatur. Add. Mellis rosacet ' ij. M. F. Imectio. Cicatrice vero obducuntur esticacissim ὁ , si ad uncias duas hujus decocti addatur drachma una sequentis amalgamatis, de una simul tepide inji-

Plumbi j ij

Liquefacito plumbo adde Mercurii 3 ij

F. Ama ama , quod in tenuissimum puruerem eonteratur 2 servetur ad usum. IO'. Penique ut curentur morbi reliqui e , si quae pertinacius supersint , mulactis asinini aut vaccini, vel potatione aquarum mineralium tempore opportuno dc si quid mucosum vel saniosum effluat , usi injectionum ex Πccantium dc astringentium, quales supra proposuimus ad seminis stillici dium, vel saltem sequente. Aqua secunda calcis lib. DLisha Frii argent.. Et ceruss. tenui sime pulverat. ana Camphorae pulverat. Θ j.

252쪽

DE. MORBIS VENERE IS.

Deseriptio Bubonum. Dissierentiae Bubonum. Causae Bu

bonum.

CAPUT V.

De Bubonibus venereis , vulgo Poulains. g. I. DEFINITIO, DESCRIPTIO ET DIFFERENTIAE.

BU B o N E S Venerei sunt tumores glandularum conglobatarum sive limphaticarum quae in inguinibus latent , dolentes , duri, renItentes , ad suppurationem lente tendentes, & ex impuro concubitu obor ti mediate vel immediate. . . Itaque viro si ve mulieri, quibus ex impuro concubitu ea morbi Venerei species immediate accidit, in alterutro vel utroque inguine ait quot diebus post sitspectam coitionem glandulae modo plures, pauciores modo leviter dolent inter ambulandum, ac si digitis palpentur , tumidae observantur. Crescit subinde progressu tardiore vel celeriore tumor ille , durus fit, tensiis, renitens indo pars acutius dolet, dc praeter 'atu-

Tam calet , cute tamen nativum colorem retinente ; inceuus labori'lior

redditur : Tandem bubo manifeste apparet , magis vel minus fastigiatus aut profundus 1, figura varius, Orbicularis , Oblongus, teres , magnitud In nunc ovi columbini aut gallinacei, nunc pugni molem aequans. Differentiae bubonum ex triplici capite repetuntur , A modo, quo invadunt : Alii enim impurae copulationi soli 3c immediate superveniunt, ct morbum essentialem Alii vero gonor rhoeae virulentae suppressiae parcius V e fluentis, aut ulcusculorum penis cancrosorum comites sunt, & morbum Ρη omaticum i alii demum citra ullum coitum proxime praegre tum sponte contingunt, & signum latentis luis venereae I athognomonicuην constituunt. 2'. A qualitate, quam prae se ferunt: Alii enim multum dolent , calent , pulsant & renituntur , dc phlegmonodaei r Alii vero modice calent, dolent, pulsant, renituntur, imb potius molles prementis digiti vestigia S admittunt & servant, & oedemato ri r Alii denique doloris, caloris, pulsationis expertes duri sunt S valide renituntur , shrrhodaei nuncu

pantur. . . . t c

3'. Ab exitu, quem varium habent : Alii enim vel sponte vel retraediorum , quae adhibentur , energia sensim resolvi intur δc evanescunt . Al11 Vero in suppuratum Vertuntur , ac pure per aperturam cauterio Vel incIsione paratam semel evacuato cicatricem recipiunt: Alii, tandem maturantium 3c emollientium vim eludunt, ac duri Sc retinentes perdurant.

