장음표시 사용
261쪽
8'. Nullum autem periculum est, ne ea methodo contagium venereum in sanguinem cum limpha resoluta refluens per limphaticos ductus, veneream luem inducturum sit l, tum quia virus, quod sanguini remiscetur, Mercurialium energia cicuratum & correctum est, atque adeo jam ineia ficax ; tum quia, etsi virulentum foret, sanguinem non pos et mora inficere , cum eadem proportione purgantibus eliminetur, qua in sanguinem refunditur. Q. Caeterum toto curationis istius stadio aeger domi δc in cubiculo temperato continendus est ; alioquin enim periculum impenderet ne cu-taneis & salivalibus glandulis frigidiore aere derepente constrictis, ade que subi id suppressis tum diaphoreti tum ptyalismo , quae a remediis concitantur , difficilis de cubitus fieret in pectus vel cerebrum.1 ori Diaeta quoque imperanda esst tenuis, diluens, humectans, ex o . fis, panatellis, cremori bais orizae , gelatinis, jusculis, dc ad summiimo vis sorbilibus, interdicto vel parce admodum permista usti carnium ,
etiam eupeptarum, ut pullorum aut gallinarum juniorum. Tandem curandum ut aeger venere, CXCrcitio, animi contentione , ac praesertim vino
abstineat, ac largo ptisanae potu utatur , ut Mercurii guttulae & liberius cum sanguine circulante commisceantur, dc in lentorem limphae a morboso seminio inductum efficacius arterent. II. Hactenus de priore methodo. Qiubd si altera aegrotanti magis arrideat, ut qui a negotiis tandiu abesse non possit, aut si dum Medicus ad vocatur , bubonis materies jam ad suppurationem ita proxime inclinet, ut eb deducenda sit, poterit ea posterior methodus sequenti processa ad ministrari. 1 . Praemittentur universaliora , venae sectio scilicet & purgatio , cum iisdem cautionibus, quasi supra proposuimtis.10. Adhibebuntur inde tota curatione praeparata Mercurialia, quae purgandi facultatis expertia sint, minori quidem do si de intervallis longiori bus quam in praecedente methodo , sed tamen dosi quae sufficias ad virus venereum profligandum. Qubd si vero ptyalismus inde forsan immine
vel , cathartico caute averruncandus esset, ut supra dictum est .
3'. Topica simul buboni applicabuntur , quibus tumoris materia emollescat & ad suppurationem perducatur , in quem finem conferunt se
Caepae coctae sub cineribus j ij Saponis nigri Et unguenti diach lon. cum gummi ana J j si
Conterantur omnia in mortario marmoreo ad formam pultis. F. Cataplasma.
Radic. Althaea B Oniae Et Liliorum alborum ana Incidantur omnia ct coquantur. Add. Foliorum malv. Et branc. ursina ana m. j. '
Metho his posterior , quae suppuratione Obtinetur.
262쪽
Coquantur omnia ad putrilaginem , contundantur in mortario ct fetaeea
Pulpae traje lae adde fermenti veteris Et unguenti Basilicon. an a j s. aut j. Caepam albam sub cineribus coctam in mortario contusam n. j.
F. Cataplasima parti admovendum 9 identidem renovandum. '. Cataplasmatum loco poterunt admoveri emplastra maturantia parti adhaerent & ideo commodius gestantiar. Inter haec primas tenent
Diachylum simplex ; Diachylum cum gummi, cui nempe Galbanum , Am-mόniacum , Sagapenum , opopanax commista sunt; D1achylum oleo Galbani & Ammoniaci dilutum ; Diachylum cum anatica parte Saponis nigri ;Pix navalis cum pice Burgundica aequatis partibus mista &c. P. Licet certa se prodant latentis puris indicta , bubo praecipitantius non aperiendus, sed expectandium aliquandiu, donec protracta suppuratoria fermentatione potissima bubonis pars sensim computruerit, ut ea ratione absumptis spoiate callis bubonis curatio dc citius & felicius perficiatur. 6'. Potesst bubo suppuratus luplici ratione aperiri , vel scalpello vel cauterio potentiali : Si priore , bubo alte inciaendus est , minor unica quidem plaga , quae inguinis plicaturam sequatur , major vero gemina ad angulos rectos & in crucis formam ducta, cujus anguli forfice exscindana ur. Si posteriore , apposita tumori ope emplastri fenestrati lapidum causticorum catena pro Subonis mole longa & lata, eschara alte inurenda et , quae si ad abscessum non penetraverit, vel nova appositione cauteriorum promovebitur , vel quod superest, incisione peragetur. Q. Constat in aperiendo bubone cauteriorum usum sectioni plurimum praestare, tum quod cauteria latiorem plagam inferant , unde interiora bubonis perspicere & curare facilius licet ; tum potissimum quod cauteria cathaeretica facultate callos durioresque glandularum partes absumant, vel putrefaciant, unde ulceris suppuratio , detersio & glutinatio felicius suc
8'. Educto pure aperti bubonis sinus linteo carpto sicco statim replebitur, quo postridie detracto adhibebitur Digestivum vulgare ex Terebinthina cum ovi vitello & oleo hyperici, cui si ulceris sordities ita postulet, admisceri poterit AEgyptiacum , imb Tinctura Myrrhae & Aloes. Demum
procedente stippuratione ulcus curabitur cum Balsamo Arcaei.
Porro ubi primum phlogosis suppuratione relaxabitur, ulceris ca-Vum caute explorandum est, & si qui lateant sinus, sectione vel aperiendi siliceat, vel saltem ita dilatandi, ut & detergi & curari commode possint. Si qui vero calli supersint, ut fere semper solenne est , corrosivis sensim absumendi, lapide sca licet cauteriali pulveris instar plumaceolis insperso,
aut praecipitato Mercuriali rubro cum unguento basilicone misto. 1o''. Tandem durior bubonis basis iterato unguenti mei curialis illi tu emollienda Sc relaxanda 1, carnis, qua ulcus completur, firmitas concilianda usu Balsami viridis Merensium 8, ac si nimis luxuriaverit, carpto linteo tenuiore 3c sicco, vel calcinato alumine reprimenda ; demum laxatis ac
detumescentibus flandulis ulcua ad optatam coitionem dc lucendum.
263쪽
I . Caeteruna toto curationis hujusce stadio aeger a consileto vivendi more cogitur minus recessere quam in praecedente methodo , nisi forsan seppurationis tempore febris invaserit, clijus ratione necesse sit aegro cibis interd1ci per dies aliquot. Nihilominus tamen expedit ut v 1no, Venere,
exercitio , cibis falsis, piperatis, dyspeptis aut succi pravi se abstineat; imb
aeri inclementiori sese raro & caute offerat, praesertim quamdiu praeparata Mercurialia interne adhibebuntur. Ex modo dictis haud arduum est sequentia problemata resolvere. 1'. An bubones ulli veneret alibi Lubnascantur quam in inguinibus 'Constat enim experientia dc in axillis, in iugulo , & ad latera maxillae inferioris venereos bubones aliquando enasci, vel saltem rumores buboni, bubonibus inguinalibus simillimos, qui eodem modo invadant, morem eumdem teneant, iisdemque curentur remediis. ΣΗ. Quanam de causa bubones veneret illis in locis aliquando enascantur Z Nempe gemina de causa, ut de inguinalibus modo dictum est ;Contagio venereo jam antiquo , quod in lue venerea limpham inficit &in spissat, unde facilis ejusdem decubitus in has illasve glandulas , ubi primum frigus externum , vel ictus , attritus, pressus ve fortuitus idoneam dederint occasionem. Contagio venereo rectans admisib , quod certis partibus exceptum in illas glandulas una cum reduce limpha circulatione traducitur. Sic nutrices, quae ab alumno inficiuntur, bubones saepius habent vel in glandulis conglobatis mammarum basi stippositis, quo primum, vel in glandulis axillaribus, quo postea confluit limpha , quae revehitur a papillis, in quas prima mali seminia insinuantur suo u. Sic alumni, qui a
nutrice contaminantur, aut amasia, quae a proco , procusve qui ab amasia
lumbando virus concipit, bubonibus obnoxii sunt in maxillaribus vel jugularibus glandulis, quo convehitur limpha quae redit a buccis, lingua. gingivis, ac ore interno, in quae prima penetrant contagii natasmata, cum lacte vel cum saliva permis a. 3'. Quomodo curentur bubones veneret istiusmodi ξ Eadem plane the Lapeia, qua bubones ipsi inguinales, qui biis cum in omnibus ita consen-ttunt, ut gutta guttae similior non sit : ideoque adhibitis venae sectionibus, purgationibus, inunctionibus mercurialibus , ad resolutionem omni ope atque Opera adigendi, quae si ex voto non cesserit, ad suppurationem deducendi , incidendi, detergendi, cicatrice obducendi ex artis legibus, quas supra proposuimuS. q. Num in internis glandulis limphaticis bubones venerei aliquando succrescant Θ Certe nec ipse ullos observavi bubones venereos interne genitos, nec ullos unquam ab ullo observatos legisse memini; sed pervulgatum est in Syphiliticis oboriri & tubercula dura ac skirrhodaea in pulmonibus , & infarctus duros ac skirrhodaeos in glandulis Mesenterii, quae si a bubonibus exitu forte abludant, at ver b cum iisdem causa conveniunt.