Inguinales glandulae tumere non possunt post impurum concubitum dein bubonem indurari, nisi limpha , quae a vicinioribus partibus illuc convehitur ceu in diversorium commune , dc quae per medias illarum cellulas sive vesiculas debet transfluere, ut alio deducatur , ibidem haereat,

stagnet de cumuletur. Sed limpha in glandulis inguinalibus haerere non

253쪽

ergo ex impuro concubitu limpham , quae per glandulas inguinum circulatur , crassiorem dc viscidiorem erici, atque ideo ibidem cumulatam haerere & bubones venereos inde producere. At vero nihil novi corpori accidit ex concubitu impuro praeter simplicem contagii venerei admissionem. Debet ergo virus illud intra corpus susceprum , ac cum inguinalium glandularum limpha commixtum, spissiorem illam ac crassiorem essicere , cui quidem effectui producendo ex se accommodatissimum est, ctim salso - acidam naturam obtineat, cujus ad coagulandos sulfureos humores , qualis est limpha , essicacitas nota est. inalium

rum limphaticorum , quae in glandulas inguinales tendunt. Priorem qui dem , ut quaestioni praesenti resolvendae parum idoneam rejicimus, . quOniam ea semel admissa omnes universi corporis glandulae conglobatae sive limphaticae pari modo deberent assici ac inguiuales , cum limpham ab eodem sanguine perinde haurirent, quod tamen experientiae repUgnat. Posteriorem itaque solam in re praesenti admittendam esse censemus. Verum, cum triplex sit, ut iupra diximus, bubonum species ratione invasionis , una bubonum , qui coitui impuro cito δc immediate succedunt ; altera bubonum , qui suppresse vel parcius fluenti gonorrhoeae , aut cancrosis penis ulcusculis stiperveniunt , tertia demum bubonum , quia latente lue venerea accidunt sine causa ulla manifesta, debet diversitas , quae inde penes communicationis modum intercedit, paulo fusius explicari. ΦI'. In coitu , externa mulierum pudenda , vulva nimirum , vulvae labia , de vagina semine a viro injecto irrorantur. Igitur si semen corruptum sit, debet contagium in substantiam partium imbibi δc cum limpha illac circulante commisceri. Sed illa pectiliaribus limphae ductibus ad glandia

las inguinales tendit. Debet ergo admissum contagium venereum ad eas dem glandulas una simul transferri. Pari modo viri coeuntis genitalia, glans, mentula , dc pubes ipsa madefiunt viscido illo de seminali humore, quem mulieres inter coeundum libertim eructant 1, quamobrem si humor ille corruptus fuerit, contagium per genitalium poros insinuatum limpham illac fluentem pervadet. Haec autem limpha jugi fluxu ad inguinales glandulas inde contendit. Igitur eodem quoque contendet contagium syphiliticum cum limpha permistum. 2'. In gonorrhoea suppressa parciusve fluente, prostatae, vesiculae seminariae, glandulae CoWperianae 3c testes in viris ; in taminis vero prostatae , glandulae COWperianae, dc glandulae botryformes vaginae putrido atque corrupto semine turgent. Debent ergo seminis virulenti partes ali quae inde exhalantes t phae ab iisdem conceptaculis vel a superstratis par tibiis, scroto videlicet & perinaeo in viris, perinaeo vero totaque vulVatia taminis refluenti inspirari, atque una ad inguinales glandulas deferri, quo ipsamet convehatur , bubones ibi cito producturae, nisi retento scinini putrido porta denub citissime detur.

. Potest autem virus intromissum cum limpha glandularum ingucommisceri duplici via, longiore altera dc intricatiore , nimirumtione sanguinis ; breviore altera δc magis expedita , ope videlic

in, uinales traditi citUr. I. EX con

254쪽

Unde bubo

guine. Nune in al

perveniunt. I. Tum Orexiguus in inguine. 2. Dolor

ia ivguine.