3'. Unde ea discriminis ratio, chm e contrario seminium morbi ficum cum toto sanguine, atque adeo tota limpha perinde confusum in lue venerea , parem similemque labem singulis glandulis illaturum esse videa
tur 3 Ideo forsan quod in internis glandulis limphaticis, cum in locis la-
Num buboneS Ue nerei in internis glandulis enas cantur λJ. Quaenam
sit di scriminis illiuixatio r
264쪽
6. Utrum in cinaedis bubones ge
si generantur , ubi nam appareant ξ
teant calore perpetuo aestuantibus, nativa limphae liquiditas pertinacius foveatur , unde haerentia limphae rarior , dc si forte accidat, minor , tardior , ad resolutionem facilior , quam in externis glandulis , quae frigus experiri solent. Adde interiores glandulas ab ictu, attritu, pressu tutas esse , quibus e contra Vidimus limphae de cubitum non raro promoveri in
exteriores glandulas. 6'. Denique utrum in cinaedis pathicisque bubones venerei generentur unquam usu veneris impurae ; & si ea ratione generentur, Ub1nam tunc enasci soleant 3 Circa prius quidem , nec ipse vidi ρ, nec ab aliis puto uia quam visos esse bubones in cinaedis, quos certo constiterit contagio usa impurissimae veneris recens contracto Obortos fuisse. Neque enim existimocinaedos ullos dari, qui muliebria ita pati ament, ut Virilia numquam Omnino agant: Partes autem viri vel semel egisse satis est , ut jure ambigatur de prima bubonis origine , si quis forte posthac supervenerit. Circa posterius vero, vix credo fore ut bubones in cinaedis , si ab impura Venere unquam proveniant , in glandulis inguinalibus generentur , quo limpha ab extremo recto anique Cottaniis vel nulla vel paucis lima de
fertur sed opinio est generandos esse in glandulis illis limphaticis , quae in
abdomine juxta aortae descendentis bifurcationem adsident, in quas lim-pha convehitur ab illis partibus ; & inde forsan essicitur ut bubones istitis modi numquam vel rarissime producantur , quod cum illae glandulae lateant in abdomine , calor vicinarum partium , quo aestuant, limphae ins pili attoni & haerentiae repugnet, ut modo dictum est. Sed ne sibi 1 deo gratulentur, qui tam turpi parent nequitiae, seti verius, infamiae; si qui dena praeter morbos peculiares non paucos gravissimosque , quos sibi flagitio pari int & de quibus infra Cap. io . habent etiam & bubones proprios , abortivos quidem sed inguinalibus nihilo leviores , si non & pejores. Nempe iis accidit, ut limpha , quae ab extremo recto aniqtie confiniis regreditur, mi asmatis a virulento semine exhalantibus in spissata glandulas limphaticas mole quidem parvas, numero vero multas, podici adsitas δίin adipe sepultas, in quas primo pastu illabitiar, inflet, distendat, tume- faciat ; unde gignitur species quaedam bubonis annularis , quo podex circulariter cingitur cum calore , rubore , renitentia , ac dolore maximo ,
praesertim quoties alvus deponenda est ; qui remediis iisdem eademque methodo curandus est, ac bubones veneret inguinales.
CAPUT V LDe Morbis , qui Buboni male curato superveniunt. i I. DE BUBONE F I S T IJ L O S O. Dunitio ct disserentia. Bubo semel apertus, si negligatur , detersis A
coalescentibus labris ac constricto orificio in fistulam degenerat, hoc est in ulcus sinuosum dc callosum ; haec enim duo fistula essentialiter complectit tir.
265쪽
Lin ER II L CAp υτ VL Multiplex est fistulae istiusmodi differentia.
I'. Ratione aperturae quae modo latior est Sc ideo perpetud hiat t, modo angustior ad ebque vel crusta vel tenui pellicula interdum obducitur. . Ratione sinuum qui intus latent , latiorum vel angustiorum , plurium vel pauciorum , culaneorum vel profundiorum , rectorum vel flexuosorum dcc.
3'. Ratione humoris qui inde profluit , paucioris vel copiosioris ; purulenti , saniosi vel simpliciter ichorosi.
Q. Demum ratione callorum qui sinuum latera obsident, Sc magnitudine , numero , duritie plurimum Variant. Cato. Potest quidem apertus bubo in ulcus sordidum, chironium , dy- sepulo tum abire vitiosa sanguinis dyscrasia, potissimum vero seminii venerei in sanguine latentis praesentia , unde pus acrius suggeritur ; in fistu iam vero numquam , nisi supina Chirurgi inscitia multis modis peccatum sit. 1'. Scilicet si bubonem suppuratum angustiore foramine imperitus aperuerit sive scapello si ve cauterio. Inde enim educto pure cum ulceris superstitis fundas nec oculis nec remediis satis obvius sit, facile non est aut ea quae intus geruntur perspicere , aut iisdem mederi : Quamobremulceris interiora sordida remanent, dum labra quae remediorum viribus magis patent, melius detersa ad coalitionem properant, unde fistulam generari necessum est. Σ'. Si ulcus, utcumque lata plaga aperuerit, ad cicatricem citius tendere incautus permittat, nondum perfecte suppurata glandula quae exul ceratur , vel infima saltem ejusdem portione, quae ulceriS centrum Occupat; variisque membranis quibuscum adhaerescit, δc quae sunt instar pediculi , suppuratione nondum delapsis. Experientia siquidem notum est nec ulcus perfecte unquam curari , nisi fundus probe detergatur ; nec fundum probe unquam detergi, quandiu stuppuratae glandulae frustulum quodvis , aut adhaerescentium membranarum lacinia intus remanserint, suppuratione nondum decidua. 3'. Si male providus non advertat pus ex stuppurata altera viciniore glandula, aut ex interjecta inter viciniores glandulas intercapedine in ulceris fundum latenter instillari, chii jugi puris scaturigini nili cito occurratur dilatata via scapello vel cauterio , perfecta ulceris coalitio num- quana speranda est, utcumque labra ad cicatricem tendere videantur, sed ulcus in fistulam necessarib desiturum est. mplomata. Qualicumque ex propositis modo Chirurgus peccaverit, sequitur 1nde Fundum ulcerat1 bubonis, si remediis non detergatur ,
si putridis glanduta aut membranarum laciniis obsideatur , si pure jugiter illabente madeat, nec mundificari, nec proba carne repleri, nec ad coitionem properare posse, si d chironia exulceratione indesinente erosum in cavitatem vacuam, majorem minoremve abiturum esse. 2'. Labra vero ulceris , quae cum remediorum energiae obvia & caeteris
vitiis immunia sint, perfecte elui, detergi, succrescente carne augeri pos
sunt, ulceris oram mutuo accessi i ita sensim coarctatura, ut aditus in cavitatem pateat exiguus, qui magis minusve hiulcus vel perpetuo pexuius sit, vel identidem crusta aut pellicula obducatur.