3'. Nec dispari ratione in cancrosis penis aut vulvae ulcusculis , limpha quae inde regreditur , una secum debet revehere in glandulas inguinales, quo ipsa traducitur, non paucas Virulenti puris guttulas ab ulceratis partibus 4naustas , quae limpham inspissando dc glandulas, quibus continetur , infarciendo, bubsnibus locum frequenter dabunt. Q. Tandem in lue' venerea latente , cum semen testium , prostatarum , vesicularum seminariarum & glandularum CoWperianarum in viris, in flaminis vero prostatarum, glandularum botryformium & CoWperianarum glandularum seminio venereo infectum sit, debet contagiosis naiasmatis hinc exhalantibus limpha tum conceptaculorum ipsorum, tum partium conceptaculis superjectar una ita vitiari, ut in glandulas inguinum conglobatas delata, limpham ibi congestam pari vitio coinquinando, bubones productura siti, si1 amatum contagium satis esticax fuerit. Caeterum a qualicumque causa, vel impuro concubitu , vel gonor rhoea suppressa parcitisve fluente , vel ulcusculis cancrosis, vel demum lue yenerea latente bubo procedat, si contigerit ut limpha in utroque inguine seminio syphilitico aequaliter inficiatur , ac omnia utrimque ad amussim aequalia sint, manifestiam est fore ut in utroque latere bubo perinde subnascatur ; si vero ex alterutra parte disparitas quaedam interfuerit, in alterutro tantum, dextro sinistrove.

De sumitur autem ea disparitas ex triplici capite :I'. Ex vitio partis unde virus transmittitur. Sic constat glandulas dextri sinistrive lateris contagio magis inquinari , prout prostatae , vesiculae seminariae , glandulae CoWperianae , testis in viro , vel in Minina prostatae, glandulae Comperianae , botryformes glandulae vaginae alterutrius lateris virulento semine magis turgent, quia limpha, quae inde redux est δί in

glandulas ejusdem lateris convehitur , magis virulenta futura est.2'. EX vitio partis quacum virus communicatur. Sic constat inguinales glandulas alterutrius lateris magis assici , prout ex nativa conformatione magis astrictae , magis anfractuosae , magis cellulosis, uno verbo minus perviae sunt, atque adeo ii aspissata limpha facilius infarciuntur. Ex casu externo , ut aiunt, mere fortuito. Sic constat omnibus caeteroquin paribus , dc glandulis utrimque aequaliter seminio contaminatis , bubonem in alterutro latere interdum excitari pressiu vel contusione inguinis alterutrius, unde limphae infectae congestio promoveatur in alterutra parte ; imb etiam solo decubitu in alterutrum latus, unde limphae ejusdem regrossiis dissicilior tardiorque fiat ex parte minus declivi. f. III. SYMPTOMATA. Limpha in glandulas inguinales convecta & seminii venerei contastio inspitiata debet in illis haerere & retineri propter multiplices & an

fractuosas cellularum invicem communicantium vias , quae exiturienti obstant. Inde ergo levis initio morbi glandularum inguinalium tumor. 1 M. Glandulae inguinis tumere non pollunt, quin distrahantur i, nec dis trahi quin doleant magis miniis ve pro tumefactionis modo & impetu. .

Hinc ergo in bubone praesertim inguinalium ban Alarum dolar.