I. Ulcus Chironium. 2. Quod nulla vel parum sir
266쪽
s. Humo-xe π que profunditichorosum vel sanio
3'. Interea pus ulceris cavo coercitum adjectas partes latenter impeti turum , dc earumdem stamina comprimendo , fibras distendendo , circumfluam limpham inspissando , duriusculos callos brevi circumquaque generaturum, qui numero, mole, duritie varie variant pro diversa puris energia , fibrillarum e rosarum firmitate Sc densitate, aut circulantis lim-phae spissitudine. '. Imb vero, si diutius retineatur & natura acrius sit, promota sensim. erosione cuniculos novos in varia loca sibi brevi custarum, numero quidem plures paucioresve Sc amplitudine latiores vel angustiores pro acria moniae gradu t, rectos vero vel flexuosos , profundos vel culaneos proue objectae partes puris essicaciam magis vel minus returidunt , aut eidem va-rth reluctantur. 19. Caeterum humorem inde profluxurum natura varium ; ichorosum quidem , si limpha sola ex erosis limphaticis ductibus depluat, saniosum , si cum limpha sanguis e vasis sanguiferis sauciatis in cavum fistulae instille tur ; purulentum, si mora limpha Sc sanguis puris formam adipiscantur demum copio sunt vel paucum , pro diversa humoris confluentis copia. Diagnois. Fistulae, in quam bubo ulceratus degeneravit, praesentia status oculis patent i, sinus quos recondit, specillo explorantur ; calli tacta dignoscuntur , causae demum ex nota antecedente bubonis therapeia facile eruuntia T.
Prognosis. Fistula in inguine ex bubone orta gravis est, neque unquam Contemnenda, cum plerumque luem Veneream supponat, a qua influcatur aut foveatur , & ex se curationem Chirurgicam semper exigat, longam , dissicilem, laboriosam Imb verb periculosa est 19. Si sinus habeat, qui ad vasti cruralia aut majores illorum ramos altius penetrent. Σ'. Si callorum, quos recondit , nonnulli acute doleant & ad carcinomatis naturam accedant. Curatio. Si certis, imb si urgentibus tantum indiciis , qualia infra proponemus, Lib. q. cap. . locus sit conjiciendi fistulam , in quam bubo uuceratus degeneravit, conjungi cum lue venerea qua foveatur, curationi fistulae hydrargyrosis praemittenda est methodo inferius tradenda eodem libro I. Neque enim spes ulla est futurum ut et diras perfeci e unquam curetur , nisi sublata prius causa. Deinde sub pryalismi finem, chira sanguis jam purgatus fuerit, fistulae ex arte curandae providebitur , ut eo pacto luis venereae & fistulae curatio pari passu procedat, ad optatum sinem simul perducatur. Si veri, liqueat oe contra bubonem in fistulam degenerasse sola Chirurgii imperitia, nec ulla latentis syphilidis suspicio sit, tunc modo tempesta ris ratio permittat, ad fistulae curationem deposita dilatione quacumque properandum est sequenti methodo. IV. AEger quidem ad curationem praeparabitur non modb auxiliis uni vers alioribus, venae sectione scilicet dc purgatione, pro aegrotantium tem perie & viribus, morbique natura raritis saepius e iteratis, versim etiam sculis diluentibus & refrigerantibus ex pullo gallinaceo juniore aut carne vitulina cum radicibus & herbis convenientibus ; sero lactis chalybeato ;lacte asinino aut vaccino ; imo si tempestivitas su deat, balneatione in
267쪽
liqua dulci tepida , aut potatione aquarum mineralium acidularum. 2'. Dein exploratis prius numero , longitudine , directione sinutim , qui cum Πstulae ostio communicant, singulorum apertio instituenda erit ; ac
quidem , si cutanei parum callosi sint, uti licebit scalpello vel forfice , quorum introductio specillo sulcato dirigetur ; labra lite hinc δc inde pendula forfice caute exscindenda, ut sinu iam fundus detegatur ; & deinde ut solenne est, plaga stati in replebitur ad sistendum sanguinem carpto linamento , quo postridie levi manu detracto ulcus digestivo simplici aliquandiu , ac postea Balsamo Arcaei curabitur.3'. At vero si sinus profundiores fuerint aut nimium callosi , satius erit cauterio viam sibi facere, ut jam monuimus praecedenti Capite. Itaque apposito fistulae emplastro quolibet ita fenestrato, ut potissima sinuum pars
emplastri foramini seu fenestrae subJaceat , lapidum causticorun1 catena superrinponetur , ut eschara alte in uiatur : Quae si ad sinus usque non penetraverit , incisis ad vivum escharae lapides alii in dentur, vel quod brevius est, ferro discindetur sem1-putr1s 1ntercapedo, qua sinuum recessus conte tantur. - . Dem eschaiae lapsis quam Ocyssime promovebitur emoli1entibus relaxantibus, ut butyro, Vitello OVI solo , vel cum oleo hyperici, aut basilicone , aut terebinthina conquassato & linamentis excepto , lapsaque eschara ulcus cum digestivo vulgari curabitur , donec suppuratio parcior Balsami Arcaei usum suadeat vel permittat. semel suppuratione tum labris tum confiniis ulceris, omnia diligenter tactu, oculis, specillo exploranda sunt, num alicubi lateat sinus, callusue gravior stupersit, quibus mederi 9ecessum sit, priusquam ulcus ad cicatricem coire permittatur , ne error novissimus pejor esset priore , alteraque fistula inde denub sobolesceret.