255쪽

L 1 3 s R I I I. CAPUT V. 21 I3'. Incessus fieri non potest, nisi musci ili crus tibiamve antrorsum sec-ientes cum extendentibus alternatim contrahantur. Sed illi musculi alternatim non possunt contrahi quin suprapositas inguinis glandulas jam tumefactas premant, ac premendo dolorem excitent. Incessus ergo exercorimn potest in bubone venereo , nisi cum doIore, atque adeo cum labore. R. Glandulae inguinis semel infarctae novo limphae appellentis aggese tu magis magisque in dies debent sensim inflari , donec tandem vis, qua glandulae ulteriori dilatationi resistunt, aequalis sit momento quo appellens limpha eamdem molitur. Sic ergo debet tabo incipiens in dies crescere , indurari , extrorshm prominere in fastigit . ac oblique protendi secundum glandularum inguinalium situm, magis tamen minusve pro diversa glandularum magnitudine dc extensibilitate , aut vario limphae appellentis impetu. 3'. Crescente bubone sanguifera vasa, quae per mediam glandulae induratae substantiam repunt, derepente comprimi necessum est. Sed iis derepente compressis sanguis interfluens tandiu haerere debet & retineri, atque adeo calorem fervidiorem tandiu parti conciliare , dum novas circulationis vias sibi sensim paraverit. Inde ergo saltem in principio bubonis intensior futurus est: tumefactae partis calor. 6'. Qtiin imb si celer glandularum tumefactio 3c per fluxionem facta sanguinis cursum subi id cohibeat, si validus sit arteriarum pulsus ex naturali corporis fabrica aut febre adventitia, demum si sanguis natura calens δc aestuans impense rarescat , extremae guttulae sanguinis validius pulsi in lateralia vasa limphatica vi irrumpent , unde instituta nova sanguinis devii circulatione flet calore , dolore , pulsu , renitentia insignis , uno verbo phlegmono s. 7'. Quoniam tamen in superjecta cute, quae morbi expers est, vasa sanguinis nullomodo vel parum admodum angustantur , sanguis per ea circuitum solita fere facilitate perficiet, unde cutis non inflammabitur , imb verb nec colo 'em ferme mutabit, sed nativum aut a nativo parum disparem retinebst. 8'. Si veris tumor lente crescat, si debilis sit δί tardus arteriarum pulsus , si cruor natura aquosus sit & dissolutus, hinc rivus sanguinis in vasa glandulae ins archae debilius & tardius propelletur , & in iisdem lentius, adeoque minus coercebitur: Non stagnabit ergo vel parum stagnabit invasis circumfusis, ac proinde modicum calorem & dolorem , ac debiliorem arteriarum pulsum inferet 1, sed vias per quas fluit, sensim ita dilatabit , ut angustia extrinsecus inducta compensetur ; vel alias sibi pedetentim vias aperiet in lateralia vasa, in quas derivetur, dimisiis tantum in tumoris

si1bstantiam vel saltem in tumoris confinia serosis & limphaticis partibus renuioribus , quibus abundat. Inde ergo bubo in glandulis inguinalibus obortus modice calebit, dolebit, pulsabit & renitetur, sed mollior , saltem superficie tenus prementis digiti vestigium facilἡ admittet Sc tardἡ dimittet ;

9'. Demum si sanguis crastior Sc siccior crassiorem & sicciorem lim-pham stiggerat, si ea limpha lentissimo gradu in glandulas inguinales pedetentim congeratur, bubo qui inde subnascetur, shrrhodaeus erit, durus

Ee iij

3 . Incessus

laboriosus. . Crescit in dies tu mor in inis guine. s. Calae 'it buboue subophlegmΟ-

256쪽

IO. Bubo phlegmo- nodaeus, facile resolubilis. 13. Si non resolvitur , facile sup

putatur.

I 2. Facile sed imperfecte resolvitur bubo,

paratur.

Σ11 DE MORBIS VENERE IS.

scilicet Sc renitens, quia fiet ab impacta spissiore limpha Sc diuturnitate temporis magis indurata ; caloris Verb , doloris & pulsus expers, quia

nulla circum adest sanguinis haerentia ; nam cum lente nat in glandulas ongestio , qua proportione Viciniora vasa comprimentur , proportione eadem alia remotiora, quibuscum communicant, sensim dilatabuntur, unde via compensabitur.

io'. Bubo phlegmonodaeas facith & perfecte resolvitur : Sanguis enim , cujus stagnatione ex parte inducitur , mobilitate nativa dc circulationis restitutae impetu facile disdiabilis es : Limpha vero quae glandullis intus impacta retinetur , calore intensore & validiore arteriarum oscillatione, quae buboni huic propria sunt, & fluiditatem pertinacius suam tuetur , & admotum circulatorium fortius urgetur, ac proinde utroque nomine ad resolutionem magis comparata est . .

11'. Quod si non resolvitur iisdem; de causis haud ae ore sit pu- sanguis , cujus haerentia ex parte fovetur, insiit a partium s rum vi fermentativum putrefactionis motum concipere aptus natus est , limpha vero, quae glandulas opplet, calore fervidiore, quo agitatur, Scfortiore arteriarum pulsu, quo conquassatur , ad suppurationem essicaciter disponitim Ir'. Bubo cedematodaeus facile quidem resolvitur , quatenus serum tenuius , quod vasa tumori circiumfusa inundat , facile potest per sinaphat1cos ductus solitas circulationis vias relegere : Sed resolvitur impersediti , quia limpha crassior glandulae cellulis impacta defectu caloris, quo liquescat, sussicientis oscillationis arteriarum, qua atterat 1r & ultra urgeatur , quae ambo in ea bubonis specie desunt, resolutioni aegre cedit ; unde nucleus durior remanet non facile resolubilis.

1 3'. Ιisdem de causis difficulter quoque suppuratur , quia in spissita tim-

pha, tum natura sua ob salinarum δc actuosarum partium penuriam , tum defectu caloris intensioris, quo dissiuat, de validioris arteriarum oscillatio nis , qua subigatur, suppurationi concipiendae parum idonea est. Demiim bubo skirrhodarus nec resolvitur nec suppuratur unquam

nisi dissicillinie, sed plerumque in dies magis induratur, tum quia limpha , quae in glandularum cellulis haeret, crassior , spissior, viscosior est ; tum quia deest praeternaturalis calor dc arteriasum Oscillantium quassatio , quibus ad resolutionem vel ad suppuratione V possit comparari.

Diagno sis. Bubones venerei cum simplicibus, pestilentialibus, scorbuticis3c strumosis bubonibus conveniunt ratione situs de figurae, sed ab 1isdem distinguuntur signis peculiaribus: 1'. A simplicibus quidem & pestilentia

libus, quia in his cutis rubet δc inflammatur , sectis qtiam in Venereis :A strumosis vero δc scorbuticis, quia ex noto prilis aegrotantium statii manifesta strumarum vel scorbuti indicia colliguntur : 3'. Certius tandem ab omnibus aegrorum relatione, qui fatentur se impuro aut suspecto concubita usos esse 1, vel gonor rhoea aut cancrosis ulcusculis laborare; axit qui unia Voca proferunt argumenta, quibus virus in sanguine latere evidens sit.

257쪽

LIBER III. CAPUT V. Minor est bubonum venereorum cum bubonocele sive hernia inguinali

'convenientia ; novimus tamen cum eidem aliquando confundi, non cum

Ca quidem bubonocele , quae sit ab Omento , quae Epiplocele dicitur , inquὶ tumor mollior est, sed cum illa, quae ab intestino producitur , .& qua

appellatur Enterocele , in qua major adest renitentia, ratione cujus cum bubone proximius convenit : Neque etiam cum ea enterocele , an qua intestinum per obliquos musculorum epigastricorum annulos delabitur , quoniam locus quo intestinum decidit & ubi tumor excitatur, a glandularum inguinalium atoue adeo bubonum venereorum loco nimis distat; sed cum illa enterocele, in qua intestinum per arcuatum per1tonaei Iorni-Cem, qua vasa cruralia transeunt, in inguen prolabitur , quae ratione situs

quem occupat a glandularum inguinalium & bubonum in ipsis subnascentium situ parum vel nihil abludit. Potest tamen facile bubo distingui ab enterocele quacumque signis sequentibus. I'. In enterocele tumor superficie laevis figura proxime sphaericus, licet latam habeat superficiem tenuiore basi, quae foramini, unde intestinum decidit, aequalis sit, quasi pediculo inguini adhaerescit: Contra vero bubo superficie inaequalis figura plerumque oblongus est , dc latae ac expansae basi innititur. In enterocele, tumor si prematur facile cedit, sed retracho digito restituitur illicd : Contra vero bubo vel prementi digito renititur , ut bubo phlegmonodes & skirrhodes ; vel si cedat , vestigium retinet, ut bubo