6'. Igitur si sinus quispiam detergatur , sed in parte quae sectionem permittat sine periculo, tota longitudine statim incidendus, si liceat, vel saltem ejusdem ostium intruso escharotico ita ampliandum, ut fundus jam obvius libere detergi, & intrusis medicaminibus perfecte curari
possit. Q. Verum si sinus ad vasa cruralia vel majorem eorumdem ramum tam prope accedat, ut incisio periculo vix careat, cathaereticis sollim uren dum erit , & blandioribus quidem , qtiae moderate agant de os sinus rosione ita gradaria dilatent, ut de eorumdem effectu judicium ferre quotidie liceat; imb etiam caute attendendum erit , ut cathaeretica ad Cain tantum sinus oram admoveantur, quae a cruralibus vasis longius distiterit, & quae eorumdem efficaciae possit tutius objici. 8'. Si duriores calli suppurationem eluserinr, cathaeretisis sensim abis fumendi, lapide scilicet infernali, lapide caustico vulgari, aut praecipitato rubro cum unguento admisto , quorum ut essicacior sit virus , conducit callos fiammo scalpelli apice levibus punctitris scarificare. 90. Sinubus semel glutinatis, callis absumptis suppii ratis, si succres cens caro firma, densa, granosa, rosea sit, ulcus ad cicatr1cem deducendum, cui fini conducunt epulotica , qtiae ulceris sirperficiem exsiccan
do cicatricem inducunt, ut balsam in viride, pompholyx, plumbum istum, cerussa ; parata ex iisdem emplastra ἱ linamentum cadatum siccum
268쪽
Bubonis shirrhodis descriptio. Differen- Causae.
alumen ustum aut colletica , quae tenui glutine cicatricis rudimen in , donec firmentur , ab aeris erodentis mactu tutantur , inter quae primas tenent terebinthina pulverata postquam coctione induruit, sarcocolla, thus sive olibanum , myrrha Jcc. Io'. Demum ab ipso curationis principio diaeta conveniens aegrotanti imperanda , tenuis quidem ex ossis, panatellis, cremoribus orizae , & ad summum carne pullorum gallinaceorum , chim Omnia pro votis maXinae succedunt ; tenuissima vero dc ex jusculis tantum levioribus, si febris invadat, si suppuratio copiosa & foetida sit ; si ulceris orae inflammetitur , si caro mollior dc fungosa luxuriet dec.
Descriptio ct disrentia. Accidit aliquando ut bubo venereus elusa re mediorum omnium essicacia nec resolvatur nec suppuretur , sed totus vel fere totus arctius sensim constringatur , densetur , indurescat , ac in skirrhum proprie dictum, durum , renitentem convertatur, quae de bubone cede matode, & skirrhode potissimum vera sunt. Geniti eo modo skirrhi differunt 1'. Ratione figurae molis , circa quas plurimum variant. 2'. Ratione numeri situsque glandularum, quibus insident i, alii enim unam tantum , Sc conglobati ; alii vero plures vel racematim vel catenatim dispositas, occupant, racematim vel catenatim congesti dicuntur.3'. Ratione mobilitatis, cum alii quidem subjectae parti laxius cohaereant, hac δc illac mobiles ; alii vero ita immediate ad nascantur, ut nullomodo inde dimoveri possint. q. Denique ratione senssis, cum alii indolentes sint & vere uehirrhodes , ali 1
vero dolorem obtusum inferant, dc ad carcinomato en naturam proxime degener Cnt.
Causae. Ideo bubo in skirrhum convertitur, quod limpha in vesiculis sive cellulis glandularum inguinalium haerens spissatur praeterm Odum , Unde partibus constipatis & ad intimiorem contactum sensim adductis duritiem veluti caseosam adipiscitur. Limpha vero in hunc modum spissatur
multiplici de cauSa. - 1'. Vitiosa crassitudine , qua natura peccat, unde fit ut inde a suscepto Venereo contagio tanto magis caeteris paribus spissescat.1'. Nimia suscepti veneni venerei copia vel energia, unde fit ut caeteris paribus limpham, cui inspiratur , tanto magis coagulet.' 3'. Utraque memorata causa simul concurrente, unde fit ut limpha natura crassior a contagio dc nimio Sc emcaciore in composita utriusque
4'. Usu praepostero topicorum repercutientium, qualia incipienti buboni interdum applicantur , ut reprimatur, sed pessimo consilio ; cum
auci a limphae spissitudine inde skirrhodes fiat bubo, qui sponte resolubilis
s V. Abusu topicorum resolventium aut maturantium, qtiae si liquefaciendae limphae haerenti imparia sint , augent ex accidente ejusdem crassi
269쪽
tudinem , quatenus dissipant quodcumque tenuius liquidiusve inerat.
60. Tandem abusu topicorum acriorum , ut sunt cataplasmata maturantia , quibus semen sinapi contusum admiscetur , quae irritando systallicas glandulosi contextus constrictiones cient, utiles quidem, si materia 1mpacta ductilis fiderit Jc ad resolutionem comparata ; no X1as Veib si dura orsit dc expressioni reluctetur , quandoquidem vi exclusis tenu1Oribus partibus ciaisamentum , quoa supererit , in duriorem mallam coiturum est. Di tomata. Inde liquet pro diversa limphae in dives Has inguinum glandulas appellentis natura, indole , contagione , vel pro diversa diversaruna earumdem glandularum laxitate , textura , permeabili rate, modo Unam tantum glandulam , mole , figura variam assic1, unde bubo ac proindeskirrhus conglobatus mole & figura varius ; modo plures sim tui racematim vel catenatim dispositas , unde bubo ac proinde si irrhus racematim vel catenatim congestus Pro diverso glandis inrarchae situ magis vel minius profundo, aut pro diversa tendinearum fibrarum vel membranarum, quibus glandula cum confiniis adhaerescit , longitudine δc mollitie , bubonem atque adeo si irrhum inde natum modo libere mobilem vacillare , modb contra stabilem cum subjecta parte conglutinari. 30. Prout limpha in glandulis haerens vel quieta est & sine motu, vel
causa multiplici infra recensenda , f. sequente rarescit & expanditur, concludentes glandularum membranas modo Immotas permanere , Unde tumor vere indolens & perfecte s arrhodes ; modo dolorifice distrahi, unde tumor incipit obscur E dolere atque adeo in carcinoma degener esse. - . De iniim in priore quidem casu , in quo sanguis & limpha vel vasa sua sensim jam dilataverunt, vel vias novas in collater alia vasa sibi jam fecerunt; cum ab immota indolentis skirrhi materia nulla nova inferatur vasis compressio, nihil inde quidquam mutari penes colorem δί calorem partis, aut limphae decubitum; in posteriore vero - eadem secus se habere , ut infra videbitur M. se uente.