cedematodes & suppuratus. 3'. In enterocele patet attactu flatus vel solos, vel cum liquidiore materia Confusos tumore toto contineri, ex facili compressione & restitutione celeri : Contra vero in bubone nihil inest simulenti, imo si quid liquidi latere percipiatur obscura fluctuatione, id omne & paucum est & profundum , & medium tantum tumorem occupat, ut in bubone suppurato. Q. Enterocele gravia secum infert symptomata , febrem , dolorem colicum, stippressionem dejectionis, faecum alvinarum per superiora vomitionem , iliacam pauionem &c. quae omnia tu bubone semper absunt. Adde rarum esse, ut impurus vel suspectius concubitus, quo bubo, cum lapsu ab alto, ictu in ventrem, aut vehementiore motu, quibuS enterOcele possit induci, tam apte simul roincidant, ut attendenti dubitare liceat , utra sit tumoris in inguine oborti natura, & utri causae adscribenda

Porro ubi semel constat bubonem venereum adesse, facile est differentias, quibus distinguitur, signis in descriptione propositis dignoscere. Nam si tumor intense caleat, doleat , ptiis et renitatur , phlegmonodem si moderatius caleat , doleat , pulset & renitatur , 1mo vero mollior prementis digiti vestigium retineat, ne dematodem csoris , dolori pulsus ferme experS durus sit valide renitens, s irrhodem bubonem esse

manifestum est. . . Demum causae bubonum venereorum erui debent, vel ex aegri relatione vel ex antecedentium notitia, unde liqueat an seminium Vene

reum impuro concubitu An gonorrhoea suppressa, parciusve fluente,

enterocele.

258쪽

Prognosi S. Curatio bubonis , si a

lue Venerea.

Curatio bu-honis , si a

bonis , si a

veniat.

aut cancrosis penis ulcusculis ξ An latente syphilide ciuia glandulis ingui

natibus communicatum sit. Prognosis. Bubo Venereus, modo caute curetur, periculo Vacat, sed

tamen affectus gravis est cerna operosam therapeiam semper exigat dc saepe etiam Chirurgicam se istionem. Potest nihilominus bubo eo nomine periculosus, censeri quod luem veneream sepissime inferat , nisi virus susceptum diuturna suppuratio ne , aut iteratis purgationibus educatur , ac reliquiae, si quae supersint in sanguine , diligenter specificis remediis corrigantur. Minus tamen tuis periculum imminet a bubone , qui impuro concubitui aut stippressae parciusve frienti gonor rhoeae aut penis ulcusculis , quam a bubone qui sine causa praesente supervenit: Nam prior a seminio recenter admissio , quod cum nondum sanguinem infecerit, potest educi vel corrugi , posterior vero a seminio dependet, quod in sanguine jam dudum latet , dc quem ideo fundillis contaminavit. Bubo phlegmonodaeus curatu facilior est bubone CedematOdaeo, ac praesertim sicirrhodaeo , cum enim prior resolvatur aut in suppuratum facita convertatur , potest alterutra via adhibitis cautionibus convenientibus perse ne cito sanari : Posteriores vero in tumorem vere si irrhosium ple Tumque abeunt, qui remediorum omnium vim diu eludit, ac demum iu

carcinomatodem naturam non raro degenerat.

Bubo venereus potest curandus offerri in triplici casu , 1'. Si Go: causa manifesta invaserit ; et . Si cum gonor rhoea virulenta vel ulcius cu-lis cancrosis penis conjuni us sit ; 3'. Demum si impuro concubitui solus Mimmediate uaccedat. In primo casu cum bubo uem veneream latere significet , expedit abjecta cunctatione ad hydrargyrosim statim properare, qua tum bubo , tUlm lues , quae bubonis causa est, radicitus curentur. At si aegrotanti tam si num consilium sequi non lubeat liceatve , utendum erit specificis aliis remediis juxta methodos infra tradendas, aegrun, tamen praemonendo ut ingenuum Medicunt decet, eo pacto non sinceram essicacem, sed. fucatam tantummodo & mitigatoriam aedicinam morbo afferri. In secundo casu adhibenda si militer eadem remedia juxta easdem methodos , sed cum aliis, quae gonor rhoeae aut ulcusculis conveniant, ita maritanda, ut pensatis utilitatibus & consociata medicamentorum essicacia congeneres illae affectiones perfecte silvul curCntur. . Demum in tertio casu , qui cum simplicissimi is sit, caeterorium veluti nor. --ma esse potest, in id unice incumbendum , ut Contagium recens admisia sum essicaciter destruatur aut educatur , & si quae in sanguine sirpe sint reliquiae, quae morbum renovare aut luem inferre possent caute corrigantur aut eliminentur.

Usu viget gemina methodus , qua ea omnia perinde praestari possint; altera quidem , qua curantur bubones venerei sine suppuratione aut ullZmaturantium applicarione , solo nempe Mercurialium purgantium usu done;

259쪽

donec resolutus tumor sensim evanescat. Altera vero, quae bubonibus medetur suppuratione, quam topicorum maturantium appositio promoveat , & cum interno Mercurialium usu ita conjuncta, ut seminium morbosum utrimque simul essicacissime oppugnetur. Prior mellaodus operatione vacat, brevior est, doloris expers , & aequδtuta , ac proinde multorum judicio alteri jam praeferenda 'videtur, sed id simul habet incommodi , quod aeger domi de in cubiculo toto curatio nis tempore continendus sit, nisi frigidioris aeris attactu grave perici tum velit incurrere. Posterior quidem plerumque longior , multum taediosa, & cum operationem exigat, dolorifica est, sed cum aegrum ossicia implere utplurimum permittat, nondum omnium suffragiis destituitur ; quin imb eb nonnumquam res sponte recidunt suppuratione jam incoepta, ut Medico eamdem vel invito sequi necessiam sit. Q iocirca ne quid omisisse videamur, utramque methodum proferre Operae pretium est, sed

utramque paucis. D. Itaque secundum priorem methodum. 10. Sanguis initio mittendus est, ut nimius glandularum in farctius mi nuatur , & intensior earumdem inflammatio praecaveatur. Liberalius quidem , si bubo sit phlegmonodes , parcius vero si sit Cedemato des vel skirrho des. Hac de re ergo non audiendi Antiquiores, qui ex praejudicio, quod experientia falsi convincit, a secanda vena abhorrebant in cura. tione bubonum , quasi scilicet virus inde ad interiora retractum luem venerea A inducturum fuis t. Σ'. AEger deinde purgandus , tum ut via paretur usui caeterorum remediorum , tum ut contagii pars quam citissime educatur : Leniori quidem antiphlogistiso cathartico, si bubo inflammatorius sit, ex medulla Cassiae , decocto Tamarindorum, sale quodam purgante , cum moderata dosi Mercurii dulcis sive Aquilae altae, sub formulis sequentibus. 331. Mercurii sublimat. dulcis optime praeparat. gr. XV. MedulL casf. recenter extrarita j j. Ad. F. bolus sumendus jejuno ventriculo

Vel maris r. pinguium j j H.

Bulliant in aq. comm . lik j f. Colatura divid. in duas dines sumendas partitis vicibus oe in feriecto trium, horarum intervallo , devorato prius bolo ex Mercurii sublimati dulcis gr.