Di rasis. Shirrhi inguinalis tum praesentia , tum differentiae in quas distinguitur, oculis de digitis obviae sunt: Causae verb quibus productus
fuerit, ex praecedente aetiologia colligi positant. Prognosis semper mala instituenda est , cum bubonem in skirrhum mutatum haud facile sit vel resolutione vel suppii ratione dissipare. Pessima autem , si dolere incipiat, cum inde manifesturn sit ad carcin matoden naturam sensim desciscere Curatio. Dissicillimum est, ut modo diximus , bubonem flairrhoden resolvere vel suppurare. Suadent quidem nonnulli cucurbitam siccam buboni quotidie applicandam esse per horae quadrantem, vi confluxu sanguinis impacta in sic irrho materia calefiat, dc topicorum resolventium vel suppurantitim energiae facilius deinde pareat. Sed docuit experientia eam methodum fere semper frustraneam esse , inat, non raro periculosam , cum scirrhus a confluente sanguine frequentius incalescens tandem in carcinoma saepe degeneret. Alii vero volunt sinirrhoden glandulam cathetereticis pedetentim abstu- mendam esse, si resolventium dc maturantium essicaciam eludat, vel ita
4. Calens& rubens , vel caloris& ruboris
270쪽
cisa cute ferro extirpandana. Sed numqtiam suaserim longas, dissiciles . periculi plenas operationes istiusmodi, quanditi Oxirrhus indolens nullam noxam infert: Quod de cathaereticis praesertim dictum volo , quorum usu praepostero isirrhus in carcinoma saepe convertitur. Itaque satius est ad hydrargyro sim confugere , a qua feliciorem successisum licet eXpectare. Partes enim Mercurii , quae eo pacto in sanguinem in funduntur , cum essicacissimae sint cum ad attenuandam δύ dissblvendam haerentem limpham tum ad corrigendas seminii venerei particulas , quae limpham coagulant, possimi felicius quam ullum aliud remedium , scir rhoden bubonem sensim resolvere , ut qui limpha viscidiore de contagio venereo nimium spissata producatur. At vero in adhibenda hydrargyrosi duo caute notanda. IV. Ut aeger diuturno diluentium Sc relaxantium usu praeparetur , tum universalium, thm particularium , universalium quidem, quae sanguinem Sc limpham temperent δί liquefaciant, ut a Mercurii partibus facilius polsint commi nui 3c extenuari: Particularium vero sive topicorum, quae bubonis contextum emolliant & relaxent, ut limphae haerenti magis permeabilis fiat. Priori indicationi conducunt balnea in aqua fluviatili tepida 1, juscula aut apogemata refrigerantia ; serum lactis chalybeatum ; lac asininum ; aquae minerales acidulae sive chalybeatae ; dcc. Posteriori vero satisfaciunt cataplasmata de mica panis . aut ex pulpa radicum Sc herbarum emollien tium ; vel emplastra de mucilaginibus, aut spermate ceti, quibus diu insistendum est. 1'. Ut hydrargyrosis lento passii procedat, hocest ut pauca unguenti mercurialis dosis illinatur qualibet frictione 1, ut frictiones fiant raris in tervallis ; ut protractis frictionibus Mercurius cum sanguine confusus diu retineatur Scc. eo scilicet fine tit Mercurii partes cum sang'ine diutilis cir
culantes , limpham quae in glandulis inguinalibus haeret impacta , posse sint esticaci dis Ivere , dc perfectam bubonis finirrhodis resolutionem
Hac methodo ertum est inguinales sicirrhos , qui buboni praegressb suc cedunt, si perfecte non resolvantur , quod rarissimum est , saltem ita ima minui , ut tumor superstes amygdalae aut avellanae molem Vix sequer. Noluerim tamen certum de indubitatum effectum semper polliceri, quoniam novi skirrhodes bubones ita rebelles interdum esse , ut hydrargyrosi summa etiam cautione adhibitae pertinaciter resistant. bd si haec accidant, modo bubo lapideam duritiem nondum adeptus sit , nec ad cancrum occultum propendeat, proderit Thermas Bareo ianas adire , ut embrochen super bubonem iterando , inguen morbosum stillicidio aquae fluentis supponendo , demum tumori limum, qui in aquae fundo colligitur , apponendo quotidie , coagulata limpha sensim lique- fiat de tandem resolvatur. Neque enim usquam alibi Thermas ullas novi, quae vel lenius agant, vel glandularum infarctus emcacius discutiant. Cauto tamen opus est, ac si bubo inde rarescere , calefieri, dolere incipiat , Thermarum usu aeger statim abstineat, ne skirrhus in carcinoma degeneret. Tunc igitur missis remediis omnibus res tota naturae Viribus pommittenda est , convenientem diaetam imperando , tumori emplasia