XV. conserva rosarum sicca exceptis.

Fortiore verb ct drastico purgante si bubo cedematosus vel fxirrhosius fierit, scilicet Salappio, Diagridio , majore dosi Aquilae albae, additis etiam, si ita e re esse videatur Trochiscis alabandes, sub formulis se

quentibuS.

N. Aquil. albae gr. XX,

thodus curatoria , quae res Olu tione.

260쪽

DE MORBIS VENERE IS.

Trochiscor. Hahandri gr. iv.

olei anisi gutt. iij.

M. cum s. q. conserv. rosarmn sicca. F. Bolus. 3 P. Posthac praescribenda praeparata Mercurialia, quae nulla purgandi

facultate polleant, atque adeo cum sanguine diutius confundantur , Vixusque venereum essicacius oppugnent. Istiusmodi sunt panacaea Mercurialis duodecim labor1bus sublimata, Mercurius VIOlaceuS, sive Flores antimoniales Mercur1i optime toti ; A thiops mineralis cum Mercuri' dc sulfure tritura, vel ignitione paratus, vel qui caeteris praestat , AEthiops

mineralis alter , cum Mercurio & Balsamo Peruviano aut Canadense tri tura confectus. Singulorum dosis est a gr. Xv. ad XX. aut ad xxiv. quae conserVa rosarum excepta assumuntur bis in die , mane & vesperi aut semel tantum qualibet die, aut alternis tantum diebus , prout celei 1or est aut tardior eorumdem essicacia, hu1c methodo tandiu insistenti' usque dum inflentur gingivae, 1ncalescat os & proximus immIneat ptyalismus. P. Tunc autem imminenti ptyalismo caute Occurendum est purgatione , qualem modo praescripsimus, ut per inferiora deturbetur sena1nii

morbosi pars , quae per salivales glandulas exitura esset. Quod ut felic1us succedat ab omni Mercurialium usa per dies aliquot .abstinendum erit , nec quidquam ultra movendum, donec omnia quiete denub composita sitat , quin imb , si res ita exigat, purgatio eadem iterum saepiusque repetenda , ut salivatio tanto essicacius cohibeatur.3'. Paeato semel salivationis motu ad Mercurialia redeundi ura simili methodo , atque adeo ptyalismus denuo provocandus, qui ut primum apparuerit , rursus ut prima vice coercebitur iterata purgatione, ac cessatione ab omni Mercurialium usu ; sic per vices repetendo donec tandena bubo resolutus sensim evanuerit. 6'. Resolutioni promovendae conferunt topica emollientia & resolve tia, ut emplastrum de ranis cum Mercurio , vel sine Mercurio ; empla . trum de mucilaginibus emplastrum de spei male ceti 1, aut quod conducibilius , leves inunctiones bubonis & inguinum cum unguento mercuriali a B j. ad 3 f. quotidie , alternis diebus , aut tertio quoque die , prout usus postulaverit aut permiserit etyalismi periculum. Constat enim eo pacto limpham, qtiae in glandulis inguidum haeret prae spissitudine, essi

caciter liquefieri, ac inde facilius resolvi.7'. Imb jam receptum est loco Mercurialium interne assiimpiorum , quae stomachum gravant vel pervertunt & noxam sanguini plerumque

inferunt, externas intinctiones , quae innocuae sunt, cum Unguento mercu

xiali a 3 g. ad 3j. adhibere supra nates & inguina, niodb alternis diebus , modb tertio quolibet die , pro vario gradu morbi, & diversa instole effectuum , qui inde consequuntur. Sed ubi prima salivationis indicia apparuerint , non modb a frictionum usu caute abstinendum est, sed etiana aegrotans per inferiora statim purgandus, ut mathria per os exituriens alio divertatur, quemadmodum supra monuimus. Inde vero pacato 'rgasmo frictiones iterum renovandae , ac imminens piyalismus denuo cohibendus

simili artificio , donec bubo perfecte resolvatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION